Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: a

Your search found 24234 occurrences

More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1073-1173:


1073. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | SubSect | Section]

quam felicissimus imperator Venetorum Petrus Mocenicus contra Othomanum, Turcorum principem, ducebat, uehementer rogasti me ut, quicquid in hac expeditione gestum esset, litteris mandarem, affirmans ea te Apollinis oraculo ueriora habiturum quae a me scripta forent. Igitur, ut tibi morem gererem, quae ab imperatore Mocenico per quadriennium gesta sunt annotaui: tanto enim tempore et ille imperium gessit et ego praefectura functus sum. Quapropter opusculum in quo haec scripta sunt tibi mitto, quod cum perlegeris, non minus te


1074. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

obuiam iret. Fit Senatus decretum ut Nicolaus Canalis imperator reuocetur, deinde omnibus suffragiis ad tale negotium idoneus imperator designatur Petrus, clarissima familia Mocenica ortus; quae gens a primordiis ipsius urbis inter patricias familias semper habita est. De qua etiam multi clarissimi imperatores, naualis belli gloria uiri illustres, fuere, Thomas denique inclitus Venetorum dux qui ob magnitudinem rerum gestarum caelo et immortalitate dignus extitit.


1075. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

erat, breuique se effecturum ut Othomanus ad sua tutanda potius quam ad aliena rapienda uires atque animum intendat. Ubi satis confirmatos omnium animos perspexit, nauigationem Euboiam uersus dirigit. Iamque fretum quod Euboiam a continenti diuidit intrauerat quom offendit Nicolaum Canalem imperatorem collecto undique magno numero nauium distributisque ordinibus Chalcidem aggredi atque oppugnare uelle. Statuerat enim fortunam experiri si quo pacto amissam urbem recuperare posset.


1076. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

accitis undique nauibus comparaui, omnibusque ad oppugnandam urbem necessariis instruxi. Praeterea distributis partibus praefectis ac turmarum ducibus, qua quisque urbem oppugnaret ordines optime disposui. Quapropter magnam spem in manibus urbis recuperandae habes. Igitur trado tibi imperium: rem a me inceptam prosequere, absque dubio urbe potiturus . Mocenicus uero, rei publicae potius quam dignitatis suae habita ratione, ne aduentu suo ipse nouus, et consiliorum sui


1077. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

rei publicae potius quam dignitatis suae habita ratione, ne aduentu suo ipse nouus, et consiliorum sui antecessoris ignarus, rem turbare uideretur, respondit: Nicolae, perge ut coepisti: dummodo rei publicae proficias, me uel socium uel comitem habeto, ad omnia munia a te mihi mandata paratum, modo urbem amissam recuperare possis . Nicolaus, nihil se agere uelle respondens alienis auspiciis, imperio se abdicat. Tum Mocenicus Nicolaum potius magnifice quam ex animo locutum, conatusque frustra


1078. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

esse. Mittuntur ergo duo legati, Nicolaus Coccus et Franciscus Capellus, qui conscensa naui primum ad dispotae filiam, quae in quodam uico Macedoniae a priuigno ei dato tunc manebat, inde, allocuti mulierem, terrestri itinere Bizantium se conferunt, ubi, salutato ex more gentis Turcorum principe, reliqua per internuntios agunt. Et cum de condicionibus non conuenirent, legati per litteras quas pacis condiciones


1079. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ac naualia clara et celebris. Cuius, dirutae et euersae, multa monumenta etiam nunc extant. Nam et theatri aedificium, et tectorum ac templorum quadrati lapidis moenia semiruta et disiecta uisuntur. Ager quoque, absque alia mitiori cultura, a pastoribus tantum habitatur. Igitur imperator sub lucem ad quendam sinum illius regionis Barbanicola uocatum applicuit. E uestigio emissi equites ac naualis turba absque ordine omnia percurrunt, maximum numerum hominum cuiusque aetatis ac


1080. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Tum Cardinalis: Et legi et audiui et etiam nunc uideo, egregie imperator, Venetorum animum in defendenda religione christiana supra omnes reges ac principes praecipuum fuisse, Venetosque suis armis multas christianorum gentes ac prouincias a barbarorum rabie defendisse. Tu quoque, magis quam caeteri imperatores, operam nauasti, audaciamque rabidi hostis tua uirtute fregisti. Igitur macte uirtute, ad reliqua agenda strenue perge. Ego autem (ut par est hominem religiosum) supplici oratione deum optimum maximumque precabor, ut tibi


1081. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Dum uariae ferae capiuntur, adolescens quidam, Dalmata natione et lingua, urso mirae magnitudinis occurrit, dumque eum uenabulo transfigere studet, ursus uitato ictu adolescentem occupat atque prosternit. Iuuenis praesenti animo ambas auriculas eius manibus apprehendit, caputque ferae a se tam diu remotum tenuit, ne ab ea dentibus laceraretur, quoad alter adolescens eiusdem gentis accurrens ursum a tergo gladio interemit. Cadit itaque ubique magnus numerus ferarum; tota classis uenatione repletur. Aguntur festi dies; gregalis turba epulis ac uino


1082. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

dumque eum uenabulo transfigere studet, ursus uitato ictu adolescentem occupat atque prosternit. Iuuenis praesenti animo ambas auriculas eius manibus apprehendit, caputque ferae a se tam diu remotum tenuit, ne ab ea dentibus laceraretur, quoad alter adolescens eiusdem gentis accurrens ursum a tergo gladio interemit. Cadit itaque ubique magnus numerus ferarum; tota classis uenatione repletur. Aguntur festi dies; gregalis turba epulis ac uino indulget, praecipue Illyrici, quorum inter nauales copias maximus numerus est. Pateris uina propinant,


1083. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

decima. Itaque tota insequenti nocte aduerso uento remigando, hora diei tertia ad litus urbi proximum classem appulit. Hinc Victorem Soprantium legatum cum decem nauibus, ut portum oppidi capiat, mittit; Stephano Malipetro, altero legato, cum reliquis naualibus copiis a parte continentis urbem oppugnare iubet. Equitibus mandat ut proximum collem urbi praesidii causa capiant. Omnes monet essent memores pristinae uirtutis, pugnaturi contra barbarum hostem imbellem atque imparatum pro religione christiana ac maiestate Veneti imperii, ostendens urbem


1084. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

maximi ponderis demittunt. Praefectus Rhodiorum, dum acriter operi instat, ingenti saxo ictus conteritur, quem sui mortuum e uestigio ad naues referunt. Ignis, conflagrantibus tectis ac impellente uento, nostros perturbat et ab oppugnatione summouet. Interim a parte continentis Stephanus Malipetrus urbem corona cinxerat, atque ad muros militem admouerat. Erat urbs ab ea parte duplici muro ac fossa munita. Nostri autem admotis scalis interfectis defensoribus strenue primos muros capiunt. Ubi ad secundos uentum est, scalae non dimidiam


1085. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

At oppidani has quoque ualidissimo muro muniunt, alii per muros discurrunt, saxa et alia pondera in suffodientes muros deuoluunt, sulfur ac picem ardentem ad comburendas crates, quae nostros a saxis defendebant, demittunt. Tum nostri milites eminus sagittis ac glande plumbea tormento excussa oppidanos a defensione murorum deturbare tentant, multos uulnerant ac interficiunt. Oppidani etiam bombardis et aliis missilibus in nostros pugnant. Nonnulli saucii ex nostris cadunt, atrox pugna


1086. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

pondera in suffodientes muros deuoluunt, sulfur ac picem ardentem ad comburendas crates, quae nostros a saxis defendebant, demittunt. Tum nostri milites eminus sagittis ac glande plumbea tormento excussa oppidanos a defensione murorum deturbare tentant, multos uulnerant ac interficiunt. Oppidani etiam bombardis et aliis missilibus in nostros pugnant. Nonnulli saucii ex nostris cadunt, atrox pugna ubique committitur. Legatus obequitans instat, hortatur, ut rem strenue gerant obtestans. Praefecti quoque nauium


1087. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

desiliit, quam semiuiuam nostri excipiunt. Illa, Christo animam commendans, inter manus nostrorum expirat. Itaque mulier egregia seruitutem, quam uiua non potuit, moriens effugit. Nostri exanime corpus sepeliunt. Dum a nostris pro gloria ac cupiditate potiundae ciuitatis, ab hostibus pro patria, libertate, coniugibus ac liberis ubique acerrime res geritur, nox interueniens pugnam dirimit. Legati ad classem redeunt, relicto ad urbem idoneo praesidio, ne quis exire aut intrare urbem


1088. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

egregium facinus edere statuunt. Edoctus enim erat imperator Smyrnam, urbem Ioniae opulentissimam, male munitam esse. Cuius maxima pars murorum ob uetustatem corruerat, quos ciues, longa pace usi, restituere neglexerant. Et quoniam in longissimo sinu urbs sita est, et a frequenti nauigatione multum recedens, bellum ne senserat quidem. Ciues eius securi et absque metu uitam agebant. Igitur imperator, Naxo soluens, primum ad Psyram, insulam inhabitatam, uestigia tantum antiqui oppidi


1089. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

alii per ruinas murorum (nam, ut praedixi, pluribus in locis muri interrupti erant) muros ascendunt, in urbemque desiliunt. At Smyrnaei, subito et insperato malo oppressi, trepidi quid potissimum agant nesciunt: alii arma capiunt et ad ruinas murorum hosti occurrunt atque congrediuntur, sed a nostris et numero et uirtute superati sine mora trucidantur, alii tecta ascendentes tegulis ac lapidibus nostros infestant. Mulieres quoque pauidae cum adultis uirginibus ad templa, quae illi moscheas uocant, concurrunt: passis crinibus, aras amplexantes, prophetam suum inuocant.


1090. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

progreditur. Et cum iam prope essent, hinc inde edito magno clamore laxatis habenis atque aduersis hastis concurrunt. Subsequuntur pedites, cruenta pugna committitur. Nostri uero milites, qui equitibus mixti erant, a duce edocti praelongis lanceis hostem in faciem feriebant. Pugnatum aliquamdiu est pari marte. Dum hostes acrius instant, Petrus Frasina, uir strenuus et inter equites nostros clarus, Balabanum, hostium ducem, gutture hasta transfixo equo deicit, ac reluctanti caput


1091. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quaedam etiam extabant, inter quae Homeri monumentum cum statua et inscriptione Graecis litteris. Ager quoque urbi circumiectus, optime excultus ac Melo fluuio interfluente irriguus, frequentibus uillis habitabatur, quae omnia igne et ferro a nostris prostrata sunt. Delata sunt interfectorum hostium capita ducenta et quindecim; captiuorum innumerabilis turba. Imperator, omni praeda nauibus imposita, ad quasdam insulas olim habitatas, nunc desertas,


1092. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ciue suo, qui Archelai phisici et Euripidis poetae praeceptor fuit, clarum. Et quoniam omnes circum adhaerentium locorum incolae, exemplo Smyrneae cladis perterriti, ad montana et mediterranea loca se contulerant, pauci qui ad custodiam domorum remanserant a nostri intercipiuntur. Abducta est tamen camelorum ac reliqui pecoris non parua copia. Quibus peractis imperator, quoniam iam hibernum tempus instabat, Peloponnesum uersus cursum suum dirigit. Itaque subsolano flante cum legato Pontificis intra paucos dies


1093. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Petri Mocenici imperatoris gestorum liber secundus Dum imperator operi instat, Antonius, magnae audaciae ac strenuae uirtutis adolescens, natione Siculus, ausurus memorabile facinus ad eum uenit. Narrat se Chalcide a Turcis captum, exinde multo tempore Calipoli seruum fuisse, dumque ibi degeret perspexisse naualia Othomani Calipoli absque excubiis incustodita manere. Praeterea domum iuxta naualia esse magnam, ac omni instrumento nautico refertam: uelis,


1094. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

recuperare statuit. Itaque omissis caeteris, ubi forsitan res melius geri potuisset Venetisque magis conduceret, uerno iam tempore refectis nauibus et instructa classe, equitibus quoque assumptis, Ciliciam uersus nauigat, ac Rhodum ueniens a Rhodiis duas naues accepit. Inde soluens, Cyprum, ad regem amicum ac foederatum, diuertit. Rex quoque Cyprius quattuor triremes cum duce Zamperio imperatori dedit.


1095. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

orant uti regi socio et Venetorum amico suis armis paternum regnum ab Othomano per iniuriam occupatum recuperet. Tum imperator oratores bene sperare iubens a se dimittit. Deinde Victorem Soprantium, legatum suum, ad Caramanum ire iubet, cui mandat uti, de statu rerum edoctus, quid potissimum agendum sit cum eo agat. Victor equo ad Caramanum mature se confert, salutatoque regulo: Ab imperatore-


1096. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

equo ad Caramanum mature se confert, salutatoque regulo: Ab imperatore- inquit- missus uenio, ut tibi referrem et ob patris tui et ob regis Persarum, cui nunc foederati sumus, amicitiam se cum ualidissima classe in subsidium tibi uenisse. Quapropter a te doceri uult quo in statu res sint, quidue primum agendum sit, ut ex communi consilio quid potissimum in re sit agat . Tum Cassambeg, imperatori gratias agens, inquit: Nunquam me spes de Senatu Veneto falsum habuit, nunc etiam re ipsa perspicio


1097. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

gente magis agris colendis quam bellis gerendis assueta- uestra mihi ope, qui et militibus exercitatis et tormentis ad expugnandas urbes idoneis abundatis, opus esse uideo . Deinde narrat tria oppida a se obsideri, quorum duo Othomani praefecti tenent, tertium uero Mustapha, quidam Cilix, homo perfidus, per iniuriam occupatum habet; qui olim ex intimis amicis eius fuerat, nunc, fortunam sequens, Othomano adhaeret. Propterea nihil magis ex re


1098. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Coriolanum Cepionem Traguritanum, triremis praefectum, ad perspiciendum oppidi situm ac munitiones mittit, ut exploratis omnibus sibi cuncta referat. Itaque Coriolanus, omnibus perspectis, ad imperatorem redit, narratque oppidum a mari duo milia passuum distare, situm in monte arduo et excelso, a parte etiam orientis praerupto, caeterum tenui muro nec pinnis distincto circundatum, oppidanorum quoque turbam imbellem: oppidum ergo situ munitum, opere et defensoribus inualidum


1099. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad perspiciendum oppidi situm ac munitiones mittit, ut exploratis omnibus sibi cuncta referat. Itaque Coriolanus, omnibus perspectis, ad imperatorem redit, narratque oppidum a mari duo milia passuum distare, situm in monte arduo et excelso, a parte etiam orientis praerupto, caeterum tenui muro nec pinnis distincto circundatum, oppidanorum quoque turbam imbellem: oppidum ergo situ munitum, opere et defensoribus inualidum esse. Quapropter uel expugnatione


1100. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

hostem adduci posse affirmat. Quibus acceptis imperator Lodouicum Lombardum Venetum nauis praefectum, Coricum cum decem nauibus misit, cui mandat, dum ipse oppugnationi Sichini instaret, ille obseruet, ne quis maritimo aditu cibaria oppidanis afferat: nam a continenti Caramani milites Coricum obsidebant. Deinde imperator cum reliqua classe ad Sichinum se recepit, copias omnes exponit, ac magistro classis mandat, uti tumultuario apparatu oppidum aggrediatur, experiaturque an absque bombardarum usu oppidum capere


1101. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

tendit, muros corona circundat, scalis, cratibus et aliis ad oppugnationem necessariis muros subeunt. Praefecti nauium, unusquisque cum militibus suae nauis, oppugnationi instat. At oppidani saxa in subeuntes deuoluunt, quae per prona montis ruentia nostros obterunt, tela desuper ingerentes a muris summouent. Oppidani, quoniam neque pinnis neque tabulatis tecti pugnabant, ad omnes ictus erant expositi. Itaque a nostris sagittis et aliis missilibus tormentis excussis multi uulnerati occiduntur. Tunc


1102. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

unusquisque cum militibus suae nauis, oppugnationi instat. At oppidani saxa in subeuntes deuoluunt, quae per prona montis ruentia nostros obterunt, tela desuper ingerentes a muris summouent. Oppidani, quoniam neque pinnis neque tabulatis tecti pugnabant, ad omnes ictus erant expositi. Itaque a nostris sagittis et aliis missilibus tormentis excussis multi uulnerati occiduntur. Tunc magister, cum neque scalis neque alio apparatu absque murorum deiectione oppidum capere posse aduertisset, receptui signo dato


1103. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

accepto Mustaphae responso, equum ascendit, simul cum legatis inter ingruentes ex oppido sagittas et alia missilia oppidum circumequitat, omnia diligenti aestimatione lustrans. Tum demum aduertit a septentrionali parte muros non multum ualidos, et montem minus decliuum atque arduum esse, facilemque aditum ex ea parte oppugnatoribus, prostratis muris, ad oppidum fore. Igitur duas bombardas ex opposito a parte boreae locare atque aptare iubet. Mustapha, cum aduertisset ingentes


1104. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

missilia oppidum circumequitat, omnia diligenti aestimatione lustrans. Tum demum aduertit a septentrionali parte muros non multum ualidos, et montem minus decliuum atque arduum esse, facilemque aditum ex ea parte oppugnatoribus, prostratis muris, ad oppidum fore. Igitur duas bombardas ex opposito a parte boreae locare atque aptare iubet. Mustapha, cum aduertisset ingentes machinas trahi, caeteraque omnia ad se expugnandum parari, insperato malo perterritus, uirum grauem e suis, sibi intimum, ad imperatorem misit, uti sibi suisque omnibus incolumitatem liberamque facultatem


1105. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

fide, Mustapha quo uelit libere abire permisso, oppidum per deditionem acceptum e uestigio Hisupho, Caramani praefecto, qui aderat, tradidit. Quibus peractis, cum omnibus copiis Coricum uersus nauigat. Inter nauigandum autem Zancius, a rege Ferdinando classis dux constitutus, cum decem triremibus uenit. Coricus a duabus partibus mari alluitur, tertia a continenti profundissima fossa munitur, duplici ac ualido muro undique circundatur.


1106. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

praefecto, qui aderat, tradidit. Quibus peractis, cum omnibus copiis Coricum uersus nauigat. Inter nauigandum autem Zancius, a rege Ferdinando classis dux constitutus, cum decem triremibus uenit. Coricus a duabus partibus mari alluitur, tertia a continenti profundissima fossa munitur, duplici ac ualido muro undique circundatur. Portum habet a parte fauonii, quem intraturis non procul a muris oppidi transeundum est. Ex


1107. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Quibus peractis, cum omnibus copiis Coricum uersus nauigat. Inter nauigandum autem Zancius, a rege Ferdinando classis dux constitutus, cum decem triremibus uenit. Coricus a duabus partibus mari alluitur, tertia a continenti profundissima fossa munitur, duplici ac ualido muro undique circundatur. Portum habet a parte fauonii, quem intraturis non procul a muris oppidi transeundum est. Ex aduerso, a parte austri, trecentos


1108. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

classis dux constitutus, cum decem triremibus uenit. Coricus a duabus partibus mari alluitur, tertia a continenti profundissima fossa munitur, duplici ac ualido muro undique circundatur. Portum habet a parte fauonii, quem intraturis non procul a muris oppidi transeundum est. Ex aduerso, a parte austri, trecentos passus ab oppido distans, insula Eleusia adiacet, quam totam occupat antiquum aedificium albo ac quadrato lapide magnifice constructum. Haec quondam regia


1109. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uenit. Coricus a duabus partibus mari alluitur, tertia a continenti profundissima fossa munitur, duplici ac ualido muro undique circundatur. Portum habet a parte fauonii, quem intraturis non procul a muris oppidi transeundum est. Ex aduerso, a parte austri, trecentos passus ab oppido distans, insula Eleusia adiacet, quam totam occupat antiquum aedificium albo ac quadrato lapide magnifice constructum. Haec quondam regia Archesilai fuit. Oppidani multas bombardas et


1110. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

mari alluitur, tertia a continenti profundissima fossa munitur, duplici ac ualido muro undique circundatur. Portum habet a parte fauonii, quem intraturis non procul a muris oppidi transeundum est. Ex aduerso, a parte austri, trecentos passus ab oppido distans, insula Eleusia adiacet, quam totam occupat antiquum aedificium albo ac quadrato lapide magnifice constructum. Haec quondam regia Archesilai fuit. Oppidani multas bombardas et alia tormenta per eam partem muri quae portui


1111. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et ingruentia tela primus portum subiit. Subsequitur regius dux, deinde legati ac tota classis. Imperator expositis copiis ad praefectum mittit, qui eum monerent, ut oppidum dedat: quod nisi dediderit, quicquid uictoribus in uictos licet esse passurum. Mos est Turcorum principum a ducibus qui in alienas prouincias excursiones faciunt de omnibus captiuis quintam partem accipere. Maxime uero eligere solent a decimo ad sextum decimum annum adulescentulos. Si captiui desunt, per omnes regiones sui


1112. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad praefectum mittit, qui eum monerent, ut oppidum dedat: quod nisi dediderit, quicquid uictoribus in uictos licet esse passurum. Mos est Turcorum principum a ducibus qui in alienas prouincias excursiones faciunt de omnibus captiuis quintam partem accipere. Maxime uero eligere solent a decimo ad sextum decimum annum adulescentulos. Si captiui desunt, per omnes regiones sui imperii christianorum filios inuitis patribus accipiunt, quos a religione christiana et ueri dei cultura ad superstitionem


1113. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

captiuis quintam partem accipere. Maxime uero eligere solent a decimo ad sextum decimum annum adulescentulos. Si captiui desunt, per omnes regiones sui imperii christianorum filios inuitis patribus accipiunt, quos a religione christiana et ueri dei cultura ad superstitionem machometanam traductos praeceptoribus instruendos distribuunt, a quibus omnibus artibus militaribus instruuntur. Qui adulti cum principe militant, hos Ianizaros uocant. Si qui genere aut ingenio praestant, illos ad maiorem


1114. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

desunt, per omnes regiones sui imperii christianorum filios inuitis patribus accipiunt, quos a religione christiana et ueri dei cultura ad superstitionem machometanam traductos praeceptoribus instruendos distribuunt, a quibus omnibus artibus militaribus instruuntur. Qui adulti cum principe militant, hos Ianizaros uocant. Si qui genere aut ingenio praestant, illos ad maiorem dignitatem prouehunt. Ex his duces exercituum, subassas regionum, praefectos oppidorum et arcium creant; caetera turba partim


1115. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ab adolescentia in puluere, uulneribus et sanguine uersatis, qui omnia extrema pati pro fide parati essent. Imperator accepto Hismaelis responso oppidum circumambulat, locum idoneum bombardis captans. Itaque omnibus perspectis, duas bombardas magnas et ad prosternendos muros idoneas a parte occidentis, tertiam ad insulam oppido ab austro oppositam ponere ac aptare statuit. Magister classis iussu imperatoris ad extrahendas bombardas et ad reliqua ad earum opus necessaria toto studio incumbit. Opus est enim bombardas ualido opere munire, ut operi instantes machinasque regentes


1116. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ex oppidanis uulnerati cadunt. Et iam parata erant omnia ad destruendos muros; illa etiam bombarda, quae ex insula missa muros quatiebat, iam non paruam partem primi muri disiecerat, cum Hismael, uidens a parte austri partem murorum prostratam, ex alia parte prope muros oppidi duas bombardas magnas appositas atque opere munitas, metu perterritus sibi et comitibus incolumitatem paciscitur, oppidum imperatori tradit. Imperator acceptum per deditionem oppidum cum omni instrumento


1117. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

magnas appositas atque opere munitas, metu perterritus sibi et comitibus incolumitatem paciscitur, oppidum imperatori tradit. Imperator acceptum per deditionem oppidum cum omni instrumento bellico, quod in oppido erat, Caramano dedit, Hismaelem et comites ex pacto a nostris nauibus in Syriam deuehi iubet. Ipse deinde ad litora Seleuciae proxima se contulit. Seleucia urbs antiqua fuit, a Seleuco, uno ex successoribus Alexandri, aedificata, quinque milia passuum a mari recedens. Fuit autem


1118. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

oppidum cum omni instrumento bellico, quod in oppido erat, Caramano dedit, Hismaelem et comites ex pacto a nostris nauibus in Syriam deuehi iubet. Ipse deinde ad litora Seleuciae proxima se contulit. Seleucia urbs antiqua fuit, a Seleuco, uno ex successoribus Alexandri, aedificata, quinque milia passuum a mari recedens. Fuit autem ciuitas ampla, egregiis uicis ac aliis multis monumentis olim clara, quam praeterfluebat Calicadnus amnis, subiectos campos, qui lati sunt, irrigans.


1119. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et comites ex pacto a nostris nauibus in Syriam deuehi iubet. Ipse deinde ad litora Seleuciae proxima se contulit. Seleucia urbs antiqua fuit, a Seleuco, uno ex successoribus Alexandri, aedificata, quinque milia passuum a mari recedens. Fuit autem ciuitas ampla, egregiis uicis ac aliis multis monumentis olim clara, quam praeterfluebat Calicadnus amnis, subiectos campos, qui lati sunt, irrigans. Extant adhuc multa uestigia aedificiorum, praecipue iuxta ripam fluminis. Hic uidimus, praeter ruinas


1120. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad oppidum admouerit, cunctaque oppugnationi necessaria parauerit, nulla spes consequendae ueniae ab eo tibi relinquetur . Tum Hesibegus uiros fortes exempla sequi non debere, unicuique a natura suum ingenium datum esse respondit, seque principi suo in fide mansurum affirmat. Magister, accepto praefecti responso, ad imperatorem rediit. Cui refert oppidum situ et opere munitissimum esse, praefectum oratione a se ad deditionem adduci non potuisse: tum si oppido potiri uult, opus


1121. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Hesibegus uiros fortes exempla sequi non debere, unicuique a natura suum ingenium datum esse respondit, seque principi suo in fide mansurum affirmat. Magister, accepto praefecti responso, ad imperatorem rediit. Cui refert oppidum situ et opere munitissimum esse, praefectum oratione a se ad deditionem adduci non potuisse: tum si oppido potiri uult, opus uiribus, non uerbis esse. Imperator, cognita Hesibegi sententia, magistro mandat ut oppugnationi se praeparet. Magister accepto mandato toto pectore ad exequenda imperatoris iussa incumbit. Locum castris iuxta


1122. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

accipiat . Tum imperator, collaudato praefecti consilio, Victorem Soprantium, legatum suum, ad hoc munus exequendum mittit. Victor e uestigio se ad oppidum confert, tunc oppidum a praefecto per deditionem accipiens, Caramano (nam et ipse aderat) tradidit. Hesibegum quoque cum eius cohorte, opera et suasione legati, Caramanus ad militandum secum mercede conduxit. Deinde Caramanus, aduertens opera ac uirtute imperatoris


1123. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad insulas Lyciae adiacentes cum tota classe uenit. Cum autem accepisset in ea regione esse oppidum opulentissimum, Mycra appellatum, non multum a mari recedens, ad id oppugnandum animum intendit. Oppidum situm est in monte arduo et excelso, qui in medio conuallis mari adiacentis et undique montibus circundatae assurgit. Extra conuallem sunt campi feracissimi ac Lorymo flumine irrigui, propterea frequentibus uicis habitati.


1124. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

respondit tali se genere ortum, ut omnia extrema pati, quam fidem maculare malit. Se autem et situ et muris et defensoribus inexpugnabilem fore, oppidumque suae fidei creditum nulli quam principi suo, a quo illud acceperat, tradere uelle affirmat. Imperator, accepto praefecti responso, oppugnationi se praeparat, et, quoniam unicus aditus equiti, et hic quoque perangustus, iuxta litus maris ad conuallem erat, (nam caetera omnia perpetuus mons in theatri formam claudebat) uallo locum ac fossa


1125. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

locum ac fossa munire iubet, praesidium ad obseruandum aditum imponit, ne, si potens hostis aduenisset, nostros ab oppugnatione deturbare et oppidanis subsidium ferre posset. Deinde captato loco tres bombardas magnas a parte occidentis oppidi, quartam ab austro locat. Oppidum circumobsidere, ne quis intrare aut exire possit, mandat. Tunc impigre omnibus, quae ad exercendas machinas opportuna erant, paratis, bombardarum crebris ictibus muros quatiendo prosternere ac


1126. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quae ad exercendas machinas opportuna erant, paratis, bombardarum crebris ictibus muros quatiendo prosternere ac deicere incipiunt. Milites quoque, interim aditum ad oppidum tentantes, oppidanos lacessunt. Qui, dum nostros propellere student, detecti eminus a nostris sagittis uulnerantur. Et oppidani, nostros circunquaque et praecipue machinarum operi instantes, missilibus omnium generum deturbare ac ferire non cessant. Interim Aiasbegus, subassa illius regionis, collecta haud parua manu equitum, ad oppidum, subsidii ferendi gratia,


1127. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

hostem aduentare, mature arma capiunt, equos frenant ac conscendunt, composito ac quadrato agmine hosti occursuri progrediuntur. Et cum iam ad conspectum uenissent, hinc inde subditis calcaribus citato cursu concurrunt. Nostri primo congressu multos hostium equis deiciunt. Aiasbegus a Petro Bosichio, praefecto nostrorum equitum, hasta confossus occiditur, caeteri absque mora in fugam uertuntur. Multi hostium occisi, nonnulli uiui capti sunt, reliqui proximis siluis ac paludibus se tutati sunt. At nostri uictoria laeti ad imperatorem redeunt. Interfectorum hostium


1128. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Hellesponti munitiones superare statuit, aliqua graui iactura hostem afficere cupiens. Quapropter praefectos nauium ad se uocat, quibus consilium suum aperit, tum uti naues paratas et instructas habeant iubet. Dum imperator in his occupatus est, uenerunt ad eum duo oratores missi a Carola, Cypri regis sorore, quae, iam multis annis regno a fratre expulsa, Rhodi morabatur. Haec nupta est Lodouico, ducis Allobrogum filio, uiro ignauo, qui relicta uxore domi inter concubinas luxuriose uitam degit.


1129. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

afficere cupiens. Quapropter praefectos nauium ad se uocat, quibus consilium suum aperit, tum uti naues paratas et instructas habeant iubet. Dum imperator in his occupatus est, uenerunt ad eum duo oratores missi a Carola, Cypri regis sorore, quae, iam multis annis regno a fratre expulsa, Rhodi morabatur. Haec nupta est Lodouico, ducis Allobrogum filio, uiro ignauo, qui relicta uxore domi inter concubinas luxuriose uitam degit. Oratores


1130. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

nupta est Lodouico, ducis Allobrogum filio, uiro ignauo, qui relicta uxore domi inter concubinas luxuriose uitam degit. Oratores imperatori referunt regem Cyprium mortuum esse, a quo Carola haereditario regno per iniuriam expoliata erat. Proinde orant imperatorem uti amici olim regis Cyprii filiam, et foederati Venetorum Allobrogum ducis nurum, suis opibus ad recuperandum haereditarium regnum iuuare uelit, asserentes


1131. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et se contra omnes reginae aut regno iniuriam inferre uolentes defensurum affirmat. Oratores accepto responso tristes recedunt. Iam imperator instructis omnibus Hellespontum uersus nauigare parabat, cum redduntur ei litteras a Katarino Zeno oratore, quibus certior fit regis Persarum exercitum et Othomani, Turcorum principis, non multum inter se distare, et ad paucos dies collatis signis


1132. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

miserat Laurentium Zanum, archiepiscopum Spalatensem, cum decem triremibus, qui, Rhodum ueniens, ultra progredi noluit, nisi prius de aduentu suo quidque in animo sibi esset imperatorem moneret. Igitur Lodouicus imperatori refert archiepiscopum, legatum a Pontifice missum, Rhodum aduenisse, eumque scire uelle an aliquod egregium facinus gesturus esset: se quoque socium, si id in animo est, uenturum polliceri. Tunc imperator respondit: Ego


1133. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uersatus belli haud ignarus est, nobis gratum erit . Lodouicus accepto responso ad legatum reuertitur. Imperator, cum iam multos dies circum litora Ciliciae moram traxisset, nihilque de progressu regis Persarum afferretur, tandem redduntur ei litterae a Katarino Zeno, in quibus continebatur regis Persarum copias cum Turcis bis conflixisse. Othomanus duos magistratus summos habet, unum Bassan Anatoliae, alterum Romaneae appellat; ille omnibus


1134. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

filio nato reginae gratulaturus, quem antea enixam audiuerat, simulque si qua ad tutandum regnum necessaria forent prospecturus. Ubi ad reginam uenit, post gratulationem regina uolente puer ab imperatore et legatis ad sacrum fontem suscipitur, pueroque paternum nomen inditum est. Baptizato puero, a regina digreditur. Erat Cypri Andreas Cornarius, reginae patruus, uir mansueti animi atque benigni ingenii, ab adolescentia optimis moribus institutus, potiusque iniuriam pati, quam inferre paratus. Huius consilio regina in administratione regni maxime utebatur; quem


1135. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

regi Persarum mittenda aduexerant, duas alias addidit, quas praesidii gratia Famaugustae reliquit. Praefectis nauium mandat, uti dicto Cornarii audientes sint. Interim legatus Pontificis cum duabus triremibus ad imperatorem uenit, reliquas octo a quaestore, qui impensae faciendae gratia a Pontifice praepositus erat, abductas Chium uersus esse narrat. Legatus, de pugna regis Persarum cum Othomano ab imperatore edoctus, cum eo reuertitur, itaque simul Cypro recedunt. Et


1136. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

duas alias addidit, quas praesidii gratia Famaugustae reliquit. Praefectis nauium mandat, uti dicto Cornarii audientes sint. Interim legatus Pontificis cum duabus triremibus ad imperatorem uenit, reliquas octo a quaestore, qui impensae faciendae gratia a Pontifice praepositus erat, abductas Chium uersus esse narrat. Legatus, de pugna regis Persarum cum Othomano ab imperatore edoctus, cum eo reuertitur, itaque simul Cypro recedunt. Et quoniam omnium animi ad regis


1137. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

edoctus, cum eo reuertitur, itaque simul Cypro recedunt. Et quoniam omnium animi ad regis Persarum copias atque exitum intenti erant, imperator, ueritus ne Othomanus solita astutia ad deprimendos hostium animos regem Persarum fusum atque fugatum a se diffamaret (solet enim saepe re etiam male gesta laetitiam atque alia signa uictoriae prae se ferre), primum Rhodum, tum Chium, deinde alias insulas atque ciuitates Graeciae adnauigans, omnibus affirmat regem, tametsi castra amisisset, proelio tamen


1138. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Horum maior pars erat ex illa regione Citerioris Hispaniae quae nunc Catalonia dicitur. Qui, mortuo rege, usi rapto uiuere, suo non contenti, tametsi a rege amplissima patrimonia donata possiderent, res nouas moliebantur. Inter eos erat archiepiscopus Cypri: hic a rege suo ad Ferdinandum, regem Apuliae, legatus missus fuerat, qui, audita morte sui regis, ad occupandum per tyrannidem Cypri


1139. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Hispaniae quae nunc Catalonia dicitur. Qui, mortuo rege, usi rapto uiuere, suo non contenti, tametsi a rege amplissima patrimonia donata possiderent, res nouas moliebantur. Inter eos erat archiepiscopus Cypri: hic a rege suo ad Ferdinandum, regem Apuliae, legatus missus fuerat, qui, audita morte sui regis, ad occupandum per tyrannidem Cypri regnum cum suis popularibus, in quorum manu arces ac magistratus totius paene insulae erant, animum conuertit. Ad hoc magno sibi


1140. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

reginae medicum cum quodam ciue, Polinzapa nomine, reginae fidos atque intimos, qui metu perterriti in cubiculum ad reginam confugerant, inter manus ipsius reginae trucidant, deinde ad inquirendum Andream tendunt. At ille, audita caede medici, ad arcem confugerat, ac a praefecto arcis exclusus inter duos muros arcis delituerat. Quem quidam Nicolaus, Epirota genere, uir omnibus probris obnoxius, coniuratis prodidit, qui ad locum uenientes, data fide, Andream euocant. Tum satellites coniuratorum, simul cum Marco


1141. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

mittunt, qui Venetis in ea insula ius dicit. Erat tunc praetor Nicolaus Pasqualicus, ad quem coniurati conueniunt. Andream ob auaritiam a militibus, quibus mercedem non soluerat, occisum narrant: se in fide reginae et in Venetorum amicitia mansuros affirmant; praetorem rogant, ut Senatui Veneto et imperatori scribat Andream sua culpa a militibus mercenariis, quos stipendio fraudauerat,


1142. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

coniurati conueniunt. Andream ob auaritiam a militibus, quibus mercedem non soluerat, occisum narrant: se in fide reginae et in Venetorum amicitia mansuros affirmant; praetorem rogant, ut Senatui Veneto et imperatori scribat Andream sua culpa a militibus mercenariis, quos stipendio fraudauerat, interfectum esse. Se quoque oratorem Venetias et ad imperatorem mittere uelle dicunt, qui et fidem eorum integram regi suo cum matre, et amicitiam perpetuam Senatui Veneto polliceatur. Praetor, tametsi eos falsa locutos


1143. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

mittunt, ut atrocitatem caedis Cornariae leniat, et, si qua expeditio contra eos futura esset, rem quoquo modo posset protraheret. Litteras quoque reginae nomine eiusque manu adscriptas et ad imperatorem et ad Senatum mittunt, quibus continebatur Andream a militibus propter eius auaritiam occisum, se cum filio regnum libere administrare, omnesque sibi fidos ac dicto oboedientes esse. Nam regina, tyrannide oppressa, omnia ex tyrannorum uoluntate agebat, et haec non ex sua, sed ex coniuratorum sententia scripserat. Deinde tyranni sibi fidos ac


1144. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

communi consilio reliquorum, omnia se facturos promittunt. Legatus, cum plures dies in componendis rebus cum tyrannis consumpsisset, nihilque ab iis praeter uerba se habere posse aduerteret, ad Senatum atque ad imperatorem scribit reginam ac regnum graui tyrannide oppressum, nec a se tyrannos ad sanius consilium oratione adduci potuisse; itaque ad liberandum regnum armis atque ualidiore expeditione opus esse. Iam imperator successorem sibi Triadanum Grittum, uirum acris ingenii atque in re


1145. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

biennium legatus etiam fuerat, et Iacobum Marcellum, uiros magni animi atque in re nauali plurimum uersatos. Qua re Senatus decretum, quo missus in patriam redire posset, expectabat, cum coniuratorum orator ad eum uenit: mandata exequitur. Imperator increpatum oratorem a se dimittit. Tum, non secus ac par est in tali re motus, non esse cessandum ratus, magistrum classis ad se uocat; ut naues instructae classisque parata sit iubet.


1146. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

classisque parata sit iubet. Forte tunc aderant triremes magnae septem. Quattuor, quae Alexandriam mercatoriae rei gratia petebant, tres, quae ob eandem rem Syriam uersus proficiscebantur. Imperator omnes a cursu suo retinet. Alexandrinas Cretam mittit, magistratui quo in statu res Cypriae sint significat. Sunt Cretae stipendiarii equites multi, quorum maiores, cum coloniae in illam insulam a Venetis deducerentur, equis militaturi praedia


1147. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

rem Syriam uersus proficiscebantur. Imperator omnes a cursu suo retinet. Alexandrinas Cretam mittit, magistratui quo in statu res Cypriae sint significat. Sunt Cretae stipendiarii equites multi, quorum maiores, cum coloniae in illam insulam a Venetis deducerentur, equis militaturi praedia acceperant. Igitur duci Cretensium imperator mandat ut quam maximum numerum equitum comparet, nauibus Alexandrinis imponat. Praterea iubet ut, quascunque naues onerarias nactus fuerit, cibariis oneret, mercenariis militibus


1148. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

mittit, quo praecipit ut, quaecunque naues Veneti nominis ad eas applicuerint, capitis poena et bonorum amissione indicta, Cyprum se conferant. Quibus strenue paratis, imperator cum omnibus copiis Rhodum uersus tendit. Inter nauigandum redduntur ei litterae a Soprantio legato, quibus significabatur Cyprum a tyrannide oppressam, et quem animum tyranni haberent, quidue ipse cum illis egisset. Imperator ex litteris legati rebus cognitis, mature se Rhodum contulit. Dum ibi aliquot dies moraretur (nondum omnes


1149. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

eas applicuerint, capitis poena et bonorum amissione indicta, Cyprum se conferant. Quibus strenue paratis, imperator cum omnibus copiis Rhodum uersus tendit. Inter nauigandum redduntur ei litterae a Soprantio legato, quibus significabatur Cyprum a tyrannide oppressam, et quem animum tyranni haberent, quidue ipse cum illis egisset. Imperator ex litteris legati rebus cognitis, mature se Rhodum contulit. Dum ibi aliquot dies moraretur (nondum omnes apparatus undique uenerant, quos ipse expectare statuerat, ut cum ualidissimis


1150. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ipse cum illis egisset. Imperator ex litteris legati rebus cognitis, mature se Rhodum contulit. Dum ibi aliquot dies moraretur (nondum omnes apparatus undique uenerant, quos ipse expectare statuerat, ut cum ualidissimis copiis ad insulam accedere et hostem opprimere posset), litteras a Soprantio accepit, ex quibus cognoscit tyrannos metu perterritos aufugisse, remque Cypriam iam in uado esse. Regina autem scribebat, etsi principes tyrannidis, auditis copiis atque ingenti imperatoris apparatu, metu perterriti, profugissent, restare


1151. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

maximo periculo positum desereret, sed cum omnibus copiis ad extirpandam tyrannidem et componendum regni statum uenire maturaret. Imperator, lectis litteris reginae ac legati, diligentique aestimatione omnibus pensitatis, cum omni apparatu Cyprum se conferre statuit, primum ut regnum a tyrannide uendicatum componeret, deinde ut omnibus ostenderet Venetorum potentiam cum res exigerent quantum in expedito sit. Igitur cum omnibus copiis Rhodo soluens Cyprum uersus tendit, atque


1152. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

omisso negotio, pecuniam ad imperatorem detulit. Imperator accepta pecunia Marcellum cum decem triremibus ad tutandas Aegeas insulas misit. Et cum iam per multos dies Cypri successorem expectasset, nihil de aduentu successoris audiret, tandem redduntur ei a successore litterae, quibus significabat se in terram Graec[i]am uenisse, sed ex Senatus decreto Cyprum accedere nolle, quoniam totum negocium illius regni ei demandatum erat.


1153. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

legatum, qui etiam ex Senatus decreto in expeditione terrestribus copiis praeesse iussus fuerat, cum decem triremibus ad praesidium regni Famaugustae manere iussit. Ipse reginam adiit, quam benigne allocutus, Venetorum potentia et opera sua regnum a tyrannis liberatum eique restitutum esse dicit. In posterum etiam, si opus fuerit, et Senatus nomine et suo, maiora promittit. Regina collaudato imperatore Senatui Veneto et imperatori gratias agit, ipsum patrem ac


1154. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ab oppido sumit, et lacus Scodrae appellatur, ex quo fluuius exit, qui, praeterfluens, radices montis in quo oppidum situm est alluit. Hunc fluuium incolae Bolianam uocant. Scodram priscis temporibus, Plinio teste, Drino quoque amnis a parte orientis praeterfluebat, qui, mutato alueo, nunc iuxta Lissum decurrit; ab ostio Bolianae decem milia passuum orientem uersus bino ostio mare intrat. Cuius fluuii ad Scodram et alueus siccus et pontis uestigia extant. Miror cur nec Plinius


1155. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

atque Antibaro et Olchino militum ac nauium praesidia mittunt. Olchinum prius Colchinium dictum est, a Colchis conditum, cuius ciues etiam nunc, nescio quid feritatis conditorum suorum retinentes, hospitibus duri atque infesti sunt. Imperatores cum reliqua classe iuxta templum Sergii martyris in conspectu


1156. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

cuius ciues etiam nunc, nescio quid feritatis conditorum suorum retinentes, hospitibus duri atque infesti sunt. Imperatores cum reliqua classe iuxta templum Sergii martyris in conspectu oppidanorum manent. Templum a mari quattuordecim milia passuum distat; a templo ad Scodram quinque milia passuum sunt. Ultra aedem fluuius, pluribus in locis uadosus, triremes aliasque grandiores naues transire non patitur. Ex hoc loco imperatores oppidanis et oppidani imperatoribus quotidie mane ac uesperi


1157. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

conditorum suorum retinentes, hospitibus duri atque infesti sunt. Imperatores cum reliqua classe iuxta templum Sergii martyris in conspectu oppidanorum manent. Templum a mari quattuordecim milia passuum distat; a templo ad Scodram quinque milia passuum sunt. Ultra aedem fluuius, pluribus in locis uadosus, triremes aliasque grandiores naues transire non patitur. Ex hoc loco imperatores oppidanis et oppidani imperatoribus quotidie mane ac uesperi accenso igne


1158. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

imperatoribus refert hostem trabes ac catenas parare, faucesque fluuii occludere uelle affirmat. Quapropter imperatores instructis nauibus, et hostes simul, ad occupandum locum contendunt. Cum nostri uenissent, iam utraque ripa a confertissimo hoste occupata erat. Hostes nostros sagittis infestant, nostri uero lapidibus et glande plumbea tormentis excussa hostem affligunt, telaque cuiusque generis


1159. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

hostem affligunt, telaque cuiusque generis ingerentes multos uulnerant. Et quoniam nostri tecti ac muniti, hostes autem ad omnem ictum expositi proeliabantur, nec aliquod telum a nostris in confertissimos hostes in cassum mittebatur, multi hostium cadebant. Igitur hostes multis occisis, pluribus uulneratis, nostris liberum locum relinquentes, terga uertunt. In hoc certamine Turcorum circiter quingenti interiere; ex nostris, etsi multi sagittis uulnerati sunt,


1160. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ut suas litteras imperatoribus deferat. Adolescens acceptis litteris, nactus tonitruis ac nimbis ingruentibus horridam et obscuram noctem, per media castra hostium euadit, imperatoribusque litteras reddit, quibus Antonius scribebat se situ loci, uirtute oppidanorum, munitionibus a se extructis, inexpugnabilem existimare, caeterum, quia euentus belli dubius erat, imperatores rogabat, ut sibi subsidium ferre conarentur. Nam ipse quoque rem difficilem fore cernebat, quoniam ualidissimus hostis omnes aditus firmis praesidiis occupauerat.


1161. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

praeter quattuor naues, quas ipse fabricauerat, fluuiaticas lintres triginta instructas et bene armatas in classe habebat. Est mons a sinu Risonum usque ad Bolianam perpetuus, qui quasi quodam promontorio decliuus in ripam Bolianae ex aduerso Scodrae desinit, totus saxosus et asper, equestribusque copiis inuius. Igitur statuta die Georgius per dorsum montis


1162. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

tabulis undique tectis nauibus, ne ab hoste utramque ripam obtinente sagittis infestaretur, remis innixus, aduerso flumine ad oppidum tendit. Nec hostis interea cessabat: nam quae apud nos agebantur a transfugis edoctus erat. Igitur ad radices montis, quo Georgius uenturus erat, duodecim milia lectissimorum equitum cum duce Cansabego opponit, pontemque duplici praesidio muniit. Supra oppidum, unde Leonardi classem uenturam timebat, minores bombardas in


1163. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

e terra ac stercore erexerat, nec hanc munitionem bombardae destruere poterant: nam omnia saxa bombardarum mollis materia in se recipiens nihil detrimenti sentiebat. Eunuchus ad Laoredanum mittit, uti oppidum dirutum atque prostratum dedat: quod si fecerit, magna praemia a principe suo accepturum interque primos apud Othomanum eum futurum promittit; nec expectare uelit ut capto oppido uictoris licentia per omnes gradus atque sexus sine discrimine uagetur. Tum Laoredanus respondit non esse se ex illa colluuione Othomani ad


1164. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

praeire iubet, deinde hastatos, quibus Ianizaros scuto et ense tantum leuiter armatos, ut ad munitiones expediti euadere possent, interposuerat, subsequi mandat; post hos sagittariorum atque aliorum militum ingentem copiam, qui glande plumbea atque aliis missilibus oppidanos a defensione deturbarent, locat. Itaque, disposita acie ac distributis ordinibus, ante lucem undique ingentibus copiis montem circumdat et ad oppidum tendit. Interim oppidani ad summouendum hostem se praeparant. Erant in oppido multa


1165. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

plures, simul bombardis excussi, non singulos, sed turbam inimicorum occidebant. At Turci indignati per aceruos cadauerum, beluarum more ruentes, munitiones ascendere conabantur. Sed oppidani magnanimi atque audaces ubique aderant, saxa, ignem ac tela ingerentes hostem prosternunt, a munitionibusque summouent. Nec Laoredanus aliquo in loco deerat, circumeundo cuncta prospiciebat, sicubi rariores, saucios aut fessos, defensores uiderat, plures integros submittebat, omnes hortabatur obtestabaturque


1166. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

omnes hortabatur obtestabaturque per unicum uerum atque immortalem christianorum Deum, per integram fidem quam erga Senatum Venetum habebant, a quo magna praemia defensi oppidi accepturi erant, ut memores uirtutis suae et christianae religionis patriam, liberos atque coniuges a crudelissimo barbaro defenderent. Nec Bassa cessabat, cum reliquis ducibus circumeundo, Turcos claua ferrea percutiendo, tamquam pecudes


1167. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

atque immortalem christianorum Deum, per integram fidem quam erga Senatum Venetum habebant, a quo magna praemia defensi oppidi accepturi erant, ut memores uirtutis suae et christianae religionis patriam, liberos atque coniuges a crudelissimo barbaro defenderent. Nec Bassa cessabat, cum reliquis ducibus circumeundo, Turcos claua ferrea percutiendo, tamquam pecudes ad oppugnationem subigere. Et cum duas horas ante lucem ad quartam diei oppugnatio durasset, nec aliquid Turci


1168. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

hostium superiaciunt, deinde igne supposito cadauera concremant, uerentes ne foetida corpora aerem corrumpant, morbumque oppidanis inferant. Imperator, cum accepisset apud Scodram a nostris rem bene et prospere gestam, nihilque ultra de expugnatione oppidi dubitaret, diligentiorem curam ad conualescendum adhibere statuit. Nam et morbus in dies crescebat, et iam audierat Lodouicum Bembum legatum Catari diem suum obiisse, Triadanum quoque


1169. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

successorem suum, graui morbo oppressum proximum morti esse, multos praeterea ex praefectis triremium naturae concessisse. Eadem sibi metuens, ad medicos Rhagusium concessit, relicto ibi Stephano Malipetro legato, etiam non satis ualido, qui imperatori affirmat nunquam a Boliana se recessurum, etiam si certa mors sibi instaret, nisi prius hostis obsidionem Scodrae solueret. Rhagusium est ciuitas Dalmatiae, quam Epidaurenses,


1170. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

se recessurum, etiam si certa mors sibi instaret, nisi prius hostis obsidionem Scodrae solueret. Rhagusium est ciuitas Dalmatiae, quam Epidaurenses, Epidauro a Gotis euerso, auspicatiore loco condiderunt. Urbs est libera, legibus atque moribus optime instructa; habet senatum atque magistratus, ordinem quoque patriciorum et plebis distinctum. Patricii soli rem publicam administrant, plebs


1171. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

sunt. Nam fama rerum gestarum imperatoris Mocenici omnia impleuerat. Bassa, cum aduertisset expugnatione Scodram capere non posse (et longo tempore oppidum obsidere non audebat, quoniam acceperat a Venetis ad se opprimendum magnos apparatus fieri), bombardas quas fuderat in frusta concidere iussit, ut aes camelis exportari posset. Erat oppidulum, Dagnum nomine, a Scodra sex milia passuum distans, quod nostri in aduentu Turcorum, quoniam


1172. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

obsidere non audebat, quoniam acceperat a Venetis ad se opprimendum magnos apparatus fieri), bombardas quas fuderat in frusta concidere iussit, ut aes camelis exportari posset. Erat oppidulum, Dagnum nomine, a Scodra sex milia passuum distans, quod nostri in aduentu Turcorum, quoniam male munitum erat, supposito igne succensum dereliquerant. Huius castelli muros Bassa, ut aliquid fecisse uideretur, destruere et solo aequare iussit. Quibus peractis,


1173. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

duce, uniuersa ciuitate in hanc sententiam concurrente dux Venetorum constitutus est; quae dignitas instar Lacedaemoniorum regum apud Venetos habetur. Dux urbi praepositus ac rei publicae princeps omnia ex Senatus consulto administrat. In hoc tantum a Lacedaemoniis Veneti differunt: nam illi dumtaxat ex duabus familiis reges constituebant, Veneti ex qualibet patricia familia, modo moribus et uirtute praestet, ducem suum creant. Nunc ego summum immortalemque Deum precor, uti


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.