Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: a

Your search found 24234 occurrences

More search results (batches of 100)
First 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 8507-8529:


8507. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [Paragraph | Section]

cujus amorem ac benevolentiam erga me, saepenumero perspectam habui. Rogo itaque, fac me quamprimum certiorem, si intelligere potuisti: num avunculus meus moram hanc meam Albensem ferat iniquo animo, quo tempestive consilium capiam, et indignationem ejus evitem. Ea enim si a me abest, abest omne malum; si adest, adsunt omnia. Nam ipse mihi est et imperator et rex, immo uterque parens et fortuna. Si autem animum meum noscere desideras, certe is est, qui facile ab aula hujus corruptissimi temporis abesse possit, idque non quod jam otio domestico et ignaviae placeat


8508. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 37 | Paragraph | Section]

Apud Joannem Statilium, episcopum Transsylvanum, avunculum meum, quemadmodum Michael Farnae tecum perfecit, poteris habere conditionem non contemnendam, apud vero regem etiam optandam consequeris. Redeas tantummodo, nec ultra immoreris, posteaquam et quae Germanus Enyo turbaverat, pacata sint, et a Turca hoc anno tuti simus. Etenim avertimus illum a nobis qua dando, qua pollicendo, nonnihil etiam terrendo ampullosioribus apparatibus nostris, si modo tanta bellua exiguitate nostra terreri possit. Quod si quid insequenti molietur contra nos novi, aut etiam si non, speramus nos


8509. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 37 | Paragraph | Section]

meum, quemadmodum Michael Farnae tecum perfecit, poteris habere conditionem non contemnendam, apud vero regem etiam optandam consequeris. Redeas tantummodo, nec ultra immoreris, posteaquam et quae Germanus Enyo turbaverat, pacata sint, et a Turca hoc anno tuti simus. Etenim avertimus illum a nobis qua dando, qua pollicendo, nonnihil etiam terrendo ampullosioribus apparatibus nostris, si modo tanta bellua exiguitate nostra terreri possit. Quod si quid insequenti molietur contra nos novi, aut etiam si non, speramus nos Pauli III. pontificis maximi,


8510. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 35 | Paragraph | Section]

foedus et consensus non refrigescet. Tu interim ad quae moveo, hortor, urgeo, adhibe animum, et redi vel fratris tui gratia, qui te plurimum in hoc regno esse desiderat, quique tibi ob tam diuturnam istam tuam moram etiam vehementer irascitur, et quum accepta ab eo pecunia, qua te a creditoribus Viennensibus redimeres, nondum redemeris, neque domum redieris, etiam dejerat: nunquam posthac tibi suppeditaturum, quo te sustentes, tametsi ad Libitinam devenisses. Me, ut semper habuisti, habes tui amantissimum. Rogo mittas mihi Ursini Velii de rebus Hungaricis historiam, aut si


8511. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 35 | Paragraph | Section]

utererisque tanti viri contubernio ac patrocinio, statimque pro mea in te benevolentia scribendum mihi ad te esse duxi, ut saltem mutuis litteris colloqueremur et una essemus. Habes jam animum erga te meum, habes et voluntatem. Restat, ut te soler, si solandus es, quum et homo sis et humani a te nihil alienum putem. Casus itaque tuos, Tranquille charissime, fer, ut soles, forti animo, virtute tua te sustentes, nec fortunae succumbas, quae natura ipsa debilibus, et iis, quibus infra nihil est, facile parcit, et in suis caudicibus haerere permittit; magna vero ac fortissima quaeque ad


8512. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 35 | Paragraph | Section]

charissime, fer, ut soles, forti animo, virtute tua te sustentes, nec fortunae succumbas, quae natura ipsa debilibus, et iis, quibus infra nihil est, facile parcit, et in suis caudicibus haerere permittit; magna vero ac fortissima quaeque ad oppugnandum sibi deligit, nimirum ut tandem victa a virtute, in summo victorem collocet, quod tibi procul dubio futurum fata tua pollicentur, quae te tam diu in afflictionibus servarunt, si modo infractus perstiteris. Etenim pugnandum tibi adhuc est, ut jam diu pugnas, et vincendum parandumque virtute, quod per fortunam auferri nequit, sciens,


8513. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 17 | Paragraph | Section]

prudentissimum moneam, sic habeto: me quicquid id est, ex amore facere, quo te prosequor, omnesque honorum utilitatumque accessiones tibi optare, quas quemque sibi ipsi ab immortali Deo optare decet. Reliquum est: Hieronymo Lasky, oro, commendes me et ita in gratiam ejus restituas, ut quicquid a maligno vel potius mendaci quodam homine ex Francia mali animi in me contraxerat, totum in bonum convertat, efficeque, ut me diligat, quemadmodum, si potest fieri, charissimos soleat; scis me eo etiam tempore ipsum semper coluisse et magnifecisse, quo illi cum avunculo meo non conveniebat, idque


8514. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 17 | Paragraph | Section]

novis rebus, quas Aloisius Gritti moliebatur in Hungaria, spes suas dum festinat assequi, ingratitudine sese erga Joannem regem infecisset. Nova nulla scribo, quum ipse melius scias, si quae sunt. Sunt autem veteres ignes et incendia, novi vero luctus et angustiae ac mala universa, quae jam inde a clade Mohachiense nobis minitantur, utinam non opprimant. Vale. Thordae VII. kal. Junii MDXXXVIII.


8515. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 17 | Paragraph | Section]

est, multas amicitias silentium dirimere, quod etsi penitus necessitudini nostrae non contigit, nonnihil tamen ob diuturnam absentiam nostram mutuam, quum usu et consuetudine sua caruerit, oblivione jam labi ac cessare videbatur, nisi opportune nuper hic Segesvarii convenissemus, et velut a longo quodam postliminio, non dicam amicitiam, quae alioqui animo meo, arbitror, neque tuo unquam exciderit, sed amicitiam hanc sane nostram jucundissimam, dudum Brassoviae plurium dierum spatio initam et constitutam, convictu atque colloquiis


8516. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 13 | Paragraph | Section]

Jovem conciliatorem provocarem, teque tam diu fraternis stimulis lacesserem, donec istud ipsum silentium tuum necessitudinis nostrae crassatorem dirimerem, et vocalem redderem. Nam quod ad me attinet, quamquam facilius invitatus respondeo, quam invitem, invito tamen, doque operam, ut te vel ex hoc a me sincere amari intelligas, meque obnixe contendere, ne ipse quoque animo tuo effluam, quum tu in meo totus sis. Sed haec expostulatio ne sit tecum mea, an potius litterarum tuarum efflagitatio, tute judices, et pro amicitia nostra expendas. Caeterum si litteras tuas interdum legero, leges


8517. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 15 | Paragraph | Section]

litteras vero quot ad te dederim, ipse Erasmus testis sit. Sed nunc tu recte, mi Petre, et dignum amicitia nostra fecisti, quod usuram tanti, tamque diu muti inter nos temporis epistola tua redemisti, quodque ubi esses, et quod mei memoriam retineres, demonstrasti. Si itaque jam alter alteri a mutua quadam oblivione restituti sumus, postquam et ego te canonicum Cracoviensem esse sciam, et tu me Budensem ac Transsylvanum praepositum non ignores, rogo, velis me interdum saltem litteris tuis invisere, quod ipse quoque vicissim me facturum tibi polliceor. Nec quisquam amicitiam nostram


8518. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 15 | Paragraph | Section]

ex Italia redeuntem excepisti, atque in contubernio tuo honorifice pro voto et conditione mea habuisti, ut te non solum prae caeteris amicis unum potissimum, verum etiam non secus, ac meipsum amem. Par pari itaque referas, et amantem redama, teque a me maximi fieri credas, velim. Vale. Segesvarii VIII. id. Maji MDXXXVIII. Antonius Wrancius Martino a


8519. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 15 | Paragraph | Section]

teque a me maximi fieri credas, velim. Vale. Segesvarii VIII. id. Maji MDXXXVIII. Antonius Wrancius Martino a Kalmancheh S. Persuasum tibi esse non dubito, magnas me et impensas facere et plurimum egere pecunia, idque propter praesentes tumultus bellicos, quibus tum equi plures tum majus famulitium est mihi alendum, nec mihi ipse deesse possum aut debeo, nec secus facere licet,


8520. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 15 | Paragraph | Section]

Binas tuas accepi litteras, quas amore, officio, atque humanitate similes meis exspectabam, neque credebam, te magis ingeniosum in diluendis criminibus tuis esse velle, quam in recuperanda gratia principis, Statilii patrocinio, Wrancii vero amicitia confirmanda cupidum declarare. A me enim in ipso principio, atque adeo in toto contextu litterarum tuarum cuppas intempestivius profecto, quam pro tot officiis meis et tua modestia, reposcis; Statilium fortunae tuae eversorem, regem fortunarum direptorem appellas; vindictas tuas in Deum, nunc demum


8521. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 20 | Paragraph | Section]

tuae cornucopiam, indigne, quemadmodum habet epistola tua, peremptum obtrudis ac declamitas. Vide quam opportune, quam egregie pro reditu tuo in Hungariam laboras; quas principi pro gratia nuper per Hieronymum Lasky tibi impetrata gratias habeas; quas Statilio referas, qui te quingentis ducatis a captivitate, jam morti destinatum, et sub carnifice supplicem, redemit. Ad me quod attinet, quam vellem aequius benevolentiam ac studium meum et officia in te expendisses, quippe qui reculas tuas ex hospitio, quo utebaris, custodiae meae, ut jusseras, admissis tribus juratis civibus Budensibus,


8522. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 21 | Paragraph | Section]

cognoveram, tanta me humanitate ac hilaritate vultus, animoque lucidissimo, ut conjicere licuit, et excepisti et alloquutus es, ut vix notissimum et charissimum hominem majore potuisses, quod ego nullis antea nec officiis nec meritis apud te promerueram. Verum omni amore atque obsequio, si quod a me in tanti viri ac praesulis usum abire possit, statui eundem sempiterne prosequi, et jussis ejus semper praesto esse, accedente huic scintillulae devotionis erga te meae ingenti igne laudum et magna vi praeconiorum, quae de virtutibus tuis Erasmus Gierlachonschy meus necessarius non raro, sed


8523. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 9 | Paragraph | Section]

ingenti igne laudum et magna vi praeconiorum, quae de virtutibus tuis Erasmus Gierlachonschy meus necessarius non raro, sed semper, nec apud me solum, sed apud omnes, quibuscum optimi quique nominari cupiunt, libens ac sedulo excitat et diligenter enumerat. Id itaque quicquid est, quod a me tuae amplitudini offertur ac dicatur, ex intimo cordis penetrali procedit, rogoque, accipe paterno animo, et me complecti ac in numerum benevolorum tuorum velis assumere. Homines enim sumus, et sicut amare optimos jure quodam naturali inducimur, ita ab eisdem amari vehementer cupimus.


8524. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 12 | Paragraph | Section]

id temporis habeam, quibus certe indignum esset aures tuas offendi, per me potissimum: minus multa ac non ita saepe scribo, quum alioqui te tum regiis, tum multorum aliorum litteris, ad quos res alicujus ponderis perveniant, quotidie certiorem fieri non dubitem. More itaque solito salutem tibi a Deo Optimo Maximo et omnem optatum statum cum felicitate,annosque quam longissimos, verum quoad taedium non afferent, precabor. Meam deinde operam, studium ac servitutem propensissimo animo, dudum alioqui tibi addictam offero et commendo, quae quidem in hac parte omni libertate mihi charior est,


8525. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 12 | Paragraph | Section]

Antonius Wrancius Nicolao Bogaucio episcopo Dumnensi S. Quoniam soleo ad amicos meos charissimos eo longiores dare litteras, quo rariores, nostra hujus temporis nova largius perscripta accipe, quae quidem non existimo nova esse, quum jam inde a conciliata Turcae amicitia semper nobis et timenda et exspectanda fuere. Solimanum imperatorem Turcarum omnino irati animi erga nos esse, non dubiis argumentis percipimus, nec alia causa est, quam quod in mutuam concordiam principum christianorum proxime factam, Joannem quoque regem nostrum


8526. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 23 | Paragraph | Section]

cum communi hoste tam potenti ac valido esse congrediendum. Neque dubito, eos conditiones adeo salubres accepturos. Caeterum dicunt Moldavum jam in castris esse cum octoginta millibus hominum, Transalpinum cum totidem. Nos Hungari cum Transsylvanis, si modo Hispanus et Alemanus miles, promissus a Romanorum rege Ferdinando, veniet, cujus adventus jam in quotidiana est exspectatione, ad centum millia armatorum accedemus, quoniam nemo, qui gladium gestare valeant, relictus est domi. In armis igitur omnes sumus, tamquam ultimam fortunam pro fide ac patria subituri. Deus autem, qui jam, ut


8527. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 23 | Paragraph | Section]

pro fide ac patria subituri. Deus autem, qui jam, ut speramus, Christianorum miserebitur, adjunget dexteram suam, et procul dubio cum Solimano pugnabimus. Istic, ut confidimus, in urbe Roma orabitur ab ecclesia pro fratribus, reddetisque Hungaris saltem hoc genere officii vices gratitudinis, qui a tot saeculis pro Christianitate belligerant et certe belligerabunt, ferroque infidelium, una cum Joanne rege suo malunt interire, quam perpetuo servire tanto tyranno. Habes publicarum rerum omnium faciem, in his


8528. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 23 | Paragraph | Section]

dum desiderii ac petitionis meae assiduae saepe oblivisceris, quae quidem vix decem numorum aureorum utrique nostrum negotium facesseret. Est enim officium, quod poposci, non beneficium. Verum si illud praestitisses, beneficium mihi et quidem tanto majus, cumulatiusque exstitisset, quanto celerius a mora absolvisses, nec tot a me querimonias factas aure surda exspectasses. Utcunque tamen voluisti, fiat. Deinceps ego te non urgebo; forsan gratior ero, si minus utar opera tua. Atqui vereor, ne in rubiginem necessitudo nostra impingat, posteaquam illam exercere desierimus. Satis itaque nunc de


8529. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 23 | Paragraph | Section]

meae assiduae saepe oblivisceris, quae quidem vix decem numorum aureorum utrique nostrum negotium facesseret. Est enim officium, quod poposci, non beneficium. Verum si illud praestitisses, beneficium mihi et quidem tanto majus, cumulatiusque exstitisset, quanto celerius a mora absolvisses, nec tot a me querimonias factas aure surda exspectasses. Utcunque tamen voluisti, fiat. Deinceps ego te non urgebo; forsan gratior ero, si minus utar opera tua. Atqui vereor, ne in rubiginem necessitudo nostra impingat, posteaquam illam exercere desierimus. Satis itaque nunc de his, de quibus nec in


Bibliographia locorum inventorum

Vrančić, Antun (1504-1573) [1538], Epistulae anni 1538, versio electronica (), Verborum 4332, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist1538].


More search results (batches of 100)
First 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.