Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nisi

Your search found 4084 occurrences

More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1786-1794:


1786. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

Pax Maumetana cum Christianis Quomodo enim ullius Christiani amicus esse potest qui Christo aduersatur, qui neque religione neque legibus neque moribus nobiscum conuenit? Profecto ubi tanta rerum dissimilitudo est, ibi nulla unquam intercedere amicitia potest nisi simulata. Foedus ergo, quod cum illo nos modo habere fatemur, metus ne acerbiora his quae diximus pati contingat fouet, non ratio approbat. Sustinemus enim mala et dissimulamus ne peiora subire cogamur. Praesentes nostras erumnas breuiter recensuimus; iam aliorum quoque calamitates


1787. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

hyems appetebat, in hyberna recessit primo uere rediturus ut totum regnum illud, si possit, armis occupet. Quo ipso amisso quid, quaeso, reliquum spei Christianis erit se suaque tuendi aut quae fiducia cum tam ualido hoste manum conserendi? Actum est, mihi crede, de Re publica Christiana nisi omnes pari animo, equali fide, concordi proposito, opes uiresque coniungant et sociis agminibus Christique nomine inuocato simul ad bellum procedant morique magis optent quam barbaricae perfidiae unquam seruire. Auxilia igitur quamprimum ab omnibus mittenda censeo illi regno quo, si


1788. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

aperto ostio hic tam immanium minarum cataclysmus longe lateque sese effundat et quod residuum est terrarum occupet. Commune periculum communibus armis propulsandum est. Nemo in eo se tutum arbitretur quod ab impiorum finibus multa distet locorum intercapedine. Incendium quod timemus, nisi mature extinguatur, cum proxima quaeque exhauserit, ad extrema quoque proserpendo penetrabit. Nemo praeterea propriis uiribus confidat nisi fratri ab inimicis circumuento opem tulerit: et ipse similiter peribit. Potentissimus omnium est si cum singulis conferas. Ad unum illum


1789. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

communibus armis propulsandum est. Nemo in eo se tutum arbitretur quod ab impiorum finibus multa distet locorum intercapedine. Incendium quod timemus, nisi mature extinguatur, cum proxima quaeque exhauserit, ad extrema quoque proserpendo penetrabit. Nemo praeterea propriis uiribus confidat nisi fratri ab inimicis circumuento opem tulerit: et ipse similiter peribit. Potentissimus omnium est si cum singulis conferas. Ad unum illum debellandum tot regum, tot principum uiribus opus est quot ipse quondam regna Christianis et nuper Syris Medisque erepta possidet ac regit. Parum hoc


1790. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

Nunc autem Hyspani cum Gallis miscent praelia: Itali inter se diuisi sunt, alii aliis fauent; mutuis itaque odiis flagrantes Dei aduersum se iram prouocant. Ecce non multo ante in Italia bellatum est; adhuc Ausoniae campi externorum domesticorumque cruore madent, nunc iterum inundandi nisi praesentis furoris motus opportuno pacis interuentu compescatur. Quod si paulo anteacti temporis, quando in Italia pugnatum est, caesorum cadauera numeremus, nonne exclamare licebit:
Heu, quantum terrae potuit pelagique parari
Hoc quem ciuiles hauserunt sanguine


1791. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

esse pares si, dum uixere, ita uniti contra impios irruissent sicut separati inter se certauerant. Et tamen-- proh nefas, proh facinus!-- indignum hoc idem scelus perpetraturi nunc mihi uidentur quod tunc commissum est. Stant in procinctu armatae acies tam infestis animis conflicturae ut nisi plurimis utrinque interemptis praelium dirimi non posse plerique opinentur. Nonne igitur praeda impiorum fient Deo ipsos ulciscente, qui tam nequiter inuicem dissident tamque capitali odio alii alios persequuntur? Quid enim magis iniquum quam in eos hostiliter agere quibus in omni


1792. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

immo etiam humanitatis obliti, discordibus animis inuicem confligitis? Ratio Deum placandi Nonne ob hoc maxime irascitur uobis Deus atque ut criminis huius a uobis poenas exigat infidelibus fauet atque opitulatur? Ex quo nulla sane mihi uidetur alia efficatior ratio placandi eum nisi ut indignationem istam, quam alius in alium concepistis, in placabilitatem et beniuolentiam conuertatis et iam unanimes atque concordes pro fide, pro religione, aduersum Christi Dei ac Domini nostri inimicos perstetis. Atque ita demum ille, qui nunc uobis dissidentibus aduersatur,


1793. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

in lacu rana murem sibi alligatum in ima trahit ut mergat et mus in sublime nititur ut euadat, miluus illis altior in superficie aquae uolutantes conspicatus repente directo in illos uolatu ambos unguibus comprehendit rostroque dilaniauit. Sic, reor, istis fiet qui nunc inter se dissident, nisi dissidere iam desierint. Nam dum alii aliis perniciem meditantur, dum mutuo mordentur, diuisos ac debilitatos barbarus captata occasione inuadens facile superabit. At uero si iunctis exercitibus communicatisque auxiliis ab imminenti periculo sese (ut ante diximus) tuebuntur, perire non


1794. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

amice copulatos adiuuabit ut uincant potius quam uincantur et de illo, qui omnibus nobis pariter infensus est, tandem superato triumphent. Pax Suscipiant igitur te hortatore, te duce, pacem et, sicut Apostolus ait: Deus pacis erit cum illis. Quis est iste deus pacis nisi Iesus Christus Dominus noster, qui de caelo descendens pacem attulit, quia in se credentes Deo patri reconciliauit? Per peccatum enim eramus filii irae, per crucem autem Christi facti fuimus filii Dei. Idem tunc in carne nasci uoluit cum orbis terrarum positis armis in pace quiesceret.


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Epistola ad Adrianum VI Pontificem Maximum, versio electronica (), Verborum 2644, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [marulmarepistadr].


More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.