Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nisi

Your search found 4084 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 253-259:


253. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Magister ergo imperatori refert nihil se absque bombardis proficere posse: si oppido potiri uult, bombardarum ministerio opus esse affirmat. Imperator sequenti die caduceatorem ad Mustapham mittit, ut ei referat, quatenus fidem potius quam arma Venetum experiri uelit, et nisi oppidum dedat, omnia extrema esse passurum. Mustapha uero respondit Venetorum arma iam expertum esse, se et situ loci et munitionibus inexpugnabilem scire, nec longam obsidionem timere, quoniam re frumentaria abundaret: propterea nec oppido cedere uelle, nec fidei se


254. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

circumspicit, deinde sublimis ac eminens in puppi cursum manu magistro ostendit, qui inter frequentes bombardas et ingruentia tela primus portum subiit. Subsequitur regius dux, deinde legati ac tota classis. Imperator expositis copiis ad praefectum mittit, qui eum monerent, ut oppidum dedat: quod nisi dediderit, quicquid uictoribus in uictos licet esse passurum. Mos est Turcorum principum a ducibus qui in alienas prouincias excursiones faciunt de omnibus captiuis quintam partem accipere. Maxime uero eligere solent a decimo ad sextum decimum annum adulescentulos. Si captiui


255. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et uirtute nobili, meliorem, nec Hismaele uiribus et rerum usu strenuo fortiorem esse, qui potius clementiam quam uires imperatoris nostri experiri maluerunt. Quorum exemplo tu quoque oppidum ad quos haereditario et proprio iure spectat restituere debes, quod nisi nunc feceris, dum res in integro sunt, ubi imperator bombardas et caetera tormenta ad oppidum admouerit, cunctaque oppugnationi necessaria parauerit, nulla spes consequendae ueniae ab eo tibi


256. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

cum classe esset, uenit ad eum Lodouicus Laoridanus, pontificiae nauis praefectus. Nam Pontifex Maximus legatum miserat Laurentium Zanum, archiepiscopum Spalatensem, cum decem triremibus, qui, Rhodum ueniens, ultra progredi noluit, nisi prius de aduentu suo quidque in animo sibi esset imperatorem moneret. Igitur Lodouicus imperatori refert archiepiscopum, legatum a Pontifice missum, Rhodum aduenisse, eumque scire uelle an aliquod egregium facinus gesturus esset: se quoque socium, si id


257. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

polliceri. Tunc imperator respondit: Ego et superiori anno et praesenti multa bene et prospere gessi, quae, etsi, pro magnitudine animi eius, legato forsitan parua uidentur, hosti tamen grauia et christianis principibus magnifica atque egregia uisa sunt. Et nisi omnibus nota essent, possem referre quae ab Hellesponto ad Syriam mari adiacentia nostris armis nostraque uirtute prostrata ac deuicta sunt; nunc quoque non ad minora toto animo incumbimus. Legati autem aduentus in manu ipsius est; tamen, si uenerit, et ob reuerentiam


258. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ex praefectis triremium naturae concessisse. Eadem sibi metuens, ad medicos Rhagusium concessit, relicto ibi Stephano Malipetro legato, etiam non satis ualido, qui imperatori affirmat nunquam a Boliana se recessurum, etiam si certa mors sibi instaret, nisi prius hostis obsidionem Scodrae solueret. Rhagusium est ciuitas Dalmatiae, quam Epidaurenses, Epidauro a Gotis euerso, auspicatiore loco condiderunt.


259. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

oppidani maxime siti laborauerant, penuriaque aquarum multas angustias sustinuerant: nam puerorum, senum et mulierum debilis turbae siti confecti supra duo milia occubuerant. Nec aliquis oppidanorum, cum uiderent coniuges et liberos ante oculos deficere, animum ad deditionem conuertit. Et nisi obsidio soluta esset, quoniam iam in oppido aquae quod uix ad tres dies, modicum quiddam singulis distribuendo, sufficere poterat, non erat, decreuerant omnes uno impetu armati in hostem irruere et ibi, cum hoste uiriliter proeliando, sanguinem suum ulti occumbere. Itaque soluta obsidione


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.