Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nisi

Your search found 4084 occurrences

More search results (batches of 100)
First 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3622-3700:


3622. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

publicent et, si quis e parochianis memor prioris usus rationem intermissionis huius deposcat, eum capacitent quod peregrinationes eiusmodi debeant esse voluntariae, officium autem suum sit illis, qui proficisci nolunt, ordinariam devotionem peragere. 3 Nisi impediveris ne parochi publicationem hanc instituant, indubie complures id ita malitiose facient ut facile inde ingratus aliquis effectus sequi possit. 4 Quare id tibi notificandum esse duxi, ad hoc ut tu pro tua prudentia efficax rei huic remedium ponas.


3623. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

EAE, vol. 113, nr. 132.) necessitates aedificii xenodochialis urgeant, ipse quoque raptim respondeo. 2 Gratiam tibi habeo pro grato nuncio oroque te maiorem in modum, ut per Bedek. urgeas quo resolutio haec quo ocius expediatur. 3 Nisi enim pecuniam Buda ad summum usque finem Februarii accipiamus, non poterimus debito tempore continuationi aedificii manum admovere. 4> Galyuff iam heri rediit. <5 De Vukasovichio an Viennae vel alicubi in via


3624. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

eidem aliquis terminus praefixus sit? 15 Secus enim ille hoc negotium in annum extrahet. 16 Utinam res eo perduci possit ut is iuxta opinionem Consilii actione coram nobis conveniatur! 17 De instantia anonymi vehementer sollicitus sum; nisi enim et hanc diluas, existimationem tuam necdum in tuto penitus collocasti. 18 Si communicationem eius nulla ratione obtinere potes, forte posses illam per indirectum ita subvertere ut, postquam ad merita instantiae Gotsceianae responderis, subiungas quod Brig.


3625. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

me, ut ego quoque id tibi velim commendare. 8 Facio id tanto libentius et quod ipse quoque anxie desiderem ut Croatam in illo quoque dicasterio collocatum videre possim, et quod te ipsa hac de causa id libenter praestiturum sperem. 9 Chare amice, nisi tu id tibi cordi sumas, per reliquos, qui nunc in altioribus subseliis sedent, gentiles nostros nullus unquam Croata ad aliquod Hungaricum dicasterium penetrabit. 10 Quare nomine Patriae te exoro ut occasione, in qua nunc constitueris, uti et rem hanc pervincere


3626. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

in postremis meis nullam promissae lucubrationis mentionem iniecerim, sed quia puduit me quod datam fidem tam diu non expleverim. 2 Impediverunt id variae, partim sanitatis, partim domesticae circumstantiae, quas hic recensere nihil interest, effeceruntque quod non nisi ante paucos dies operi manum admoverim. 3 Si, ut olim, pomeridianis etiam et vespertinis horis laborare possem, absolverem illam intra paucos dies. 4 Nunc, cum mane tantum mihi liceat laborare,


3627. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

18 De elaboratione punctorum debeo cum rubore agnoscere quod datam fidem explere non potuerim. 19 Vix enim opus aggressus eram cum me febris corripuit et per tres ferme hebdomadas tenuit. 20 Post octo dies passus sum recidivam, a qua non nisi ante paucos dies liberatus sum. 21 Nunc autem video serotinum iam laborem futurum. 22> Denique senectus ipsa est morbus. <23 Nunquam amplius eiusmodi laborem in me recipiam. 24> Chare amice! Tu nimis diu abes. <25 Quas


3628. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

detortos disordines mihi obiciant. 7 Ego archivum in disornatissimo statu deprehendi, reduxi, et conservo illud in tali ordine qui in nullo forte alio comitatu reperitur. 8 Ego negotium contributionis ita intricatum deprehendi quod non nisi improbo per me ipsum suscepto labore post triennium illud ad statum currentem reducere potuerim, in quo illud hodiedum conservo. 9 Ego negotium viarum per commissariaticam administrationem ad merum arbitrium reductum ad normalia principia revocavi


3629. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

rem sericeam ita restitui ut superiora dicasteria eius directionem etiam per reliquos duos comitatus superiores mihi concrediderint. 31 Cum hac in re nemo eas notitias habere possit, quas ego, qui hoc negotium inde a triginta annis continuo ferme manipulo, nisi ego directionem hanc duobus adminus annis adhuc retineam et ad currentem pedem reducam, vereor admodum ne institutum hoc notabile capiat detrimentum. 32 Cum intra unum aliumve annum omnes, 12,32 post omnes


3630. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

Negotium cassae orphanotrophialis in celebranda mense Novembri congregatione ad motum ponere constitui. 37 Negotium hoc nihilo minoribus, quam cassa xenodochialis fuit, difficultatibus implexum est. 38 Agnoscunt omnes quod negotium xenodochii non nisi per me, qui de cassis regnicolaribus inde ab earum origine usque meum ad Tabulam regiam transitum in Consilio retuli eo, quo pertigimus, perduci potuisse. 39 Vereor ut negotium etiam orphanotrophiale per alium ad optatum finem perduci possit.


3631. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

ab earum origine usque meum ad Tabulam regiam transitum in Consilio retuli eo, quo pertigimus, perduci potuisse. 39 Vereor ut negotium etiam orphanotrophiale per alium ad optatum finem perduci possit. 40 Atque, ut omnia haec perficiam, non nisi biennio, aut ad summum triennio opus habeo. 41 Quare si haec omnia iis, qui ad clavum sunt, debite ob oculos ponas, agnoscent indubie publici interesse ut ego per hoc adminus tempus (si adhuc Deus tam diu vitam prolongare dignatus fuerit) in officio conserver.


3632. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

§-o 2-o 1 Hoc stabilito primum ad organizandam Diaetam gradum constituit forma convocationis. 2 Ut primum potestas legislativa Principi cum Statibus communis est, certe tenor ipse convocatoriarum, seu regalium, non nisi ad ineunda mutua de perferendis necessariis legibus consilia dirigi debet. Sex capita ad quae organizatio Diaetae revocatur. 3 Ipsa organizatio ad sex summa capita revocari


3633. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

Secundum usus variavit. 11 Ab hoc ad nostra usque tempora comitia relate ad Statum nobilium et civitatum per repraesentantes, relate autem ad Statum praelatorum et magnatum viritim convocantur, adeoque: 1-o quod ius viritim comparendi nemini, nisi qui ad hos duos Status refertur, competere possit; 2-o quod potestati legislativae, dum aliquam regulationem suscipit, nec lex, nec usus obstare possit; ubi tamen diserta lex praexstitit, hanc non nisi e subversante reali aliqua causa mutari expedit; usum, si temporis


3634. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

convocantur, adeoque: 1-o quod ius viritim comparendi nemini, nisi qui ad hos duos Status refertur, competere possit; 2-o quod potestati legislativae, dum aliquam regulationem suscipit, nec lex, nec usus obstare possit; ubi tamen diserta lex praexstitit, hanc non nisi e subversante reali aliqua causa mutari expedit; usum, si temporis iniuria aut partium studio irrepsit, abrogare, si proficuus censeatur, in disertam legem referre interest. 12 Certum enim est publicam Regni administrationem propter usus eiusmodi qui, quia


3635. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

ipsis relinquenda agatur. Titulares comites et barones porro ad comitia non evocandi. §-o 7-o 1 Relate ad Statum magnatum. In prima et secunda regum epocha pro magnatibus non nisi Barones Regni et Comites Parochianos, id est Supremos Comites, habitos fuisse palam est. 2 Constat quidem diplomatice quod iam in prima regum epocha, qui minimae alicuius rei regiae curam habuit, iam titulum comitis talis rei gesserit, veluti comes


3636. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

tantum mentio sit, quin appareat an per hos lex tantum Barones Regni et Supremos Comites, vel vero omnes etiam titulares comites et barones intelligat. 8 Utcunque sit, hi iure hoc longo iam tempore gaudent, neque interest hoc eos privare, nisi realis quaepiam causa subversetur. 9 Iam vero dum usus titularibus comitibus et baronibus personale ius suffragii in Diaeta tribuere coepit, hi certe pauci tantum adhuc eotum in Hungaria numerabantur; nunc numerus eorum ita auctus est ut,


3637. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sessio et votum alioquin relinqui deberet. Uti et capitulis et conventibus quae praerogativa fidedignitatis gaudent. §-o 9-o 1 Ceterum e natura constitutionis Inferior Tabula non nisi e Statu nobilium et liberarum civitatum, quas quartum Statum appellare solemus, consistere deberet; accesserunt deinde tantum illa capitula, et conventus quibus lex praerogativam fidei dignitatis attribuit.


3638. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

donec naevus iste, qui certe temporum iniuria irrepsit, emendetur, impossibile erit, ut mox videbimus, iustam votizationis normam stabilire. 7 Interesse proinde videtur ipsius constitutionis ut Inferior Tabula ad primaevum institutum ita reducatur ut eadem non nisi e Statu nobilium et liberarum regiarum civitatum consistat; quod ea ratione perfici posse censetur ut Reliqua repraesententur per Ablegatos comitatuum. §-o


3639. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

Et ideo hactenus etiam non in Superiori, sed in Inferiori Tabula sessionem habebant. 5 Nulla ergo publica ratio subversatur quare, cum ditissimi etiam nobiles per Ablegatos comitatuum repraesententur, capitula et conventus (nisi, ut iam diximus, fidedignitatis praerogativa gaudeant) distinctos habere debeant repraesentantes; si enim hac praerogativa gaudent, iam tum illis non qua simpliciter possessionatis, sed qua custodibus locorum credibilium, quorum obiecta saepe non parvam legislationi


3640. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

ut in gravi legislationis obiecto cum fructu versari possint; et ideo, cum numerus eorum magnus sit, quem effectum copia horum hominum in comitiis producat, notius est quam ut multis explicari debeat. 14 Sane numquam Diaeta rite organizabitur nisi Tabula Inferior ad duos, comitatuum nempe et civitatum Status reducatur, sicut Superior Tabula e duobus aliis, episcoporum videlicet et magnatum Statu, consistit; prouti id inferius, ubi de aequilibrio inter corpora legislativa stabiliendo


3641. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

Oppidorum Haidonicalium et Iazigum vota Statui civitatum adnumeranda. §-o 14-o 1 Hactenus nemini ius suffragii in Diaeta concessum fuit nisi nobilitari praerogativa frueretur; civitates ipsae, uti hoc iure frui possint, per fictionem legis singulae pro uno nobili declaratae sunt; ac in hoc quidem constitutio Hungarica ab omnibus aliis temperatarum monarchiarum constitutionibus, praeter Polonicam, multum


3642. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

Instructiones comitatuum pro consultivis, non vero pro imperativis declarandae. §-o 15-o 1 Iam quoad 15.1 quoad] quo ad B: nisi status quaestionis quoad obiectum hoc rite defigatur, nunquam illud fundate exhaurietur. 2 Iam vero status quaestionis non in eo versatur an comitatus et civitates eam, quam ipsis libet, activitatem tribuere adeoque eam vel ampliare vel restringere possint;


3643. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

nunquam illud fundate exhaurietur. 2 Iam vero status quaestionis non in eo versatur an comitatus et civitates eam, quam ipsis libet, activitatem tribuere adeoque eam vel ampliare vel restringere possint; id enim tritum illud axioma, quod mandatarius non nisi eam habeat potestatem, quam ipsi mandans concedit, extra dubium ponit; verum in eo quaestio versatur an reipublicae intersit ut simul constituta potestas legislativa restrictos tantum ad praescripta puncta mandatariatus acceptare observareque debeat, et an ipsi Ablegati


3644. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

videatur obnoxiorum humanae fragilitati aliquot individuorum arbitrio omnem causam publicam concredere. 5 3-o, quod committens impediri non possit quominus delegatum suum, si velit, revocare possit; hoc autem admisso, quod suapte sequatur delegatos non nisi eas, quae ipsis praescriptae sunt, sententias sustinere debere; si enim contrarium agant, possunt sibi committentes continuo per eorum revocationem subvenire. 6 4-o, quod, si aut non praevisus in eorum instructionibus casus occurrat, aut


3645. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

legislativae ipsis comitatuum et civitatum Ablegatis competit, suapte sequitur quod instructiones, quas a comittentibus suis accipiunt, tantum consultivae esse debeant, non imperativae; id est quod Ablegati singulum instructionis suae punctum, nisi novis argumentis, aut per mutatas interea circumstantias aliter persuadeantur, sustinere, neque ab illis ex ullo personali suo motivo recedere queant; in negotiis tamen, quae praeter suam instructionem occurrunt, aut si circumstantias temporis aliud exigere videant,


3646. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

impetrare potest quod plerumque rem habeat cum singulari persona quae se circa proposita sibi obiecta citius determinare solet; aut si etiam cum mandatariis moralis alicuius corporis, quales sunt respublicae, negotium tractetur, non nisi pauca eiusmodi moralia corpora ad idem negotium influere soleant. 15 In Diaeta non pauca aliqua capita, veluti in tractatibus inter potentias suscipi solitis, verum universa legislationis obiecta occurrunt; committentes repraesentantum non sunt tres


3647. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

etiam exposcere quando contra commissas sibi sententias talia adduci audiunt argumenta, quae ipsos quidem movent, sed in comitatibus, dum talis sententia stabiliretur, in medium prolata non fuerunt; nullus enim vir honoratus contrariam sensui suo sententiam tueri potest nisi ad id altiori potestate cogatur. 17 Si vel haec in reflexionem sumantur, facile apparebit quam fluctuans, quam interminabilis evaderet comitiorum manipulatio, si limitatis eiusmodi mandatariatibus locus admitteretur.


3648. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

evaderet comitiorum manipulatio, si limitatis eiusmodi mandatariatibus locus admitteretur. 18 Corpus legislationis Hollandiae tantum e septem foederatis provinciis consistit et tamen, quia harum repraesentantes non nisi cum limitato eiusmodi mandatariatu exmittuntur eaque de causa in singulo proposito superius casu novas a committentibus suis accipere debent inviationes, deliberationes comitiorum illorum adeo lentae sunt ut id pro intrinseco constitutionis Hollandicae vitio merito


3649. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

et tunc minoritas iam non debeat recurrere pro novis instructionibus; raro autem eventurum sit ut instructiones plane in aequalibus ratis pro una et pro alia sententia conveniant. 21 Verum potest evenire et evenit certe frequenter ut obiectum aliquod non nisi exigua aliqua instructionum seu comitatuum, seu civitatum pluralitas determinaverit de quo reliqui comitatus aut civitates nihil statuerunt; in casu hoc reliquorum omnium comitatuum et civitatum repraesentantes privarentur voto positivo circa talia obiecta


3650. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

In his adminus casibus in sententia limitatorum mandatariatuum ad 99 illa moralia corpora tamen recursus fieri deberet, quod solum omnes illas, quas supradiximus, tristes sequellas produceret. 24 Quid multa? Si Ablegati non essent nisi organa suorum comittentium et portitores declaratarum scripto eorundem opinionum, ad quid tanti sumptus, tanta mora, tantae consultationes; mittantur e parte singuli circuli unus alterve tam comitatuum, quam civitatum nomine; mittant his sua sensa comitatus et


3651. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

causae publicae consideratione legantur. Norma votizationis per capita etiam in Tabula Inferiori stabiliri debet. §-o 16-o 1 In Systemate modernarum temperatarum constitutionum non nisi dupplex dari potest suffragia edendi modus, nimirum aut per capita aut per status. 2 Nulla unquam aut de novo instituta aut restaurata constitutio fuit quin quaestio de utra 16.1 de utra] deutra


3652. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

sententiam, eam motivo conservandi inter status aequilibrii fulciebant. 4 Qui posteriori favebant, eo nitebantur fundamento quod singuli ad comitia evocati votum eiusdem ponderis esse debeat et pro sensu nationis non nisi id accipi possit quod pluralitate votorum omnium in complexo sumptorum ablegatorum concluditur. 5 Ubique tamen demum pro votizatione per capita conclusum est; soli Poloni ius conclusae totius Diaetae sistendi singulo nobili detulerant, sed


3653. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

denique graves, quod modernus confusus suffragia edendi modus post se trahit, abusus. 17 In legislatione enim in qua status partem habent, nec princeps nec status ipsi, sed nec eorum repraesentantes aliud pro sensu et voto nationis habere possunt nisi id, in quod maiorem statuum partem consensisse constat; in moderno confuso suffragia edendi modo id nunquam tuto constare potest quia natura paucis illud popularis eloquentiae donum elargita est ut ex arena de proposito sibi argumento diserte perorare possint.


3654. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

plerumque civilia bella errumpere solent, inde tam facilis ad anarchiam lapsus, ita ut haec inter omnes tres puras imperii formas pro maxime vitiosa reputetur, iamque civitate donatum sit politicum illud axioma: democratiam simplicem ne subsistere quidem posse nisi apud parvum angustis limitibus constrictum populum, apud quem illibata adhuc morum probitas ita vigeat ut nec ambitio nec avaritia cives corripuerit, potiorque eorum pars prona sit ad privatum suum interesse utilitati publicae sacrificandum. 10 Praeviderunt


3655. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

ut in exercitio legislationis optimatum authoritas impetui copiosae multitudinis, numerus autem populi ambitioni optimatum obsistere possit, sicque per distinctum sibique oppositum duorum distinctorum statuum interesse aequilibrium illud enascatur quod utrumque statum non nisi ad eas, quae pure in commune bonum tendunt, leges perferendas compellat. 12 Verum ne hoc quidem instituto scopum suum assecuti sunt veteres legislatores; eventus enim ipse ostendit quod nec optimatum authoritas continendo, donec viritim ad


3656. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

in temperatis monarchiis optimates habent, Authoritate gaudeat, aliud, nempe Gubernator, eadem ferme iura exerceat quae in temperatis monarchiis principi deferri solent, eo solo discrimine quod et Gubernator et membra Superioris Senatus magistratus suos non nisi definitis per legem annis retinere possint, his vero praeterlapsis alia iterum individua iis suffici debeant. 15 Soli Galli nuperrime, ut hanc aequilibrii inter status ipsos curam praevertant, omne discrimen condicionum inter cives, adeoque statuum


3657. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

discrimen condicionum inter cives, adeoque statuum etiam distinctionem sustulerunt et paradoxam monarchico-democraticam imperii formam instituerunt. 16 Verum nullo unquam illustriori argumento confirmatum fuit vetus illud politicum axioma, quod democratia non nisi parvo angustis limitibus constricto et puris adhuc moribus praedito populo conveniat, quam hoc Gallorum facto; e defectu enim intermedii inter principem et populum status, qui effervescentes repraesentantum multitudinis impetus cohibere et moderari possit, in tantam


3658. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

temperare, sed inter ipsum etiam Principem et populum aequilibrio studere voluerunt. 6 Verum modalitas haec adversatur avitis Hungariae institutis; nam iuxta hanc omnes Status pari praerogativa gaudent, perinde sunt membra S. Coronae, et pro natione non nisi omnes simul sumpti Status considerantur. 7 Iam vero si Superiori Tabulae tantum ius intercedendi decisis inferioris Tabulae tribuatur, ipso facto privarentur duo Regni Status, praelatorum nempe et


3659. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

leges perferri exoptarent. 9 Quod si tamen Superiori Tabulae e re visum fuit ut ipsa etiam aliquam Inferiori Tabulae faciat propositionem, numquam id ipsi negabatur; non expedit itaque vetustum hoc institutum commutare nisi gravis aliqua causa et praesens utilitas subversetur, haec autem vix, ac ne vix quidem assignari potest. 10 In Anglia rex ipse caret iure propositionis et, si subsidia petat aut aliud quid proponere velit, per ministrum suum (qui ipsa hac


3660. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

omnibus conclavibus eodem tempore discuti posset et, postquam singulus Status suffragium suum edidit, nulla amplius concertatione, sed sola suffragiorum numeratione opus foret, id quod minus temporis exigeret quam vel modernae inter duas tantum Tabulas concertationes; verum nisi diversi hi Status, postquam etiam singulus eorum se iam defixit, iterum in unum congrediantur et in simultanea iam consultatione obiectum denuo excutiant, nunquam certe ita accommodae communi bono leges perferentur uti perlatae fuissent si omnes in unum convenissent;


3661. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

conclavibus Status constituantur, ius propositionis vel omnibus vel aliquibus, vel uni tantum, ut in Anglia, Statui concredi deberet; si omnibus, quo plures erunt distinctae Tabulae, eo maior propositionum copia comitia inundabit, quae non nisi magno et temporis et expensarum dispendio superari poterunt. 24 Certe institutum hoc eo demum rem perduceret ut Diaeta perennis efficiatur, quod tamen constitutio Hungarica nunquam adoptavit. 25 Si uni aut aliquibus tantum Statibus ius


3662. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

quae, et quod Hungariae omnino conveniat, et quomodo practice in effectum deduci possit, iuvat paucis explanare; in Hungaria, ut iam diximus, non unus aliquis particularis Status, uti in Anglia, totam nationem repraesentat; non potest itaque pro sensu nationis haberi nisi illud in quod pluralitas omnium Statuum consentit; inde conformis ille in praeambulo omnium decretorum Diaetalium stylus: postquam iidem Status certos articulos unanimi eorum consensu conclusos nobis (nempe regi) praesentassent &c; inde introductus


3663. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

nos per leges fundamentales exprimebamus; si aut princeps, aut aliquod corpus civium, aut ipse etiam populus totum summum imperium vi arripiant, tunc nulla constitutio exsistere potest, sed enascitur arbitraria monarchia, aristocratia vel democratia quae, nisi postea adminus seu expressus seu tacitus illius, qui antea aliquam summi imperii partem tenebat, consensus accedat, unice in vi fundatur. 8 E converso si populus ipse seu principi omnes summi imperii partes sponte deferat, seu illas in corpus aliquod


3664. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

vero sit exemptio a lege communi, adeoque per eorum collationem in iacturam communionis legislativae potestatis, quae nationi competit, agi possit, qui limites exercitio collationis privilegiorum poni debeant? 19 Denique nisi comitia sint perpetua, an principi provisionales leges ferendi potestas competat? 20 Si ita, qualiter id constitui possit ut nihilominus competens nationi legislationis communio nihil detrimenti pariatur? 21 Haec relate ad


3665. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

clero, magnatibus, et nobilibus, onus vero tributorum solis ignobilibus incubuerit; et tamen illi haud ante multos menses constitutionale hoc institutum commutarunt, aequalemque publicorum onerum partitionem adoptarunt. 35 Omnia tamen haec non nisi consentientibus sponte omnibus legislativis corporibus facta sunt, atque adeo apparet quaestionem, quam agitamus, eo demum resolvi: 1—o quod non modo constitutionales leges, sed ipsa usque adeo constitutio cum omnium eorum, quorum interest, consensu mutari possint; e


3666. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

suorum pluralitatem assensum praebere debeat. 38 Altera propositio exinde elucescit quod nulla sit pars constitutionis, nulla lex constitutionalis, quae non ius aliquod unius e legislativis corporibus involvat. 39 Iam vero nemo quaesito iure, nisi ipse consentiat, absque iniustitia privari potest. 40 Sunt quidem qui hoc in genere nescio quas inter privatos et corpora legislativa distinctiones somniant; verum omnes hae distinctiones Machiavelismum olent; iustitia semper eadem est, nec admittit


3667. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

aut mutuo tantum Consensu dissolvantur, id illa non tantum a privatis, sed ab ipsis etiam corporibus legislativis exigit. 42 Quidquid contra agitur, iniustum est et ad vim refertur. 43 Itaque nec Status Principi, nisi ultro assentienti, nec Princeps Statibus, nisi omnes assentiantur, quidquam ex attributis per constitutionem iuribus detrahere potest. 44 Sed nec Status ipsi assentiente licet Principe unum Statum attributa sibi per constitutionem praerogativa iure privare


3668. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

illa non tantum a privatis, sed ab ipsis etiam corporibus legislativis exigit. 42 Quidquid contra agitur, iniustum est et ad vim refertur. 43 Itaque nec Status Principi, nisi ultro assentienti, nec Princeps Statibus, nisi omnes assentiantur, quidquam ex attributis per constitutionem iuribus detrahere potest. 44 Sed nec Status ipsi assentiente licet Principe unum Statum attributa sibi per constitutionem praerogativa iure privare possunt; tale esset e.g. unum Statum iure


3669. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

pro singulo suo individuo favores stipulata fuisset; sicut enim tota haec societas nihil de favoribus alteri contrahenti stipulatis decerpere potest, ita etiamsi et individuum hoc et reliqua tria societatis membra coalescant, quartum tamen illud membrum quaesito semel iure, nisi ipse assentiatur, privare non possunt. 47 Haec est illa inter constitutionales et alias pure directivas leges distinctio. 48 Haec est basis cui constitutio ita firme innititur ut reipsa non nisi tunc, dum id


3670. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

quaesito semel iure, nisi ipse assentiatur, privare non possunt. 47 Haec est illa inter constitutionales et alias pure directivas leges distinctio. 48 Haec est basis cui constitutio ita firme innititur ut reipsa non nisi tunc, dum id commune bonum exigit, mutari possit. 49 Unico hoc principio iam satis prospicitur metui illi ne, si constitutionalia mutari possint, status reipublicae continuo fluctuet; omnes enim Status ad mutandum aliquod constitutionale institutum certe tunc


3671. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

primum ut ad locum comitiorum nulla maior, quam quae regiae dignitatis splendori debetur, militia contrahatur, campamenta vero ne quidem sub titulo exercitii militaris prope ad locum comitiorum cogi possint; dein ne ullus nuntiorum propter editum qualecunque suffragium, nisi forte illud ad perturbandam publicam pacem tendat, in persona aut officio suo turbari possit. De silentio auditorum. §-o 28-o 1 Ad 7-mum; sicut omnes, qui libera


3672. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

ad semel proloquentibus nullus alteri vocem cedere velit, sed sic confusi clamores diutius perdurent. 3 Primum eandem ferme cum praecedentis paragraphi obiecto subit considerationem; deberet quippe id etiam authoritate praesidis posse impediri, et tamen nisi Ablegati ipsi et proprium et totius nationis decorem prae oculis habeant, nunquam impedietur; apud Anglos, apud quos morum gravitas regnat, nulla eatenus regula opus fuit; Galli, cum sint loquaciores, iam eam rationem inire debuerunt ut, qui de obiecto aliquo perorare


3673. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

eatenus regula opus fuit; Galli, cum sint loquaciores, iam eam rationem inire debuerunt ut, qui de obiecto aliquo perorare velit, pridie apud praesidem se insinuare, hic vero sequenti die eodem ordine, quo se insinuarunt, eos ad perorandum admittere debeat. 4 Nisi apud nos deputati ea adinvicem discretione utantur ut sibi vocem mutuo cedant, hic quoque necessum erit aliquem ordinem stabilire. 5 Forte ille per circulos defigi posset, ita tamen ut horum serie absoluta etiam civitatibus


3674. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

Idaeae Circa regulandam Consilii manipulationem 1. 1 Consilium cum et magna et complicata sit machina, nisi proportionata moli vis motrix adsit, in languorem, 1,1 languorem] langviorem nisi vero tanta obiectorum et departamentorum diversitas ipsa ordinata manipulationis ratione planior efficiatur, in confusionem prolabi debet.


3675. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

regulandam Consilii manipulationem 1. 1 Consilium cum et magna et complicata sit machina, nisi proportionata moli vis motrix adsit, in languorem, 1,1 languorem] langviorem nisi vero tanta obiectorum et departamentorum diversitas ipsa ordinata manipulationis ratione planior efficiatur, in confusionem prolabi debet. 2 Vis motrix in referentibus residet, quae tamen deinde tota in praeside concentratur. 3 Huic vero


3676. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

determinatio ad commissiones relegentur; immo, tertio, ipsa substantialis 2,8 secundo, substantialis] substantialis corr. ex materia | ipsa substantialis] substantialis corr. ex materia determinatio, nisi aut anteactis et acclusis complicata sit, adeoque longiorem requirat combinationem, in pleno pertractetur. 9 Restat quinta adhuc, quae commune omnium instrumentum esse debet, commissio rationaria; verum huius intuitu ea fortasse iniri ratio posset ut


3677. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

ea sibi nota reddant, interea vero aut confundent negotia, aut multum temporis et in publico et in commissionibus extrahent. 17 Ne vero liber eiusmodi normalium pro more dispereat, peculiari secretarii commissionis fidei ita concredi deberet ut illum nulli nisi erga reversales audeat extradare. 18 Porro de eo etiam singularis adhibenda esset attentio ut nova normalia, prouti veniunt, suis locis rite inserantur. 19 Quod quidem curae directoris cancellariae conventientissime concredi posse videretur.


3678. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

24 Inde fit quod saepe tales interrogentur qui non deberent, ii vero, qui interrogari debent, non ita, ut deberent, interrogentur, sicque negotium, quod una relatione exhauriri posset, saepe per plures protrahatur; quodve saepe, ubi directa dari possent, non nisi palliativa et generalia responsa dentur subalternis iurisdictionibus. 25 Methodicus tonus potissimum directione praesidis et aliquot methodicorum consiliariorum exemplis induci potest. 26 Haud parum tamen


3679. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

debent. 29 Per cumularia ea intelligo in quibus omnes, aut certe pleraeque iurisdictiones audiuntur, et quae propterea ad cumulum reponi solent dum omnes conveniant. 30 In utriusque huius generis negotiis defectus facillime enascuntur nisi in separatis, quas iam proiectavi, tabellis consignentur, e quibus uno obtutu appareat quae iurisdictiones iam retulerint, quae non item. 31 E periodicis, quae semestrales sunt, plerasque in annuas relationes convertendas existimarem, veluti de


3680. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

sine reflexionibus Suae Maiestati submitti consueverunt. 33 Si non sint tabellares, per frusta, prouti veniunt, repraesentari solent. 34 Cum eiusmodi frustatim submissarum relationum nullus in Excelsa Cancellaria usus fieri possit, abhinc vero nil nisi praeparati eorsum submittere conveniat, ego has quoque relationes nonnisi postquam confluxerunt, praevie combinatas cum opinione submittendas puto. 35 Scio in tanto iurisdictionum subalternarum numero et morositate longius ad id tempus requiri. 36


3681. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

et huic difficultati sapientia praesidis mederi potest. 39 Denique ad compendium internae manipulationis et id pertinere videtur ut innumeris illis de receptione in concivilitatem et coetum recursibus finis imponatur; civitatibusque iniungatur ut omnes, nisi iustae et meritoriae exceptioni obnoxii sint, suscipere debeant. 40 Ita fiet ut non omnes qui petunt, sed ii tantum, qui per civitates iam remoti sunt, recurrant. 41 Haec quoad vim motricem, seu internam manipulationem.


3682. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

extradandis pro Excelsa Camera oeconomicis instrumentis manus admota fuit, ad eam confusionem deductum sit 7,6 post factum deletum erat fuit | deductum sit] sit corr. ex est ut exinde iam non nisi fortuito referatur. 7 Croaticum ordinate certe regestratum est, sed non per clavem fasciculorum, sed instrumentorum, quae clavis vastitati actorum Consilii huius convenire non potest. 8 Multa de manipulatione regestraturae in instructione Consilii, in


3683. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

16 consiliarii numerantur, adeoque desunt sex qui, ut agenda ad ordinatam consistentiam ponantur, suppleri deberent. 3 Singula commissio suo secretario, concipista, et cancellista providenda sicque actuarii commissionum abrogandi videntur, adeoque cum actu non nisi tres sint concipistae, unus adhuc benigne adiciendus videretur. 4 E converso, cum in hoc systemate longe plures quam antea e pleno dimanarent expeditiones, iam vero et his et commissionibus quattuor secretarii vix sufficerent, duo adhuc aut adminus unum


3684. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

praeter vice-exactorem quinque consultores et tres revisores rationum, unum expeditorem, quinque cancellistas, et septem accessistas habet. 16 Et tamen dominus exactor auctionem individuorum continuo urget. 17 Commissariatus provincialis non nisi unum secretarium et duos cancellistas occupat. 18 Quare tam hoc quam et exactoratu in statu quo relicto, praescindendo item ab officialibus, utpote expeditore, regestratore, et suo vices gerente protocollista, concipistis, secretariis, et


3685. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

universim 19, ad cancellos habet. 20 Et ideo tot diurnistis et fileratistis uti, porro tam notabiles in typographum impensas facere debet. 21 In hoc systemate tres ad exhibitorum, tres ad expedituram, quinque ad regestraturam applicatis non nisi undecim subiecta occuparentur, et adhuc tres ad exhibitorum applicandorum saepe usus fieri posset; per consequens remanerent pro cancellis 19 individua. 22 Quid, quod in praesens omnes ad quamcunque commissionem applicati statim a cancellis remaneant, quod


3686. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

8,24 900 florenorum] sic | 100 florenos] pro abbreviatura fl. scripsi praeberet. 25 Quod supremum est, cum ii, qui scripturisticis laboribus regiis se devoverunt, aut nullam, aut non nisi tardam plane meliorandae sortis suae habeant perspectivam, et aequitas et humanitas exigere videtur ut ab exemplo excelsae Camerae hic quoque inter cancellistas et accessistas classificatio salariorum inducatur. 26 Fortasse primae cancellistarum classi 600,


3687. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

administratio denegetur et ut eadem praescripta legibus forma administretur, ad politicam pertineat manipulationem, virtute benignae Consilio elargitae instructionis duo haec puncta deberent quidem per illud manipulari, usus tamen invaluit ut Consilium in eiusmodi obiecta, nisi per positivum benignum Mandatum huc invientur, se non imittat. 10 Proinde si res in abstracto assumatur, distributio materiarum iuxta expositas 12 negotiorum generales species videtur quidem ordinatissime fieri posse; quia tamen usus rerum


3688. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

rationem illius, a quo negotium originem non duxit, dicasterii describantur quidem, hoc suam super illo opinionem alteri dicasterio more hactenus solito per insinuata, Suae vero Maiestati, si dissenserit, per repraesentationem significet; protocollum tamen Suae Maiestati non nisi per illud, a quo negotium originem habuit, dicasterium repraesentetur. 11 E converso 12 Decimo: si dicasterium illud assenserit, penes huius significationem, in effectum benignae normalis de 18a Iunii anni labentis emanatae


3689. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

pluralitate. 1 Denique ideo leges nostrae tam numerosum constituerunt dicasterium, ideo pluralitatem votorum ad hoc, ut determinatio aliqua in factum Consilii transeat, requisiverunt, ne quid unius aut paucorum arbitrio agi possit. 2 Iam vero nisi in gravioribus praesertim obiectis vota singulorum exquirantur, nisi in his plena libertas regnet, debent utique omnia ad unius aut paucorum tantum arbitrium recidere. 3 Constituendum itaque censemus ut, quoties commembrum aliquod votizationem postulaverit,


3690. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

numerosum constituerunt dicasterium, ideo pluralitatem votorum ad hoc, ut determinatio aliqua in factum Consilii transeat, requisiverunt, ne quid unius aut paucorum arbitrio agi possit. 2 Iam vero nisi in gravioribus praesertim obiectis vota singulorum exquirantur, nisi in his plena libertas regnet, debent utique omnia ad unius aut paucorum tantum arbitrium recidere. 3 Constituendum itaque censemus ut, quoties commembrum aliquod votizationem postulaverit, haec continuo suscipi debeat, et licet pluralitas unam sententiam


3691. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ut adeo funesta hac omnique bello diriori pace sexaginta amplius Ungarorum et Turcarum milia periisse dicantur. 19 Leopoldus vero laetus mutua adversariorum ruina (nam et Ungari inter inimicos ab Austriacis semper habebantur) comitia insuper indixit quibus nihil nisi victualia pro externo milite et aes pro aedificandis praesidiis, id est applicandum ab ipsis Ungaris libertatis iugulo ferrum, petebatur. 20 At ii amplius etiam quam unquam alias de libertate solliciti (quod iniecto per externum militem freno, negata palatini


3692. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

suspectum reddere, nec discordiis inter hostes seminatis proficere potuisset, videns optatum habuisse eventum Tökölii consilium, nec solum Ungariae, sed et aliis provinciis suis a Turca timens, cum non parum sua interesse videret Ungarorum recuperare benevolentiam idque nisi restituto pristino regimine se obtinere non posse perspiceret, comitia anno 1681. indixit quibus restitutae rursus Ungaris cunctae libertates, expulso ordine Teutonico creatus palatinus, miles exterus ob imminens a Turca ingens bellum


3693. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

etiam quadraginta uno die ab imperitis legum crudelissimique imperatoris crudelioribus ministris caesos fuisse. 9 Et adhuc neget aliquis ullum sceleris genus ab Austriacis in Ungariam fuisse praetermissum quando ipsi iurati Austriae scriptores eam rebellionem non nisi in privatis quorundam querelis, quod peius quam unquam antea ab Austriaco milite tum Ungari tractarentur, aut in veteri cum Tökölio amicitia, quam data iam a Leopoldo impunitas, siquid in eo homine fuisset fidei et humanitatis, abstergere


3694. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

30,6 post passim del. auctor creditur quidem existimatur; at revera Gallia successibus Leopoldi territa infra spem etiam Rakoczii frigida fuit. 7 Nec debet ullum Rakoczius Gallo auxilium nisi unum illud 30 000 librarum subsidium quod et ipsum marchio Bonacus, tum in Polonia legatus, inscio rege et sub privata fide dedit. 8 Sed ad palatinum ut redeamus. 9 Respuerunt ilico Ungari eius mediationem qui se iam aulae servum effecerat.


3695. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

hereditariarum 33,9 hereditariarum] hereditarium provinciarum ratio cum ibi rex ex proprio arbitrio simpliciter ordinare et soleat et possit, hic vero de vectigalibus (si modo leges datumque ius iurandum observare velit) nihil nisi ex regni mente constituere possit. 10 Caesar in eam Ungarorum declarationem vix, aegre, demum tamen concessit, superatae deinde ingenti labore armistitii condiciones sunt. § 34. 1 Ast ubi ad


3696. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

appareat exemplum. 2 Nam cum Christus, licet Petrum quidem aliis praefecerit, potestatem tamen cum ceteris apostolis communicaverit, cumque ea de causa veteris aevi pontifices, queis prisca simplicitas et expers ambitionis animus, in arduissimis quibusque rebus non nisi consulto concilio quidquam statuere consuevissent, modo pontifices, cardinalium probabiliter impulsu, qui splendore concilii obscurari forsan putant authoritatem suam, aut certo plurima ea etiam, quae concilium concernerent, gaudent manibus suis expediri, adeo ab omni


3697. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

optimates maiori cum authoritate sperant se munera sua exercere, magisque imbecillioribus insultare, hocque modo altius supra ceteros se erigere posse si rex despotico imperio potiatur; ubi enim rex ipse legibus constrictus est, eo magis inferiores etiam magistratus non nisi concessam legibus iurisdictionem possunt exercere, neque pro ambitione sua supra ceteros se attollere; contra, ubi rex absoluta pollet potestate, quisque magistratus eam exercere potest iurisdictionem, quam favor ipsi regis tribuit et, licet nullo etiam speciali regis


3698. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

2 Triennium prope evolvitur quod in partem laborum communis patriae, ipsius iam etiam Hungariae vocatus sim. 3 Sed haec, quae pro exilitate virium mearum impendi, servitia, si illa cum relati modo praemii magnitudine contendam, adeo tenuia sunt, ut nil nisi meram Augusti clementiam tota hac in re suspicere debeam, colere, et venerari. 5.1 Quam proinde tibi, Clementissime Domine, gratitudinem rependam; quibus verbis eum, quo meus in te animus exaestuat, gratitudinis sensum valeam contestari; quod ego summi


3699. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

applicandis difficultas exsurgat, in his tuam erga me confidentiam exposcam. 14.1 Erunt fortasse aliqua quae seu in manipulationis forma, seu in ipsa rei substantia mutari, aut fors etiam emendari oporteat. 2 Verum cum ego hac in re omni nil nisi negotiorum accelerationem procurandumque Tibi ipsi alleviamen sim spectaturus, hanc Tibi inire viam tanto pronius exsistet. 3 Ita efficies ut, cum omne tuum officium ad explendas altissimas ordinationes, ad promptam intemeratamque iustitiae administrationem, ad


3700. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

me feceris. 3 Forte ipse systematicam de hoc obiecto dissertationem concinabo tibique submittam; quam tu postea pro arbitrio distendere poteris. 4 Quamquam, ut ingenue fateor, ego in utroque hoc obiecto simul sumpto vix video materiam pro uno opere, nisi illud iterum per multa heterogenea infles. 5 Quare possent fortasse eodem opere subsidia et ad historiam legislationis et ad iurisprudentiam Hungariae absolvi. 6 Nolim tamen per id tibi arbitrium praecipere. 13.1 Quod ais te Corpus


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].


More search results (batches of 100)
First 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.