Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nisi

Your search found 4084 occurrences

More search results (batches of 100)
First 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3504-3507:


3504. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [page 48 | Paragraph | Section]

I. De authore musices, sive cantus Magister: Ad musices artem, artium liberalium antiquissimam, iuxta ac nobilissimam peramanter te invito, amantissime discipule! Discipulus: Ad ardua me invitas, erudite magister, nisi enim natus sit poeta et musicus, ei docendi labor frustra impenditur. Magister: Nihil arduum abhorreas, ingenue iuvenis. Laboris enim ardui proemium virtus est; natura vero arte perficitur. Discipulus:


3505. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

in utilitatem hominum et laudem Dei inventa esse scribunt historici. Discipulus: Ergone ais utilem homini et gratam esse Deo musicam? Magister: Nec secus. Quomodo enim grata non erit homini musica, quae (nisi surdo canas) desperatum erigit, iratum temperat, tristem laetificat, melancholicum exhilarat, et quod caput est omnium, hostem corporis animaeque fugat. Quemadmodum percutiente David citharam, refocillabatur Saul, et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus. I.


3506. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

I. Reg. C. 16. Quomodo etiam grata non erit Deo, si idem coronatus vates hortatur nos dicens: Laudate Dominum in psalterio et cithara, in tympano et choro, in chordis et organo ac cimbalis bene sonantibus. Recte ergo dicebat olim sagacissimus Socrates nihil se scire, nisi musicam didicisset. Discipulus: Musicam unicum vitae animaeque solatium dicis, clarissime magister? Magister: Ita est, unicum dico, sed quintuplex intelligo. Musica enim prima est theorica, seu speculativa,


3507. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

autem in scala generali alicui litterae dedisti unam vocem: ut, alicui duas: fa, ut, alicui etiam tres: sol, fa, ut? Magister: Hoc ideo factum puta, quia in loco illo, ubi est solum ut, non potest alia vox dici quam ut. Et ubi est fa, ut, non potest dici nisi vel fa vel ut. Ubi autem est sol, fa, ut, solum una ex tribus dici potest vel sol vel fa vel ut respiciendo clavim superiorem aut inferiorem directivam, ut sequens tibi exhibet symbolum. Discipulus: Video in symbolo variari voces penes


Bibliographia locorum inventorum

Šilobod Bolšić, Mihalj (1724 – 1787) [1760], Fundamentum cantus Gregoriani, versio electronica (), 6772, Ed. Jelena Knešaurek Carić [genre: prosa oratio - dialogus scholasticus] [word count] [silobodbolsicmfundamentum].


More search results (batches of 100)
First 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.