Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: qUIdam

Your search found 1339 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 388-395:


388. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Quis ergo tam insipiens rerum existimator est, ut non anteponat aeternam patientiae mercedem cuicunque iniuriae uindictae? DE INIVRIA QVAE NEMINI MAGIS NOCET QVAM SVO AVTORI Parabola XXXVII Fuit quidam tam irae impatiens, ut, cum in alios commotus fuisset, seipsum diuerberaret, neque uerbera solum, sed etiam uulnera quandoque infligere sibimet uisus. Etenim indignationis Furiis uelut rabidus canis agitatus, quoties aduersus quempiam furere coepisset, stricto repente gladio corpus suum


389. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

DE MORTE OMNIBVS COMMVNI Parabola XXXIX Villicus, cum fenum meteret solo tenus, pratenses herbas tam quae maturae erant, quam quae adhuc lactentes tenellaeque, simul collegit. Cunctae denique pariter siccatae sunt. Quidam uillicarum rerum ignari incusabant eum imprudentiae, quod herbiculas illas nouellas non siuisset crescere, sed una cum grandioribus dissecasset. Videbatur enim, si id egisset, plus boni collecturus. At ille inscitiam illorum ridens: Certe, inquit, imperassem hoc falci, ut tempestiua


390. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Insipienter itaque de illa querimur, cuius ea natura est, ut nullum habeat hominum delectum. Omnibus quippe se praebet communem. Et cum una uitae mortalium conditio sit, profecto, qui aliquem mori dolet, genitum quoque fuisse dolere debuit. Nam uerissimum est, quod quidam ait: Nascentes morimur finisque ab origine pendet. DE MORTE ALIORVM NON LVGENDA Parabola XL Mulier quaedam filium peregre proficiscentem non sine lachrymis dimisit. Ille, ut moestam matrem


391. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quod, qua die in forum ipse descendisset, uenienti sibi omnes cum armis occurrerent: quod si quos inermes occurrere tunc contigisset, non solum nihil relaturos esse praemii, uerum etiam inertiae poenas daturos. Illi incerti, quando imperator hoc esset acturus, quotidie cum armis parati aderant. Quidam autem expectationis tedio uicti, paulatim arma deponere et iam inermes in publicum procedere, existimantes non ita repente affuturum, quem praestolabantur. Cum ergo imperator die, qua non putabant, in forum improuisus affuisset, donauit omnes, quos offendit armatos, quos autem inermes


392. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

DE DOCTORIS ECCLESIASTICI MERITO Parabola XLII Rex uidens regni sui populos absque lege non satis ciuiliter degere, legationem in omnes misit, uiuendi formulas praebuit, eas obseruantibus proposuit praemium, non obseruantibus poenam. Hinc quidam mores correxere politicamque uitam uiuere coepere. Quidam uero hoc ipsum contempserunt, quia ueteris licentiae institutum dimittere molestum erat. Caeterum, quanuis in plebe maior numerus esset eorum, qui recti aequique normam non receperant, legatos tamen illos rex, cum redissent, quia


393. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ECCLESIASTICI MERITO Parabola XLII Rex uidens regni sui populos absque lege non satis ciuiliter degere, legationem in omnes misit, uiuendi formulas praebuit, eas obseruantibus proposuit praemium, non obseruantibus poenam. Hinc quidam mores correxere politicamque uitam uiuere coepere. Quidam uero hoc ipsum contempserunt, quia ueteris licentiae institutum dimittere molestum erat. Caeterum, quanuis in plebe maior numerus esset eorum, qui recti aequique normam non receperant, legatos tamen illos rex, cum redissent, quia probe officio suo defunctos constabat, dignis honoribus


394. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

tamen saluti consulens Dominus: Omnia , inquit, quaecunque dixerint uobis, facite, secundum uero opera eorum nolite facere. Dicunt enim, et non faciunt . DE DOCTORE QVI, QVEMADMODVM DOCET, ITA VIVIT Parabola XLV Vir quidam imprimis diues conductis ad excolendum agrum operariis famulum suum praefecit, qui laborantibus instaret. Ille uidens tandem, quod uerbis urgendo adhortandoque parum proficeret, sumpto manibus ligone operi sese ardenter accinxit, parem ab reliquis exigens in agro fodiendo alacritatem. Omnes


395. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

econtrario illud agendo quod uetaret. Postquam autem rex illos, qui non ita erga se ingrati extiterant, in ciuitate receptos bonis omnibus affecisset, istos, qui magis inimicis suis quam sibi fidi erant, loco hostium habuit missisque apparitoribus comprehensos carceri tradidit atque mulctauit. Quidam tamen, antequam in uinculo coniicerentur, cum sibi ignosci suppliciter poposcissent, ueniam impetrarunt. Et hos quidem rex, ueluti si nunquam deliquissent, benigne susceptos ciuitate donauit bonorumque consortes fecit, in illos tantum, quos peccati nunquam poenituit, iustus, in alios omnes


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.