Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nisi

Your search found 4084 occurrences

More search results (batches of 100)
First 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3264-3338:


3264. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

servetur, quod inter actiones publicas iure refertur. Meam itaque de politica opinionem accipe et, si potes, acquiesce: nihil ego eam esse quam quaedam praecepta puto, quae doceant qui in hac aut illa particulari circumstantia prudenter sit agendum. Itaque nihil nisi prudentiam quae doceatur esse. At cum infinita sit singularium differentia, idcirco studium hoc compleri nunquam potest; hactenus vix superficialiter aliqui id tradidere; si enim perficeretur, nihil esset quam prudentia per praecepta practice tradita, quod propter


3265. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

fert circumstantia, politicus aliud faciet ut, si sincero quodam dicto ad merendam alicuius, qui sinceritate delectetur, gratiam opus sit, sane tum sinceritas actus politicae erit, quippe idem et prudentiae est. Quo planius perspicitur quam parva inter utrumque sit differentia nisi, subtilius si loquar, dicere velim omnem politicae actum et prudentiae esse, non omnem vero prudentiae actionem et politicae esse; quippe quae insuper quandam ingenii inventionem exigat. Sed haec qui aestimata sint, in parvo discrimine ponam; id constare abunde puto eos,


3266. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

suis libris Cicero, plura Livius, plurima Tacitus tradidere, ut et de eo convincatur Alonicus quod nullos esse politicae auctores contendit. Sed enim hos quoque sparsim, non ex composito rem egisse fatendum est, ut ipse quoque Aristoteles, qui dum ad particularia devenit quid nisi politica in quinto et sexto libro praecepta tradidit? Aeque igitur late politica atque prudentia patet, atque sicut sibi apud alterum ingenioso quodam nec tamen illicito commento gratiam quaerere, ita et urbem in fide servare, principem suum populo gratum facere actus


3267. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

potestatem, nec enim Pontifici ullatenus subici; id eius, inquam, opinionis causa ab eo dici pariter scio. Apparuit iam quid politica foret; quod non tantum propriam utilitatem respiciat, apparuit; aliis quoque, quae Alonicus opposuerat satisfactum est; reliqui nisi vester assensus iam nihil est: quem si ista non extorsere, alias eripere sum paratus." Laudavimus omnes et pedibus, ut aiunt, manibusque in suam sententiam itum est. Ego autem quod vehementer in priori opinione essem confirmatus consideraturum me postea rationesque


3268. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Peream si unquam subtile nec minus proficuum egregii cuiuspiam civis consilium comitiorum suffragia tulit! Gens est praeterea, ut magis in septentrionem prona, ita Italis minus ingeniosa, et quae crebro post factum sapiat. Vino plus nimio, veneri minus indulgetur, nisi id externis e vitiis peregrinus quis adferat. Multus superstitioni locus vel apud optimates: ex externis aestimare omnia consueverunt. Hinc praecipua virtus modestia, excitata ingenia contemnuntur. Adulatio quoque frequens vitium atque ut crebra erga eos, qui praecellunt,


3269. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

infelicis consiliarii nomen habuit, dum "per abrupta" (ut ait Tacitus), "sed nullo reipublicae usu ambitiosa morte inclaresceret." Tac. Agr. 42,5 per abrupta, sed in nullum rei publicae usum nisi ambitiosa morte inclaruerunt. Cicero conversa rerum facie ipse quoque aliam vivendi rationem amplexus ita reipublicae consuluit ut, nisi ira numinum pridem Romanis rebus infensorum obstitisset, pristinum procul


3270. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Agr. 42,5 per abrupta, sed in nullum rei publicae usum nisi ambitiosa morte inclaruerunt. Cicero conversa rerum facie ipse quoque aliam vivendi rationem amplexus ita reipublicae consuluit ut, nisi ira numinum pridem Romanis rebus infensorum obstitisset, pristinum procul dubio reipublicae statum restituissent. Atque haec quidem ita iam tum evenere; nunc nihil dubii superest quin apertam illam vivendi rationem qui iniisset non apud nostrates tantum, ubi plurimum


3271. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

periculi ne aut ipsis sponte discedentibus, aut a domino gravi quadam de causa (ut persaepe usu venit) dimissis secreta eiusmodi omnia in vulgus exeant, ut fieri ipse iam observavi: haec, inquam, reputanti mihi id commode vitari a nobis posse visum est ea ratione ne ullos nisi colonos nostros in quacunque ministerii genere habeamus, quos et amplior coercendi potestas et discedere haudquaquam permissum est. Suas tamen hoc quoque consilium habet difficultates subestque fugae primum, tum furti rapinarumque periculum suam quemque


3272. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

tamen locusque nobis eum subministrabunt si intenti in id animo ipsorum colonorum mores et devinciendi eos opportunitatem diligenter observantes suum rigori quoque, ubi opus fuerit, locum relinquamus. Itaque de hoc quidquam in praesens statuere praetermitto quod res est quae nisi ad temporis locique opportunitatem decidi haudquaquam potest; id universim monuisse sufficiat strictissimam in exigendis operis ceterisque dominalibus (ut nostri appellant) iuribus adhibendam esse severitatem quam mox blando vultu ceterisque popularibus artibus


3273. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

inferam detrimentum, et cum homine rem mihi esse nunquam sim immemor. Ad uxorem iam filiosque, quia praestantissimam familiae partem, postremo transeamus. Fuerit id multum rationibus eius, qui populariter vivere constituerit, accommodatum si non inferiorem nec aliunde nisi e patria aut ad summum Ungaria ducat. At ego multos aetatis nostrae claros viros secus fecisse memoria teneo nec ultra in hoc quam murmur populare offendisse; quorum si quis vestigia vellet aemulari ne illi quidem amplius quidquam posset evenire. Itaque si eiusmodi inde


3274. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

eius gratia miserias subeamus. Quidquid itaque vulgus obmurmuret, colenda esse a nobilitate in rerum suarum subsidium commercia puto, tum ob quotidianas has tributorum difficultates, id fere necessarium evaserit, tum quod id apud exteros omnes factitetur. Deum immortalem! nisi ex commercio aes quodpiam in patriam influat, quum tantum illinc quotidie per mille vias efferatur, qui vel aliquid in ea aeris poterit reperiri? Haec iis inculcanda sunt, qui id infra dignitatem suam esse arbitrantur. Lenienda verbis invidia est neque id passim, sed


3275. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

si remedio locus non sit, profecto ego sanitati nostrae et conscientiae potius quam famae prospectum velim. Hic ego, cum in conviviorum memoriam sermo decurrit, non possum non recordari deterrimi illius vitii, quod pravus per omnia usus obtinuit ut nulli inter cenandum nisi de aliorum defectibus sermones sint. Hinc omnis in claros viros invidia, hinc mutuae dissensiones proveniunt. Istud si auferas, nae, dimidium Croatiae miseriarum detraxeris! At nimio plus res inoluit, nec nisi tardissimum acceptura remedium videtur. Nos tamen ne cessemus


3276. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

vitii, quod pravus per omnia usus obtinuit ut nulli inter cenandum nisi de aliorum defectibus sermones sint. Hinc omnis in claros viros invidia, hinc mutuae dissensiones proveniunt. Istud si auferas, nae, dimidium Croatiae miseriarum detraxeris! At nimio plus res inoluit, nec nisi tardissimum acceptura remedium videtur. Nos tamen ne cessemus abolendae pravissimae consuetudinis saltem initium facere consueto remedio, nempe id ipsum aliis, quibus nostras probari monitiones intellexerimus, ingerendo; quae res ubi deinde in plures, ut fieri solet,


3277. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ut fieri solet, exierit, dubitari non potest quin minor invidiae locus sit futurus ubi eius fomentum subtrahetur. Ceterum id inter praecipua utilissimaque vitae praecepta referri potest, nimirum ne unquam inveteratas popularium nostrorum opiniones oppugnemus nisi coram iis quos aut ex integro instituendos accepimus, aut quibus nos oraculi loco esse prorsus tenemus; quippe tum primum se contemni Croatae existimant cum eorum opiniones, quas illi fide firmius tenent, pro frivolis (ut sunt)


3278. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

sed ne suam quidem vel interrogatus, si a vulgi sententia abhorreat, promet is qui me audierit, nec unquam instar magistri et quasi alios docere velit de humanioribus praesertim litteris sermonem faciet; quin se quoque iis vacare, quoad fieri potest, obteget, nec unquam aliam nisi boni iuristae famam affectabit. Iam quae cuique sint fugienda videamus. Primum id cavere oportet ne frequentibus sive Viennam sive in alias partes profectionibus indulgeamus, ne adulatores aut vagi audire debeamus. Absit ambitio; nuspiam simus tam magnifici ut


3279. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

si inclita universitas eorum, quae, cum ante octennium magistratum capesserem, hanc in rem praefatus sum, meminisse, tum subsequi temporis usum tantisper recolere velit, agnoscet certe me nihil invidiosi, nihil dicere exaggerati. Iam vero palam est, quod solus magistratus, nisi statuum et ordinum praesidio fulciatur, usurpationibus potestatis executivae obsistere non possit. Ipsa denique constitutio nostra rimas habet, per quas potestas executiva ad usum leges ferendi facile eluctari potest; nimirum disiecta per totum corpus iuris


3280. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

diaetae celebratae, in harum prima de insurrectione, in posterioribus duabus de contributionis augmento potissimum actum; ceterum vix aliquae super gratiori quopiam obiecto leges conditae fuerint, iamque tum ea sustineri coeperit sententia, quod ad tractatum diaetalem nil, nisi materia subsidiorum, et forte iudiciales leges pertineant. Quod summum est, utprimum potestas executiva aliquid quantumcunque praeiudiciosi extra comitia ordinavit, si status eiusdem abolitionem in diaeta urgeant, solet suum in id consensum plerumque negare. Atque ita, cum


3281. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

vero legalem formam indere. In deligendo magistratu ego eos, quibus omnia de lege requisita adsunt et qui mihi maxime idonei videbuntur, candide proponam, inclitam autem universitatem exorabo ut in delectu eo advertere velit quod nunc non iam de talibus qui nil nisi violentis modis perficere, sed de talibus magistratualibus deligendis agatur qui dexteritate, moderatione, et prudentia sua res etiam ingratas absque invidia in effectum perducere sciunt.


3282. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

opus est, clarissimi viri, ut, resecatis quibusvis inutilibus speculationibus, ea potissimum, quae ad aliquem vitae usum faciunt, in omni scientia deligatis. Satis jam inanibus subtilitatibus majores nostri litarunt. Nobis non sufficiat scientias ad naturam rerum revocasse, nisi ex his etiam ipsis ea secernere sciamus, quae alicui vitae usui pro conditione cujusque studii inserviunt. Nec eo solum fine studia constituta sunt, nec ea est Suae Majestatis Sacratissimae mens et voluntas, ut, qui illis operam navant, eruditionis doctrinaeque gloriam


3283. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

membri ratio in eo consistit, quod non intersit Reipublicae gentem hanc nimium multiplicari: in Hungaria jam nunc octuagesimam ferme incolarum partem efficiunt. Cum gens sit adeo fertilis, per naturalem generationis progressum sensim majorem semper partem constituet. Nisi proinde extranei arceantur, brevi in magnum numerum eo certius assurget, quod vicina Gallicia et Polonia majorem, quam alere possit, ejus numerum habebat; vel solum Poloniae exemplum ostendit quam noxia sit Reipublicae nimia Judaeorum multitudo.


3284. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

numerus eorum vehementer diminutus fuit, verum has inter praecipua fuit, ut proles parentibus adimantur, id quod Deputatio lege publica canonisandum haud esse existimavit. Remisso sub Augusto Josepho II. dispositionum illarum rigore numerus eorum denuo increvit. Nisi lege publica aliquod remedium statuatur, illi Hungariam denuo inundabunt, praesertim cum ob defectum legis antea etiam non eodem in omnibus Comitatibus modo tractati fuerint. Deputatio haec medium Eliminationis eorum qui fixum aliquem subsistentiae


3285. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

hanc aliam adhuc Professionem consectari debeant, quae eos a vagatione illa impediat, et certam iis pro feriatis etiam diebus subsistentiam praebeat. § 9. Nulli Zingaro, nisi qui agriculturae se addixerit, liceat equum possidere, minus vero adhuc cum his traficam exercere. Quare si equus apud Zingarum compertus fuerit, adimatur ab eo per localem Jurisdictionem, simul statim stringatur ad se legitimandum, unde illum acceperit? Si ostendere


3286. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 10. Ipsi etiam illi qui primi agriculturam profitebuntur Zingari equos quidem possidere possint, trafficam tamen cum iis nonnisi erga scriptum Dominii indultum exercere ausint. Haeredibus nihilominus eorum, nisi de furto aliquo suspectos se reddiderint, liberum etiam cum equis commercium relinquatur. Motivum. Zingari, consueto genti huic vivendi modo educati, adeo proclives sunt ad equorum furta ut iis etiam, qui agriculturam primi


3287. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in domo et sessione filius natu major succedat, reliqui migrare et alium subsistendi modum quaerere debeant, hi autem plerumque inquilinariam conditionem amplecti soleant, numerus inquilinorum per ipsum naturalem populationis progressum continuo augebitur, nisi aliqua in obversum provisio constituatur. Posset quidem inconvenientiae huic obveniri, seu per deducendas ex iis in loca adhuc vacua colonias, seu per inpopulandas desertas, seu denique per exscindenda in locis illis, quae superfluam plane communium pascuorum


3288. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

prosperitas Regni agricultura, re pecuaria et vinaria, et quidem ut nunc usu venit, manipulata absolvatur; cum sint adhuc aliquae Jurisdictiones locales, quae mechanicis ejusmodi objectis occupari infra dignitatem officii publici putent, denique cum aliae ad nullam, nisi quae in diserta lege fundatur, ordinationem publicam effectuandam se obligari arbitrentur; Deputatio haec operae pretium demisse existimavit, ut lex haec perferatur. § 13. Quodsi tamen


3289. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Individua, quae hi edoceant adjungere; ac secus etiam omnem necessariam assistentiam iis praebere, sicque utilem ejusmodi culturam in gremio sui propagare tenentur. Motiva. Haec quoque lex prima fronte superflua videri posset, nisi experientia praeteriti temporis aliud remonstraret: ostensum est in Elaborato status actualis §§-is 33. et 36. quanta aduersae tantopere per Augustam Mariam Theresiam serici et apum culturae impedimenta posita fuerint; e


3290. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Motiva. Tabaca ita, ut nunc adhuc imperfecta est, post frumentum, vinum, animalia et lanam, plurimam Regno pecuniam infert, uti id e tabellis tricesimalibus apparet. Nisi tamen qualitas ejus perficiatur, emolumentum hoc cum tempore certo diminuetur; ostensum est in Elaborato status actualis §-pho 32. quod ad id fermentatio ejus et foliorum classificatio (vulgo Sortirung) plurimum conferre possit; quare ad majorem


3291. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

remuneratio magistri instituti hujus requiret, summa e cassa domestica dependatur. Qui vero comitatus sub hanc categoriam cadant, via Consilii Locumtenetialis definiri debet. Verum ne haec quidem sola distractionem tabacae Hungaricae facilitabunt, nisi memorati eodem status actualis §-pho defectus sufferantur, nimirum: ut terra debite praeparetur, plantae in debita distantia collocentur, spina, folia, cacumen, et pistilli in tempore decerpantur: denique ut et bonum semen adhibeatur, et tam


3292. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

labore destituuntur, justa cum proportione distribuantur. § 45. Nova in tractando utilius aliquo opificio aut manufactura inventa, si talia sunt, quorum manipulatio facile secreta conservari potest, inventori, nisi arcanum suum administrationi publicae aperiat, nullum exclusivum privilegium concedatur. Liberum tamen eidem sit manipulationem ejusmodi, reservato sibi secreto, exercere. Motivum. Ostendimus in Elaborato


3293. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

Commercii tantum via Consilii Locumtenentialis exerceri potest: itaque, in quantum res tricesimalis cum objecto hoc nexum habet, Consilium in hoc quoque objectum influere debet. Tricesimales proinde tabellae eidem quotannis submittantur: nullius mercis portorium nisi hoc audito mutetur: nulla tricesimatoribus seu generalis, seu peculiaris extradetur instructio, quin Consilium prius audiatur. Motiva. Primae ferme, quae de objecto commercii in comitiis


3294. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

praevaricationes efficaciter impediantur, omnem erigendarum limitanearum stationum curam huic deferendam esse Deputatio eo magis arbitratur, quod opinionem hanc etiam Articulus 89. 1647. secundare videatur. Mediterraneae e contra, nisi commoditati mercatorum, adeoque promovendo per id commercio deserviant, Aerarium Regium inutiliter gravant, promptum mercium transportum impediunt, et varias mercatores vexandi occasiones praebent, adeoque commercio noxiae sunt. Interest itaque, ut harum status


3295. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

principia tantum ad potiores mercium articulos referantur. Onerosum hoc Hungariae vectigal eo potissimum specioso fundamento ab adverso sustinetur, quod Hungaria cum Germanicis Provinciis unum Monarchiae corpus efficiat; hoc autem florere non possit, nisi aequabile inter haec duo ejus membra commercii aequilibrium constituatur; aequilibrium vero hoc, quod secus stabiliri non possit, nisi in omnibus, in quibus commerciale Hungariae interesse cum Provinciis Germanicis in collisionem venit, casibus


3296. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

sustinetur, quod Hungaria cum Germanicis Provinciis unum Monarchiae corpus efficiat; hoc autem florere non possit, nisi aequabile inter haec duo ejus membra commercii aequilibrium constituatur; aequilibrium vero hoc, quod secus stabiliri non possit, nisi in omnibus, in quibus commerciale Hungariae interesse cum Provinciis Germanicis in collisionem venit, casibus vectigal in harum favorem dirigatur, idque duabus de causis; primum quod Hungaria adeo fertilis sit, ut non obstante fabricarum defectu et oneroso sibi


3297. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

transportus vinum Croaticum confiniis nimis alto pretio veniret. Verum non exstabat tunc adhuc via Josephina, complures etiam, quae ex hac in inferiores confiniii partes postea apertae sunt, collaterales viae non existebant, adeoque cum nulla fuerit nisi per equos clitellarios communicatio, tam voluminosi, ut vinum est, articuli transportus expensae debuissent utique vini Croatici pretium notabiliter elevare; nunc reserata curruli communicatione sumtus transportus adminus in dimidio minuetur, adeoque pretium etiam


3298. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

hae hodiedum durent, uti id ex ejusdem Elaborati §-pho 57. et 59. apparuit. Nihil itaque obstat quominus legislatio Hungarica idem constituat quoad Germanicas merces quod hae Provinciae respectu Hungaricarum induxerunt, nisi hae etiam malint imposita hactenus Hungaricis naturae productis onera remittere quam reciprocum in suis productis experiri. Ac provinciales quidem hae impositiones potissimum ad vinum et


3299. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1206 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Germanicas Provincias et vicissim complures indifferentes ejusmodi articuli in quorum reciproco portorio nunc quoque haud adeo magnum discrimen intercedit. Interest tamen, ut hi quoque perfecte exaequentur. Et ad hanc classem pertinent omnia ferme naturae producta, nisi necessarium pro aliqua fabrica materiale constituant. Quare quoad haec Deputatio sequentem legem perferendam esse existimavit. § 84. Materialia tamen illa, quibus Hungaricae fabricae egent, graviori


3300. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1206 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

illo transitu agatur, quando merces exoticae per Hungariam in Germanicas Provincias vel vicissim pro consumtione transponuntur, rationibus Monarchiae magis conducere videtur, si nullum inter haec duo ejus membra portorium transituale constituatur. Interea nisi principium hoc in vectigali Germanico adoptetur, Hungaricae legislationi nihil reliquum est quam ut eadem transportualia portoria constituat mercibus, quae per Hungariam in Germanicas Provincias invehuntur, quae vectigal Germanicum ejusdem speciei articulis


3301. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1214 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Provincias in Hungariam pro consumtione inducuntur, merces, in illis transituale tantum, in hac vero consumtionale portorium deponerent, et vicissim. Cum tamen legislatio Hungarica nullam in Germanicas Provincias activitatem habeat, nisi res via tractatus eo perducatur, Deputatio reciprocum hoc adoptandum esse existimavit, licet longe major sit exoticorum, quae per Germanicas Provincias in Hungariam intrant articulorum copia, quam vicissim. Per Hungariam enim in Germanicas Provincias


3302. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1214 | Paragraph | SubSect | Section]

edi debuerit, id quod ordinata dirigendi commercii ratio certe non exposcit; continuae enim ejusmodi mutationes debent mercatorum speculationes perturbare, cum illi hac ratione certum de quotta portorii calculum ducere non possint. Expedit itaque ut nec vectigal novum, nisi intercedente in substantialibus quoad cursum commercii mutatione, edatur, nec particularium articulorum portoria, nisi subversante reali commercii Hungarici utilitate, mutentur. Ut autem utilitas haec tuto eruatur, politicum Regni Dicasterium, cui


3303. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1214 | Paragraph | SubSect | Section]

speculationes perturbare, cum illi hac ratione certum de quotta portorii calculum ducere non possint. Expedit itaque ut nec vectigal novum, nisi intercedente in substantialibus quoad cursum commercii mutatione, edatur, nec particularium articulorum portoria, nisi subversante reali commercii Hungarici utilitate, mutentur. Ut autem utilitas haec tuto eruatur, politicum Regni Dicasterium, cui locales circumstantiae optime notae sunt, audire, fundatisque ejus reflexionibus deferre convenit. Quodsi id hactenus


3304. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

Quamprimum autem mutatio ejusmodi tricesimalibus officiis intimatur, haec illam utique statim ad effectum deducent; et cum perductam jam in effectum ordinationem revocare difficilius sit, justissimae licet Consilii repraesentationes inoperosae plerumque evadent, nisi illa, quam proposuimus, cautela stabiliatur. § 92. Si notabilis aliqua portorii mutatio decernatur, aut exigendo ejusmodi portorio talis terminus praefigatur, intra quem mercatores initos jam antea contractus facile


3305. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

non prohibitarum mercium beneficio, idem in vectigali Hungarico pro quaestoribus Hungaris vicissim, uti §-pho 87. proposueramus, stabiliretur. – 4-to. Si nec Hungaricum vinum in Germanicas ditiones, nec vicissim, ut §-pho 75. proposuimus, nisi per axem devehi posset. – 5-to. Si retento in Germanico vectigali gravi illo, quibus boves Hungarici, si per Germanicas Provincias in exteras oras depellantur, subjacent, transituali portorio,


3306. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1240 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

suapte evanescere debent. Caeterum privilegium telonii plerumque loco affixum est, adeoque si meritum telonii in loco privilegiali cesset, non potest illud alteri loco applicari. Itaque translata etiam ejusmodi telonia cassari debent, nisi forte privilegium adeo generale sit, ut privilegiato in quocunque terrarum suarum loco telonium erigendi facultas concedatur; tunc enim tenor privilegii relate ad loca, quae meritum telonii habent, observari debet.


3307. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

mercedis enasciturum etiam exinde damnum refundet, quod si praestare non posset, proportionata etiam corporali poena per localem jurisdictionem afficiatur. Motiva. Frustra viae instaurantur, nisi una de ordinato vecturarum cursu commercio prospiciatur. Id quia uno ictu perfici non potest, interest ut interea idoneae modernae vecturisationi regulae praescribantur. Haec cum simplici adhuc casu regatur, evenit quandoque ut vector, qui vires equorum suorum


3308. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

ad maritimas naves materialibus, et littorale copioso ad navigationem prono populo abundet; interest itaque ut legislatio provehendae maritimae navigationis curam suscipiat. Ad hanc autem promovendam ab augendo nautarum numero exordium fieri debet. Nisi enim numerus nautarum in littorali Hungarico augeatur, commercium Hungaricum aliis nationibus, quae propriis navibus et producta Regni evehent, et necessarias exoticas merces inducent, semper obnoxium et subalternum manebit. Littorale hoc in


3309. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

portorii persolvant, quod ejusdem speciei merces, si extera navi invehantur, dependunt, frumentum vero, vinum, animalia, et tabaca per domesticas naves absque omni portorio inde evehantur. Si tamen exteris navibus educantur, nisi peculiaris ratio aliud suadeat, ipsa etiam haec producta, praeter vinum, moderato essituali portorio subjiciantur. Reliqua Regni producta et artefacta, si domesticis navibus e Littorali exportata fuerint, iterum dimidium tantum ejus


3310. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1266 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

autem ad excitandam nationalem navigationem medium efficacius esse quam ejusmodi inductionis et eductionis favores, exempla omnium, quae hoc potissimum stimulo Commercium suum provexerunt, maritimarum gentium satis ostendunt. Nisi favores hi navigationi etiam Hungaricae concedantur, omnia, quae praecedentibus §§-phis stabilivimus, media nec nautarum naviumque domesticarum, nec nationalium officialium numerum notabiliter augebunt.


3311. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

et geodesiae, sed et hydraulicae principiis sufficienter instructo individuo, si eodem adhuc destituuntur, erga stipulandum per mutuam conventionem ejus salarium se providebunt. Pro ejusmodi vero geometra nemo per jurisdictiones suscipi possit, nisi bonum suum profectum, in theoria quidem concernentis professoris; in praxi vero Departamenti Hydraulici testimonialibus edocuerit. Penes Consilium vero stabilitur jam praeexistens Departamentum Hydraulicum cum uno directore, necessariis


3312. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

alia usus ille jam invaluit, ut juvenes absoluta studiorum horum theoria pro praxi ad Departamentum Hydraulicum transire soleant, individua ejusmodi jam haud difficulter haberi possunt; superest tantum ut diserta lege constituatur, ne ullus, nisi necessariis de utroque hoc objecto testimonialibus provisus, per jurisdictiones ad officium geometrae assumi possit. Pro Hydraulico Departamento hactenus director cum duobus adjunctis suffecit; ubi labores increverint, posteriorum numerus iis admensurari


3313. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

semper per adjunctum aliquem elaboretur, per directorem vero tantum revideatur. Verum quidem est, quod hac ratione generalia plana, licet plerumque momentosiora, unicam tantum subibunt revisionem. Verum hic jam nullus secundae revisionis modus superest, nisi forte exposcente rei gravitate ipsius directoris opinio cum extero summae hac in arte existimationis viro communicetur. § 121. Quodsi


3314. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

harum erectio etiam in navigabilibus fluviis debeat impediri. Idoneus tantum situs exquiri debet, ubi citra periculum navigationis consistere possint. Verum frustra neo-erigendis molis idoneus situs assignabitur, frustra jam exstantes ad situm ejusmodi transferentur, nisi locales jurisdictiones per annuas, ea, quae in Marusio jam stabilita est, norma suscipiendas investigationes easdem in assignatis jam locis conservari procurent. Articulus XXXV.


3315. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

quorum utilitas necessarios ad eos perficiendos sumtus compensabit. Ars improbo labore et immensis sumtibus montes perfodere, perque has rimas fluvios traducere, aut canales ad eorum apices per cataractas elevare potest. Verum nisi utilitas publica profusis in hos labores sumtibus respondeat, opera ejusmodi ad artis tantum ostentationem referuntur. Quare ut eadem Deputatio sumtuum etiam schemata elaboret, prorsus necessum est. Nihil quidem ejusmodi schematibus incertius esse satis constat.


3316. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 130. Si viam repulsualem, transsectionem fluvii aut canalis, vel aliud ejusmodi pro facilitanda navigatione opus per cultum alicujus privati fundum, uti sunt agri, foenilia, vineae duci oporteat, nisi proprietarius zelo boni publici juri suo sponte cedere velit, enasciturum exinde damnum eidem e fundo salis persolvetur: si tamen opus ejusmodi per fundum incultum, veluti sunt pascua, dumeta, silvae procedat,


3317. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

si nolint, praestandos cogi non possunt. Opus tamen tale ex ipsa justitiae naturalis ratione, invito etiam proprietario, sumtibus publicis ita perfici potest ut publicum factas in illud expensas ex usufructu meliorandi hac ratione terreni sibi compenset. Nisi enim opus hac ratione perfectum fuisset, proprietarius per totum, quo publicum fundi talis fructum capiet, tempus alioquin nullam ex illo coepisset utilitatem, evoluto vel hoc tempore reale illi beneficium accedet, quia fundum fructiferum absque ullis suis


3318. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

stagni alicujus, quod nullum cum generali navigationis plano nexum habet, compossessoribus pluralitas eorum exsiccando illi manum admovere velit, hi id ipsum comitatui detegere, hic vero facultatem suscipiendi talis operis, non attenta reliquorum contradictione, nisi quid aliud obstet, iis elargiri debet; si vero duo tantum sint compossessores, et hi coalescere non possint, an opus proportionatam necessariis in illud sumtibus habeat utilitatem, comitatus rem cognoscet, et si utilitatem laboris compererit, ejus suscipiendi


3319. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

potuerit. Ut inconvenientiae huic provideatur, interest publici, in quod utilitas operum ejusmodi, licet mediate tantum, perinde tamen dimanat. Id autem haud secus praestari potest, quam si res voto pluralitatis compossessorum deferatur. Nisi enim opus reipsa utile sit, pluralitas compossessorum in illud non consentiet. Accedit quod in ejusmodi casu ne proportionalis quidem processus locum habeat, cum labores ejusmodi per ratas suscipi non possint, sed totum in complexo opus ad semel


3320. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

jam allata sunt. § 133. Si occasione exsiccationis paludum seu per publicum, seu etiam per privatos suscipiendae, quaestio de metis exoriatur, hanc Vice-Comes summarie revidebit, et nisi aliqua partium evidentes probas adferat, controversam plagam bifariabit. Salva parti non contentae in forma novi solenni juris via. Motiva. In paludinosis ejusmodi locis metae plerumque incertae esse solent,


3321. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et utilibus in tractando aliquo opificio aut manufactura inventis privilegia exclusiva in certis casibus §-pho projecti hujus 45. proposuit. Verum distincta est hac in re commercii ratio. In primo enim casu saepe inventor nullam, nisi eidem privilegium exclusivum concedatur, inventionis suae utilitatem capere, aut inventum suum ad aliam provinciam transferre potest. E converso, si quis novum, et reipsa utilem commercii ramum suscipiat, ad capiendam inde utilitatem privilegio


3322. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

alicujus articuli quantitatem habet, illum ipsa hac de causa leviori dare possit, quam alter, cui nonnisi exigua ejus copia suppetit; quia ille etiamsi in singulo frusto parum lucretur, in toto tamen notabile lucrum percipit. Hic e contra, nisi in paucis, quae habet, frustis multum lucretur, subsistere non potest. Certum etiam est, quod, si majores quaestores ejusdem qualitatis articulum leviori pretio distrahant, minuti nullum emtorem invenient. Cum illi remedium hoc in


3323. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

singulo casu determinabit? Quare Deputatio discrimen inter fixum et vagum ejusmodi domalem quaestum tantum in mercium quantitate defigendum esse existimavit, nimirum quantum quis seu dorso portare, seu leviori curriculo secum devehere potest. Nisi enim restrictio haec statuatur, possent onerario curru merces, quae pro integra officina sufficiant, per Regnum circumvehi, sicque major commercii pars vaga effici, quod systema regularis commercii non admittit. Nec obstat, quod per restrictionem hanc


3324. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

nundinae actu etiam solenniores sint, quam aliarum annuae. Quis ignorat quod aliquarum civitatum, quae olim florebant, annuae nundinae nunc miserae langueant, et vicissim. Omnia haec naturalis commercii cursus regit, qui nisi eidem impedimenta per Legislationem aut irrepentes sensim abusus ponantur, eo semper sponte inclinat, ubi cum maxima utilitate exerceri potest. Quod pecuarias nundinas in particulari attinet: viguit quidem hactenus usus


3325. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

praeter utilitatem, honoris etiam stimulus accedere debet. Omnes enim hae qualitates nonnisi apud homines, quorum mentem et animum natura ultra vulgus elevavit, reperiri solent; hi autem jam ex indole sua honoris stimulis agitantur, et nisi hunc per majora negotia assequendi spem habeant, facile ineunt aliud vitae institutum, quod ipsis viam ad honores, etsi minori cum utilitate, pandit. Axioma hoc non in sola rationis subtilitate, sed in ipsa omnium populorum et seculorum experientia fundatur; nam


3326. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

favoresque suos commercio exportationis impendat. Neque utilitatis tantum, sed ipsius etiam justitiae ratio id commendat. Si enim importationem exter exerceat, nocet is nationali industriae; quia nisi ille hunc commercii ramum praeoccupasset, arripuisset certe illum domesticus aliquis, et tunc lucrum adminus commercii ejusmodi in domestica circulatione permansisset. Jam vero non est justum ut Legislatio exteris cum detrimento domesticae industriae


3327. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

avocaret; augeret in immensum officinariorum aliorumque minutorum quaestorum numerum, sicque in ipsa contributione rimam efficeret. Exportationis e contra longe alia ratio est; cum enim haec vix utiliter suscipi possit, nisi vel all ingroso, vel adminus cum majori mercium quantitate per nundinas exerceatur, aut numerus mercatorum ejusmodi non facile increscet, aut si id eveniat, vis illa pecuniae, quam aucta hac ratione domesticarum mercium exportatio Regno invehet, per


3328. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

vero et exterorum, qui beneficia ecclesiastica in Regno obtinuerunt, taxa pro eventualibus Regni necessitatibus convertebantur, et distinctam habuerunt administrationem. Sed et res ipsa id exigere videtur. Nisi enim id constituatur, erit perpetua inter commerciales et alias eventuales necessitates lucta. Quando, et qua parte una alteri cedere debeat, aut per legislationem de casu ad casum definiri,


3329. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

laborem hydraulicum, uti fuit praeclusio unius Danubii rami ad Posonium et repurgatio rami Oroszváriensis et Érsek-Ujváriensis, denique ad decretam unica vice primam hactenus reducebantur. Continuisset se Deputatio etiam haec intra hos limites, nisi eidem Legislatio completum constabiliendi Commercii systema elaborandum demandasset. Cum hoc alia etiam objecta, quae sumtus requirunt, complectatur, officii illa sui esse existimavit omnia haec suo loco in superioribus proponere. Nimirum elaborandum per Deputatos


3330. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

malo huic etiam postea remedium adferre. Ad §-phum 4. Quoad testamenta. Per ordinationem hanc testatorum libertas restringi quibusdam fortasse videbitur. Verum utprimum his arbitrium summae, quam legare velint, conceditur, nisi sponte sua ad provehendum per augmentum cassae hujus bonum publicum inclinent, adeo exiguam summam legabunt, ut haec respectu singuli talis testatoris pro nihilo merito reputari possit; plures tamen, licet minutae, ejusmodi summae si elocentur, tractu temporis


3331. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

De erigenda Commerciali Cassa. § 1. Tam conflatum jam hactenus ex aucto alias pretio capitale, quam et proventura exinde quotannis summa neo-erigendae Commerciali Cassae inferetur. § 2. Renovato anni 1741. Articulo 29. subditi Turcici, nisi uxores et proles educant, et juramentum fidelitatis Suae Majestati deponant, ab omni alio, quam cum Turcicis mercibus, commercio, et hoc nonnisi all ingrosso exercendo, inhibentur. Qui secus egisse compertus fuerit, omnes merces suas amittat, et e harum


3332. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

facere ex natura rei pertinet ad potestatem executivam. Casus specificae in Diaeta faciendae assignationis nonnisi in decernendis primis aut defigenda inventori utilis alicujus instituti remuneratione evenire possent. Cum tamen hae etiam, nisi in tempore assignentur, speratum effectum non producant, Legislatio autem non semper consideat, ut hae quoque assignationes potestati executivae relinquantur, expediens videbatur. Ad §-phum 3. De cassa quidem indigenatus, et beneficiatorum


3333. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

quod, quaecunque demum sint commerciales necessitates, id unice a Statuum erga bonum publicum zelo dependeat an aliquem in usus commerciales fundum e spontaneo etiam oblato erigere velint. Cum tamen tuto praevidere liceat, quod commercium, nisi necessarius in ejus promotionem fundus stabiliatur, nunquam ad eum, cujus Hungariam natura capacem fecit, florem provehendum, imo per actualem commercii vicinorum populorum praeponderantiam semper magis et magis labefactandum sit, Deputatio vel dubitare nefas esse


3334. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

Indubitato huic principio id unum opponi solet quod, cum ipsum jus leges ferendi a natione proficiscatur, possit haec aliquid sibi ita reservare, ut in objecto tali aliqua ne per Legislationem quidem mutatio fieri valeat; tale autem in Hungaria esse illud, ne cui, nisi consentienti nobili, taxa aliqua imponatur. Verum an limitata ejusmodi Legislatio vel existere possit, disquirere, non est hujus loci. Quod ipse articulus 8. 1741. non de ephemeris ejusmodi et spontaneis oblatis,


3335. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

per Deputationem fundos 100 000 proventum producturos (id quod admodum incertum est) supponamus, adhuc totus annuus proventus nonnisi in 480 000 subsistet. Jam vero si omnia, quae jam supra recensuimus, Cassae Commercialis onera spectentur, facile apparebit quod, nisi notabiliores quotannis pecuniae impendantur, et commercium nonnisi lenta capiet incrementa, et plebs tarde admodum a gratuitis laboratoribus relevabitur. § 161. Quare Deputatio haec et id: an ad semel dependendum, vel


3336. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

stagnorum, ac viarum commercialium mappa confici, et generale navigationis planum elaborari, et capitalium adminus fluviorum regulatio, ac forte unius etiam, alteriusve stagni exsiccatio intra breve tempus absolvi posset; verum absumpta semel hac summa non remaneret nisi annuus 200 000 et aliquid supra fundus, e quo restantes adhuc ad effectuationem totius plani labores, utpote collateralium fluviorum regulatio, canales communicationis, et his similia, penes alias, quas §-pho 155. recensuimus commerciales necessitates


3337. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

spes est, quod erogata interea earum pars se porro etiam in cursu sustinebit, adeoque cassam per sollicitatas redemtiones non exhauriet. E converso, licet schedae hae, postquam etiam summam praeexistentis capitalis jam attigerunt, facilem retineant cursum, nisi tamen Status Regni novam emitendae schedarum quantitati correspondentem summam tunc statim conferant, interest ut ab ulteriori earum procusione supersedeatur. Cum enim casus aut totalis, aut maximae earum partis redemtionis ex inopino emergere possit,


3338. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

apud publicum in discreditum ponatur, tunc casus notabilis redemtionis reipsa emergere potest. In primo casu schedae nonnisi ab ea proportione, qua pecuniae circulatio minuetur, ad cassam refluent, adeoque haec beneficium residuae quantitatis, nisi extraordinarius pestis, aut infelicis belli casus commercium omne prosternat, ultro retinebit. In posteriori, cum realis in elocato capitali fundus semper praesto futurus sit, et erga hunc parata etiam in notabili quantitate intra breve


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
First 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.