Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: a

Your search found 24234 occurrences

More search results (batches of 100)
First 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 7741-7755:


7741. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 2 | Paragraph | SubSect | Section]

Ad Adrianum VI., pontificem maximum. Beatissime pater et domine, post beatorum oscula pedum. Providens iam exitiale discrimen, quod a barbaris, orthodoxe fidei hostibus, non misere tantum Croacie, verum etiam finitimis provinciis Carniolae, Styriae, Carinthiae, Foroiulii Istriaeque impendet, ipse hac ingravescenti aetate in Norenbergam ad generalem Sacri Imperii principum conventum me contuli,


7742. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 2 | Paragraph | SubSect | Section]

Quam igitur pro tam pia in Turcas expeditione habui oratiunculam cui melius dicem quam Sanctitati Tuae, quae ut est beatissimum christiani nominis caput, ita summam humanitatem summae coniunxit sapientiae, ut quasi quidam novus Moyses afflictos Christi populos a dira Aegypto, atque adeo a barbarica liberet foeditate. Optimam quippe de te apud omnes concitasti opinionem, quam reverendus pater et dominus Franciscus Cheregatus orator tuus, ut omnium est horarum homo, mirifice secundat augetque, ut maxima sit


7743. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 2 | Paragraph | SubSect | Section]

pia in Turcas expeditione habui oratiunculam cui melius dicem quam Sanctitati Tuae, quae ut est beatissimum christiani nominis caput, ita summam humanitatem summae coniunxit sapientiae, ut quasi quidam novus Moyses afflictos Christi populos a dira Aegypto, atque adeo a barbarica liberet foeditate. Optimam quippe de te apud omnes concitasti opinionem, quam reverendus pater et dominus Franciscus Cheregatus orator tuus, ut omnium est horarum homo, mirifice secundat augetque, ut maxima sit spes vel solo tuo ductu posse immanem


7744. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 3 | Paragraph | Section]

veni, ut summum discrimen necessitatemque extremam Croaciae, atque adeo finitimis regionibus vestris Carniolae, Carinthiae, Sclavoniae, Istriae, Foroiulio, Italiae impendere, vobis praesentibus praesens illius miserrimae Croaciae nomine dicerem atque indicarem, ut a celsitudinibus vestris opem peterem, ut necessaria admodum auxilia implorarem. Et precipue illud in memoriam vobis redigerem Croatiam ipsam christianorum scutum esse ac portam, qua capta nihil in universo Sacro Imperio Romano satis a periculo et exitio tutum


7745. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 3 | Paragraph | Section]

nomine dicerem atque indicarem, ut a celsitudinibus vestris opem peterem, ut necessaria admodum auxilia implorarem. Et precipue illud in memoriam vobis redigerem Croatiam ipsam christianorum scutum esse ac portam, qua capta nihil in universo Sacro Imperio Romano satis a periculo et exitio tutum esse. Quapropter, optimi principes, vos iterum atque iterum nomine totius Croatiae, nomine universi generis christiani obsecro, laboranti Croatiae tandem subvenire et succurrere statuatis; qua supra sexaginta annos, ex quo


7746. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 3 | Paragraph | Section]

mortis genere pro gloria ac tutela christiani nominis quantuliscunque viribus nostris Deo aspirante ad hanc usque diem defendimus. Amplius vero sine ope vestra, amplissimi principes, non possumus. Minima enim pars hominum remansit, qui tum et ipsi bis ac ter a Turcis venundati et redempti sunt; ita ut argentum, divitiae ac facultates defecerint. Spes unica nobis primum in Deo, deinde in celsitudinibus vestris sita est. Sacra Regia Maiestas Dei gratia Ludovicus, Hungarie rex, dominus


7747. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 4 | Paragraph | Section]

sita est. Sacra Regia Maiestas Dei gratia Ludovicus, Hungarie rex, dominus noster gratiosissimus amisso optimo ac munitissimo castro Nanderalbam nec iuvare nos nec tueri potest. Ex quo fit, ut sine auxilio vestro in praesentia a Turcarum feritate nequaquam tuti esse possimus. Igitur si unquam adversus truculentum hostem evigilandum fuit, nunc maxime evigilandum est. Illi siquidem animi pariter ac vires tanquam crevere, ut iure optimo metuendus sit. Nanque (proh dolor ac dedecus nostrum)


7748. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 4 | Paragraph | Section]

Terrae et castella tua Theutonicis, Carnis, Styriis finitima sunt. Per ea nobis faciendum est iter in quamcunque velimus Sclavoniae, Istriae, Italiae, Germaniae partem excursiones facere. Nam solum flumen Colapis, quod leviter transfretari ab equitatu potest a principe Ferdinando tuum dividit territorium. Hoc solum petit imperator noster: nullius christiani custodem ac speculatorem in terris tuis teneas, nec bombardarum horrisono strepitu adesse nos aliis significes, sed nostris alimenta pro suis


7749. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 5 | Paragraph | Section]

nos aliis significes, sed nostris alimenta pro suis pecuniis praebeas; nihil caesari nostro pendas ac des, nisi parvum aliquod honoratum munus, quo ille suum te tributarium agnoscat. Promitto tibi cesaris nomine, omnia tua tuta fore, et super his a caesare ipso te confirmatorias literas accepturum. Tum mihi undique angustie erant, et quid ad ea responderem, ex tempore vix in mentem veniebat. Collegi tamen me et annuente numine recusavi (ut debui) me cum eo ullo modo foedus initurum. Unde


7750. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 6 | Paragraph | Section]

orat, obtestatur: ferte opem periclitantibus, pereuntium exaudite preces, ne dicatis vobis non esse praedictum grave hoc et exitiale imminens malum. Ego (quantum ad me attinet) officio meo fungor, cum lachrymis nunc et flexis genibus quod praestare potestis auxilium a vobis peto. Nam si (quod non speramus) nos sine aliqua spe ac certo auxilio dimittetis, ex duobus alterum eveniat necesse est: aut enim tota Croacia Turcis salva fide (ut ipsi petunt) se submittet, aut sedes suas relinquere, et per christianas urbes mendicando fugere


7751. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 6 | Paragraph | Section]

serviant, eorumque sclavi (ut dicunt) perpetuo maneant. Celsitudinibus ergo vestris nos humillime commendamus, easdem obsecrantes, ut citum ac gratiosum ob imminentem necessitatem et periculum nobis responsum dent. Miseri etenim Croati a celsitudinibus vestris me ad se revertentem non aliter expectant quam pie olim in purgatorio animae Christum optimum maximum a devicta morte expectabant. Dixi. Serenissime, illustrissimi,


7752. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 6 | Paragraph | Section]

commendamus, easdem obsecrantes, ut citum ac gratiosum ob imminentem necessitatem et periculum nobis responsum dent. Miseri etenim Croati a celsitudinibus vestris me ad se revertentem non aliter expectant quam pie olim in purgatorio animae Christum optimum maximum a devicta morte expectabant. Dixi. Serenissime, illustrissimi, reverendissimi principes, domini mei observandissimi. Ex quo nudius tertius supplici oratione quanto in discrimine


7753. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 7 | Paragraph | Section]

responsum reddere, vitamque meam in oppidis meis et arcibus, ut verus Christi miles, finire possim. Illustrissimi, reverendissimi principes, domini mei observandissimi. Ex quo novissimum hoc a Celsitudinibus Vestris responsum mihi datum est: quam primum totus Sancti Imperii principum senatus hic affuerit, qui quotidie expectentur iamque in itinere sint, fore, ut certum miserae Croatiae decretum mittatur auxilium, expectavi hucusque, sperans solicitus


7754. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 7 | Paragraph | Section]

cuiusmodi ipsi Croaciae prestare auxilium decreverint, ut ego illis eo solidiorem spem aptiusque solatium afferre possim. Praeterea simul cum predicto gratioso responso celsitudinum vestrarum nomine quingenti aurei Rhenenses, quibus me ex hospiciis redimere valeam, et a Serenissimo Principe Ferdinando ter centum mihi dati sunt. Insuper ab inclyto Nurenbergensi senatu (ut ipse est christianae religionis observantissimus) viginti bombardae quas archibusos vulgo dicunt et tanquam sulphuris mihi specialiter pro defensione castellorum


7755. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 7 | Paragraph | Section]

nullum initurum foedus. Ibo tamen et ad sanctissimum Adrianum Pontificem Maximum et ad alios christianos reges, principes ac dominia pro comitatus mei tutela ac custodia auxilia petitum quousque ipsum Sacrum Imperium provideat ut supra. Ego enim illum a Turcarum vi solus protegere nequeo.
Orationi huic in consilio Nurembergensi interfuere principes infrascripti. Serenissimus Ferdinandus princeps


Bibliographia locorum inventorum

Frankapan, Bernardin (1453-1529) [1522], Bernardini de Frangepanibus comitis Segniae, Vegliae, Modrusiique etc. Oratio pro Croatia Nürenbergae in Senatu Principum Germaniae habita XIII. Cal. Decemb. An. Ch. M.D.XXII, versio electronica (, Nürnberg), Verborum 2137, Ed. Violeta Moretti [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio] [word count] [frankapanboratiocroatia].


More search results (batches of 100)
First 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.