Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: a

Your search found 24234 occurrences

More search results (batches of 100)
First 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 9012-9095:


9012. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

nullo periculo, non modo sine molestia, verum etiam iucundissime, in otio sedentes erudimur. ut non immerito eam viri praestantes lucem veritatis, vitae ducem appellarint. nam cum nihil opportune, nihil sapienter, neque privatim, neque publice, nisi a prudentibus viris, geri posse constet: cui perspicuum non est, ad vitam recte instituendam, ad rem publicam ipsam recte et ordine gubernandam, nihil utilius esse, nihil aptius historia? quod quidem et verum esse, et aliter esse non posse, non ego de


9013. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

summi viri, et principes eximii, tot civitatibus captis, tot provinciis debellatis, tot victoriis partis, tot triumphis actis minime contenti, cum his omnibus praestantius quiddam esse ac divinius, historiam condere, arbitrarentur, omnes cogitationes a bellis gerendis ad res gestas litterarum monumentis, atque hominum memoriae consecrandas traduxerunt. Quae quidem res non, ut omnium praestantissima, sic omnium facillima videtur. argumento est eorum infrequentia, qui laudabiliter historiam scripsisse


9014. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

sed, omni tamquam honestate privatus, infimo loco, et postremo in ordine contemptus iacebit. Hac porro censura dum utitur Dionysius, praeclaram omnibus texendae historiae normam proponit, et leges quasdam statuit, quas qui servet, non vulgarem a cunctis laudem ferat. Iam in verborum ponderibus examinandis quantus est? hoc equidem ausim affirmare, quod Graecae linguae peritis non dubie patet, Thucydidis scripta, si hoc libro careamus, neque quod ad sententias, neque quod ad verba attinet,


9015. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 241 | Paragraph | Section]

quam qui soluta oratione scripserunt, quos quidem praeter ceteros putavimus excellere, disseruimus; et quas quisque tum verborum, tum sententiarum virtutes haberet, breviter ostendimus. atque illud praeterea examinavimus, qua maxime in parte quisque a proposito aberrans, se ipso interdum factus deterior esse videatur: idque, sive quod, quae litteris mandaret, parum scienter delegerit, sive, quod vires ad praestandum defuerint. quae quidem omnia eo sumus aggressi, ut ii qui bene scribendi, beneque


9016. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 242 | Paragraph | Section]

tum in narrando defecisse, audeamus ostendere. Neque vero illud nos fugit, si Thucydidis scripta notare aggrederemur, futurum ut primi ac soli res novas, atque ab hominum opinione abhorrentes, tentare videremur; non solum adversantes communi, atque a multis saeculis receptae opinioni, quae vix ex hominum animis evelli possit; verum etiam praestantissimorum philosophorum atque oratorum praeclara de illo testimonia reicientes: qui quidem illum veluti regulam quandam scribendae historiae proponunt, ac


9017. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 242 | Paragraph | Section]

Ad quorum equidem accusationes refellendas, quae theatrale nescio quid habere, ac ad colligendam multitudinis gratiam peraccommodatae videntur, illud satis fuerit, si dixero, ita me totam ante-actam vitam ad haec usque tempora instituisse, ut me a maledicendi ac frustra oblatrandi studio quam longissime abducerem; neque ullum umquam scriptum edidisse, quo quemquam insectarer. praeter illud quo civilem philosophiam contra eos qui eam immerito oppugnarent, defendi. Quod cum ita sit, non ego nunc


9018. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 242 | Paragraph | Section]

studio quam longissime abducerem; neque ullum umquam scriptum edidisse, quo quemquam insectarer. praeter illud quo civilem philosophiam contra eos qui eam immerito oppugnarent, defendi. Quod cum ita sit, non ego nunc primum indignam homine libero, a me vero longe alienam improbitatem, Thucydidis historicorum omnium clarissimi scripta insectando, hominibus patefacere sum aggressus. de quo quidem scribendi genere multo plura quae dicerem habebam: sed ero contentus paucis. nam quam sint vera quae


9019. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 242 | Paragraph | Section]

et veterum memoria, nulla malevolentia suffusi, sed veritatis studio ducti, in eadem se palaestra exercuerint, possum sexcentis prope testibus comprobare. duobus tamen ero contentus, Aristotele, et Platone. atque Aristoteles quidem non optime omnia a magistro suo Platone tradita existimat: qualia sunt quae Plato de ideis, de ipso bono, de republica disseruit. Plato etiam ipse, Parmenidis, Protagorae, Zenonis, atque aliorum, qui rerum natura constantium philosophiam profiterentur, errores conatur


9020. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 243 | Paragraph | Section]

quod non omnia veterum dicta probent; quis est qui eos reprehendendos existimet, qui cuiusque dicendi generis proprietates explicet? nisi siquis tantum veteribus tribuat, ut iis etiam virtutibus eos ornet, quibus omnino caruerunt? Superest unum, quod a nobis refelli oporteat, invidiosum illud quidem, et plausibile in vulgus crimen; eiusmodi tamen, quod in se nihil boni continere, ostendi facile possit. Non enim si ea qua Thucydides aliique viri polluerunt, ingenii vi ac praestantia deficimur; iccirco


9021. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 243 | Paragraph | Section]

per nationes atque urbes, sive in sacris locis, sive in profanis asservata iacebant, ea ipsa, qualia plane accepissent, nulla re addita, nulla detracta, ad communem omnium scientiam emitterent. atque in iis monumentis tum fabulae quaedam inerant, quibus a vetustate fides accesserat; tum theatrales non nullae casuum vicissitudines, quae fatuitatis multum nostri temporis hominibus habere videantur. Genus autem dicendi, qui eadem lingua scripserunt, omnes idem fere secuti sint; perspicuum, usitatum, purum,


9022. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 243 | Paragraph | Section]

tempora vitam perduxit, cum paulo ante Persica natus esset, tum materiam historiae paulo altius extulit, atque illustravit; neque unius urbis, aut unius gentis, sed Europae Asiaeque res gestas, et multas et varias, uno libro complexus est: (nam a Lydorum imperio exorsus, ad usque bellum Persicum opere perducto, quaecumque per annos CCXL gesta a Graecis et a barbaris erant, ex iis illustriora quaeque delegit, et in unum quasi corpus historiae contulit) tum omissas a


9023. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 243 | Paragraph | Section]

extulit, atque illustravit; neque unius urbis, aut unius gentis, sed Europae Asiaeque res gestas, et multas et varias, uno libro complexus est: (nam a Lydorum imperio exorsus, ad usque bellum Persicum opere perducto, quaecumque per annos CCXL gesta a Graecis et a barbaris erant, ex iis illustriora quaeque delegit, et in unum quasi corpus historiae contulit) tum omissas a superioribus dicendi virtutes ad suam orationem adiunxit. Successit Thucydides. is neque, ut


9024. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 244 | Paragraph | Section]

urbis, aut unius gentis, sed Europae Asiaeque res gestas, et multas et varias, uno libro complexus est: (nam a Lydorum imperio exorsus, ad usque bellum Persicum opere perducto, quaecumque per annos CCXL gesta a Graecis et a barbaris erant, ex iis illustriora quaeque delegit, et in unum quasi corpus historiae contulit) tum omissas a superioribus dicendi virtutes ad suam orationem adiunxit. Successit Thucydides. is neque, ut Hellanicus, quasi desidem esse historiam, et in


9025. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 244 | Paragraph | Section]

a Lydorum imperio exorsus, ad usque bellum Persicum opere perducto, quaecumque per annos CCXL gesta a Graecis et a barbaris erant, ex iis illustriora quaeque delegit, et in unum quasi corpus historiae contulit) tum omissas a superioribus dicendi virtutes ad suam orationem adiunxit. Successit Thucydides. is neque, ut Hellanicus, quasi desidem esse historiam, et in uno loco consistere passus est; neque, Herodoti exemplo, Graecorum barbarorumque facta ex omni regione in unum


9026. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 244 | Paragraph | Section]

nationum et locorum historia versarentur, fabulosa figmenta receperunt: quandoquidem apud omnes homines, tum communiter de locis, tum proprie de urbibus, monumenta quaedam servabantur huiusmodi, quas dixi, rerum, auditione perceptarum: quas filii a patribus acceptas suis deinde posteris ut traderent, elaborarunt. quod siqui litteris eas consignare vellent, ab his ut ita plane exponerentur quo modo de veteribus acceperant, dignum putabant. quapropter illos viros, ut locorum descriptiones fabulosis


9027. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 245 | Paragraph | Section]

turpi labe contaminat. Quae MG: Quae in Thucydide desiderentur. Quae in Thucydide desiderentur. autem in eo minus absoluta videntur, et in quibus carpitur a non nullis, in ea historicae materiae parte sunt posita, quae plus habet artificii, atque oeconomiae nomine appellata, in omnibus, sive quis philosophicam, sive oratoriam materiam sumpserit, in primis requiritur. Haec vero ea sunt quae ad


9028. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 245 | Paragraph | Section]

hanc partem; sed omittens inchoatam, de Atheniensium priori expeditione in Siciliam pauca narrat. postea, cum Atheniensium in Peloponnesum navigationem, et Lacedaemoniorum adversus Dorienses expeditionem demonstrare esset exorsus, ad ea quae ad Leucadem a Demosthene duce gesta sunt, et ad Aetolorum bellum transit. inde Naupactum abit. nec absolutis bellis quae per continentem gerebantur. Sic. t. Epiroticis bellis ad exitum


9029. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 246 | Paragraph | Section]

duxit, aggreditur explicare: duasque cum ostendisset, unam veram, nec tamen vulgo notam, Atheniensium civitatis incrementum; alteram falsam, quam tamen Lacedaemonii fingerent, subsidium Corcyraeis adversus Corinthios ab Atheniensibus missum, non a vera caussa, neque ab ea quam ipse probaret, sed ab altera sumpsit initium. scripsit enim haec ad verbum: Origo autem ipsius ab Atheniensibus, et Peloponnesiis, soluto, quod in annos triginta post captam Euboeam percussum erat, foedere, manavit. qui


9030. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 246 | Paragraph | Section]

tam sociorum in eam mentem adducti, quam metu ne nimium crescerent vires Atheniensium, quorum dicioni iam subiectam Graeciae maiorem partem viderent. Athenienses enim ad eas res quae incrementum illis attulerunt, huiusmodi ratio perduxit. Deinde ea quae a Persico bello ad Peloponnesiacum civitas gessit, per capita subiungit, idque cursim, usque eo, ut ea paucioribus quam quingentis versibus comprehendat. Rursus, cum illa rebus Corcyraeis anteire, neque ab illis, sed ab his manasse principium belli


9031. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 246 | Paragraph | Section]

ansam praebuere. inter Corcyram et Potidaeam dissensiones, et quaecumque hoc bellum suscitarunt. quae simul omnia, et quae inter ipsos, et quae adversus barbarum Graeci gesserunt, annis summum quinquaginta perfecta sunt, quot a discessu Xerxis ad huius belli principium numerantur: cum interim Athenienses et principatum confirmarunt, et maiores opes ipsi sibi compararunt. quod Lacedemonii cum intellegerent, non tamen, ut obsisterent,


9032. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 247 | Paragraph | Section]

siquis partem illius tueri velit, ea ratione possit uti, quod vel parvae res essent, nec satis dignae quibus explicandis opera daretur; vel communes, et ab aliis antea sic protritae, ut nihil opus esset ab his initium ducere. ipse enim hunc locum, ut a veteribus praetermissum, historia dignum existimavit, qui ad verbum ita scripserit: Scripsi autem ea, et ab instituto sermone propterea diverti,quod superiores omnes hunc locum omiserunt, et aut res Graecas ante Medicas, aut Medicas dumtaxat


9033. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 247 | Paragraph | Section]

tempora collegisset, et unde ortum bellum est, et quousque processit, scripsit haec ad verbum: Hoc solum inveniet exitu comprobatum ex iis quae futura esse ex oraculis affirmabantur semper enim et initio belli, et usque ad extrema tempora, recordor a multis esse nuntiatum, oportere ad annos ter novenos bellum perdurare. mihi autem per totum illud tempus vita suppeditavit: cum et id aetatis essem, ut rerum sensum haberem, et in eam curam animum intenderem, ut singulas notitias optime consequerer.


9034. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 247 | Paragraph | Section]

est. diligentem, et vel ea quae brevitatem postulant, verbosius exponere, vel quae longiori sunt oratione pertractanda, leviter nimis attingere, multis equidem, iisque minime dubiis argumentis probare possim: sed paucis tamen utar, et a navalibus primum Atheniensium Peloponnensiumque pugnis, quae in extremo secundo libro narrantur, initium capiam: cum Athenienses, contra naves Peloponnensium XLVII, soli XX navium classe


9035. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 248 | Paragraph | Section]

salutem pacti, se cum rebus omnibus ei dediderunt. De Aeginetis vero captis, qui Thyreae erant, ita scribit: Interea Athenienses, cum appulissent, statim omni exercitu admoto, Thyream capiunt, oppidum incendunt, omnia diripiunt. Aeginetis autem, siqui a caede servati erant, abductis, Athenas reverterunt. Cum autem magnis utraque civitas in ipso statim belli initio calamitatibus conflictaretur, fiebat ut pacis utraque cupiditate teneretur. Iam de priori verba faciens, cum Athenienses, omni sua regione


9036. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 251 | Paragraph | Section]

laudes contulisse. Porro quam in aequali sit ratione usus in amplificando, facile quis animadvertat, si consideret, multis eum magnisque rebus praetermissis historiae suae prooemium ad quingentos versus protraxisse, ut, quae ante hoc bellum gesta a Graecis fuerant, non magnum habuisse momentum, neque eiusmodi fuisse illa, ut conferri cum hoc debeant, ostenderet. Nam praeterquam quod haec veritatem non habent, ut ex multis rebus ostendi potest; non haec est ratio ineunda iis qui ex arte rem


9037. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 251 | Paragraph | Section]

in capite gestarent: quod primi Lacedaemonii in publico, vestibus detractis, nudati in palaestra se oleo inunxerint: quod Aminocles Corinthius, navium fabricator, primus Samiis quattuor triremes exstruxerit: quod Sami tyrannus Polycrates Rheniam a se captam Apollini Delio dedicaverit: quod Phocaënses, qui Massiliam condidere, navali proelio Carthaginienses superarint: atque alia, quae his sunt similia: quid, inquam, illi in mentem venit, haec ut ante narrationem commemoranda existimaret?


9038. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 252 | Paragraph | Section]

atque adeo plerisque mortalibus. Ac ea quidem quae ante haec gesta essent, quaeque his essent vetustiora, plane in apertum produci, propter vetustatem, nulla ratione potuerunt: sed, quantum ex signis quibusdam colligere licet, equidem, cum haec a vetustissima origine repeto, non puto illorum res neque in bellis, neque aliis in rebus insignes fuisse. in his vero neque magnam poetis, qui res plerumque extollunt, fidem adhibui; neque historicis, qui se totos in rebus non optime examinatis ad


9039. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 252 | Paragraph | Section]

bellum essent, aut iam gererent, quae aut ipse audivi, aut aliis narrantibus cognovi, difficile fuerit exacte memorare. verum, ut quisque semper de rebus praesentibus maxime consentanea dicere mihi videbatur, et proxime ad veritatem accedere, ita a me commemorata sunt. Res vero in bello gestas, non quas a quocumque audivi, historia dignas existimavi; nec ut mihi libitum esset; sed eas quibus ipse interfui, quasque ex aliis quam potui diligentissime perquisivi. nec facillima fuit inventio:


9040. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 252 | Paragraph | Section]

aut aliis narrantibus cognovi, difficile fuerit exacte memorare. verum, ut quisque semper de rebus praesentibus maxime consentanea dicere mihi videbatur, et proxime ad veritatem accedere, ita a me commemorata sunt. Res vero in bello gestas, non quas a quocumque audivi, historia dignas existimavi; nec ut mihi libitum esset; sed eas quibus ipse interfui, quasque ex aliis quam potui diligentissime perquisivi. nec facillima fuit inventio: propterea quod qui singulis gerendis rebus affuerant, non eadem


9041. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 253 | Paragraph | Section]

character, Quod ante quam faciamus, non ab re fortasse fuerit, si hoc de genere non nulla prius attingamus; quotque in partes ipsa distribuatur dictio, quasque in se habeat virtutes, indicemus; tum qualis illa fuerit quam a vetustioribus usurpatam assumpsit Thucydides, qualesque ille partes aut in melius, aut in deterius commutarit; nihil occultantes ostendamus. Primum illud perspicuum est, omnem dictionem in duas distribui partes; in verborum delectum, per quae ipsae


9042. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 253 | Paragraph | Section]

illae subsistunt. de quibus uberius antea disseruimus: ut nihil sit necesse nunc de illis denuo orationem instituere. Neque vero quibus ex praeceptis aut rebus harum virtutum quaelibet enascatur, cum multae illae sint, meminisse oportet: cum haec iam a nobis omnia sint quam diligentissime pertractata. Quo vero dicendi genere sint usi qui ante Thucydidem historias scripsere, quasque ex his leviter attigerint partes, ab initio, ut eram pollicitus, rem repetens, summatim percurram. sic enim proprium


9043. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 254 | Paragraph | Section]

autem ac praepositivis particulis, iis praesertim quae vocabulorum vires distinguunt, poetica prorsus utitur licentia. Plurimas etiam in eo figuras invenias, quae personarum apostrophis, temporum commutationibus, et localium notationum discrepantia, a communi consuetudine sint deflexae, ac soloecismorum speciem praeferant. Praeterea, quot in ipso res videas pro corporibus, et corpora vicissim pro rebus sumi? In enthymematibus vero, in quibus interpositiones cum multae sint, longo intervallo


9044. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 255 | Paragraph | Section]

harmoniae et concentus asperitatem quandam; figurarum Significationis celeritatem: id est, cito et breviter efferre animi sensa. τάχος, quae a non nullis acceleratio vocatur. Colores autem quibus utitur, sunt acerbus, densus, amarus, austerus, vehemens, gravis, terribilis, ac formidolosus; atque in primis affectionibus movendis peraccommodatus. Talis quidem est Thucydides in suo illo


9045. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 255 | Paragraph | Section]

cognosci queat, quibus in locis, tam in rebus ipsis quam in verbis, bene maleve se gesserit. Sed illud iterum abs te, Q. Aeli, atque ab aliis elegantis doctrinae sectatoribus, siqui forte haec legent, maiorem in modum peto, ut susceptum a nobis consilium perpendant. nihil enim nos aliud conamur, quam ut characterem Thucydidis ostendamus, ac simul omnia animadversione digna, quae illi contigerint, comprehendamus. quae omnia cum facimus, nihil omnino, praeter eorum qui ad huius se viri


9046. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 255 | Paragraph | Section]

erat, omnium, quae antea gesta essent, fuisse maximum, haec ad verbum scribit: Ac bella quidem ante gesta, atque his vetustiora, plane in apertum produci, temporis longinquitas vetuit. Sed, quantum ex signis quibusdam colligere licet, equidem, haec a vetustissima origine repetens, magnas fuisse illorum res, neque in bello, neque aliis in rebus, existimo. nam in ea quae nunc Graecia appellatur, perpetuum olim incolas domicilium habuisse, non videtur. nam cum a maiore aliqua multitudine coactus, suam


9047. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 255 | Paragraph | Section]

quibusdam colligere licet, equidem, haec a vetustissima origine repetens, magnas fuisse illorum res, neque in bello, neque aliis in rebus, existimo. nam in ea quae nunc Graecia appellatur, perpetuum olim incolas domicilium habuisse, non videtur. nam cum a maiore aliqua multitudine coactus, suam quisque patriam facile relinqueret, persaepe migrationes fiebant: quippe cum nulla adhuc inter eos negotiatio esset, neque ullum citra formidinem vel terra vel mari commercium haberent; sed eo usque suis rebus


9048. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 257 | Paragraph | Section]

ut per vim sibi exitum pararent. quibus Syracusani, eorumque socii, cum totidem navibus occurrerunt: ac primum quidem partem illarum ad exitum custodiendum collocarunt, altera totum undique portum tutabantur. quod eo faciebant, ut omni ex parte a peditatu adiuti, quocumque in loco naves constitissent, in Athenienses irruerent. Praeerant autem classi apud Syracusanos, Sicanus et Agatharchus, alterum uterque totius exercitus cornu tenens: Pythen, et Corinthii, medium habebant. atque Athenienses


9049. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 258 | Paragraph | Section]

cum gubernatores partim adoriendis aliis, partim sibi cavendo, idque non una in parte, sed undequaque, occuparentur. Magnus autem erat multarum inter se concursantium navium strepitus, qui et terrorem nautis incutiebat, et earum rerum quae a praefectis iuberentur, auditum auferebat, multa enim utraque ex parte adhortatio, et ingens praefectorum clamor exaudiebatur, tum ex arte gubernatoria, tum ex praesenti contentione vincendi: cum Athenienses quidem suos, ut exitum sibi per vim pararent,


9050. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 259 | Paragraph | Section]

ille autem qui raro invenitur, ac non vulgari aliqua disciplina factus artifex, humile illud, minimeque generosum, et incompositum genus, non damnabit. quo fit, ut tam illud quod rationis est expers, quam quod eiusdem est particeps, iudicium consentiat. a quorum utroque omnia quae ad artes attinent, iudicari volumus. Ego vero non video quo pacto illa quae magna atque admirabilia quibusdam videntur, laudibus afficiam; quae tantum abest ut primas illas maximeque communes habeant virtutes, ut, cum et


9051. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 259 | Paragraph | Section]

laudibus afficiam; quae tantum abest ut primas illas maximeque communes habeant virtutes, ut, cum et nimiam et inanem diligentiam prae se ferant, neque iucunditatem neque fructum afferant. ex quibus pauca quaedam exempla afferam; simul et caussas cur a virtutibus ad vitia declinarint, commonstrabo. Atque in tertio quidem libro, ubi crudelia illa atque nefaria facinora, quae in Corcyrensi seditione contra potentissimos quosque a populo commissa sunt, enarrat, quousque intra communis usitataeque


9052. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 259 | Paragraph | Section]

afferant. ex quibus pauca quaedam exempla afferam; simul et caussas cur a virtutibus ad vitia declinarint, commonstrabo. Atque in tertio quidem libro, ubi crudelia illa atque nefaria facinora, quae in Corcyrensi seditione contra potentissimos quosque a populo commissa sunt, enarrat, quousque intra communis usitataeque linguae terminos mansit, perspicue omnia, breviter pleneque dixit: sed simulatque tragico more communes Graecorum calamitates exaggerare atque amplificare incipit, animoque extra


9053. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 260 | Paragraph | Section]

consciverunt. Corcyrensesque septem intra dies, quibus Eurymedon cum sexaginta navibus est commoratus, quos ex suis inimicos suspicarentur, occiderunt; crimini dantes, quod statum popularem dissolverent. quidam etiam ob privatas inimicitias; quidam et a debitoribus, creditarum pecuniarum caussa, interfecti. nullum denique mortis genus non visebatur: nec fieri quidquam in huiusmodi casu solet, quod tum non evenerit; immo vero maiora etiam contigerunt. nam pater filium trucidabat: abstractique a templis


9054. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 260 | Paragraph | Section]

et a debitoribus, creditarum pecuniarum caussa, interfecti. nullum denique mortis genus non visebatur: nec fieri quidquam in huiusmodi casu solet, quod tum non evenerit; immo vero maiora etiam contigerunt. nam pater filium trucidabat: abstractique a templis supplices, ad ea ipsa necabantur. quidam etiam in Bacchi templo aedificiis circumsepti, in eo mortem obierunt. eo usque cruenta haec seditio processit; ob id quoque visa maior, quod prima haec apud eos exstitit. nam postea in omni prope Graecia


9055. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 264 | Paragraph | Section]

agere licet, facto aggredi, incauti magis opprimebantur. Possem equidem multis praeterea exemplis perspicuum facere, hunc nostrum, cum communem usitatamque dicendi formam in narrationibus retinet, maiorem laudem mereri; tum vero, cum abducit a consuetudine sermonem, ac ad peregrina quaedam vocabula, et quasi per vim figuras fertur, quarum non nullae etiam soloecismi praebent speciem, multo deteriorem fieri. sed, ne nostra longius labatur oratio, his ero contentus. Quoniam vero polliciti


9056. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 264 | Paragraph | Section]

de iis utrisque separatim agemus, ab ea parte quam ad res pertinere diximus, initium sumentes. cuius quidem pars prima est enthymematum et sententiarum inventio: secunda vero, in usus rerum quae inventae sunt, consumitur. atque illa quidem prior, omnem a natura vim habet; haec, accipit ab arte. Harum in altera, quae scilicet plus habet a natura quam ab arte, quaeque minus eget disciplina, admirabilis sane fuit Thucydides. affert enim, ac velut ex uberrimo quodam fonte, ingentem ac prope infinitum


9057. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 264 | Paragraph | Section]

sumentes. cuius quidem pars prima est enthymematum et sententiarum inventio: secunda vero, in usus rerum quae inventae sunt, consumitur. atque illa quidem prior, omnem a natura vim habet; haec, accipit ab arte. Harum in altera, quae scilicet plus habet a natura quam ab arte, quaeque minus eget disciplina, admirabilis sane fuit Thucydides. affert enim, ac velut ex uberrimo quodam fonte, ingentem ac prope infinitum sententiarum et enthymematum acervum secum trahit. quae quidem et ampla exquisitaque apud


9058. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 264 | Paragraph | Section]

eo usque progressum fieri debuisse: siquis, inquam, haec ita notet, etsi cum ratione id faciat, magnam tamen illis molestiam afferat. quibus sane idem accidit quod iis qui qualiscumque formae aspectu, tanto a more capiuntur, ut is parum a furore distet. qui mihi sane iis persimiles videntur esse, qui incredibili alicuius rei aspiciendae cupiditate flagrant; quae quidem cupiditas videtur a furore non multum abesse. Illi enim rei,


9059. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 264 | Paragraph | Section]

siquis, inquam, haec ita notet, etsi cum ratione id faciat, magnam tamen illis molestiam afferat. quibus sane idem accidit quod iis qui qualiscumque formae aspectu, tanto a more capiuntur, ut is parum a furore distet. qui mihi sane iis persimiles videntur esse, qui incredibili alicuius rei aspiciendae cupiditate flagrant; quae quidem cupiditas videtur a furore non multum abesse. Illi enim rei, cuius amore capti sunt, eas pulchritudines, quas


9060. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 264 | Paragraph | Section]

accidit quod iis qui qualiscumque formae aspectu, tanto a more capiuntur, ut is parum a furore distet. qui mihi sane iis persimiles videntur esse, qui incredibili alicuius rei aspiciendae cupiditate flagrant; quae quidem cupiditas videtur a furore non multum abesse. Illi enim rei, cuius amore capti sunt, eas pulchritudines, quas egregiae habent formae, omnes inesse arbitrantur: ac, si quis est qui aliquod in ea vitium reprehendere conetur, ab eo, tamquam ab invido et calumniatore, sibi


9061. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 265 | Paragraph | Section]

statui, ut, quae optima iudico, cum iis conferam quae neque quod ad ipsam dispositionem, neque quod ad elocutionem attinet, culpa vacent. In secundo igitur libro, Lacedaemoniorum et sociorum contra Plataeenses bellum scripturus, subjungit, missam a Plataeensibus ad Archidamum, Lacedaemoniorum regem, legationem, cum ille regionem vastare ac diripere vellet. quo loco orationem, quam verisimile est ab utrisque habitam, personis illis et rebus accommodatam, ac neque modum excedentem, neque infra


9062. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 265 | Paragraph | Section]

Hoc est; Insequente aetate, Peloponnenses sociique, non in Atticam, sed adversus Plataeam cum exercitu venerunt, duce Archidamo, Zeuxidami filio, Lacedaemoniorum rege. quem castra iam metatum, ac regionem vastare cogitantem, missi protinus a Plataeensibus legati adiere, hisque verbis adlocuti sunt: Archidame vosque Lacedaemonii, neque iuste, neque dignitate vestra patrumque vestrorum facitis, quod in agrum Plataeensem copias inducitis. Nam Pausanias Lacedaemonius, Cleombroti filius, qui


9063. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 266 | Paragraph | Section]

communicare cum Atheniensibus; accepturosque conditionem, si illis persuaserint. interea iusserunt sibi fidem dari, in ipsorum regione nihil eos hostiliter acturos. atque ita, interposita fide, intra quot dies credibile fuit acceptum iri responsum, a regionis vastatione temperarunt. Aditis Atheniensibus legati Plataeenses, agitatoque cum eis consilio, reversi, haec civitati renuntiant: Neque in superiori tempore, viri Plataeenses, ex quo societatem inivimus, inquiunt Athenienses, se permisisse


9064. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 266 | Paragraph | Section]

modo posse. Qui cum respondissent, tum vero Archidamus rex astitit, deos atque heroes indigenas his verbis contestatus: Dii, quicumque terram Plataeensem tenetis, vosque heroes; testes estote, iureiurando prius ab istis violato, non incipere a nobis iniuriam, quod in hanc terram venimus, in qua patres nostri, votis apud vos nuncupatis, Medos superaverunt, quamque vos propitii adiutricem Graecis in proelio praestitistis; neque nunc nos, si quid faciemus, iniuste facturos. nam multis eos


9065. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 267 | Paragraph | Section]

Hoc est; Quoniam nos non apud multos verba facimus, ne multitudo semel audiens ex perpetuo sermone ea quae allicere, nec refelli facile possint, in errorem a nobis inducatur: (ideo enim nos esse a vobis ad paucorum aures inductos intelligimus) vos, qui assidetis, tutius etiam quiddam facite. singula enim, non paulo post, sed quaecumque parum apte dicta videbuntur, statim excipientes, iudicate. atque hoc


9066. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 267 | Paragraph | Section]

Hoc est; Quoniam nos non apud multos verba facimus, ne multitudo semel audiens ex perpetuo sermone ea quae allicere, nec refelli facile possint, in errorem a nobis inducatur: (ideo enim nos esse a vobis ad paucorum aures inductos intelligimus) vos, qui assidetis, tutius etiam quiddam facite. singula enim, non paulo post, sed quaecumque parum apte dicta videbuntur, statim excipientes, iudicate. atque hoc ipsum quod dicimus si placet, significate.


9067. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 267 | Paragraph | Section]

excipientes, iudicate. atque hoc ipsum quod dicimus si placet, significate. Ad haec Meliorum proceres ita responderunt: Humanitas in docendo mutua, placide adhibita, non illa quidem vituperatur; sed ab hac re non nihil videtur differre, quod bellum a vobis non impendet, sed iam adest . Atque hoc postremum si quis inter figuras numerare velit, is profecto, nihil obstat, quin omnes etiam soloecismos, qui vel in numeris, vel in casibus admittuntur, figuras dicendi vocet. Nam cum praeposuisset,


9068. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 268 | Paragraph | Section]

ἀπὸ τῆς ἴσης ἀνάγκης κρίνεται, δυνατὰ δὲ οἱ προὔχοντες πράσσουσι καὶ οἱ ἀσθενεῖς ξυγχωροῦσι. Hoc est; Iusta quidem humana ratione ea iudicantur esse, quae a pari necessitate proficiscuntur: possibilia vero, superiores faciunt, inferiores admittunt . Haec ad Graecos oratio, barbaris regibus fortasse conveniebat: Athenienses sane ad Graecos, quorum


9069. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 268 | Paragraph | Section]

proficiscuntur: possibilia vero, superiores faciunt, inferiores admittunt . Haec ad Graecos oratio, barbaris regibus fortasse conveniebat: Athenienses sane ad Graecos, quorum quos a Persis liberaverant, m. auxilio e Medorum manibus erepti essent, minime talia dicere decebat; nimirum, iusta quae sunt, aequalium inter se esse; quae vero per vim fiant, ea potentioribus adversus imbecilles esse licita. Quibus


9070. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 268 | Paragraph | Section]

adversus imbecilles esse licita. Quibus quidem verbis cum Melii paucis respondissent, recte Athenienses facere, qui eorum quae iusta essent, curam gererent, ne, siquando ipsi quoque lapsi, in aliorum potestatem venirent, eadem quae nunc ipsi, a potentioribus pati cogerentur; his verbis Atheniensem facit respondentem ἡμεῖς δὲ τῆς ἡμετέρας ἀρχῆς, ἢν καὶ παυθῇ, οὐκ ἀθυμοῦμεν τὴν τελευτήν. Hoc est


9071. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 269 | Paragraph | Section]

Hoc est; Spes, periculi solatium, etiamsi damno afficit, non tamen evertit eos qui illa supra modum utuntur; sed ab eis qui omnia in fortunae aleam proiciunt, (infert enim detrimentum e sua natura) cognoscitur postquam decepti sunt: a qua qui sibi cavet in quo iam est eam expertus, non errat. Quod vobis, qui imbecilles estis, quorumque nunc salus est in extremum ad lucta discrimen, ne velitis evenire; neque iis similes esse, qui, cum adsit facultas, quatenus homini licet, evadendi,


9072. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 269 | Paragraph | Section]

tamen eius oratio videtur spectare; numen quidem ipsum opinione omnes cognoscere; quae vero inter homines iusta sint, communi naturae lege iudicari; quae quidem lex eam vim habeat, ut iis aliquis imperet, quos subicere potest. Sunt et ista a primis illis diversa: quae quidem neque Athenienses, neque vero Graecos ipsos dicere decebat. Multa praeterea afferre possem, quae prudentiam quandam malitiosam ac vafram prae se ferunt. sed ne praeter modum nobis excrescat oratio, ultimam tantum


9073. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 269 | Paragraph | Section]

neque vero Graecos ipsos dicere decebat. Multa praeterea afferre possem, quae prudentiam quandam malitiosam ac vafram prae se ferunt. sed ne praeter modum nobis excrescat oratio, ultimam tantum partem additamenti loco assumam, quam Atheniensis a conventu discedens dixit: ἀλλ᾽ ὑμῶν τὰ μὲν ἰσχυρὰ ὄντα ἐλπιζόμενα μέλλεται, τὰ δὲ παρόντα βραχέα πρὸς τὰ ἤδη ἀντιτεταγμένα περιγενέσθαι. πολλήν


9074. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 270 | Paragraph | Section]

summa, et sentire et dicere de sua patria apud alias civitates consueverunt, ea omnes communia arbitrantur esse eius civitatis quae eos legasset. Sed de dialogis quidem hactenus. Ex concionibus vero illam magnopere sum admiratus, in primo libro Athenis a Pericle habitam, in qua agitur ne Lacedaemoniis Athenienses cedant: cuius hoc est initium: τῆς μὲν γνώμης, ὦ ἄνδρες Ἀθηναῖοι, ἀεὶ τῆς


9075. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 271 | Paragraph | Section]

historiam scribentibus proposita esse debent. Illam vero Periclis orationem in secundo libro, qua respondet Atheniensibus ad iracundiam commotis, quod eis, ut bellum susciperent, persuasisset, non plane totam probo. neque vero illas quae tertio libro a Theone et Diodoto de Mytilenaeorum civitate sunt habitae; neque Hermocratis Syracusani ad Camarinaeos; neque Euphemi Atheniensis legati, quae huic est adversaria; neque alias, quae his sunt consimiles, conciones laudo. alias praeterea, quae ad eandem


9076. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 271 | Paragraph | Section]

permotum populum verba facienti, seque purganti, minime conveniunt; praesertim in ipso statim defensionis exordio, antequam aliis sermonibus eorum animos demulceret, qui non abs re ob calamitates molestia afficiebantur; ut quorum regionis pars optima a Lacedaemoniis vastata esset, ac pestilentia non exigua multitudo interisset; quique harum calamitatum caussam, quod ipse belli suspiciendi auctor exstitisset, in eum conferebant. praeterea non hac dicendi figura, quae reprehensionem habet; sed illa,


9077. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 272 | Paragraph | Section]

πωλοῖτο. Hoc est; Nam qui rem intelligit, neque tamen clare docet, perinde est ac si ne cogitasset quidem. qui vero utrumque habet, nec est reipublicae studiosus, is eodem pacto nihil e re dicet. cui autem hoc etiam inest, si is a pecunia vincatur, pro hac una cuncta habebit venalia . Nescio equidem, an aliquis, ut haec vera esse fatebitur, ita Pericli convenire existimabit, praesertim ad irritatos Athenienses verba facienti. Neque enim sententiarum, aut optimorum


9078. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 273 | Paragraph | Section]

ac hortaretur ut fortiter atque ita ea mala ferrent ne civitatis dignitatem labefactarent; ac, rerum privatarum dolore deposito, de communi salute essent solliciti; deinde oratione percurrens, illos, cum tam firmum in mari imperium tenerent, neque a Persarum rege, neque a Lacedaemoniis, neque ab ullo praeterea hominum genere, regno spoliari posse; quarum rerum fides non praesens, sed futura erat; non in providentia, sed in spe vim suam obtinens; horum omnium postea oblitus, non iam eos ullam in


9079. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 273 | Paragraph | Section]

fortiter atque ita ea mala ferrent ne civitatis dignitatem labefactarent; ac, rerum privatarum dolore deposito, de communi salute essent solliciti; deinde oratione percurrens, illos, cum tam firmum in mari imperium tenerent, neque a Persarum rege, neque a Lacedaemoniis, neque ab ullo praeterea hominum genere, regno spoliari posse; quarum rerum fides non praesens, sed futura erat; non in providentia, sed in spe vim suam obtinens; horum omnium postea oblitus, non iam eos ullam in spe, cuius in dubio vis


9080. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 273 | Paragraph | Section]

secunda fortuna utuntur, amentissimi sunt: sin vero necesse sit, aut finitimis cedentes imperata facere, aut pro victoria belli adire discrimen; profecto, qui cedunt, iis qui resistunt, reprehensione sunt digniores. equidem idem, qui antea, sum, neque a mea sententia discedo: vos vero inconstantes; qui, antequam detrimentum ullum sustineretis, mihi assentiebamini; nunc vero, calamitate accepta, consilium mutastis . Praeterea illa etiam: δουλοῖ γὰρ φρόνημα τὸ


9081. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 275 | Paragraph | Section]

ἄλλον τινὰ ἆθλον ἢ τὸν τὴν νίκην παρασχόντα λήψονται. Hoc est; Oramus vos, simulque protestamur, nisi persuadebimus, nos ab Ionibus quidem perpetuis nostris hostibus, insidiis appeti; a vobis autem Doriensibus, cum et ipsi Dorienses simus, prodi. qui si ab Atheniensibus superemur, propter vestra consilia superabimur: sed victoriae laus tamen penes illos tantum erit, qui nullum aliud huius certaminis praemium consequenter, quam vos


9082. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 275 | Paragraph | Section]

vero aut isti pro Graecorum, aut Graeci pro sua libertate Medo restiterunt; sed hi, ut sibi, non Medo, serviretur; illi, ut dominum commutarent non expertem prudentiae, sed prudentia male utentem . Ac praeterea illud, quod satietatem affert; cum a plurali ad singularem numerum, ex eo vero sermone qui est de persona, ad dicentis personam fit transitio: καὶ εἴ τῳ ἄρα παρέστηκε τὸν μὲν Συρακόσιον, ἑαυτὸν δ' οὐ πολέμιον


9083. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 276 | Paragraph | Section]

re autem ipsa suam salutem servat . Sunt alia etiam in hac concione, reprehensione digna; quae nihil opus esse arbitror in medium producere, cum iam satis explicatum sit, Thucydidis dictionem tum maxime, ut optimam, laudandam esse, cum verbis a consuetudine remotis modice utitur, primasque ac necessarias virtutes retinet; tum vero pessimam iudicandam, cum a communi verborum ac figurarum usu plurimum recedit, et peregrina quaedam ac minime cohaerentia consectatur: quo fit ut nulla aliarum


9084. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 276 | Paragraph | Section]

esse arbitror in medium producere, cum iam satis explicatum sit, Thucydidis dictionem tum maxime, ut optimam, laudandam esse, cum verbis a consuetudine remotis modice utitur, primasque ac necessarias virtutes retinet; tum vero pessimam iudicandam, cum a communi verborum ac figurarum usu plurimum recedit, et peregrina quaedam ac minime cohaerentia consectatur: quo fit ut nulla aliarum virtutum suam in dicendo vim queat ostendere. quod genus orationis, neque in concionibus utilitatem habet, in quibus de


9085. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 276 | Paragraph | Section]

ut nulla aliarum virtutum suam in dicendo vim queat ostendere. quod genus orationis, neque in concionibus utilitatem habet, in quibus de pace, de bello, de legum latione, de republica ordinanda, deque aliis rebus magnis, et ad rempublicam spectantibus, a civitatibus deliberatio sumitur; neque in foro, ubi de morte, de exsilio, de infamia, de vinculis, de pecunia abrepta, ad eos verba fiunt, penes quos harum est rerum potestas. nullus, inquam, his in locis eiusmodi orationis est usus; quae multitudini,


9086. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 276 | Paragraph | Section]

eiusmodi, propterea quod sint iniucundi, ne patres quidem, aut ipsas matres pati posse; sed illos quoque, non secus ac si exteram aliquam gentem, aliena lingua utentem audirent, interprete opus habituros. Atque haec quidem sunt quae de Thucydide a me quam verissime pro viribus explicata sunt. Nunc MG: Alii de Thucydide quae dixerint. Alii de Thucydide quae dixerint. non ab re fuerit, ea etiam persequi, quae de ipso


9087. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 276 | Paragraph | Section]

quodam ac sublimi dicendi genere, quod admirabilitatem faciat, opus habent, omnino aptum esse dicant: quibus quidem maxime omnium convenire, ut in hoc se dictionis genere exerceant, in quam non usitata, et obsoleta vocabula, et tropi, ac figurae a communi consuetudine abhorrentes, et peregrinae, et magnificum quiddam habentes, inducuntur. Non enim haec forensibus, aut eiusmodi hominibus qui sedentarias (ut vocant) et manuarias artes exercent, aut aliis qui nulla liberali doctrina sint exculti;


9088. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 277 | Paragraph | Section]

quod ad huius operis nostri absolutionem vel maxime requiri videtur. quae quidem res verendum nobis esse monet, ne quam reprehensionis occasionem iis praebeamus qui omnia calumniari solent; qui talem postea aliquam de nobis accusationem proponant, quae a nostra modestia, quam et in moribus, et in sermonibus semper secuti sumus, longissime absit. quibus statim odio ac malevolentia facere videbimur, si quos in medium proferamus, qui rectam Thucydidis imitandi viam ignorarunt; eorumque scripta producamus,


9089. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 277 | Paragraph | Section]

peregrinarumque dictionum usus; hyperbata, et perplexitates quaedam, sententiae breves, quae paucis plurimarum rerum significationem comprehendant; in quibus redditiones, quae priori particulae respondeant, longe petuntur: praeterea rudes atque a naturali connexione abhorrentes quaedam figurae, quae vix in ipsa arte poetica ullum reperiant locum: ex quibus illa in oratione obscuritas exsistit, quae tum omnes venustates corrumpit, tum orationis virtutibus tenebras


9090. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 278 | Paragraph | Section]

illam habent; quae ad motus animi concitandos plurimum valent. Illam autem obscuram, quae unius alicuius gentis est peculiaris, et peregrinam, ac poeticam dictionem, veris certaminibus minime aptam ratus, omisit. neque, quod in figuris vagum est, et a consequentia naturali aberrat, ac soloecismi speciem prae se fert, id adamavit: sed, quae consuetudine recepta essent, in orationem suam induxit, commutationibus ac varietate eam exornans, cum nullam sententiam simpliciter ac sine aliqua figura


9091. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 278 | Paragraph | Section]

se putans incolumem fore. proinde si vos vocabitis, rogandi erunt: ac si preces non valebunt, spe decidetis; sin autem, copiis instructis, vestra continueritis, rogantes servabitis: neque dubium est quin omnes ad vos venturi sint . Haec quidem a communi et usitata dicendi forma abhorrent, atque iis praestantiora sunt quibus multitudo uti consuevit; neque tamen ita sunt obscurata, ut enarratione egeant. Ab ipso autem belli apparatu exorsus, haec subiungit: ἔστι


9092. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 279 | Paragraph | Section]

vobis e manibus est elapsum. quae vero voluistis quidem, post autem alius alium respexistis, tamquam ipse nihil, proximus omnia facturus esset; in iis nihil umquam praestitistis . Haec sententia multis est modis involuta, ita tamen explicata, ut a communi usu loquendi ad insolitum dicendi genus transierit. servata est tamen in perspicuitate granditas. In maxima autem illa adversus Philippum oratione, statim initium quoque hoc pacto est comparatum: Πολλῶν, ὦ ἄνδρες


9093. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 279 | Paragraph | Section]

ἂν ἡγοῦμαι δύνασθαι χεῖρον ἢ νῦν διατεθῆναι. Hoc est; Cum multae, Athenienses, orationes in omni fere consilio de iis iniuriis habebantur, quae non vobis modo, sed reliquis etiam Graecis a Philippo, ex quo pacem fecit, inferuntur; cumque certum mihi plane sit, dicturos esse omnes, etsi re non idem praestent, oportere tum verbis, tum vero rebus ipsis prospicere, ut ille abstineat ab iniuria, meritasque poenas luat: eo deducta proiectaque


9094. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 280 | Paragraph | Section]

decipiendis ac suis civibus corrumpendis, communem utilitatem perdiderunt; donec eos servos effecerunt . Possem equidem sexcenta ex iis Demosthenis orationibus, quae vel in deliberativo, vel in iudiciali genere scriptae sunt, exempla proferre; quae a communi atque usitato dicendi genere abducta, ad Thucydidis imitationem sunt expressa. sed ne longius, quam par sit, excurrat oratio, iis ero contentus quibus rem a nobis propositam satis confirmatam putamus. Illud interim eos qui se in civilibus


9095. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 280 | Paragraph | Section]

quae vel in deliberativo, vel in iudiciali genere scriptae sunt, exempla proferre; quae a communi atque usitato dicendi genere abducta, ad Thucydidis imitationem sunt expressa. sed ne longius, quam par sit, excurrat oratio, iis ero contentus quibus rem a nobis propositam satis confirmatam putamus. Illud interim eos qui se in civilibus orationibus exercent, quique iudicio sunt integro, admonere non pigebit, ut Demosthene, quem omnium oratorum optimum fuisse scimus, consiliario usi, ea tantum ab illo


Bibliographia locorum inventorum

Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].


More search results (batches of 100)
First 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.