Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nisi

Your search found 4084 occurrences

More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1687-1785:


1687. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 2 | Paragraph | SubSect | Section]

quibus id negocii demandent, quaerendos esse censent, sed etiam, an hi ipsi amici sint, accurate despiciunt, maluntque alieno, qui fidei suae documentum dedit, quam sanguine coniuncto, cuius animum parum perspectum habent, id oneris imponere. Non enim recte propinquo, nisi idem sit amicus, tutela committitur liberorum. Sed nec remissionem tutelae Romanae leges his tribuunt, quorum fidem aut testatoris, aut praetoris iudicio exploratam esse constat. Quare cum confecissem aliquot de temporibus meis commentarios, quum quorundam ueterum scriptorum et


1688. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 2 | Paragraph | SubSect | Section]

hominum studium secutus, eos ad te dono misi, ut tu scilicet, perinde ac liberos ex neccessario tuo genitos tuaeque tutelae commissos, ita in domum tuam excipias atque apud te habeas, ut posteris quoque iuditium de te meum testatum sit. Nam tametsi dicendi genere nihil fere laudis assequi debeam, nisi quod ad exequendam hystoriam aliis materiam subiecisse uidear, attamen, praeterquam quod nuda quoque rerum narratione legentes delectantur, amore in te meo quam notissimus esse cupio. Vale.


1689. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

adhuc uicturum, licet, quum ualetudine minus prospera uteretur, nec multum curae in ea tuenda poneret, et medici illum breui interiturum existimarent. Adeo autem quidam nomine tantum Christiani, animi caecitate atque ignorantia ducti, diuinae prouidentie derogant, ut nihil fere hominibus nisi auspice coelo uana persuasione euenire credant. In quam sane opinionem etiam summi aetatis nostrae sacerdotes admiratione presentis fortunae declinant, eo magis quia scelestissimis quoque ad magna queque sacerdotia per ambitum aditus iam pateat, quasi id potius astrorum ui quam Dei


1690. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

accipere coegerunt. Itaque bona pars eorum in nomen Sclauenorum abiit, quod profecto ipsius linguae, qua nunc Illirici utuntur, sonus facile indicat, nihil pene rerum uocabulis a Rhaxanorum differens sermone, nisi quod presertim Dalmatae sub mitiori sane positi coelo uerba lenius proferunt, retinentes adhuc quaedam Latinę linguae habitus ac morum uestigia. Sane ante Slauenorum in Illiricum ingressum non modo Dalmatae Latina lingua,


1691. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

ac deformi eiusdem corporis diuersitate. Porro certum est id regem in regno esse, quod caput in corpore. Cur igitur Hungaris externum regem imponemus, lingua, moribus, institutis a nobis differentem, et quem, quum usus postulauerit, non nisi adhibito interprete alloqui poterimus? An non sine dedecore nostro, tanquam ui coacti, aut nostrorum ciuium inopia in alienas leges, qui semper caeteris imperauimus, ultro cedemus? O si Attila, quo duce maiores nostri (ab ultima Scythia digressi) atque Tanai amne


1692. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

ac nationis homo non praesit? Taceo ipsam sedem apostolicam urbemque Romam, commune omnium gentium, praesertim Christianarum, domicilium, ubi aetate nostra, quod quidem neminem uestrum latere puto, non nisi Italus, aut a pueritia in Italia educatus, quum et in aliis regionibus uiri Christiani huic muneri idonei reperiantur, pontifex maximus creari potuit. Quoniam et Romam, Italicam urbem, utpote in Latio positam esse perhibent, et collegium ipsum patrum, ex quibus pontifices fiunt,


1693. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

uestri arbitrii est uobis regem designare, prudentiae uero quam optimum deligere ad regnum. Nemo enim est uicinorum regum, qui id frustra per se adipisci non speret, quod uidelicet pro magnitudine imperii uestri non nisi suffragiis uestris et acquiri potest, et dari debet. Nempe hae sunt Hungarici regni uires, ut circumiectae nationes magis cogitent quemadmodum Hungaros offitio demereantur, quam ut quicquam noui consilii in eos audeant inire. Quum igitur nulla externa ui ius regis


1694. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

uestris, alium quam Vuladislauum Boemorum regem iustiorem superesse heredem. Sed hoc cognationis ius, simulque tantum sanguinis splendorem, quum ea magis superbiam hominibus suggerere soleant quam rebuspublicis prodesse, missa faciamus, eo magis quia ista regem quidem constituunt, sed nisi adsint uirtutes, regno haud dignum efficiunt. Ad uirtutes nostri principis, queis certo regna stant atque augentur, neque enim illae intra regnum Boemiae ita latent, ut non ad uos etiam earum fama euolarit, proceres Hungari, animaduertite. Nam nos affirmare audemus non modo Vuladislaui


1695. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

sacris literis didici Dei uoluntate ac decreto principatum dari, sed ne quid ex his, quę tunc fama ferebantur, consulto uidear subduxisse. Licet enim affirmare, quoniam quandoque, ut sapientes censent, uel optimos uiros non nisi per erumnas Deus ad summum perducit gradum, et Vuladislauum diuina uoluntate, seu hominibus incognita, seu, ut supra dixi, quo regis ignauia ferocia Hungarorum ingenia mitiora fierent, non sine rerum perturbatione et regni detrimento ad regnum Hungariae accessisse, et Albertho nullius sane


1696. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

proficiscitur. Atque dum uino simul et insanae mentis furiis exagitatus stricto ense uicum cursu perlustrat, ex illis agrestibus duos forte obuiam factos aggreditur, alterumque ipsemet per se, alterum minister obtruncat. Atque ita scelus nefarium pessimique exempli perpetratum est, nec nisi sola mentis ualitudine excusandum. Quis enim est sacerdotum adeo perditis moribus, modo sit sobrius atque sanae mentis, qui hominem nulla iniuria, aut omnino leui prouocatus interficeret? Tantum uero abfuit, ut hic


1697. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

quum pontificum, quorum omnis in comparandis duntaxat pecuniis cura fixa est, deterat emolumenta, capitale putatur. Ad hoc accedit quia hic sacerdos solemni stipulatu spoponderat se, simulatque in patriam reuersus esset, ducentos aureos mulctae nomine soluturum, nisi quosdam ueteres authores, qui temporum iniuria non extant, ipsis Maphaeis, seu quibus illi iussissent librariis, imprimendos dedisset, quos sane ille in Circumistranis regionibus abs se inuentos eo consilio ementitus erat, ut Maphaeos librorum cupidissimos sibi conciliaret, iudiciumque eorum


1698. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 27 | Paragraph | SubSect | Section]

matrimonio nati iure gentium ad nullam paternae fortunae sortem admittuntur. Qui tandem etiam profligatur et capitur. Dum proelio utrique acriter contendunt Coruini enim, qui nondum acie excesserant, uenia fere desperata sese non nisi audacia tutos arbitrabantur, pars autem aduersa non secus ac in transfugas proditoresque instabat ― Iacobus Scytha, odio iram inflammante atque animum suggerente, equo calcaribus incenso in praefectum Transiluanum sese infert, ratus hostes aut remissuros pugnae ardorem, aut in


1699. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

a Vuladislauo haud quaquam existimant, sed potius credunt reginam, si quid pecuniae dederit, in communem belli usum, quod tunc gerebatur, contulisse ― quod quidem et caeteros fere optimates ac praediorum possessores patrio more ac instituto fecisse satis constat ― nisi forte temporum uitio auaritiam religioni minime obstare Vuladislauus putauerit, mente seu sua ipsius cupiditate deprauata, seu documento a plerisque nostri seculi sacerdotibus sumpto, quos paupertatis, maximi religionis uinculi, oblitos non modo auro


1700. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

haec morum diuersitas nationibus solum, uerum singulis fere hominibus euenit, atque his etiam, qui iisdem parentibus sunt procreati. Vnde alium alio teneri studio, aliisque uti moribus passim uidemus. Quo fit ut quaedam nationes rectorum humanitate in offitio contineantur, alios non nisi imperii seueritas coercere potest. Hi largitionibus principum, efficaci uulgi illecebra, capiuntur, nonnulli generis nobilitatem in principe maxime admirantur. Quare ingenium tuum moribus eorum, quos recturus es, accommodabis. Et id tibi in tractandis tuorum animis faciundum arbitror,


1701. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 34 | Paragraph | SubSect | Section]

non indigeas. Nam paupertas caeteris forsan regibus, quibus scilicet nobilitas sola auctoritatem tueri potest, haud infelix est. Regi uero Hungarorum, utpote apud quos neque maiorum splendore, neque ullis animi bonis maiestas et regia ueneratio parari potest, breui est pereundum, nisi adsit uirtutis explicandae facultas, qua sane et tibi commissos tueri possis, et aduersarios ab inferenda coercere iniuria. Hucusque plane magis amici quam publici oratoris munus executus sum: deinceps et amici simul et oratoris fungar officio. Est in regno Hungariae Matthiae Coruini


1702. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

latissimos uirtutum obtinent campos, quippe in quibus sapienti uiro suppetit facultas, ut alia opulentiae commoda omittam, exercendae temperantiae, dispositionis, diligentiae, liberalitatis, magnificentię. Quin etiam nemo sibi constans eum, in quo primum adscitus est, statum alio statu permutat, nisi studio perfectioris uitae. Sed quod genus uitę perfectius quam praesulum? Caeteri enim sacerdotum ordines ad ipsam tendunt perfectionem. Praesules uero, quandoquidem aliis documento esse debent, consumatissimae gradum uitae sortiti sunt. Cur igitur, Iane, me in


1703. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

euentus latentium rerum explorare, aut futura praesagiis collecta praedicere. Attamen haud difficulter adducor, ut credam quibusdam ostentis uentura saepius significari, sed non intelligi, nisi post quam ea exitus approbarit. Aliquot ante quam rex Matthias Coruinus decederet annis, Michael Hersagius, regni Hungarici naderespanus, id est, ut alio loco diximus, senatus princeps, permissu ipsius Matthiae statuam Sigismundi regis Hungarorum, qui item Romanorum


1704. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

qui eius animum, si posset, ad pacem sanioris admonendo consilii inducerent. Itaque Ianum concedente collega, quod hic cum Albertho eiusdem linguae esset ― nam Polonis et Boëmis idem sermo est ― uerba huiuscemodi locutum ferunt: Nisi animi tui magnitudo, rex Alberthe, atque humanitas, peculiare familiae uestrae decus, mihi perspecta forent, ad te, Hungaris tuo magis dolore quam ulla eorum in te iniuria iratum, nunquam accessissem: non equidem quod uerear te ulla animi perturbatione ita posse accendi, uti


1705. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

regna parari uideremus et parta sine ullo fere negotio retinerentur. Propterea quod ea est uis amoris, ut sibi uiam ultro aperiat, quo armatae acies ui penetrare nequeunt. Puto te puerum a praeceptore, qui te literis instituit, dum lectioni poëtarum das operam, aliquando audiuisse Scyllam Nisi filiam amore accensam hosti patriam prodidisse, et eo Minoa amore duce peruenisse, quo armis irrumpere non poterat. Qua quidem fabula eruditi uiri ostendere uoluerunt nihil amicitiae esse inuium, quippe que libertatem ipsam, quam generosus quisque uitae quoque anteferre solet, facile


1706. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section]

metu simul et auaritia deserere; cum presertim fama sit eum potuisse Viannam retinere, si stipendium, quod, ut ferunt, abunde habuit, militibus persoluisset, nec sua commoda rebus publicis anteposuisset. Quis autem dubitat saluis publicis priuata perditum iri non posse? Nisi forte, ne uideamur iniqui esse censores, honestius putauit, aut certe minus turpe, priuata quoquo modo posset retinere, quam pro publicis incerta pugnare uictoria. Et sunt fere plerique mortalium, ex his maxime, qui sub regibus uiuunt, magis proprii quam communis boni studiosi.


1707. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

forti animo sustineatis, sed etiam fortitudinis uestrae et illorum ignauiae memores contemnatis, gerentes eum in hunc hostem animum, qui uictoribus solet esse in uictos. Nam neque morte Matthiae Chugniadis uestra uirtus imminuta est, neque Alemanis quicquam uirium accessit, nisi quod illi abutentes uestra discordia, quod quidem aliquando serui in dominos fecere, conantur iugum belli iure a uobis impositum, temere quidem, sed non impune, si uos uiri eritis, excutere. Nec putetis me secus quam haec oratio indicat esse


1708. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

ni ocius imperio obtemperent, Budenses passuros denunciaret, diceretque se uerum esse Hungarorum regem, atque a Deo constitutum. Ad haec addit (nam hostium res aduersas facile quisque ad suam trahit felicitatem) se haudquaquam potuisse tanta aduersum paulo ante uictores agere, nisi Deus sibi regnum Hungariae dudum destinasset. Caduceatori principes Hungari respondent sibi haud esse integrum Budam Maximiliano tradere, quippe quam eius nomine tenerent, quem consensu publico regem optimates creassent, cui sane imperium ne dum adimere, sed ne ulla quidem


1709. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

stationibus uariique generis tormentis locis opportune dispositis, intra moenia sese continere, hosteis a muris missilibus impigre submouere, nec quemquam propius accedere pati. Adeo enim certis ictibus hostes petebant, ut in proximo consistere non nisi aggere e terra obiecto tuto liceret. Hungari igitur adiunctis sibi Boëmis, gente oppugnandarum urbium peritissima, neccessario ductis circum urbem crebris fossis, exercitum omnem longo agmine circundant Albae muris, atque ipso effossae terrae aggere


1710. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

ruentis feritatem. Non iam de regno aut gloria Alberthus certat, sanguinem nostrum, eo quod ei fratrem praetulimus, in ultionem haurire cupit. Ostendite illi, uiri Hungari, suffragia nostra in creando rege non coacta, sed more a maioribus nostris tradito libera esse debere, nisi forte ius nostrum armati ac plures aduersus pauciores tutari per ignauiam minime audemus, quum hostes nostri, uirtute nobis haud quaquam conferendi, ad uendicandum sibi, quod nostri iuris est, satis animi habeant. Vos quoque, Boëmi, quorum uirtus prae caeteris nationibus in bello


1711. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

imprimis instinctu, quem opera Thomae antistitis a Transiluana praefectura amotum fuisse dicunt, in unum conuenire, atque sacerdotibus potissimum ob regis in eos studium infensi legem ferre, qua omnis promiscue ordinis sacerdotes ab administratione reipublicae prohiberentur, nec nisi uocati et priuatae rei duntaxat causa ad regiam accedere permitterentur, quo scilicet submotis a regia sacerdotibus soli profani principes regi moderarentur. Probanda sane lex foret, ni magis morbo animi quam iudicio fuisset excogitata, propterea quod salubrius est ac multo


1712. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

mediocriter commotum adit, blando alloquitur sermone, aegrum animi ficta consolatur oratione. Demum homini, utpote amicum simulans, persuadet, uti mallet sese praefectura ad tempus abdicare quam collegam nouo exemplo in magistratu habere. Neque enim, ait, in eius substitui locum, nisi illi uirtute et consilio parem, rex patietur, quum ea prouincia rectore belli peritissimo, uiroque magnae auctoritatis indigeat; quo non reperto, cui dubium esset, quin breui sit futurum, ut cum illo rex precibus agat, ut recipiat


1713. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 88 | Paragraph | SubSect | Section]

praecipites agit, obstabat, quin literis ac legationibus Polimirum hortarentur, uti regnum ad se iure gentium spectans reciperet, rati nec e republica esse regnum a pluribus administrari, nec fas esse quemquam in regem assumi, nisi regio sanguine ortum. Igitur Polimirus, postea quam in Dalmatiam nauibus appulit in portu qui tredecim circiter stadiis ab urbe Rhacusa abest ― incolae Grauosium a regionis, quae portui adiacet,


1714. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 101 | Paragraph | SubSect | Section]

pollicentes custodibus, si sese sponte dedissent, inuiolatos dimissuros. Illi uero abusi hostium errore, destituti loci solitudinem dissimulant, atque ne mora consilium proderet, imperata se facturos per dolum promittunt. Itaque ludificantes hostem locumque insidiis quaerentes, denunciant nolle se nisi ab ipso eorum duce fidem accipere, eiusque praesentis dexteram contingere. Interim (utpote salutem fidei Turcarum comissam, mortemque iuxta rati, nec eam alibi quam in hostium ducis nece consistere) parant in muro, qua


1715. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

ex ea prope nata sunt, enarranda subinde accedam, rebus nuper transactis recentiores quasque contexens, ne propositi ac rei susceptae oblitus non tam temporum meorum quam unius tantummodo gentis euenta uidear commemorasse, tametsi praescriptis finibus stylus haudquaquam excedet, nisi quatenus res exterae instituto operi coherere uidebuntur. Andraea Casimiro, Polonorum rege, iam ultima senecta morbo extincto, Alberthus, eius filius, de quo saepe diximus, regnum non tam senatus procerumque uoluntate quam matris iniit suffragatione. Polonorum enim bona pars


1716. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

suis in Vuladislauum, Hungarorum regem, inclinabat, ius gentium timori suo praetendentes. Erat enim Vuladislauus, ut ante dictum est, liberorum Casimiri omnium natu maximus. Igitur uxor Casimiri tametsi Polonos principes magna ex parte conciliasset Albertho, rata tamen, uti res sese habebat, non nisi Vuladislaui interposita auctoritate Polonos passuros Alberthum in Polonia quiete regnum obtinere, regni Polonici rebus, simul et liberorum prospiciens concordiae, hominem ex suis, cuius fidem erga Alberthum exploratam habebat, oratorem ad Vuladislauum filium in Hungariam


1717. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

Huius tantae uirtutis laudem non confirmabis modo, uerum etiam summopere aucturus es, si insita tibi modestia ac animi magnitudine erga fratrem hoc tempore usus fueris. Qui quidem, licet omnium consensu in regnum paternum, quia tu illud non postulasti, suffectus sit, tamen non nisi tua uoluntate et illud inire et administrare animo proposuit, eo quod post pacem tecum factam non libertatem suam modo, sed et uitam tibi debere Alberthus ingenue fatetur, nec iam quicquam concupiscit, quod profecto aut tibi, aut iuri gentium possit aduersari. Vt igitur regnum ei


1718. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

eodem fidei tenore erga te perpetuo permanere, et talis in te semper esse, qualis fui, quum primum tecum amicitiam institui, coepique annuo colere tributo tuae fortunae magnitudinem, quae te non modo finitimis gentibus antetulit, sed etiam caeteris orbis regibus altius euexit. Itaque nisi mihi mature suppetias tuleris, salua quidem sociali fide, quam profecto, quantum in me erit, ad ultimum praestaturus sum, non me posthac, sed Polonum, cuius sane uiribus omnino impar sum, conterminum habebis. Nam qui mihi parent, licet et ipsi tibi sint deditissimi, malunt tamen uoluntario


1719. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

iniurias, quum longe praestet ob Christianae reipublicae utilitatem regno potius cedere quam Turcarum armis illud retinere, quippe quorum amicitiam maximis iniuriis ac demum libertatis precio Christiani semper pararunt. Turcae enim cum Christianis nulla alia causa amicitia iunguntur, nisi ut demum opprimant incautos. Vnde qui illorum fidei minime credunt, maxime tuti sunt. Poloni, magnam stragem perpessi, cum insigni dedecore domum migrant. Bazethes literis Stephani Carabogdanis acceptis extemplo


1720. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

nuncupant, patronum habent, ac tanquam tutelarem Deum colunt, cuius et imaginem in uexillis et signis militaribus depictam gerunt. Fundos, ex quibus magna percipiunt commoda, per omnes Christianae ditionis regiones possident. Nemo fere in eorum collegium admittitur, nisi illustribus ortus sit parentibus. Atque quum quis eorum sacris initiatur, sacramento adigitur ne duobus armatis hostibus per metum cedat. In quatuor autem classes distributi sunt, quibus quidem omnibus unus praeest princeps, quem ipsi, ut diximus, Magnum Magistrum uocant.


1721. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

ne duobus armatis hostibus per metum cedat. In quatuor autem classes distributi sunt, quibus quidem omnibus unus praeest princeps, quem ipsi, ut diximus, Magnum Magistrum uocant. Vna classis diuinis tantummodo interest rebus, sacrificiaque procurat, nec in bello uersatur, nisi forte hostis alienae religionis eos lacesseret. Reliquae tres dignitate et fortunis inter se distinctae, armis deditae sunt. Prima enim est eorum, quos ipsi principes uocant: hi, sacerdotiis opulentis atque amplissimis instructi, magnum amicorum clientumque numerum


1722. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

instructi, magnum amicorum clientumque numerum semper apud se habent, quorum sane opera belli tempore maxime utuntur. His alii, sicut censu, ita dignitate inferiores sunt, licet et ipsi genere haud obscuri, et fortunis etiam mediocribus prediti sint. Postremi sunt nullo ferme honore, nisi quem uirtute propria compararunt, utpote qui neque sanguinis nobilitate, neque prouentibus, quos quidem nullos ex possessionibus capiunt, satis censeri possunt. Ad hos cum Gemius quinquaginta circiter fidis


1723. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 116 | Paragraph | SubSect | Section]

Nemo praefectorum tuorum, rex Bazethes, antehac est ausus te ad ullam nouam expeditionem suscipiendam adhortari, tametsi animi tui magnitudo et gloriae studium omnibus tuis satis perspecta essent, eo quod neminem latebat te non nisi iustis causis arma consuesse in hostem mouere, atque eos tantummodo bello persequi, qui te iniuria ultro affecerunt. Nunc autem prouocatus a Polonis, gente deside omniumque ignauissima, permitte, uti per me illi intelligant, quibus uiris tuum munitum sit imperium, et quam temere


1724. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

allaturum, cum Orchano foedus iungit. Rogat mox eum sub stipendii pactione, ut in Europam cum copiis suis traiciat, Thracumque, ac Macedonum agros incurset. Turca primum per dolum haud se transiturum Hellespontum dicere, fingens se non audere exercitum in Europam transmittere, nisi prius in potestatem suam Sestos, nunc tenuis uicus, olim urbs nobilis, et apud poëtas magni amoris commertio celebris, cum Callipoli traderetur. Quod ubi haud difficulter Orchanus impetrauit, ratus Graeci dementia


1725. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

Verum his longe secus quam sperauerant res cecidit. Regressi enim pene seminudi e Polonia circa Istrum, ut diximus, adeo atroci uexati sunt tempestate, ut paucis diebus magna ex parte interirent. Nec quisquam ferme ex gregariis superfuisset militibus, insolita ui frigoris saeuiente, nisi propere in Moesiam traiectos mitius coelum et pagi Turcaicae ditionis excepissent. Circumistrana terra niue gelu concreta oppleta erat. In ea corpora fame ac longi itineris labore defatigata sternere cogebantur, eo


1726. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

sum ― ego enim quamquam solam Christianam religionem, in qua sane mihi Dei munere nasci contigit, ueram esse existimo, Machomethi nunquam detraxi ― nec ab his profecto accusor, quibus fides merito habenda est, precor ne mihi alia res, quam cuius reus sum apud uos inuidiae sit. Nemo enim nisi eius sceleris, quod commisit, cuiusue conuictus est damnari debet. Et profecto caeteri mortales externa bona magni faciunt. Nos Christiani, quae humana bona dicuntur, magis neccessaria hominibus quam magna esse ducimus. Vnde felicitatis humanae non adeo ignarus sum, ut proposito


1727. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

auerti a religione, quam et ipse Machometes, quem uos Dei nuntium appellatis, approbauit, asserens Christum e spiritu diuino natum ueritatem mortalibus indicasse. A ueritate autem maximo Dei munere accepta, cui uestrae etiam sectae auctor adstipulatur, dimoueri nefarium esse, quis nisi rationis prorsus expers non uideat? Hec ubi Mauerdinus dixit, extemplo clamor Turcarum in eum, quasi obiecta parum purgasset, accusatorum instinctu sublatus est, hoc quidem consilio ne forte iudex, quem rei oratione, utpote uera, haud parum motum esse apparebat, dilato supplicio


1728. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | SubSect | Section]

tametsi admodum insolens ea percunctatio esset uisa, nihil tamen asperius ad ea, quae Venetus sciscitatus erat, respondit, ne non oratorem modo, sed et hospitem contra Turcarum morem contumelia affecisse uideretur, quandoquidem dona Veneti senatus nomine allata, quae sane non nisi ab amicis Turcae accipere solent, haud aspernatus erat, quin etiam accepisse iniuriam, non autem intulisse uideri uolebat. Nam Turcae semper fraudi honestatem praetexunt, simulationeque omnes fere mortales superant. Caeterum Achimathes Cossicius (et ipse enim colloquio


1729. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

non procul ab Othri monte circa Peneum amnem substitit, euentum oppugnationis expectaturus, ratus oppugnationem ignobilis, ut nunc est, urbis, quam per se subiret, regi parum conuenire, simul ut ex proximo, si usus postulasset, auxilia suis posset submittere. Statuerat enim non nisi ui capta, aut oppidanorum uoluntate dedita Naupacto ex illis regionibus abscedere. Nam quum totum Corinthiacum sinum, quem nunc Patrensem uocant, in ditione haberet, Naupactum in faucibus ipsius sinus sitam a Venetis obtineri aegerrime ferebat. Venetus imperator ubi


1730. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section]

― impetum citra periculum faceret, totamque rem ex tuto gereret. Ibi Gallus, Massiliensis classis praefectus, sublato risu, Rectum sane , inquit, ac salutare consilium a uobis initum est, Veneti: sed quid prosunt bene consulta, nisi ea fueris mature executus? Immo, sicut extremi ingenii est non excogitare, quae in rem sunt, ita turpissimum, modo adsit efficiendi facultas, a recte adinuentis per ignauiam desistere. Putasne, Antoni Crimane, ad te nihil agentem ultro accessuram uictoriam? Scito igitur neque eum,


1731. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section]

utuntur, cognito Christianorum consilio, tertia fere uigilia subsolano leniter flante, sublatis uelis e portu sensim atque sine ullo strepitu (Gallorum enim auxilia uehementer timebant) procedunt Patrasque oppidum uersus, inde Rhion intraturi contendunt, et ipsi non nisi neccessitate coacti discrimen pugnae subituri. Iam circiter quindecim millia passuum perfecerant Turcae, quum rubente aurora hostes eos conspicati insequi coeperunt: itaque deficiente sub sextam fere horam uento illos consecuti sunt. Subsolanus enim sicut aestiui solis exortu


1732. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 149 | Paragraph | SubSect | Section]

adscribere hostis potest, quippe cuius armati ignauiam, dum agrum Venetum populamur, omnino contempsimus, eum partim impune lacessendo, partim non sine risu spectando oneratum magis quam munitum armis. Ibi enim obuiam habuimus uim Venetorum equitum haud quidem primo aspectu spernendam, nisi maluissent sese ferrea simulacra quam uiros ostendere. Sed forte iccirco gloriari atque efferri Veneti possunt, quod uis tempestatum, commeatusque penuria nos uehementer afflixit, posteaquam agros eorum omni clade


1733. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 152 | Paragraph | SubSect | Section]

alienas aueis impetere. At Alfonsus, ira pariter et superbia eius animo obstrepente, non parentis uerba auribus, non consilium animo recipere, non dolorem tegere, non linguae temperare, uerum propalam de Lodouico obloqui atque ei minari, bellumque prope denuntiare, nisi procuratione Mediolanensis imperii ocius abiret. Est etiam fama satis constans Alfonsum quosdam Italiae primarios uiros una cum oratore, qui Lodouici Sforciae nomine id temporis Neapoli obuersabatur moxque Mediolanum, utpote functus legatione, erat repetiturus, ad coenam haud procul Neapoli,


1734. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

agrum Florentiam contendit, ubi quum tantundem pecuniae publicae ei tributum esset, Romam perrexit. Interea Alfonsus, ubi cognouit Gallum aduentare, suos ab se ciues esse alienatos, seque ab omnibus Italiae principibus destitutum, sero quidem, sed non omnino insalubri consilio, nisi Deus posteritati quoque eius hoc regnum, ut euenit, abrogasset, deposito imperio, Ferrandinum filium creat regem, ratus et sibi nihil ablatum iri, quod in filium contulisset, et ita suorum ciuium odium magna ex parte deflagraturum, quum filius nulli unquam iniurius extitisset. Itaque filio


1735. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 157 | Paragraph | SubSect | Section]

Lodouicum Aureliensem longa cognatione stirpi regiae annexum in locum demortui regis sufficit. Qui quidem una cum regno, uxorem etiam ipsius regis in matrimonium accaepit, prima coniuge nouo inter Christianos exemplo repudiata, apud quos sane coniugium non nisi morte alterius dirimitur. Ferunt autem Aureliensem hoc consilio tantum facinus Alexandro Sexto Romano pontifice annuente admisisse, ne scilicet a Francorum regno Armoricae ciuitates, quas gentes nunc Brithones uocant, ad imperium et ius Annae, uxoris Caroli,


1736. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

illud parauerat, gereret. Hunc in modum prius Alfonso Secundo Neapolitano regi regnum, Lodouico deinde Sforciae Mauro tyrannis adempta est. Qui quidem sicuti aequali prope popularium quaerela imperium administrarunt, ita eundem fere rerum suarum exitum uterque sortitus est, nisi quod alter fortunae suae haud multum superuixit, alter uero paucis post fugam mensibus, cum magno conductorum militum exercitu ex Alemanis confecto, ab exilio reuersus, quum iam haud paruam imperii partem recuperasset, externi militis fraude ac proditione uiuus in


1737. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

eo consilio, ut hostilem, si possent, incenderent classem. Qua re accepta Bazethes et supplementum militum eo confestim misit, et de ignominia Crimani ualde gauisus est, Venetorum simul imprudentiam, simul intestina odia ac simultates ex eo colligens. Censebat enim ducem exercitus non nisi ob infidelitatis ac proditionis crimen plectendum esse; caetera ducum errata non tam ipsis obicienda quam eorum suffragatoribus, qui quidem summum imperium per stultitiam ad minus idoneum detulissent. Caeterum ne ipse quoque de maritima expeditione aliquid remisisse uideretur, in pluribus


1738. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

nec animaduertunt, rei bellicae prorsus ignari, etiam peritissimis militiae ducibus, nedum e mercaturae officina ad regendum exercitum assumptis, haud semper in bello euentus respondere. Praeter haec nihil ferme dignum memoratu a Turcis Venetisque per hyemem actum, nisi quod Turcae ad Sasonem insulam, quae ab Orico octo fere millia passuum abest, non minore astu quam audacia Istricam triremem expugnatam, tribus Venetis longis nauibus prope inspectantibus, Aulonem auexerunt. Allatum erat ad Venetos crebros nuntios inter Bazethem et Fridericum


1739. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

pedis alueo in mare effunderetur, quum et per se conuolutis rapido amnis cursu arenis, simul et marinis fluctibus ad ostium actis arenaeque effluenti occurentibus os amnis exaggeretur, nec fit nauibus peruium, nisi quum unda ad summas excreuit ripas. Ad haec accedebat Turcis ad Aulonem alia quoque haud minor his difficultas, quae eos quominus e flumine exirent, seque cum suis coniungerent prohibebat, propterea quod Veneti, ut est ea gens ad occurendum consiliis hostium solers, obiectis sex partim


1740. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

exirent, seque cum suis coniungerent prohibebat, propterea quod Veneti, ut est ea gens ad occurendum consiliis hostium solers, obiectis sex partim onerariis, partim longis nauibus ostio amnis eo facilius Turcas exitu arcebant, quod non nisi singulae naues propter fluuialis aluei angustias, et hae ne remis quidem instructae, nedum armatae fluuio educi in altum poterant, uel si is, ut per hyemem fieri solet, largissimis intumuisset imbribus. Valde autem Turcae timebant, utpote qui fortunae nihil committunt, ne, ut quaeque


1741. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

largissimis intumuisset imbribus. Valde autem Turcae timebant, utpote qui fortunae nihil committunt, ne, ut quaeque nauis euecta esset, antequam se ad pugnam instruere posset ab hostibus, qui praesto erant, interciperetur. Porro nullum ex aequo certamen fore uidebatur, nisi prius aliquot una constitutae naues atque in frontem instructae tantum spatii in altum procederent, quantum satis esset ad sese remis aduersum hosteis concitandum. Bazethes rex interea, cum equitatu pedestribusque copiis ex


1742. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

parte Dalmatae erant, ad mortem insita feritate haud imparati, posteaquam se ferreis teneri harpagonibus nec fugae uiam patere uident, dimissis in aquam ab utroque nauis latere remis, quo remige quoque cum classiariis militibus rem gererent, adeo pertinaciter desperata salute decertarunt, ut non nisi paucissimi uiui, et hi quidem uulneribus pene confecti in hostium deuenerint potestatem. Igitur Iacobus nihil non regiae fortunae simulque Turcarum uirtuti patere ratus, securus propter Peloponnesiacum litus


1743. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

pelagus uerso uix quindecim longarum nauium capacem, atque haud ita natura loci, sed mole undis obiecta tutum. Ex alio quoque latere, qua urbs continenti adhaeret, suburbium est muris ac turribus, fossaque haud angusta itemque duplici, nisi qua mari praeceps imminet, cinctum. Ab ipsa urbe fossae tantum interuallo dirimitur: nam ligneo ponte ex suburbio transitus in urbem patet. Turca itaque ratus, ut erat, Methonem haud idoneam expugnationi fore, nisi prius suburbium in potestatem redigeretur, omnem


1744. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

est muris ac turribus, fossaque haud angusta itemque duplici, nisi qua mari praeceps imminet, cinctum. Ab ipsa urbe fossae tantum interuallo dirimitur: nam ligneo ponte ex suburbio transitus in urbem patet. Turca itaque ratus, ut erat, Methonem haud idoneam expugnationi fore, nisi prius suburbium in potestatem redigeretur, omnem oppugnationis uim eo conuertit. Admotis igitur machinis ac tormentis, suburbii muros, qua parte aditum molitus est, solo aequauit, fossasque celeriter compleuit, mox nullo ferme repugnante suburbium coepit, ab ipsis


1745. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

perinde incesserat, ac si uictoriam non magna ex parte casus, sed uirtus omnino sibi uendicare posset. Quae quidem uerba literis quoque, quibus huius expeditionis successum quibusdam amicis scripsit, inseri iussit, usus sane solutiore quam eius mos erat dicacitate, parum etiam aduertens, nisi scribae imprudentia id factum sit, minus gloriosam esse ex imbelli hoste uictoriam. Postero die militibus naualibusque sociis conuocatis primum Deo immortali, Turcaico ritu, quamquam qui trinum Deum esse non credat, nescio quid aliud quam Deum colit, gratias egit,


1746. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

sceleris atrocitate, Caesarem ultimo supplicio afficiendum censuit, uerum praecibus quorundam principum sententia dimotus, ita illum, ne quid salute desperata ferox iuuenis grauius consuleret, uinculis liberauit, ut praedes acciperet, qui eum, quandocunque iussisset, sisterent, quem nisi promissores exhibuissent, pecunia regis arbitratu luerent. Non ita multo post Caesar, audiens in ea Hispaniae regione, quam nostra aetas Nauarriam nuncupat (inter Vascones et Cantabros sita est) bellum exortum esse, et inde illi uxor erat titulusque dignitatis, ocii


1747. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

ferebat. Neque enim urbes illas per se armis repetendas censebat, caeteris regibus, qui aduersus Venetos secum sentiebant, nondum ad gerendum bellum satis paratis, quippe Venetos tanti tunc faciebant Hispani (nondum enim imbecillitatem uirium eorum in rebus bellicis detexerat fortuna) ut eos non nisi fractis prius a rege Gallo opibus eorum aggredi ausi sint. Nam Veneti, antequam Galli et Hispani, hi regnum Neapolitanum, illi Mediolanense, non magis armis quam cognationis iure obtinuissent, toti fere Italiae moderabantur: tantum sane ualebat Venetorum consilium


1748. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 193 | Paragraph | SubSect | Section]

principes pro se quisque fremere regum maiestatem in ordinem coactam esse, mercatores imbelles ex argentaria officina ad imperia prodire, domi resides alienis oculis, alienis manibus in bello uti, regum ignauiam atque discordiam in consilio habere, hisque oscitantibus rerum potiri: itaque nisi Venetis mature occuratur, totam Italiam sub imperium eorum breui cessuram, atque infima summis aequatum iri. Lodouici Tuberonis Dalmatae abbatis


1749. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 194 | Paragraph | Section]

Etsi, Lodouice, rex Christianissime, pontificem Romanum, qui plane Christi locum in terris obtinet, nihil magis decet quam non modo paci studere, uerum etiam Christianos dissidentes in gratiam reducere, ac praescriptis quemque finibus continere, tamen quum non liceat pace frui, nisi eam armis quaesieris, non solum bellum honestum est, sed etiam neccessarium, modo id ita geratur, ut omnibus testatum sit non alia causa susceptum esse, quam ut eo suum cuique restituatur. Iam quartus annus circumactus est, ex quo Iulius pontifex nunquam Venetos hortari


1750. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

Quare tuas, rex Lodouice, iniurias, quibus te nulla socialis fidei ratione habita Veneti toties affecere, haud inhoneste etiam condonare potes, modo absit ignauiae suspicio, et id clementia potius sit atque humanitas quam animi remissio ac dissolutio. Ecclesiae certe detrimenta negligere, nisi a tuis maioribus degenerare uelis, non potes. Supra demonstraui pontificem quietis consiliis apud Venetos nihil profecisse, eius auctoritatem apud omnes Christianos sanctam Venetis ludibrio esse. Horum contemptus caue ne latius emanet, neue a Romano


1751. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

credere, aut aduersus eos inconsulte facturum. Satis enim compertum habet, qua religione amicitiam ac societatem foedere iunctam coluistis, nec praeterea eum latet Venetos opibus beatos esse, et auro mercaturis quaesito abundare. Sed haec parua imperii uestri munimenta fore putat, nisi uos ferrum texerit, praesertim aduersus eos hosteis, apud quos tanti estis, ut fortunis uestris citra ullum periculum se potituros arbitrentur. Proinde opus uobis est aut pari robore, aut obsequio in regem, quod solum, ut propediem per uos intellecturi


1752. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 200 | Paragraph | SubSect | Section]

illam diem tenuerant, recuperarunt. Vrbes item regni Neapolitani pignori, ut supra demonstrauimus, datae pulsis Venetis in fidem Hispani regis uenerunt. Satis creditur Cretenses Cypriosque descituros fuisse si, ad quem deficerent, habuissent; idem consilium maritimae Dalmatiae urbes coepissent, nisi Vuladislaui Casimiri regis ignauia obstitisset. Porro non solum mediterranea Dalmatiae, sed etiam maritima eius regionis loca ad Hungaricam ditionem, ut alio loco diximus, antiquo iure spectare certum est. Quod quum Veneti non ignorarent, timerentque illarum urbium


1753. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

cardinalis animaduertisset pontificem in pertinacia persistere, concilium Gallicae Ecclesiae, auctore rege Lodouico Duodecimo, aduersus eum conuocauit, in quo, plaerisque Gallis ob insitam genti religionem huic concilio aduersantibus, quippe quod non nisi pontifice Romano auctore indici potest, multa et maxima scelera Iulio Secundo obiecta sunt. Sed quia id temporis quidam Christiani maximi principes, quorum societatem pontifices Romani suis rationibus, ne dicam licentiae, minime conducere putant, rupto nefarie pacis


1754. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

cum paucis arrepta pugnantes adhuc suos reliquerat, seu quia plures Galli ― maioribus enim copiis certamen inierant ― incolumes superfuerant, locumque in quo dimicatum est praelio functi haudquaquam deseruerant, sensu forsan casus ducis, qui militum animos consternare solet, non nisi peracta pugna ad Gallos perueniente. Victores hostibus fugatis uerius quam uictis Rauennam ui irrumpunt, praeterque commeatum, quem diximus eo importatum ab Hispanis fuisse, bona ciuium diripiunt. Mox conquisitum Castonis Fuxii corpus, curatumque et feretro impositum,


1755. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

repetituros, nefas existimantes aduersus eum dimicare, cuius paulo ante milites extitissent. Quorum mentes si Maximilianus, eorum princeps, ut debuerat, esset imitatus, haud sane ab officio ita facile discessisset, destituendo iniuria regem socium ac de se aduersus Venetos optime meritum, nisi forte honestius, simul et utilius uisum est pontificis Romani ac regis Hispani, neccessarii sui, morem gerere uoluntati quam sinere regem Gallum, opibus Italiae adauctum, super caeteros reges eminere, inuidia, quae animum uehementer mordebat, hac honestatis specie obtecta.


1756. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

Dalmatae consilio cedens ad Selynis postulata descendit. His auditis Bazethes non tenuit iram, conuocatisque extemplo amicis, Percipitis , inquit, Selynis improbam regnandi cupiditatem? Qui quidem nulla alia causa, ut iam pro comperto mihi est, tentauit me conuenire, nisi ut mecum de regno ad se deferendo ageret, deinde si precibus, aut persuasione parum profecisset, ad uim nefaria descenderet audacia, qua sane mente et ualidissimam imperii nostri partem sibi comitti optat, quo uel me inuito imperio potiatur. Quare ex quo Achimathi regnum


1757. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

aut persuasione parum profecisset, ad uim nefaria descenderet audacia, qua sane mente et ualidissimam imperii nostri partem sibi comitti optat, quo uel me inuito imperio potiatur. Quare ex quo Achimathi regnum destinauimus, Selynis petulantiam armis reprimere in animo est, nisi quid forte aliud uobis, quod magis e republica uideatur, in mentem uenit. Ibi dum quisque subterfugit princeps sententiam promere, ne forte aut studium suum alienum a regia uoluntate detegeret, aut uitae periculo eius consilii auctor fieret, quod postea euentus minime probaret,


1758. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

filium uti, parendum omnino esse. Quis enim regi optimo ac sanctissimo potius non obtemperet quam tam atrocis imperii munus exhorrescat? Sed ualde uerendum est, ne milites uel iurati in obsequium regis non audeant, quum dimicandum fuerit, enses in regis filium stringere, nisi rex ipse, qui quidem ob ualetudinem equo uehi nequit, huic tam nefario praelio, utpote inter patrem et filium comisso, per se intersit, quandoquidem omnes regii serui sumus atque ita instituti, ut perinde ac Deum in terris non solum regem, sed et liberos eius


1759. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 217 | Paragraph | SubSect | Section]

obtinuerit, Asiatica uectigalia regiae duntaxat familiae sumptus ministrabunt: uos reliqui uulgus ignobile, spectatores potius alienae fortunae quam possessores eritis. Quare si, quod nolim, cum paterno exercitu necessario pugnandum fuerit, mementote eo nostram causam deductam, ut non nisi dimicatione et uictoria non modo tuti, sed etiam innocentes esse possimus. Nam quamuis patrem ipsum Bazethem amore in patriam superemus ― ille enim suae affectioni inseruit, nos publicae utilitatis rationem habemus ― tamen uidemur aduersariis, qui nostrae inuident


1760. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam innocentes esse possimus. Nam quamuis patrem ipsum Bazethem amore in patriam superemus ― ille enim suae affectioni inseruit, nos publicae utilitatis rationem habemus ― tamen uidemur aduersariis, qui nostrae inuident uirtuti, descisse, atque hostilia agere, et iccirco nisi uicerimus, omnibus perinde ac patriae hostibus est pereundum. Vnde iniusti esse non possumus, quibus scilicet et in patriam pietas honesta arma induit, et non modo bellum necessarium est, sed etiam unica spes in armis relinquitur. Si me igitur uictorem reddideritis, praeterquam quod in


1761. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

mutata sententia uictorem amplectetur, fortitudinem admirabitur, et demum imperio eum dignissimum iudicabit, quem fortuna in id fastigium euexerit. Natura enim cogente pater, modo animi perturbatione uacet, omnes liberos eodem charitatis gradu habet, nisi quispiam filiorum maiore uirtute plus paternae beneuolentiae ad sese merito traxerit. Vt finem orationi Selynes imposuit, clamor undique, laetitiae index, exoritur. Approbant omnes sententiam, hortantur ne


1762. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 221 | Paragraph | SubSect | Section]

accederet atque assumpto paterno exercitu aduersus Achimathem expeditionem susciperet. Ille uero pro ingenita calliditate ita perplexe respondit, ut appareret imperandi solum causa se pietatem relicturum, alioqui ab honestate nequaquam discessurum. Ait enim se non nisi regem atque in patria sede collocatum ob communem Turcaici nominis utilitatem cum parente, nedum cum fratre dimicaturum; etenim nefas esse, quum nulla eiusmodi subsit causa, in coniunctum sanguine hostilia agere. Praetoriani, agrestes homines pinguique ingenio (et sunt fere omnes ex


1763. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

magnitudine, qui sane ne in ultimi supplicii quidem metu decoris immemor maluerit militari ferro, ut dignum esset Othomana gente, quam carnificis manu perire. His adiecit dignum futurum fuisse ob tantam indolem suae fortunae successione, nisi amor patrius filium potiorem duxisset. Atque quum horum casum quosdam miserari audisset, et ipse non modo ingemuit, sed etiam lugubri ueste sumpta, ueris an fictis lachrymis incertum, large fleuit, adiciens se fratrum filios nullo odio, sed bono publico, ac si partem aliquam uiscerum suorum


1764. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

hostilis turmae praefecto, agnitus uiuus capitur. Animo per desidiam corrupto nulla uis inerat, qua percussorem euitaret, seque, ut regem decebat, ad uoluntariam firmaret mortem, ne ex alieno arbitrio, quod apud ethnicos turpissimum est, spiritus eius unquam pependisse diceretur. Nisi forte flagitiosum putauit, quod et Christiani existimant, legibusque recte prohibitum est, sibi ipsi manum inferre. Itaque eo adductus, ubi a Selyne e proximo conspici atque agnosci posset, rogauit, ut liceret ei fratrem adire. Quod ubi Selyni nuntiatum est, Non


1765. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 233 | Paragraph | SubSect | Section]

libera fide illud cum Venetis gereret, infidis sane sociis hostibusque imbellibus, aut metu belli de integro inferendi eos in officio contineret. Solent enim plaerique regum crebris sermonibus ferre populos urbibus inclusos suisque legibus, non regum arbitrio aetatem agentes, nisi aeque ac agrestes metu coerceas, facile obsequium exuere, fidem mutare, regumque imperia contemnere. Porro reges eodem loco urbium cultores ac rusticos habendos esse censent, utpote qui ab utrisque pari iure tributum exigunt. Neque enim putant mercatorem et opificem anteire gradu aut


1766. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 237 | Paragraph | SubSect | Section]

censet. Caetera omnia, quae uobis cum nobilitate communia esse debent, sibi ipsi nobilitas seorsum nefarie uendicat. Quin etiam ne miseram quidem animam uobis superbissima gens relinqueret, nisi uita uestra ei usui foret. Nam quicquid agri ferunt, labore ac industria uestra exculti, quicquid pecora uestra aedunt, nobilitati in praedam cedit. Illis terra aratur, illis uineae ponuntur, illis greges et armenta educantur: uobis cum seruitute omnium rerum


1767. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

consternatum iri. Porro Stephanus, id temporis cum parua manu in Thibiscensi agro ad uicum Nadlacum agens, haud procul aberat ab agrestium castris, opperiebaturque, quid illi in tanto motu animi haberent consiliique capturi essent, non nisi lacessitus pugnam initurus. Itaque ubi animaduertit Scytham sublatis signis in se progredi, uix tentato certamine, utpote uiribus impar, in oppidum Thibiscense sese recepit, paucis ex suis amissis, confestimque metu obsidionis ad Ioannem Sepusiensem, Transyluanum praefectum nuntium misit, qui


1768. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

sed metu perculsi torpere. Quos ita consternatos atque animi incertos Sepusiensis nactus magna ex parte concidit, nulla quidem ira aut ingenii crudelitate, sed quo coeteros rusticos terrore incusso ad officium reuocaret. Satis enim exploratum habet nobilitas rusticos ac seruiles animos non nisi metu in officio contineri. Praefectus Transyluanus, adducto ad se uiuo Georgio Scytha, licet grauiter, ut dictum est, uulnerato, coronam e ferro fabricatam candentem eius capiti imponi iussit, atque ita per ludibrium, quasi rusticorum regem


1769. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 243 | Paragraph | SubSect | Section]

eminere rex noluerit, quippe quem cogendum aequo iure cum caeteris principibus uiuere censeret. Ego autem uix adducor, ut credam Vuladislauum regem tanta suorum clade ac ignominia uoluisse Ioannem Sepusiensem in ordinem cogi, qui sane illi magis suspectus erat quam ullius sceleris compertus, nisi forte tam abiecti animi rex fuerit, ut maluerit securitati suae quam regno et gloriae, famaeque consultum esse. Selynes cum exercitu contra Ismahelem Sophenum proficiscitur; hostis detrectato certamine Turcas fame enectat.


1770. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

sit, quippe praeterquam quod omnes Turcae mancipia sunt, ipsi quoque Othomani reges ex ancillis et captiuis mulieribus nascuntur. Nemo enim ex finitimis regibus cum Othomanis, nouis hominibus, sanguinem ac genus miscere dignatur. Itaque nisi uelit Selynes Armeniae campos cadaueribus Turcaicis oppleri, excederet aliena terra, ac sese legitimo domini sui imperio, a quo Othomanus aeque ac fugitiuus seruus nefarie defecit, subiceret. Hec ubi dixit nuntiumque ad Turcam remisit, retulit ad amicos, an tempus pugnae iam


1771. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

Non fugit uos, milites, totius robur Machomethani exercitus aetate nostra ex equitibus constare. Equites uero ex sola deligi nobilitate, quae quidem apud Turcas nulla est: nempe omnes Turcae aut ex captiuis, aut ex emptis mancipiis fiunt. Nec ignoratis ipsos Turcas nullas unquam terras, nisi quas prius crebris incursionibus uastando solitudinem fecerunt, occupasse, atque omni nobilitate extincta imperio suo adiunxisse. Vnde hac tempestate neque Thracia, neque Illyricum, neque Macedonia ullum Turcaico imperio militem dare


1772. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section]

imperii, petenda esset, an modus secundis rebus imponendus, nec solitudo Aegypto adiuncta, ob aquarum maxime penuriam exercitui transitu perdifficilis, intranda. Videbatur amicis omissa Aegypto finem imperii Turcaici Gazam statuere, putantibus non nisi magna manu tam late patentes et diremptas etiam uasta solitudine terras contineri posse; tamen sententiam suam aedere nemo audebat incerta regis uoluntate. Itaque Ionas Dalmata, ex purpuratis regiis, solito adulantium more inquit militum esse iussa exequi, regum imperare; duceret, quo uellet


1773. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section]

et diremptas etiam uasta solitudine terras contineri posse; tamen sententiam suam aedere nemo audebat incerta regis uoluntate. Itaque Ionas Dalmata, ex purpuratis regiis, solito adulantium more inquit militum esse iussa exequi, regum imperare; duceret, quo uellet secuturos. Rex existimans, nisi Aegiptus quoque iugum acciperet et Cercassi funditus interirent, Syriam in officio non mansuram, magnam uim camelorum ac utrium ad aquam portandam comparari iubet ― est enim id animal et pabuli minimi, et sitis mirum in modum patiens, quippe quod sitim quatriduo potest tolerare ― misitque


1774. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 258 | Paragraph | SubSect | Section]

regni Cercassorum reliqua est, quam nondum coepimus? Integris uiribus Cercassi uos non sustinuerunt, nunc fractos, ac pene deletos fugitis, uultus errumpentium aspicere non audentes. Quare nemo uestrum speret se unquam Europam uisurum, aut in patriam reuersurum, nisi hostium sede expugnata. Itaque crastina die, quum praelium inibitis, memineritis non modo ferociam hostium contundere, sed etiam urbe capta finem belli ac laboris imponere. His dictis ad corpora curanda duces


1775. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 258 | Paragraph | SubSect | Section]

His dictis ad corpora curanda duces dimittit, de exitu rerum ualde anxius. Videbat enim copias suas, etsi uictrices, tamen multis praeliis haud parum attritas, urbem quam oppugnabat uastam disiectamque ingenti spatio, tametsi expugnatu haud difficilem, tamen non nisi ualido tuendam praesidio. Caeterum fortuna, cui confidebat, utendum ratus coepta exequi magno animo perstitit. Sinon Macedo ab hostibus transfigitur; eius fata recensentur; Selynes Ionae Dalmatae armorum curam committit; Babylon tandem duro


1776. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 261 | Paragraph | SubSect | Section]

filium, ueneno sustulit. Pari tamen in scelere Machomethanus Christiano minus turpis extitit: alter enim metu, alter auaritia ab honesto recessit, quamquam sunt, qui affirmant Thomam fide interposita ad Selynem perductum fidemque datam Selynem seruaturum fuisse, nisi rumor inter Caërenses temere uulgatus fuisset de reddendo Thomae imperio, Turcamque Aegypto relicta abiturum. Itaque quo haec fama aboleretur, Thomam cruci affigi Selynes propalam iussit, necatumque populo per aliquot dies conspiciendum


1777. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

infestabant, ut nulla fere Turcaica nauis frumento onusta Constantinopolim tuto peruenire, aut inde in alias regiones cum mercibus enauigare posset ― statuit eis bellum inferre, ratus quum suorum res ac fortunas sibi cure esse debere, tum non paruam dignitati et gloriae suae labem inustum iri, nisi tam infestae ac uicinae gentis excidio latrociniis mare liberaret. Sub idem tempus Rhacusae (urbs Dalmatiae est, de cuius origine ac institutis supra meminimus) ex


1778. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 264 | Paragraph | SubSect | Section]

gesta illustrium uirorum, praesertim Magni Alexandri legentem. Interdum uersus etiam sua lingua haud quidem amatorios componebat, sed quibus testaretur se cupidine gloriae uehementer flagrare. Fertur in libidinem masculorum paulo propensior fuisse. Alii nulla eum nisi ex permisso uoluptate usum affirmant: negabat enim regem obscenas aut incestas decere libidines, arbitrabaturque nihil magis aduersari res magnas gerenti quam immodicas uoluptates. In iudices parum integros et prouinciarum praefectos, qui repetundarum accusati et conuicti essent, seuerissime


1779. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 264 | Paragraph | SubSect | Section]

accusati et conuicti essent, seuerissime animaduertit. Impatientissime etiam suorum dedecora tulit. Nam sororem et fratris filiam, quum comperisset eas parum honeste pudicitiam habuisse, necari iussit. Vita ex insita ambitione tristiori fuit, utpote qui ne conuiuari quidem cum amicis, nisi admodum raro soleret. Quum de bello suscipiendo deliberaret, amicorum quidem sententiam exquirebat, sed in capiendo consilio suam potius sequebatur. Suspicabatur enim duces, qui praesertim sub sene Bazethe diutius uixerant, quietis quam belli studiosiores esse. Inde


1780. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

quum publice, tum priuatim auaritia, ut praeterquam quod a regio questore praesidiis locorum omnia maligne praeberentur, ipsi etiam praefecti haud paruam stipendii militum partem, nullo regiae censurae ob regis aetatem respectu, interuerterent. Et sunt sane plaeraque Hungarorum ingenia, ut non nisi metu in officio contineantur, atque eo petulantiae quosdam eorum prouectos fuisse satis constat, ut non dubitarent propalam praedicare e republica esse regem inopia premi, nec debere eum armis et legionibus succinctum esse, si tyrannidem exercere nolit, nobilitatem uero diuitiis


1781. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

carent, quia ea, ut probe nosti, ex multis rebus magnifice atque egregie gestis, et singulari prudentia, cuius puerilis aetas haudquaquam capax est, comparatur, deinde stipendii copia suppeteret. Nam Boëmi, gens Martia et regi suo Lodouico deditissima, ne pedem quidem domo efferre nisi accępto stipendio possunt. Quibus sane conductis Hungari quoque, et Hungaricae ditionis Dalmatae, egregiae equitum alae, extemplo in officio futuri sunt. Soli autem fere nobiles apud Hungaros, Boëmos ac Dalmatas, quibus Lodouicus Casimirus imperat, militiam exercent. At contra Turcae ex


1782. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

ut olim factitatum est, controuersias iure ac iudicio disceptare. Coeterum quum legibus pontificiis prohibitum sit priuatis sacerdotibus militare, cur summis pontificibus uel iniusto bello certare liceat, ut aduersus Ferrariensium ducem per summum etiam scelus factitatum est, non uideo, nisi forte pontificum fortuna in excelso sita extra hominum censuram est. Atqui nullae opes malefacta ab infamia uindicare possunt. Quod autem pontificibus rem militarem attingere nefas sit, diuus Gregorius, doctrina simul et uitae sanctimonia in paucis clarus, testatur, qui ad Sabinianum


1783. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

opes malefacta ab infamia uindicare possunt. Quod autem pontificibus rem militarem attingere nefas sit, diuus Gregorius, doctrina simul et uitae sanctimonia in paucis clarus, testatur, qui ad Sabinianum Iadestinum antistitem, Italia bello Longobardorum ardente, scribens ita inquit: Nisi Deum timerem atque a caede hominum abhorrerem, non paterer Italiam a Longobardis uexari. Haud oblitus modestiae atque officii mei, pontificiaeue maiestatis, cuius sane auctoritate apud me nihil antiquius est, sed dolore amissi Tauruni haec de Romano pontifice liberius


1784. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 281 | Paragraph | SubSect | Section]

adeo uani euadebant, ut regem desperatio urbis expugnandae incesseret, iamque de soluenda obsidione ac discessu coeperat cogitare, quum duo transfugae Moesi, ex eo genere homines, quos nostri scismaticos uocant, ad eum accessere, docueruntque nequicquam tempus urbe oppugnanda teri, nisi moenia Sauo apposita deiecta fuerint. Quae quidem ubi primum tormentis percuti coeperint, confestim collapsura affirmarunt, quandoquidem ea muri structura, utpote amne tuta, nihil firmitudinis haberet. Verbis transfugarum fides habita, nec uana afferre uisi. Itaque extemplo


1785. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section]

praeter reipublicae detrimentum, cum summo nominis sui dedecore famaeque ac gloriae iactura, uidebant se ab adolescente Turcarum rege, bellique et omnium rerum, ut ipsi arbitrabantur, imperito, fraude circumuentos, eoque rem eorum cecidisse, ut hostibus aut contemptui posthac essent, aut non nisi continuo bello fines suos tutari possent, nulla spe in Salomonis segnitia reposita. Qui sane tametsi nunquam antehac armatum hostem conspexerat, nempe in umbra cum grege puellarum ad illam diem egerat, tamen inito regno, quo ignauiae notam aboleret, confestim et iusti regis specimen


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.