Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: a

Your search found 24234 occurrences

More search results (batches of 100)
First 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 7652-7661:


7652. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | SubSect | Section]

Reuerendo patri Dominico Buchiae Catharensi ordinis praedicatorum, theologiae professori, M. Marulus in Domino salutem. Cum tuis ad populum sermonibus, Dominice pater, frequenter interfuissem (delectabant enim me plurimum), postulasti a me, et quidem enixe, ut Pontifici Maximo per litteras exponerem Christianorum suorum calamitates, quae ab infidelibus quotidie inferuntur, eique tanquam totius ecclesiae praesidi supplicarem ne saltem reliquias ab iisdem inimicis opprimi patiatur, sed apostolica authoritate reges atque


7653. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | SubSect | Section]

quotidie inferuntur, eique tanquam totius ecclesiae praesidi supplicarem ne saltem reliquias ab iisdem inimicis opprimi patiatur, sed apostolica authoritate reges atque principes nostros ab armis ad concordiam reuocatos ad expeditionem aduersum infideles parandam compellat. Cum hoc a me exigeres, non parum suspenso animo steti, dubius praestarene id tibi debeam an negare. Rerum necessitas ut praestarem, scribendi difficultas ut negarem jubebat. Lachrimae multorum et miserabilis uicinorum ad nos confugientium aspectus ut scriberem compellebant, conscientia autem


7654. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | SubSect | Section]

non parum suspenso animo steti, dubius praestarene id tibi debeam an negare. Rerum necessitas ut praestarem, scribendi difficultas ut negarem jubebat. Lachrimae multorum et miserabilis uicinorum ad nos confugientium aspectus ut scriberem compellebant, conscientia autem paruitatis meae a scribendo animum retrahebat. Temerarium quippe uidebatur ut ego, qui neque dicendi ui neque authoritate ualeo, supremae dignitatis uiro quicquam persuadere ausim, nedum talia quae olim saepius ab aliis tentata in cassum cesserant. Porro cum mecum tacitus considerassem nequaquam absque nutu


7655. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | SubSect | Section]

ausim, nedum talia quae olim saepius ab aliis tentata in cassum cesserant. Porro cum mecum tacitus considerassem nequaquam absque nutu diuino id te deposcere quod ego praestare posse diffiderem, recepi tandem me quod rogabas facturum, non meis uiribus, sed Dei fretus auxilio. Igitur a Spiritu Sancto adiutus opus peregi; peractum tibi mitto ut, si probaueris, continuo Romam mittendum cures. Quod si res ista, quam orditi sumus, tam prospere quam optamus successerit, nihil scriptis meis tribuas uelim sed Ei soli gratias age qui, ut nos seruaret, et te inspirauit ut rogares


7656. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

ore unum patrem qui in coelis est confitemini, unum inuocate. Si per omnia igitur fratres estis, ut quid fraternitatis, immo etiam humanitatis obliti, discordibus animis inuicem confligitis? Ratio Deum placandi Nonne ob hoc maxime irascitur uobis Deus atque ut criminis huius a uobis poenas exigat infidelibus fauet atque opitulatur? Ex quo nulla sane mihi uidetur alia efficatior ratio placandi eum nisi ut indignationem istam, quam alius in alium concepistis, in placabilitatem et beniuolentiam conuertatis et iam unanimes atque concordes pro fide, pro religione,


7657. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

opera diu usus fuisset, domitis iam inimicis filio suo Salomoni, cum sibi in regnum successisset, puniendos mandauit. Eius tu exemplo, Sanctissime pater, mulctam, quam illi qui ecclesiam offenderunt merentur, supprime parumper et cum Deo fauente communem Christianitatis nostrae inimicum a ceruicibus nostris repuleris, tunc demum in illos animaduertere poteris et quo digni erunt afficere supplicio. Nunc autem maxime expedit ut omnes pariter ad concordiam reuocare studeas, ad ineunda pacis foedera compellas, ut ipsi illa odia, illum furorem, quem in professionis suae consortes


7658. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

Euangelio: Omne regnum diuisum contra se desolabitur et omnis ciuitas uel domus diuisa contra se non stabit . In Christo credentium unum est regnum, una ecclesia. Si ergo diuisi esse perseruerauerint, profecto regnum illorum euerteretur. Fieri enim non potest quin uerum sit quicquid a ueritate est dictum. Id futurum siquis Euangelio minus credulus dubitat, audiat etiam gentilem illum, qui ait: Concordia paruae res crescunt, discordia maximae dilabuntur . Audiat alium quoque ethnicum nomine Scilurum idem sentientem. Scilurus Hic octoginta (ut


7659. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

Christianorum regna, dum inter se pertinaciter dimicant, ab infideli tyranno oppressa pereant, tuae sapientiae est, Pater sacrosancte, tuaeque dignitatis prospicere ut, qui secum dissident, sine cunctatione in gratiam redeant, iniurias remittant, pacem quam bellum malint et simul uniti a lupo illo luporum omnium rapacissimo, qui nullo sanguinis nostri haustu satiatur, se suaque defendant, laborantibus magno atque alacri animo succurrant, amissa repetant, recepta Deo propicio tueantur et conseruent. Ac ne ego pluribus utens uel prudentiae uel uirtuti tuae diffidere


7660. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

pluribus utens uel prudentiae uel uirtuti tuae diffidere uidear, finem faciam, si tamen adhuc pauca quaedam subiecero non tui adhortandi causa, quem in omnia paratum esse confido, sed desiderio meo quo uror obsequendi. Rogo igitur ostendas te tot populorum praesidem quot tuae fidei a Domino habes commendatos, id est omnium Christianorum. Omnes ad pacem mutuamque beniuolentiam hortare ut parens, compelle ut dominus. Liberalitas Pontificis Decet certe res ista Pontificem optimum excelsique animi Adrianum magis (ut equidem uideo) aduersus infideles lupos


7661. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

commendatos, id est omnium Christianorum. Omnes ad pacem mutuamque beniuolentiam hortare ut parens, compelle ut dominus. Liberalitas Pontificis Decet certe res ista Pontificem optimum excelsique animi Adrianum magis (ut equidem uideo) aduersus infideles lupos animatum quam a me dici queat. Non desinas, Pater sanctissime, illos, qui in finibus sunt, armis, pecunia, rebus necessariis iuuare, quo facilius in proposito persistere queant non dedendi se prophanis neque loco suo decedendi. Tuam ea in re liberalitatem praedicabunt Croatiae quae adhuc


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Epistola ad Adrianum VI Pontificem Maximum, versio electronica (), Verborum 2644, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [marulmarepistadr].


More search results (batches of 100)
First 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.