Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: iactura

Your search found 97 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 41-48:


41. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 30 | Paragraph | Section]

ea uictoria rem suam magnis auctibus creuisse, atque ob id Hungarorum dolum percipere non potuit, qui ei, inscio, ut arbitror, rege Vuladislauo (nondum enim in Hungariam uenerat) intendebatur, uirique defuncti non sine famae iactura omnino iam obliuiscitur, atque amori, quo dudum capta erat, indulgens magno studio Vuladislaui partes suscepit. Illa enim uiuente adhuc coniuge, si famae libet credere, quae saepius ficta pro ueris nuntiat, Vuladislauum ardentissime amasse dicitur.


42. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 54 | Paragraph | SubSect | Section]

ab Hungaris saepius nequicquam implorata, desperato, ut arbitror, Vuladislaui reditu ― non enim deerat rumor eum hostili metu in Boëmiam aufugisse arcem Vesprimiensem, situ fere inexpugnabilem, Alemanis magna famae iactura tradidit, praesidioque accaepto ad Maximilianum desciuit. Quo facto Sclauenorum quoque nomini (erat enim Sclauenis natus parentibus) haud mediocrem apud Hungaros inussit notam. Coepit enim uulgo passim ferri Sclauenos Hungarorum esse proditores. Solent enim plerique ex unius hominis


43. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 65 | Paragraph | SubSect | Section]

qui ingens fuisse dicitur, ueluti consulto hostibus seruato (tanta inest auaritiae coecitas) potiuntur. Sogorae praesidio collocato captiuisque secum abductis Albam repetunt, mulieribus, quae eo plurimae confugerant, memorabili praefecti continentia absque ulla pudicitiae iactura emissis. Addita insuper uox praeclaro facto congruens. Nam cum quidam militum conspicatus insignis formae puellam libidine exardescens haud imperaturus sibi uideretur, malum ei minatus, Non cum pudicitia ,


44. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 74 | Paragraph | SubSect | Section]

Polono hoste amoto, quum procul dubio nemo ausus esset Hungaris fieri iniurius, nihil fuisset ab hoc regno propulsandum. Huius ergo furor Hungaros inter se commisit, manusque nostras ciuili atque cognato perfudit sanguine. Huius furor Austriam nobis magna Hungarici nominis iactura ac dedecore eripuit, pro qua sane ingens auri uis hominumque belligerando amissa est. Huius furor Hungariam, omnibus bonis affluentem, ferro ignique uastauit. Huius furor denique patriam nostram, bellica praecipue gloria nobilem, in tantum discrimen adduxit, ut pene ignauissimo hosti,


45. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section]

ullam esse, se obsesso, suisque fugatis, atque hinc inde dilapsis, tantum uitam sibi et his, qui cum ipso erant, ab Hungaris paciscitur. Nam de fratris lenitate, utpote satis sibi perspecta, nihil uerebatur. Itaque deditione facta in manus hostium deuenit. Neque enim in certam perniciem, famae iactura aut effugiendae captiuitatis causa, ruere honestum uisum est, quum proprium excelsi et Christiani animi sit non ultro sibi mortem inferre quo quidem nihil neque sceleratius, neque humilius fieri potest ― sed omnia, quae homini euenire possunt, forti atque elato animo tolerare.


46. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

Neapolitanum regno eiciunt; Lesbum Gallica classis tentat quidem, sed culpa in Venetos translata paulo post relinquit. Quod ubi Venetus legatus accępit, reuersos ab infelici deformique expeditione nauium praefectos ad causam dicendam euocauit, ratus magna militiae iactura ignauiam dimitti impunitam. At praefecti, quamquam non lati auxilii conscientia moesti, fixis in terram oculis ante tribunal legati, qui quidem locum demortui imperatoris tenebat, stabant, culpam tamen in Istros transferentes sese


47. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

gloriosum Turcis quam Christianę nobilitati turpe esse existimandum est. Pontifex de aerarii sui inopia et Gallorum iniuria conquestus legatum sine solatio dimittit; auctoris opinio, utrum Tauruni, uel Constantinopolis iactura rei Christianae perniciosior; Stephanus Bathorius cum exigua manu ad Drauum hosti opponitur; rex ipse nobiles Baciam ad arma conuocat, at paucis comparentibus; Turcae interea se ubique diffundunt. Posteaquam Hungarus perorauit,


48. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section]

Selynes, Mars alter, ne tentare quidem bello ausi sunt. At Hungaros de ope Taurunensibus ferenda consultantes nuntius deditae urbis terrore ingenti ac moestitia compleuit, eoque maiore affecit dolore, quia praeter reipublicae detrimentum, cum summo nominis sui dedecore famaeque ac gloriae iactura, uidebant se ab adolescente Turcarum rege, bellique et omnium rerum, ut ipsi arbitrabantur, imperito, fraude circumuentos, eoque rem eorum cecidisse, ut hostibus aut contemptui posthac essent, aut non nisi continuo bello fines suos tutari possent, nulla spe in Salomonis


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.