Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nisi

Your search found 4084 occurrences

More search results (batches of 100)
First 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1969-1978:


1969. Andreis, Franjo... . Commentarius rerum actarum... [Paragraph | Section]

sunt et alii Thurci tum ut custodirent, tum ut obirent officia domus, et nihilominus non audebant secreto nobiscum colloqui, observantibus etiam aliis extra domum duplicatis custodibus. Nemo unquam tam arcte custoditus ac servatus fuit. Cuius rei causam aliam nescio nisi quod vel ingenium meum suspectum habuerunt, intellexerant enim me sepe fuisse Constantinopoli atque adeo cum ipso Gritti, et idcirco res eorum esse omnes mihi cognitas, quod interdum custodes mei significarunt. vel propterea quod insigniter obstupuerant nec


1970. Andreis, Franjo... . Commentarius rerum actarum... [page 23 | Paragraph | Section]

ad extremum indulget; fuisse priscis temporibus prepotentes reges imperiaque maxima, que tamen uno belli adverso impetu foede corruerunt. Non solum legimus, sed etiam vidimus magnos exercitus parva manu fuisse prostratos; frustra confiditur viribus humanis, nisi Deus aspiraverit. Itaque constat, multo meliorem esse certam pacem quam speratam victoriam. Nunc in manu vestra est dari pacem, victoria de manu Dei expectanda est. An creditis, Deum leto vultu aspicere vastari terras, deserta ex cultis fieri, innocentes homines


1971. Andreis, Franjo... . Commentarius rerum actarum... [page 24 | Paragraph | Section]

nobis dares; quam rem nos intelleximus antequam Vienna discessisses, et idcirco providimus rebus nostris. Si sincere venisses ad petendam pacem, nonne dominus tuus respondisset ad ea, que Imperator illi ter significavit de reddendis illis quatuor civitatibus? Que nisi reddantur, pax nulla esse potest. Quid est quod nunc denuo Budam petit, de qua unum lapidem sperare non debet? Dixi, me nescivisse quicquam de his. Quommodo, inquit, nescivisti? [Que respondit Tranquillus] Unde, inquam, scirem, si


1972. Andreis, Franjo... . Commentarius rerum actarum... [page 24 | Paragraph | Section]

ad id plenum mandatum, modo assentiat postulatis mei principis Imperator, et sic intelligetis, me verum esse legatum non exploratorem. Nec Reg. Ma. gratis hoc petit, dabit Imperatori singulis annis pro munere aureorum milia 50. Quid secreti posset quispiam explorare, nisi vel tu, vel alius bassarum dixerit? Nam que palam fiunt, ea non est necesse explorare. Tunc vertit sermonem dicens, non inquam quod explorator es, sed cur tam longo itinere venisti, quum per Hungariam breviore via poteras venire? Negavi, tutum fuisse


1973. Andreis, Franjo... . Commentarius rerum actarum... [page 25 | Paragraph | Section]

Hec omnia ad verbum iussit Bassa advocato notario perscribi. Sunt et alia verba inter nos sequuta, sed non alicuius momenti, unum tamen referam: Quum dixissem, quosdam Hungaros (nam de iis mentio facta fuerat) nec esse Regie M.ti nec Imperatori fideles, et nihil aliud agere, nisi ut ipsi dominentur, quum quesivisset, quinam isti essent, ego commemoravi illos, qui Budam tradiderant. Inquit Bassa, iniuriam illis facitis sic loquendo, nam Imperator, quum esset in Hungaria, interrogavit eos, an possent et tributum solvere et Budam contra Alemanos defendere,


1974. Andreis, Franjo... . Commentarius rerum actarum... [page 28 | Paragraph | Section]

ignorabatur, in quam partem peteret. Aut, inquam, dimittite me ex fide publica aut, si hoc non vultis facere, date mihi honestas expensas. Veni cum quatuor servitoribus, equis octo. Adhibuistis mihi multos custodes, quos oportet me alere, et non dantur per diem unum nisi aspre triginta. Non sufficiunt autem centum, si vel modice vivam. Aut si neque hoc licet impetrare, permittite, mittam unum servitorem pro pecunia. Inquit: Brevi venies cum Imperatore, foris erunt leviores impense. 8. Aut in contemptum id fecerunt,


1975. Andreis, Franjo... . Commentarius rerum actarum... [page 28 | Paragraph | Section]

ethernam, quam et alia que habet in periculum adducere? Melius, inquam, si defendere illas non valet. Possetne, inquam, de pace transigi equis conditionibus? Hic diu cogitavit, et omnino nihil respondit. Sic finito colloquio ego discessi, nec amplius ad eum redii, nisi postquam fui dimissus. 9. [Quartum colloquium cum Solymanno Bassa] Postremo exactis duobus mensibus Solimanus Bassa me vocavit ac primo ingressu statim quesivit: Quidnum in causa est, quod Reg. M.tas


1976. Andreis, Franjo... . Commentarius rerum actarum... [page 29 | Paragraph | Section]

adornare. Tunc inquit: Imperator hodie te liberavit, sed nihil vult Regi respondere ad hanc legationem ultimam, quoniam et Rex Imperatori ad eius petitionem nihil respondit. Ego autem dabo regi tuo bonum consilium, sed velim iures, nemini ea que dixero, te revelaturum nisi ipsi Regi. Iuravi. Hec que dicturus sum, ex memetipso dicam, non ex Imperatoris voluntate. Consulo igitur, ut Rex mittat oratores, spero, non autem promitto, quod optinebit pacem, si quatuor illas civitates dederit unacum iis machinis, que nunc in illis sunt. Ego


1977. Andreis, Franjo... . Commentarius rerum actarum... [page 29 | Paragraph | Section]

pertineret, alioquin se armis repetiturum, dixit. Selimus non solum non restituit, sed exercitum in Siriam contra Aegiptium adduxit, eumque bello vicit ac interfecit; etiam alterum Memphi sultanum suffectum superavit ac vita privavit, eorumque dominio potitus est. Nisi Reg. M.tas sequatur consilium meum, sine dubio Imperator ineunte vere maximis copiis regna eius invadet. Sic a Solimano Bassa cum bona eius gratia, comeatu accepto, profectus sum ad Rhustan Bassam. Multa locutus est contra dignitatem V.re


1978. Andreis, Franjo... . Commentarius rerum actarum... [page 30 | Paragraph | Section]

nunquam eum admisit, nec permisit, ut cum eo loquerer. Itaque vellet honorem, laudem composite pacis ad se trahere. Nam si recta legati mitterentur Constantinopolim, sine dubio omnis honor ad Solimanum concederet, primarius enim bassa omnia tractat et expedit. Nisi fortasse hec commenti sunt, ut per eiusmodi spem V.ram M. falleret, imparatamque aggrederentur. Plurima de industria pretermisi, que non videbantur magnopere pertinere ad rem. Attigi tamen, que magis digna scitu videbantur.


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1543], Commentarius rerum actarum Constantinopoli anno 1542. Versio electronica (), Verborum 4922, Ed. Srećko M. Džaja Guenter Weiss [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfconst].


More search results (batches of 100)
First 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.