Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: a

Your search found 24234 occurrences

More search results (batches of 100)
First 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4182-4184:


4182. Marulić, Marko. Reuerendo in Christo pręsbitero... [Paragraph | Section]

sicuti dilexi uos. Non carnis dilectionem nobis insinuat, sed spiritus, non corporum, sed animarum. Ex huiusmodi enim dilectione oritur sanctus ac salutaris ille consensus, de quo idem ait: Si duo ex uobis consenserint super terram, de omni re quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cęlis est. Vbi enim sunt duo uel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Congregemur igitur, Iacobe charissime, non obuio passuum accessu, quanuis id quoque mihi esset gratissimum, sed potius pari mutuaque cordium uoluntate. Et medius inter nos


4183. Marulić, Marko. Reuerendo in Christo pręsbitero... [Paragraph | Section]

amando ad illum unum amandum, qui prior dilexit nos et animam suam posuit pro nobis, assiduis colloquiis crebraque litterarum uicissitudine alter alterum accenderimus. In calce epistolę pręsentem hominum nequitiam, quę ad cumulum usque excreuit, considerans, quęris a me, quam propinquum putem Antichristi aduentum. Venturum Antichristum nemo fidelis ambigit. Quando autem ueniet? Coniicere possumus, decernere non possumus, dicente Domino: Non est uestrum nosse tempora uel momenta, quę Pater posuit in sua potestate. Et alibi: De die illo, inquit,


4184. Marulić, Marko. Reuerendo in Christo pręsbitero... [Paragraph | Section]

sapere. Arcanum Dei, quod latet, latere sinamus. Iudicium autem eius semper timeamus. Nescit enim homo, utrum amore an odio dignus sit. Stultum est ideo negligentius uiuere, quia ad judicandum tardat Christus. Licet ille post multa annorum milia uenturus sit, mors tamen procul a nobis esse non potest; etiamsi ultimam inuasura est senectam, properat, currit, uolat, in ianuis est. Breue enim et irreparabile tempus omnibus est uitę. Tunc autem primum iudicamur, cum hinc eximus. Et quoniam ne horam quidem uitę nostrę promittere possumus, sic hodie uiuamus,


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1502], Reuerendo in Christo pręsbitero Iacobo Grasolario, versio electronica (, Split), Verborum 792, Ed. Branimir Glavičić Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [marulmarepist15020303].


More search results (batches of 100)
First 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.