Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnia

Your search found 6484 occurrences

More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1643-1647:


1643. Bučinjelić, Miho. Epistula ad Gerardum Planiam,... [Paragraph | Section]

Capadociam non ad praefecturam, sed supplicium trahi, quippe nec a fratre, nec a quopiam amicorum, qui magni etiam nominis apud Turcarum Regem erant, literas acceperat. Itaque binas literas fingit, ab Rege missas dicit, in his omnia priora reuocat, Capadociae Principem qua uenerat redire iubet, Axmatum uero Cayri manere, neque hoc contentus abeunti successori, tabellariisque insidias ponit, omnesque ad unum interficit. Praeterea milites


1644. Bučinjelić, Miho. Epistula ad Gerardum Planiam,... [Paragraph | Section]

ut iniurias ulcisceretur, Danubium transiens Valachiam ingressus est. huic nusquam Dragulus occurrit. deduxerat enim ex agris, uicisque in densissimas siluas paludibus obitas, non solum homines, pecudesque, sed etiam omia omnia usui necessaria, ita ut Turcarum exercitus aliunde, quae ad uictum pertinerent, comportaret. Ipse uero Dragulus expeditis aliquot equitibus, noctu sepius, interdiu plerunque per anfractus, tramitesque notos, siluas


1645. Bučinjelić, Miho. Epistula ad Gerardum Planiam,... [Paragraph | Section]

permisit. Praefectis praetera Nicopolis Bedini, atque Cilistriae manum praedatoriam colligant, imperat, Valachiamque uastent. Quibus perceptis Valachi Ioannem Comitem Seposiensem ex transyluania accersunt, huic se suaque omnia permittunt, palam ab Turcis deficientes. Ille uero milite conducto Valachiam uenit, Turcasque parantes regionem uastare prohibet. Quod ubi Regi Turcarum nuntiatum est, ueritus ne prouinciam occuparent Vngari, de pace cum


1646. Bučinjelić, Miho. Epistula ad Gerardum Planiam,... [Paragraph | Section]

periculi futuram existimant. Clissae Castellum Illyrici, super ueteres Salonas, Spalatumque Vngaricae ditionis in Dalmatia situm, superioribus diebus acriter Turcae obsidione cinxerant, prope diem per deditionem recepturi. nam omnia oppida nis quae ad uictum necessaria erant, iam deerant. sed repente quingeti Coruati, Segnia mari xxxx nauigiis aduecti, iunctis sibi Dalmatis subsidio fuere, interfectisque Turcarum nonullis castellum non solum


1647. Bučinjelić, Miho. Epistula ad Gerardum Planiam,... [Paragraph | Section]

et reliqua tribuisse. Qua re ualde laetati sumus, nam licet Vngaris castellum hoc parui momenti sit, Turcis tamen plurimum commoditatis si reciperetur, a reliquum Dalmatiae, Liburniaeque tractum delendum praeberet. quippe omnia, quae ad hunc tractum pertinent paulo a mari recedentia, usque ad castellum Ostaruicae hac hyeme Vngaris ereptum, quod super Iaderam est Liburniae ciuitatem Venetis subditam, Turcarum sunt, ex quo loco in Italiam, immo


Bibliographia locorum inventorum

Bučinjelić, Miho (1479 - c. 1550) [1524], Epistula ad Gerardum Planiam, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 2445, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [bucinjelicmepist].


More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.