Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnia

Your search found 6484 occurrences

More search results (batches of 100)
First 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1532-1622:


1532. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

non immerito sane admiratus Romanę nobilitatis maiestatem, scriptorum quidem monimentis illam mea sententia haud supra ueri fidem illustratam, caeterum iamdiu uetustate obsoletam, militiaeque extinctam fere desuetudine. Qui posteaquam rex creatus est, ante omnia ad diadema recuperandum, utpote quod Hungari inter sacra religione haud postremum habent, animum adiecit, eo magis quia illum, dum diademate careret, legitimum regem ferme haud arbitrabantur. Tanta inest ignorantiae uitio humanis mentibus superstitionis, rei ad impellendos uulgi animos


1533. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

nunc Austriam uocant, fato est functus, spe fere certa longioris uitae fraudatus, propterea quod quidam Martinus ex eo Sarmatarum genere, quos nunc Polonos dicunt, Budensium sacerdos, qui quidem matheseos peritus habebatur, regi et uitę cupido, et huic uanitati admodum dedito ac omnia ad fatum referenti, facile persuaserat se decennium adhuc uicturum, licet, quum ualetudine minus prospera uteretur, nec multum curae in ea tuenda poneret, et medici illum breui interiturum existimarent. Adeo autem quidam nomine tantum Christiani, animi caecitate atque ignorantia


1534. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

atque interim curam ad iusta regi facienda conuertunt. Matthiae in Alba Regali magnifice parentatur. Admonet me in mortuum Matthiam Hungarorum pietas, quem scilicet uiuentem magis timuerunt ciues quam dilexere (omnia enim non communi, ut reges decet, sed propria metiebatur utilitate), qua pompa funus eius fuit celebratum referre. Id enim dignum cognitu uisum est, ex quo intelligi posset mortales non modo disciplina, sed naturae etiam instinctu decorum seruare, atque ea ultro agere, quae laudi


1535. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

uita. Atque haec oratio eo pertinere uisa est, ne scilicet regi dedecori tribueretur, quod usu linguae luminumque amisso morientis officium Christiani propalam obire nequiuerit. At ubi episcopus perorauit, donaria maximi precii rege adhuc uiuente templo illi dicata, omnia ad rem diuinam magna quaque celebritate agendam, ad sacrificiorumque apparatum et sacerdotum ornatum spectantia, e regio deprompta thesauro sunt oblata, quae profecto ab omnibus huius funeris spectatoribus supra quam uiginti millibus aureorum sunt estimata. Nam ut nummos argenteos, simul et


1536. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

atque antistes dono tulit, erant omnes uestes sacerdotales sericae, in queis nihil ferme apparebat praeter iucunda aspectu florum simulacra ex auro et unionibus confecta; uasa uero sacra, calix, patella, ampullae, thuribulum, acerra, gutturnium, polubrum, signum quo pax in mysteriis offertur, omnia aurea ac mirifice elaborata, gemmisque distincta, praeter thecam illam, qua corpus Christi inclusum seruari solet. Haec enim quoniam pelluceat uisumque admittat, necesse est, crystallina erat, uirgulis tamen ex auro nodosis stipata, e quibus frequentes gemmae fulgebant. Summitas


1537. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

apud Hungaros nobiles censentur, quorum omnis uita in studiis rei militaris consistit, quique procul a cultu absunt urbano. Vrbes enim incolere opificum ac mercatorum esse putant, atque in prędiis suis uicatim habitantes, non modo ab omni tributo liberi agunt, sed etiam omnia iura in colonos suos, quae dominis fere in seruos sunt, habent. Stephani Batheris regnum ambientis grauis oratio in comitiis. At Stephanus Bather, ut erat imperandi


1538. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

quamuis non mediocri laudi futura, si memor primi matrimonii in uiduitate, quae quidem matronis decori est maximo, perseuerasset, nec talem animo cupiditatem unquam admisisset. Verum haec res auertendę suspitionis causa pro tempore silentio pressa est, ne uulgata eiusmodi officeret consilio: nam omnia munitiora Hungariae loca regis Matthiae filius praesidiis obtinebat. Qui quidem se regem fore haudquaquam desperabat, sed ui magis quam causa fretus paruam admodum gratiam apud optimates iniuerat, propterea quod licet oratores eius ad praeces uersi nobilitatis conuentum humillime


1539. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

praetulit, hinc regina iure coniugii, inde regulo, perinde ac si esset legitimus haeres, ad se regnum trahente. Quem scilicet praeter alia, quibus imperitum rerum adolescentem mali consultores stimulabant, ad excelsa omnia atque alta speranda hoc maxime incitabat, eo quod rex Matthias, morte primae coniugis iam solutus matrimonio, eius matrem regio cultu, aeque ac iustam uxorem, domi in delitiis habuerat, uolueratque eam, ut multi affirmant, propter prolem ex ea susceptam sibi matrimonio, ni amici


1540. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

Iani Chugniadis, ducis egregii, uirtus ad obtinendum regnum Matthiae suffragata erat, tantum huic patris obfuit tyrannis. Nihil enim est regum liberis ad conciliandum populi fauorem tam efficax, quam paternae memoria iustitiae. Regina igitur animaduertens regulum omnia ad obtinendum regnum moliri, relicta regia in priuatas ciuitatis aedes sese recaepit, seu uim reguli metuens, seu, ut eo facto quasi e domo sua pulsa esset, se digniorem commiseratione faceret ac maius odium regulo conflaret. Proceres deinde supplex orat, ne se


1541. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 28 | Paragraph | SubSect | Section]

regis Matthiae suppellex ita perierit. Etenim iusto Dei iudicio, quae inique parantur, male etiam amitti solent. Nam quamuis hic princeps multis animi dotibus, ut supra docuimus, fuerit illustris, non immerito tamen culpari uisus est, quod omnia ferme inani tribuens famae in alendis uarii generis opificibus, coemendis gemmis, et caetera praeciosa suppellectile comparanda non aerarium modo exhaurire, sed etiam noua atque extraordinaria tributa instituere non dubitabat. Vnde quidam Turcarum regis missus


1542. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

aequari potest. Sed ni hanc singularem humanitatem tuam ferro et armis imperiosaque munieris seueritate, profecto non modo apud Hungaros contemptui eris, sed ne inter eos tuto quidem uersabere. Enimuero gens illa Scythicam adhuc redolens barbariem nondum ingenitam exuit feritatem. Atque iccirco omnia, prae uiribus ac diuitiis, caeterisque externis bonis, humana contemnit, nec prorsus quemquam uenerandum putat, cuius maiestas nocere nequit. Quin etiam, non tam qui benigne cum Hungaris faciunt, quam qui non sinunt esse iniurios admirationi apud eos sunt.


1543. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 36 | Paragraph | SubSect | Section]

sit amicitiae tribuendum, quod tuae gratiae mihi praeferendum censeo. Hoc autem uerbis comprobare, quum re ipsa testatus sim, superuacaneum puto, ne praesertim officia in te mea commemorando inuisa faciam. Sed quoniam tu ipse semper pluris religionem fecisti quam caetera omnia humana, quaeso, patere me tuam imitari uirtutem, nec damnes in me illud, ex quo tu summam semper tulisti laudem. Satis enim est celebris tua in Deum pietas ac religio, cuius quidem primam legem esse puto, quae Deo


1544. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

agros Hungarici regni deuastare. Sed harum causas rerum facilius quaerere possumus quam inuenire. Itaque ne diuinae sapientiae, quae hominum captum excedit, per temeritatem praescribere uideamur, hoc pro comperto habendum est omnia a Deo recte ac ordine constitui, nec eius curam quicquam effugere, quin etiam ita quaeque euenire, licet quaedam interdum parum ex uoto cedere uideantur, ut nullo modo magis e publico commodo accidere possint, siue ea Dei permissu, siue uoluntate fiant. Neque enim imperio et


1545. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

sortiri, quum certo sciamus Deum ab se condita summopere diligere? At qui sicut occulta, ita et iusta Dei iuditia esse fateri necesse est. Nec propterea Deum minus colendum esse, eo quod nunquam fere ad hanc diem Christianos sine acerrimo hoste esse passus sit. Quum ipsi Deo uisum fuerit, omnia Christi iugo subiicientur. Nunc ad incoeptum redeo. Diadema Albam Regiam transfertur: Vuladislauus ab Hosualdo Zagabriensi episcopo coronatur; regina credula ab


1546. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 45 | Paragraph | SubSect | Section]

repellitur; ad aliorum tandem oppidorum et uillarum incendia, Blasio Magyaro duce, conuersi Poloni ab Hungaris passim funduntur. Dimissis itaque fratris oratoribus in agrum Agriensem admodum fertilem, unde commeatus suppetere commodius possent, exercitum inducit, omnia hostiliter agere incipit, agrum populari, pecora abigere, uicos atque uillas incendere, castella oppidaque expugnare. Mentio enim maxime Alemanici motus a Iano illata, quae Albertum fratri placare atque ad opem ferendam elicere


1547. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

tempus aduenit non modo mihi patriae meae recuperandę, sed et ignominie delendae, quam uniuersae Alemaniae, maximeque Romano imperatori, Hungari duce Matthia Chugniade inflixere. Alacri igitur animo Austriam ingrediamur, nihil ibi insidiarum, nihil infesti, nihil hostilis, uerum omnia pacata atque amica inueniemus. Quippe Austriae ad nostrum imperium reditum nos tantum moramur, quae sane ad me principem recipiendum aperto, ut ita dixerim, sinu et tanquam solem Hungarica barbarie, ueluti atra quadam nube, diu conditum, nostroque demum aduentu lucem resumpturum


1548. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

auspiciis, nullo sane odio, sed belli iure militaui. Quod ubi dixit, seque non solum modo magna cum efficacia locutum cognouit, sed etiam in intimam admissum amicitiam, Maximiliano non tam scelerato transfugae consilio offenso quam suo commodo moto, omnia Norici agri oppida, queis praeerat, Alemano tradidit. Principes deinde Salenses, Ladislauum Canasium, Nicolaum Secium, cum tota fere Sisiensi regione, quae Alemano aditum ad Hungaros dedit, in parteis suas facile, propter neccessitudinem, quae sibi cum eis intercedebat, traxit.


1549. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

flectit iter. Cuius exercitum aduentantem postea quam Stephanus Bather Transiluanus praefectus, et Paulus Cinisius, Thibiscinus satrapes, e loco aedito prospexere ― et erat facilis in subiectam planiciem despectus, sunt enim omnia campi circa Albam Regiam - quos quidem uix oculis terminare queas ex signorum militarium internitentium numero, magnitudinem copiarum conicientes nequaquam sibi intra muros tutum commorandum esse duxerunt, ne in oppido


1550. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

ad praedam, ciuium fortunae diripiuntur, quos occulere pecuniam suspicio fuit extorti, corporisque cruciatu aurum indicare coacti, in pudicitiam quoque foeminarum, ut in tali tumultu fieri solet, contra Christianum morem, fit a quibusdam impetus, omnia flebili clamore ac lamentis complentur. Nec quidem insuper religione sacri, ex his maxime, qui opulento praeerant sacerdotio, illaesi dimissi, auri cupiditate pietatem uincente. Qui quidem capti, ac omnibus etiam bonis, quae


1551. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 60 | Paragraph | SubSect | Section]

uiri, qui metu Matthiae Coruini domo profugerant, atque uoluntarium consciuerant exilium, in patriam reuersi patrimonium partim ui atque armis, partim dolo recuperarunt. Tantus erat cum legum, tum regiae maiestatis nondum stabilitae contemptus. Regna enim, ut caetera fere omnia, quo robur suum acquirant, tempore maxime indigent. Lodouici Tuberonis Dalmatae abbatis Commentariorum de temporibus suis liber quartus


1552. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

Austriaci tractum Albensem incursionibus et rapinis uexant; Pacs oppidum et Sogoram diripiunt. Interea Alemani, qui Albam Regiam praesidio obtinebant, commeatus simul stipendii inopia solicitante, ducibus atque adiutoribus transfugis Hungaris, omnia circumquaque frequenti uexabant incursione, pecora pariter hominesque, quos casus obtulisset, abigebant, tantumque audacię sibi sumunt nullo obsistente ― omnes enim tormentorum, quae plumbeas emittebant pillulas, ut ante dictum est, incesserat timor ut ne regionibus quidem longius


1553. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

― inter cruciatus admissorum scelerum recordatio. Itaque dum subdito ureretur igni, ne gemitu quidem edito praesenti animo affirmauit se merito afflictum supplicio, atque inter supplicandum animam expirauit. Caeterum Alemani populandi, ut dictum est, dulcedine illecti, quum omnia circa posita infesta redderent, Valentinus Cheraenus, iuuenis impiger, Miloque Boëmusius a Paulo Cinisio missi cum aliquot equitum turmis eos praedabundos inuadunt, ac parum admodum resistentes in fugam compellunt. Pilulariae enim, quas solas


1554. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

quod paulo ante inani spe inflati contempserant. Itaque pacti, ut cum armis et caeteris suis rebus, ex Alemania scilicet exportatis, non autem quas in Hungaria rapuerant, abirent, urbem regi cum omnibus captiuis tradunt. Quorum discessu caeteri quoque Alemani perterriti omnia Pannoniae loca ab se occupata intra paucos menses, partim sua sponte (pace mox cum Maximiliano facta), partim armis coacti, ante quam pax componeretur, reliquerunt. Iam enim senescere coeperat Alemanus, minoremque in dies missilibus suis, puluere praesertim accensibili deficiente,


1555. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

laetitiae coepit res Hungarorum eleuare, de sese magnifice ac iactanter loqui, perinde ac si uirtute eius, non autem domestica dissensione detrimentum Hungari accepissent. Nempe reges, quorum aures a teneris annis uario adulationum genere imbuuntur, indulgente maxime fortuna facile de se omnia credunt, quae quidem res facit eos plerunque sui obliuisci atque insanire. Maximilianus fert pacis conditiones. Itaque Alemanus animaduertens Hungaros hinc sua ipsorum discordia, hinc Polonis instantibus confusos


1556. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

comprimentes audiuere, utpote satis certi eum, etiam cum Albertho et omnibus fere uicinis gentibus coniunctum, Hungaris bello haud quaquam parem fore, ut paulo ante dixi, modo principes Hungari uno studio publicam amplecterentur utilitatem, tamen, quo eum a societate Alberthi auerterent (omnia enim in Hungaros communi consilio gessisse ferunt) ita respondent, ut et Hungaris omnia integra relinquerentur, et Alemanus nihil sibi non concessum putaret. Se, postquam ad conuentum nobilitatis de his conditionibus relatum fuerit, daturos, inquiunt, operam, uti accipiantur,


1557. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

coniunctum, Hungaris bello haud quaquam parem fore, ut paulo ante dixi, modo principes Hungari uno studio publicam amplecterentur utilitatem, tamen, quo eum a societate Alberthi auerterent (omnia enim in Hungaros communi consilio gessisse ferunt) ita respondent, ut et Hungaris omnia integra relinquerentur, et Alemanus nihil sibi non concessum putaret. Se, postquam ad conuentum nobilitatis de his conditionibus relatum fuerit, daturos, inquiunt, operam, uti accipiantur, affirmantes ne regem quidem ipsum eas sine communi optimatum consensu posse accipere.


1558. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section]

facta in manus hostium deuenit. Neque enim in certam perniciem, famae iactura aut effugiendae captiuitatis causa, ruere honestum uisum est, quum proprium excelsi et Christiani animi sit non ultro sibi mortem inferre quo quidem nihil neque sceleratius, neque humilius fieri potest ― sed omnia, quae homini euenire possunt, forti atque elato animo tolerare. At quoniam Vuladislauus iusserat suis in expeditionem proficiscentibus, ut si forte uictores extitissent, darent operam, ut quam mitissima uterentur uictoria, nec solum Alberthum incolumem conseruarent, sed


1559. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

bonis anteponit, subire recuset, modo id patriae expediat, atque honestas, quae omnibus rebus praeferri debet, suadeat. Non enim in Hungariam uenit, quo fortunis regni abutens uoluptati tantum, aut propriis commodis indulgeret, sed potius, uti nihil sibi seorsum quęrens omnia in medium ad communemque conferret utilitatem. Id enim est et regem esse, et imperium recte administrare. At forsan dicet quispiam uestrum, quum sit in rempublicam ita rex affectus, cur pro conditionibus pacis a Maximiliano dictis, uerba ut facerem, me huc prodire


1560. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

seuerior, sed etiam trucis irae ― detulerant ad regem saepius querelas, sponte sua an aliorum instinctu, haud compertum habeo. Quibus libenti animo auditis ― iam enim Stephanus regi quoque grauis esse coeperat, quippe qui omnia ad arbitrium atque ex sua administrari sententia uolebat ― respondet rex bono animo essent, sibi curae esse rem Transiluanam, statimque Scythas domum abire iubet, ne scilicet eorum in aula obuersatio Stephano moueret suspitionem regiae ab se alienatae uoluntatis. Paucis post


1561. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

nihil non in opulentissimum hostem frustra conatus esset. Quod cum Hungari ita rem se habere non ignorarent, neque enim latebant eos suae Turcarumque iuxta uires, prius quam de bello cum Turcis ineundo ad concilium referretur, magna contentione egerunt, ut ante omnia status reipublicae ex sententia principum, quos seculares uocant, componeretur. Sed quoniam Stephanus Bother, nouorum author consiliorum, huic conuentui opportuna morte subtractus erat dolore, ut quidam arbitrantur, ereptae per fraudem praefecturae, nihil noui tunc in sacerdotes


1562. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

ab aliis confictas sequar, aut ipse nouas componam, per studium huius urbis clariore origine nobilitandae ― quum nulla prorsus ciuitati a re militari abhorrenti solique mercaturae deditae dari possit nobilitas ― uerum omnia uel ex uero hausta, uel quam simillima ueri in medium proferam, sequens imprimis Docleatem authorem, qui incolumi adhuc Doclea, nobili Dalmatiae urbe, Slouinorum res excidiumque Epidauri, et originem Rhacusanae urbis


1563. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

caeterarumque ciuilium artium fama. Huc accedebat publicum simul et priuatum hospitium cum Veneto senatu Rhacusanis. Priuatum mercaturae societate, e qua haud parum emolumenti ad utrosque perueniebat ― id enim temporis omnia fere promercalia in mediterraneum Illyricum a Rhacusanis mercatoribus ad Slouinos regulos importanda Venetiis in diem accaepta petebantur ― publicum, quia inde leges, quibus nunc quoque in litibus


1564. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

missum opem imploratum ad tyrannum e patria pellendum societatemque cum Venetis iungendam. Veneti ne a mercatorum moribus desciscerent, quorum proprium est nulla honesti ratione habita omnia utilitate metiri, ut gratuitam operam praestarent, haudquaquam in animum inducere, sed officium suum aliena seruitute mutare omnino constituerant. Rhacusani uero uel domesticae tyrannidis odio, uel quia inuidebant, ut


1565. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 97 | Paragraph | SubSect | Section]

est, quo Georgius, Dardanorum ac Triballorum rex, Stephani Nemagnae successor fere ultimus, regno a Turcis pulsus Rhacusam una cum familia se recępit, ui magna auri secum allata. Nam quum senatus Rhacusani fidei sua omnia credidisset, Rhacusani neque terrore Turcarum, quo fere tota Europa id temporis magnopere perculsa erat, neque ullo praemio adduci potuerunt, quo minus fidem


1566. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 101 | Paragraph | SubSect | Section]

agrorum illis in locis deditis, sed Dei clementia certissimo ictu destinatum hominem excipientes periculum euasere, propterea quod diuina ope protectis nihil non uel summis in periculis tutum. Rursus uana sunt mortalium arma, nullus maximi thesauri usus, inutiles militum ingentes copiae, omnia uel recte excogitata male cessura his, quos Deus uult esse destitutos. Quod profecto, quum saepe alias, tum nostra aetate in tribus, ut nunc est Italorum captus, opulentis Italiae imperiis, Neapolitano, Mediolanensi, et Veneto declaratum est, quorum mutationem, et


1567. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

oppugnare audebunt. Atqui uelim te non fugiat Christianis, Europae accolis, longe difficilius esse bellum aduersus te incipere quam gerere. Putant enim sibi ad huiusce expeditionem auctorem ac coitionem magis quam uires deesse, quippe siue mari, siue terra res gerendae sint, omnia illis affatim suppetunt, arma, equi, uarii generis tormenta, naues, rei nauticae peritia, pecuniae, pedites, equites, militaris artis scientia, ducum uirtus, et animi magnitudo. Quare non minus e re tua quam mea feceris, si precibus meis admissis confestim dederis operam,


1568. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

regnum petentis, coactus, ut supra dictum est, permisit potestatem, dato ei prius ueneno haud quidem praesentaneo, sed quod ad occultandam facinoris inuidiam aliquot diebus mortem protraheret. Ferunt autem hunc pontificem adeo deplorata uita atque ad extremum perditum fuisse, ut omnia sacra precio uenderet. Quosdam insuper cardinales diuitiis notos ueneno sustulisse dicitur, quo eorum pecuniis liberorum suorum ex adulterio susceptorum fortunam augeret. Quare eius etate per totum fere Christianum orbem hi uersiculi passim decantabantur:


1569. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 116 | Paragraph | SubSect | Section]

ad regem Polonum pertinet, populabundus peragrabo, Rhoxaniisque mancipiis omnes regiones, quae tibi parent, explebo, terrasque regni tui, qua hae cultoribus uacuae sunt, captiuorum multitudine frequentissimas reddam. Nec putes quicquam periculi ab illis gentibus nobis impendere posse. Luxu omnia ibi fluere audio, Baccho tantummodo indulgent et Veneri, quorum scilicet sacra per totum annum ab illis continenter celebrantur, ut neque orientem, neque occidentem solem quispiam eorum unquam aspiciat.


1570. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

tum discordiam, quae maxime hostili nos iniuriae exponit, his sunt praediti moribus, quos sane, modo non obstet Dei uoluntas, imperium neccessario subsequi solet. Etenim genus hominum est laboris, inediae, uigiliae, aestus, algoris tolerantissimum, animi ad omnia pericula, et ipsam mortem subeundam pro gloria et regis sui amplitudine promptissimi. Vitam parcam ac duram, atque ab omni alienam luxu ducunt. Maior anni pars aut sub dio, aut sub tabernaculis fronde seu culmo intectis


1571. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

aut accepisse, aut intulisse memorant. Itaque re, ut fit, in religionem uersa, uarias huius calamitatis causas, suo quisque ingenio interprete usus, extitisse arbitrantur. Alii Marconii impietatem merito a Deo multatam affirmabant, eo quod sibi potius quam Deo, ad quem sane Turcae omnia referunt, Rhoxanam uictoriam per arrogantiam attribuisset. Alii, qui scilicet res mortalium magis consilio quam fato regi censebant, imprudentiam praefecti accusabant, quod in regiones perpetuo pene frigore damnatas alieno rebus gerendis tempore copias


1572. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section]

equis praedatores insequuntur. Christiani (miles ex urbanis, ut demonstrauimus, collectus hominibus) ubi insequentium hostium primo puluerem prospexere, crebro enim urgente formidine post terga respiciebant, mox etiam equorum hominumque strepitum sensere, circumspicientes omnia, utpote in aliena terra, hostilia atque infesta esse, pro suo quisque ingenio sibi consulere coeperunt. Itaque plures sese in fugam extemplo coniciunt, pauci hortatu Nicolai Buccarii, Albanesii militis ueterani, decoris memores


1573. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

futuram perturbationi. Itaque Lodouicus, dum tutelam fratris filii gerit, animaduertitque illum ad regni munia obeunda propter insitam ingenio socordiam haud idoneum fore, quo ipse diutius ac liberius per speciem tutoris regnaret, in omnia uitia illum praecipitari magnopere laetabatur, comites ei de industria attribuere, queis nullus pudor, nulla inerat continentia, quique non alienam modo, sed ne suam quidem pudicitiam magni faciebant. Quod temporis comessationibus supererat, iocis ac


1574. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

uocant. Hic est Lodouicus, qui postea Francorum rex creatus Mediolanense imperium iure haereditario ad se spectans armis sibi uendicauit. Hoc praelio Veneti praeter famae ac tot millium hominum iacturam, licet ipsi ritu mercatorum nulla honesti habita ratione omnia utilitate metiantur, totam Galliarum nobilitatem in se, nescio stolidius, an sceleratius concitarunt, sibique infestam ita fecerunt, ut nulla unquam postea fideli societate una iungi potuerint. Galli enim eo iniquiore animo Venetorum iniuriam tulere, quia praeterquam


1575. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

peropportune extinctus est, ne eadem inuidia, quam Crimano conflabat, ipse conflagraret. Etenim apud Venetos ex euentu, quod quidem maxime ab aequo abhorret, duces et laudari et uituperari solent, propterea quod ipsi Veneti mercatorum ritu solo lucro, ut alio loco diximus, omnia metiuntur, nec animaduertunt, rei bellicae prorsus ignari, etiam peritissimis militiae ducibus, nedum e mercaturae officina ad regendum exercitum assumptis, haud semper in bello euentus respondere. Praeter haec nihil ferme dignum memoratu a Turcis Venetisque per


1576. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

Sason insula circiter quatuor et uiginti stadiorum interuallo. Turcae igitur quum e signo ab Eremita dato Christianam nauim in proxima statione esse intellexissent, armis caeterisque rebus ad pugnam neccessariis expeditis, nocte intempesta silentio ad hostilem accedunt nauim. Vbi quum omnia neglecta atque ipsos quoque uigiles sopitos esse sensissent, horribili sonitu ac clamore sublato in Istricam transcedunt triremem, alios torpidos somno pauentesque ad necopinatum tumultum, alios in intima nauis metu refugientes, alios praesenti animo arma


1577. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

uigiles sopitos esse sensissent, horribili sonitu ac clamore sublato in Istricam transcedunt triremem, alios torpidos somno pauentesque ad necopinatum tumultum, alios in intima nauis metu refugientes, alios praesenti animo arma sumentes opprimunt, caedeque miserabili omnia eo magis replent, quod praefectus nauis Ister (et est ea gens, ut plaerique Dalmatae ferocioris animi) Norica bipenni, quam forte inter tumultum somno excitus arripuerat, puppim aliquamdiu, dum incolumis stetit, non sine hostium caede defenderat. Exortu aurorae, Turcae, ne a


1578. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 165 | Paragraph | Section]

ineunt. Veneti animaduertentes ingentem tum terrestrem, tum naualem Turcarum apparatum, seque non terra modo, qua sane parte nullas prorsus uires habebant, sed et mari hosti per se impares esse, aerarium continuis tot annorum bellis pene exhaustum, in Italia nihil amici, uerum omnia aduersa atque hostilia, Gallorum regis societatem ob animum non satis amicum specie amplam quam re utilem esse, ad tentandam spem pacis sese conferunt. At ubi Turcam a pace quidem haud abhorrentem, uerum non satis aequas pacis conditiones ferentem uident ― omnia enim maritima


1579. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 165 | Paragraph | Section]

nihil amici, uerum omnia aduersa atque hostilia, Gallorum regis societatem ob animum non satis amicum specie amplam quam re utilem esse, ad tentandam spem pacis sese conferunt. At ubi Turcam a pace quidem haud abhorrentem, uerum non satis aequas pacis conditiones ferentem uident ― omnia enim maritima Graeciae atque Illyrici loca postulabat ― uariis diu ac saepe consiliis agitatis tandem ad Hungarorum opem implorandam, utpote (quos timeri a Turcis fama haud falsa plane erat) necessario confugiunt, non tam eorum amicitia fraeti quam existimantes illos, si quis stipendium


1580. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

Iam enim illis confessionem concessi maris, quasi uictis, palam expressimus, dum nos pugnandi copiam facientes fugiunt, nec pugnae sese per metum committunt. Porro cur me tibi minorem non geram, cur ad te omnia non referam, quandoquidem tuo amoto auxilio (quippe per me puluis sum et umbra) nihil erat, quod de maris sperarem possessione? Tu enim res hominum administras et singulos etiam hominum actus animaduertis, neque aliquid est in rebus abs te conditis (omnium enim tu author es) quod ad tuum non


1581. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

Tu enim res hominum administras et singulos etiam hominum actus animaduertis, neque aliquid est in rebus abs te conditis (omnium enim tu author es) quod ad tuum non agatur praescriptum. Vnde licet tuo iussu alia extollantur, alia deprimantur, omnia tamen recte et ordine facis, propterea quod quemadmodum tu summa ratione mundum construxisti, ita summa is etiam ratione abs te regatur necesse est. Quum igitur tuo solius arbitratu mortales et uoti compotes procul dubio efficiantur, et in aduersa incidant, fac me, obsecro, si tua


1582. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

fac me, obsecro, si tua fert uoluntas, ita superbissimorum hostium uictorem, utpote qui maris possessionem sibi nefarie uendicant, ut tamen animus meus, nil per insolentiam secundis inflatus rebus, tibi qui ritu solis obscura illustras, lucidis uero ac per se fulgentibus splendorem adimis, omnia accepta referat. Methonem Turcae terra marique acriter oppugnant. Secundum has praeces ad exercitum, qui iam Methonensem agrum ingressus erat, magna potiundae urbis spe se contulit. Quumque


1583. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 170 | Paragraph | SubSect | Section]

tantis hostium copiis undique ingruentibus defensioni parum sufficerent, quindecim longas naueis, proposito classicis praemio si qua forte per hostium custodias Methonem possent irrumpere, proficisci oppidanis subsidio iubet. Consilium, ut ipse sentio, haud improbandum, tametsi omnia euentu uulgus metiatur: nam si obsessis omnino succurrendum erat, quo illi ciuilibus subleuati auxiliis et tutiores forent, et iccirco erectiore animo hosti repugnarent, per Venetum ducem haud stetit, quin prouide simul et strenue circumsessę subueniretur urbi. Et id re uera


1584. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 181 | Paragraph | SubSect | Section]

religioni deditus, hominem comprehendi, atque in foribus templi crudelissime necari iussit, denuntiauitque rem silentio tegi, graui poena proposita, si quis efferret. Verum id coelari Deus haud quaquam permisit: nam quidam Turca Illyricae nationis eiusdem gentis Christiano homini omnia, uti gesta erant, narrauit. Quae quum multorum affirmatione, uera esse cognouissem, huic hystoriae inserenda censui. Galli Hispanos regno Neapolitano eiciunt; Hispani Venetorum auxilio regnum eadem facilitate recuperant.


1585. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 183 | Paragraph | SubSect | Section]

conuocatis principibus acerba eos oratione increpuit. Galli praeterquam quod externi hominis imperium insita genti superbia aspernabantur, saeua etiam concione exacerbati nihil quod aut ipsis salutare esset, aut regi honorificum gloriosumue foret, ad animum admittere, sed omnia foeda seditione ac tumultu labefactare coeperunt. Quod ubi marchio Mantuanus animaduertit, Gallorum insania cum Consalui ingenio collata, qua erat prudentia, facile intellexit Francis certam impendere perniciem, quippe qui bonis consiliis nihil iuris reliquerant. Itaque ne sua culpa


1586. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

ut statim consilium coeperit de bello cum Hispano rege finiendo, quo facilius Venetorum iniurias ulcisceretur. Nihil enim regem latebat eorum, quae Veneti aduersus Gallos in Italia moliti fuerant, Ioanne Laschare, qui regii oratoris nomine apud Venetos id temporis agebat, omnia Venetorum consilia et callidissime explorante, et ad regem per occultos nuntios deferente. Itaque non modo pacem cum Hispano composuit, sed etiam affinitatem contraxit, data illi in matrimonium sororis suae filia. De regno autem Neapolitano, cuius sane possessio, si aut uis abesset, aut iure


1587. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 187 | Paragraph | SubSect | Section]

incusso metu, cupidinem trahebat, ut ex scelerato per se homine perditissimum efficeret, omnemque humanitatem exuere cogeret. Nihil enim petenti miserrimus pater negare audebat, uel si id, quod peteretur, turpissimum foret. Sacra omnia uenalia erant, quod quidem apud sanctos illos pontifices, qui Christianorum mores condiderunt, nunquam fando auditum est. Et quod his non minus flagitiosum est, noxiorum quoque impunitates precio dabantur, nemo


1588. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 193 | Paragraph | SubSect | Section]

Gallos insuper (cum quibus foedus et societatem rex Lodouicus nondum ruperat), quo et Galli in causam descendentes Alemanico illigarentur bello, rogare, ut cum Maximiliano bellum pro sociis ex foedere suscipiant. Et quoniam Francorum rex cupiens sibi cum Maximiliano omnia integra esse, conscripto exercitu nihil auxilii Venetis portabat, sed Mediolanensis imperii fines quietis stationibus tantumodo tutabatur, apparebatque haud aegre laturum Gallum, si clade aliqua Maximiliani animus minueretur, quamquam Gallus non minus optabat de ferocia


1589. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 194 | Paragraph | Section]

Lodouicum Duodecimum, misit, mandasse, ut apud illum ita perplexe uerba faceret, ut si rex, cuius solius uires, nempe uicini et ualidi regis, Veneti formidabant, aduersus communem hostem uictor extitisset, nihil sibi assumendum existimaret, praeterquam quod illi pontifex, qui suo praescripto omnia agi uolebat, permisisset. Itaque societate inita cum Maximiliano Caesare, Lodouico Aureliensi, Ferdinando Aragonio, altero Gallorum, altero Hispanorum rege, ascriptis insuper foederi Alfonso Ferrariensium duce, Franciscoque Gonzaga, marchione Mantuano, huiusmodi


1590. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

ut tandem latrocinio suo finem imponerent, redderentque Romanae Ecclesiae saltem illas urbeis, quas recens in Flaminia occuparunt. Praeces adhibitae sunt, minae etiam adiunctae, nihil denique, quo illos ad saniora consilia reuocare posset, praetermissum. Qui, quoniam olim negotiandi consuetudine omnia lucro ac utilitate pensant, nec his humana ulla iura, aut diuina obstant, quin cuncta sibi per scelus uendicent, trahant, excidantque, bello perinde ac communes omnium gentium hostes urgendi sunt. Permittunt enim leges, fasque est, si a uolentibus nequeas, ab inuitis ius expetere. Sed


1591. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | Section]

oculis, alienis manibus utuntur, quippe mercenarios non modo milites, sed etiam duces habent. Si uno praelio haud incruenti abierint, statim cognoscent se non sua uirtute, sed aliena ignauia fortunatos ac felices fuisse, licet nunc cum regibus ex aequo agere uideantur. At quum tibi e diuerso omnia Dei munere abunde suppetant, causa iustissima ― quid enim iustius quam res praesertim ecclesiasticas a contactis sacrilegio armis repetere? ― consilium, animi magnitudo, opes, rei militaris peritia, militum tum uirtus, tum multitudo, de uictoria nihil dubitandum est. Quam quum consecutus


1592. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | Section]

se primas huius belli partes libenter sumpturum respondet, daturumque operam, ut Veneti dignas improbitate sua poenas luant, seque ita in potestate Romani pontificis futurum, ut caeteris quoque Christianis testatum sit Lodouicum, Francorum regem, nihil sua seorsum causa facere, sed omnia ad communem utilitatem referre. Gallorum rex Ludouicus XII Venetis bellum indicit, qui conditiones propositas respuentes manum conserere statuunt; rex Triuilio Ripaltaque ab hostibus recepta Cassianum cum exercitu


1593. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

Vnde Venetos tot regum coniuratione non obrutos fuisse diuinae claementiae potius quam ipsorum regum errori procul dubio tribuendum. Nihil enim refert ad salutem Venetae ciuitatis suone consilio, an hostili errore excidium euitarit, quum Deus omnia fere per secundas agat causas, nec minus uitiis hominum quam uirtutibus, perinde ac uoluntatis suae instrumentis, utatur, tametsi ille nullius uitii sit causa. Nam si Venetorum res ex alieno odio penderet, iam diu corruisset, quum nemo fere Christianorum principum adeo mitis sit


1594. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

Italiam teneat, modo illi rector non desit, qui una cum armis iustitiam colat, gentemque ingenio sane praestantem ac regionis felicitate fortunatam, sed seditionibus et desidia laborantem, et ob id imbellem atque opportunam externorum iniuriae, tueretur. Quo consilio capto pontifex omnia diuina atque humana iura permiscuit, nec solum pontificis, sed ne Christiani quidem hominis officio fungi curauit, dum Francos ex Italia pellere


1595. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

et pro aliena republica dimicans, ubi uidit Brixianos armatum hostem non sustinere, sed acie paulatim excedere, atque arma ab hoste auertere, quosdam etiam fugae sese mandare, et ipse eodem terrore correptus terga hosti dedit. Et quia exitus ex urbe non patebat, cedes omnia obtinuit: milites Itali ad unum fere omnes cum magna Brixianorum parte trucidati sunt, urbis fortunae direptae, Andraeas quoque Grittius, ciuis Venetus, qui mercatura intermissa cum exercitu Veneto Brixiam ingressus fuerat, uiuus captus. Nam is suorum acie inclinata in


1596. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

abalienant. Et quis credet Selynem, licet sit Bazethes regum iustissimus filiorumque amantissimus, non esse iniuria affectum, si ille tristis, utpote aditu et conspectu patrio prohibitus, discesserit? Limites igitur Danubii, qui ad Hungaros uergunt, ita Selyni attribues, ut omnia castella, et quicquid ibi munitioris loci est, tui iuris sit tuoque nomine teneatur, uicinarumque praefectos prouinciarum admonebis ac etiam nouo sacramento astringes, ne illi te inconsulto ulla in re, quae maioris momenti sit, morem gerant. Quo facto et ille praefectum magis


1597. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

integra fide salutare indicium sibi apud Selynem si non emolumento, at certe saluti futurum. Itaque omisso instituto itinere Prusam repetens noctu ad Selynem clam peruenit, ostendit se ad salutem regis pertinentia afferre. Admissus in tabernaculum, quae in caput regis Macedo moliebatur, omnia ordine exponens indicauit, prolatisque literis manu proditoris exaratis indicium confirmauit. Selynes, cuius animo lectis literis ingens incussa est sollicitudo, indice uinciri atque in crastinum diem asseruari iusso, periculum suum animo uoluendo


1598. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

imprudente potius quam a conscio tantum facinus perpetrari. Itaque reus ueneficii manifestus (regi enim, quo nihil indicio deesset, in cane uenenum experiri placuerat) carnifici traditur, cuius ubi gula laqueo fracta est, liberi etiam confestim necati sunt, bonaque omnia in fiscum relata. Mox de tonsore quoque supplicium sumptum, qui sane, non ut conscius, sed aeque ac instrumentum sceleris interfici iussus est. Indici uita solum concessa, praemium nullum datum, quandoquidem corrupta procul dubio fide tanto post, quae sciuerat,


1599. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 227 | Paragraph | SubSect | Section]

ut sunt humana ingenia fortunae obsequentia, Corghutem morti debitum censuissent ― est autem horum hominum maxima apud Turcas auctoritas, omniaque ex eorum fere praescripto aguntur ― instructis multis lembis atque Mustangiae, genero suo, attributis, iubet eum omnia Asiae litora circumire diligenterque curare, ne Corghutes mari elaberetur. Ipse assumpta parte exercitus magnis itineribus Prusa in Lydiam ad Tmolum proficiscitur, ubi Corghutes patrii regni oblitus, et ob id de Selyne nihil timens, quieti solum et literis uacabat. Ad quem quum


1600. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 228 | Paragraph | SubSect | Section]

quo Corghuthes diuersabatur, a colono perducti illum non inuenissent (nam regulus conspectis procul equitibus, ratus se proditum esse, montem uico proximum petierat, seque in quodam specu abdiderat, ore ipsius specus uepribus obstructo) omnia circa scrutati loca forte animaduertunt ad os specus, in quo Corguthes latebat, congestas uepres recens succisas. Suspicati, id quod erat, ibi quippiam nuper a uicanis abditum esse, quod a conspectu suo dedita opera submotum esset, studio, ut fit, inquirendi amotis uepribus


1601. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 228 | Paragraph | SubSect | Section]

regulum ueste obsoleta ex subcoactis confecta indutum humi, ut Turcis mos est, contractis cruribus sedentem. Quem quum hortarentur, ut ad Selynem impauidus accederet, beneque de fratre speraret, respondit se probe scire morti esse destinatum, fatum suum iam Dei arbitratu, cuius nutu omnia moderantur, impleturum. Itaque deductus in uicum, unde aufugerat, poscit papyrum, conscriptisque ad Selynem codicillis rogat, ut libros suos, quorum ingens numerus fuit, cum omni suppellectile quibusdam in Asia sacerdotibus tribueret, familiamque suam incolumem esse pateretur.


1602. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

differunt, quamuis nomine tantum distinguantur. Neque enim Hungarica nobilitas uos, colonos suos, ciuium loco habet, sed ut mancipiis dominatur, aeque ac belli iure liceret, in uos hostilia exercet. Immo uix luce ista, qua promiscue homines cum pecoribus utuntur, uos dignos censet. Caetera omnia, quae uobis cum nobilitate communia esse debent, sibi ipsi nobilitas seorsum nefarie uendicat. Quin etiam ne miseram quidem animam uobis superbissima gens relinqueret, nisi uita uestra ei


1603. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 237 | Paragraph | SubSect | Section]

honoris locus ullus esset? Sequimini igitur Deum, libertatis uestrae auctorem, qui stupentibus aduersariis uestris uos una contraxit atque armis induit. Neque enim sine Dei nutu in unum armati, nullo nobilium obsistente, conuenistis. Itaque dum metu torpent, aggredimini hostes uestros: omnia caede ac fuga complebitis. Nihil minus sperant luxu suo perditi homines quam uobis animos esse excutiendi iugum seruitutis. Docete insolentes belluas ex aequo cum suis colonis ac ciuibus uiuere, non autem per intolerabilem fastum atque


1604. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

habebat, in Hungariam regressus est, paucisque post mensibus Budae moritur. Qui profecto praeterquam quod regiam prolem Hungaris ac Boemis ex se genitam reliquit, uilissimum regem egit, eo maxime, quod uisus est nulla prorsus gloriae cupidine duci, quum proprium regum sit omnia ad gloriam referre. Iohannes Scepusiensis limitaneos Turcas infestat, Caualam arcem obsidet, cum dedecore et damno fugam arripit. Dum Vuladislauus cum Maximiliano Vianae agit, Ioannes Sepusiensis,


1605. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

si in pugnam prodire non audes, induc in animum meliori parere ac stipendium pendere. Ad haec Sophenus subridens respondit se non eo, quo hostis uocaret, sed quo ipse constituisset uenturum: Ismahelem enim solere suo ipsius arbitratu ac consilio, non alieno praescripto omnia agere, nec se praelium detrectare, sed tempus pugnae ineundae idoneum expectare; quamquam Sophenis uix honesta uictoria futura est, quae ex seruis reportanda sit, quippe praeterquam quod omnes


1606. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 248 | Paragraph | SubSect | Section]

iubet, quorum magna pars in fidem eius sese permiserunt. Alii Selynis fidei parum credentes ultra Euphratem refugere, atque ad Ismahelem sese contulerunt, rati illum nobilibus uiris profugium esse, utpote beneficiis ac munificentia notissimum, Selynem uero nulla mansuetudine humanitateue praeditum omnia serua et subiecta sibi uelle. Erat id temporis iisdem in regionibus regulus quidam, Alaudolam populares uocabant, qui sicut caeteros circa regulos opibus, ita et animo superabat. Qui quidem uocatus Selynem adire renuit, confisus tum asperitate locorum, quae incolebat, tum copiis


1607. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 250 | Paragraph | SubSect | Section]

haud ignorabat, cum quo sane pacem habere, ut supra demonstratum est, magnopere cupiebat, quoad cum Ismahele Sopheno debellatum foret. Atque eo magis Selynes cum Polono amicitiam facere optabat, quia compertum habebat Lodouicum, Hungarorum regem, qui tunc puer admodum erat, omnia ex praescripto patrui atque eo auctore agere, nec Hungaros sine Sigismundo, aut illius iniussu noui consilii quicquam capturos. Qua obtenta coadunatas uires suas contra Syriae ac Aegypti reges in campum educit; seruorum imperii


1608. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section]

facinoribus perpetuam famam merito consequuti sunt, ego una uobiscum (quippe sine uestra uirtute nihil praeclari geri potest) eo decore dignus ab omnibus existimabor, modo in praelio, quod instat, forti ac parato animo pugnaueritis, propterea quod liberatores nos Machomethani nominis omnia secula laudibus ferent, si grauissimum Cercassorum iugum Aegipto et Syriae dempserimus. Nulla enim unquam gens saeuius, uiolentius, intemperantius, magisque impotenter in suos dominationem exercuit quam haec immanis natio in Machomethanos homines Syriam et Aegyptum incolentes


1609. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section]

dominationem exercuit quam haec immanis natio in Machomethanos homines Syriam et Aegyptum incolentes exercet. Hae importunae belluae haud satis habent populos sibi subiectos bonis spoliare, sed insuper eos leuissima ex causa uerberant, uulnerant, occidunt, matres familias ac uirgines constuprant, omnia scelera in ciues suos, ac si belli iure liceret, quotidie ędunt. Quare quum praelium inibitis, memineritis uos aduersus infestissimos latrones gladios strinxisse, et certam animis spem uictoriae concipite. Daturus est enim


1610. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 266 | Paragraph | Section]

uertere: tantum plane Turcis inest, ut alio loco diximus, siue publicae utilitatis studium, siue erga reges gentis uitio adulatio. Sunt enim fere omnes, qui praesertim in aula Turcarum regis degunt, aut serui aut libertine conditionis, quorum proprium est assentari, atque in gratiam dominorum omnia et loqui et facere. Dum haec Salomon agit, literę e Syria ad eum afferuntur Iamberdinum, Damasci praefectum, defecisse et contracta haud parua eius regionis hominum manu Heliopolim Syriae oppugnare. Igitur eo confestim exercitus cum duce Perchato Dalmata, qui


1611. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

conscii bellum cum eo gerere audebant, rege praesertim suo admodum puero, nec ullam fere inter suos auctoritatem obtinente ― Turca ira inflamatus atque insolentiae Hungarorum infensus arma Asiae destinata in eos conuertere subito quodam impetu raptus statuit, ratus, ut euenit, se omnia apud Hungaros imparata, armisque suis, si accelerasset iter, peruia atque exposita inuenturum. Nam ab excessu regis Matthiae Chugniadis Coruini ad illam diem, qua Salomon fines Pannoniae inuasit, per triginta fere annos res Hungarica adeo deses atque imbellis fuit ex ocii diuturnitate ac


1612. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

id cordi Salomoni esse animaduertebant, quam quia faciendum putarent, omissa interim Asia exercitum ad fines Hungaricos inuadendos admouendum, Taurunumque ac Sabactium, oppida in finibus Turcaicis sita, oppugnanda, affirmantes sibi ex perfugis Moesis satis cognitum esse his oppidis omnia deesse, quibus uim hostilem arcerent. Ea nempe erat id temporis Hungarorum, qui regis aetatem regebant, quum publice, tum priuatim auaritia, ut praeterquam quod a regio questore praesidiis locorum omnia maligne praeberentur, ipsi etiam praefecti haud paruam stipendii militum


1613. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

oppugnanda, affirmantes sibi ex perfugis Moesis satis cognitum esse his oppidis omnia deesse, quibus uim hostilem arcerent. Ea nempe erat id temporis Hungarorum, qui regis aetatem regebant, quum publice, tum priuatim auaritia, ut praeterquam quod a regio questore praesidiis locorum omnia maligne praeberentur, ipsi etiam praefecti haud paruam stipendii militum partem, nullo regiae censurae ob regis aetatem respectu, interuerterent. Et sunt sane plaeraque Hungarorum ingenia, ut non nisi metu in officio contineantur, atque eo petulantiae quosdam eorum prouectos fuisse


1614. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

contemnendum reddidere, quandoquidem rex egestate laborans, praeterquam quod scelestos et dicto minime audientes principes ad officium cogere nequeat, neque pacis neque belli munia e regia dignitate satis obire potest, sed dempta sibi regis auctoritate omnia praecario, aeque ac priuatus, agere cogitur. Atque hinc in regem ex egestate contemptus, ex priuatorum uero opulentia superbia, animorum elatio, factiones, et discordiae, rerum publicarum pestes maxime, oriuntur. Itaque contra ac plaerique Hungarorum opinantur res se habet. Nam regem


1615. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section]

haud minore astu elusit. Nam quum audisset Salomonem iussisse suis, ne quid hostile Pannonicis colonis inferrent, suspectam habens nouam ac inusitatam Turcae lenitatem, plusque in eo, ne possit decipi, quam in fide Turcaica reponens, missa ad Turcam cum donis legatione, se suaque omnia illi dedi simulauit, et quo simulatio occultior esset, fugeque, quam meditabatur quamque iam praeparauerat, suspitionem a se auerteret, hoc sibi caueri a Turca legatis iussit, ut scilicet illius permissu eos agros uicosque, ac oppida teneret, quae ipsa ante Turcarum ad illam regionem


1616. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section]

legatis confestim ad illam remisit, quo eiusdem praesentis dextra promissa ac fidem sancirent. Interea dum legati ad Turcam proficiscuntur, indeque redeunt, Iaxia oneratis circiter uiginti carris suppelectile ac pecunia, coeterisque, quae haud operosa grauiaque portatu erant, ea omnia in intimum regnum deuehi iubet. Ipsa excoeptis Turcae oratoribus atque extemplo trucidatis, eodem, quo res suas praemiserat, cum liberis suis sese contulit, atque ita aut sua fraude Turcae dolis obuiam iuit, aut clementiam illius in crudelitatem uertit. Nam Turca hac, ut ferunt,


1617. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

per summum scelus ultro defecerat, altera regi socio, et in Romanam Ecclesiam optime animato, non sine Italiae periculo, Hungarorum maxime negligentia et hostili fraude adempta est. Lodouicus interim, misso cum parua manu ― iustus enim exercitus inopia stipendii et terrore omnia complente subito contrahi nequiuit ― ad Drauum amnem Stephano Bothere Iuniore naderespano (hic, ut supra demonstrauimus, summus est post regem apud Hungaros magistratus), qui regiones Syrmiensi agro adiectas tueretur. Ipse cum paucis


1618. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 281 | Paragraph | SubSect | Section]

petitus breui urbem inde nudauit, nemine contra ex oppido tormentis lapideas pilas ad insulam Turcarum conatibus impediendis emittente, eo quod nullum tale tormentum oppidani habebant, quo obuiam hosticis tormentis iretur. Nempe Ioannes, Sepusiensium princeps, Transyluanus praefectus, omnia ferme maiora aenea tormenta ad Chaualam oppugnandam, ut supra demonstratum est, Tauruno exportarat, atque a Turcis inde repulsus, dum inconsulte fugit, hostibus reliquerat, nec loco amissorum alia Hungarorum principum negligentia restituta erant. At oppidani, qui omnes


1619. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 281 | Paragraph | SubSect | Section]

locis arcem quatere coeperunt, quo praesidium necessario distinerent, ut quum a tribus partibus arx munitionibus prorutis oppugnari coepta esset, Hungari suorum paucitate, tot simul locis haud quaquam possent non nudata aliqua statione occurrere, atque ita distracti sine mutuo inter se auxilio, ad omnia tuenda obeundaque non sufficientes, hostium multitudine obruerentur. Nec satis putarunt Turcae arcem tribus ex partibus oppugnare, uerum a quadam turri quoque, quam uulgo campanariam appellant, arcis propugnatores infestis telis ita urgere coeperunt, ut a


1620. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section]

Leo Decimus, Romanus pontifex, repentina morte ex neruorum resolutione, seu, ut alii tradunt, ueneno interiit magna Romanorum laetitia, tum quia Florentinum nomen Romanis inuisum erat, quod gens illa, nullae magnae rei gerendae idonea, utpote opificio tantum et mercaturae incumbens, omnia insuper sacerdotia sibi, caeteris pene nationibus praeteritis, uendicauerat, pontifice suis ciuibus impudentissime suffragante, tum quia pontifex ipse uenatui, musicae et gulae deditus, pontificatum flagitiosi hominis consilio atque arbitrio, Iuliani, fratris patruelis ex concubina


1621. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section]

ne cuiquam de se iustam conquerendi causam praeberet, improbus homo et ab ineunte aetate pessime institutus, innumeram pecuniam pontificatus praemia esse putans in hunc modum pontifici respondisse fertur: non esse ei infamiam magnopere timendam, qui ita alios supergressus esset, ut omnia mortalia infra se posita cernat. Digna sane notho et trapezitae filio sententia, qui non ingenii solum, sed etiam nationis uitio parum admodum curans, quid de se homines sentiant, de religione lucrum sectari in animum induxerat, ne discederet ab eorum instituto, qui nimia pontificum


1622. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section]

mortalia infra se posita cernat. Digna sane notho et trapezitae filio sententia, qui non ingenii solum, sed etiam nationis uitio parum admodum curans, quid de se homines sentiant, de religione lucrum sectari in animum induxerat, ne discederet ab eorum instituto, qui nimia pontificum indulgentia omnia uenalia Romae semper habuere. Quo scilicet tempore a Boëmis maxime, ut est ea gens liberioris linguae, et ecclesiastico luxui aduersa, cauponari magis pontifices quam e sacerdotali integritate pontificatum gerere dicebantur,


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
First 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.