Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: a

Your search found 24234 occurrences

More search results (batches of 100)
First 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 7778-7780:


7778. Baničević, Jakov. Magnifico et prestantissimo domino... [Paragraph | Section]

patricio nurmbergensi, domino meo honorando. + IC XC Magnifice et prestantissime domine, tam gratae mihi fuerunt litterae dominationis vestrae, quam spero fore mihi salutaria remedia, quae d.a vestra in eis describit, ad recuperandum gressus meos. Quibus iam approbantibus medicis utor, qui tamen subtraxerunt spodium et dimidium camphorae, quae ego restituere intendo, cum nondum sit compressus fervor ille rennum. Licet vix quadriduo ante ceperim inungi, et tamen aliquantisper


7779. Baničević, Jakov. Magnifico et prestantissimo domino... [Paragraph | Section]

sibi illam optimam valitudinem tribuat, quam mihi ipsi exopto et semper eam uti deum meum tutellarem venerabor. Accedit huic ingenti suo in me beneficio amor et benivolentia, qua dominum Hieronymum Roraium [Hieronymus Rorarius, camerarius pontificalis, Norimbergae adest a medio mense Ianuario 1524.] intuitu meo complectitur et me lucubrationum suarum pulcherrimo munere donat. Iis me continue magis constringit d. v., quam enixius obsecro, ut abactis in maximam malam crucem Eckiis, Hochstratibus, Lutheris et iis similibus


7780. Baničević, Jakov. Magnifico et prestantissimo domino... [Paragraph | Section]

non in terra subfodiat, id est cum illis rabulis contendat, sed cum eo pluribus proficiat, sicuti hactenus fecit, et aedita Ptolomei Geographia, quam enixius videre cupio, ad similia acumen ingenii et lucubrationes suas convertat. Unde per Adrianum impie detrusus fueram, a Clemente VII. clementer restitutus sum. Sed non desunt errumnae. Iam ad sextum mensem hic obsidemur constituti in magnis dificultatibus et ingenti discrimine. Aderit tamen, speramus, aliquando deus propitius nobis et superatis hostibus respirare licebit. Ego autem tantum cupio satisfacere


Bibliographia locorum inventorum

Baničević, Jakov (1466-1532) [1524], Magnifico et prestantissimo domino Wilibaldo Pirckheymer, versio electronica. (, Milano), Verborum 338, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [banicjepist15240302].


More search results (batches of 100)
First 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.