Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnia

Your search found 6484 occurrences

More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1771-1791:


1771. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

atque tumultus, siqui subito exorirentur, compescerent atque comprimerent. Quin etiam demandatum aliquot fidioribus (quamquam haud scio quid possit esse fidum in tanta Tyrannide) ut infidias, conpirationes, omnia denique consilia explorent ac deferant ad ipsum principem. Sed o uanam meam mentem ac prorsus immutatam: quam indignas cogitationes magnitudine Cęsaris sugessit: dii faxint ut nihil minus cupiam, quam aut in


1772. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

per summum nefas potiretur: quo uidelicet summo loco conspicuus absque arbitris magistratus distribueret, prouincias ordinaret, conscriberet exercitus, inferret bella, stupris et adulteriis impune abuteretur, ac ea faceret omnia quę collibuissent. Hic omnes suas cogitationes collocauerat, hanc solam existimabat fęlicitatem, perinde quasi huiusmodi status (ut alię res humanę instabiles ac perbreues sunt) non dicam immortalis, sed futurus esset


1773. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

si uelamen istud a fronte detraxeris, tum intenderis mentis aciem, liquido deprehendes dominationem, quam tantopere affectaueras, somnium quoddam extitisse. Ad hoc quęso consideres quo necessitatis adactus sis: circumspice ac perpende singula: omnia, quocumque te uerteris, tristia occurrunt, perpetua nox, immensa uastitas, horrenda situ ac neglecta humiditate facies, ubique gemitus, luctus, eiulatus, poenarumque ac tortorum mille species, atque iis intermixtae furiae


1774. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

nec a se ipsa modo ruinam, sed a sociis, amicis, confęderatis amoliretur. Quod maiores nostri quum facere consueuissent prosperos successus habuerunt: magis enim bono iure, quam uirtute militari uictores euaserunt. Recense omnia bella quae gesserunt ab expulsis regibus, repete si uis ab ipso Romulo urbis conditore, unum excipi uolo peregrinum, qui aeque in suos atque in hostes fraude atque crudelitate grassatus est: reperies nihil ab illis auide,


1775. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

uidebantur ampliores opes et fortunatiorem uitam aucupari. SyL. Quum hostium furor, quasi tempestas, omnia protereret, pecuniae fuerant undecunque coaceruandae: sine quibus (ut te non latet) nihil potest expugnari, sunt enim instrumenta rerum agendarum et nerui belii. Cęterum exhausto aerario, amicorum


1776. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

nisi quem senatus hostem patriae iudicauerat, proscriptus fuit: nemo facultates amisit, nisi parricidę, qui rempublicam armis lacerauerant: aequum esse censuimus eos nihil habere in ea urbe, cui machinabantur exitium, sed omnia, quę publicę libertatis inimici possedissent, Patriae defensoribus in proemium laborum et periculorum elargiremur. Quantum autem ad me attinet, paruo contentus fuissem necessariis dumtaxat suppetentibus ad usum uitae:


1777. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

reuocent. Itaque, C. Mari, paulum hinc faciem auertas donec Caesaris quaestioni satisfacio, ne meo sermone lęsus quippiam de me grauius existimes, quando magis tuam infoelicitatem solari quam exasperare uelim: nam odia omnia contentionesque, quas tecum pro reipublicae dignitate susceperam, diremit mors oblitterauitque. Equidem, Cęsar, C. Marium semper credidi fortissimum imperatorem et bellicis artibus insignem, sed moribus et litteris


1778. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

alium diligere potuisset. Is demum crudelissimus tyrannus est cui facinora, non uirtutes aditum ad Tyrannidem strauere: praeterea si sit insolens imperii modicisque parentibus, quo dignus principatu uideatur, omnia sursum deorsum miscet in uitam et fortunas ciuium debacchatur: in summa timeri mauult quam amari. CAES.


1779. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

est. Cui pesti nisi me fortiter opposuissem (de me taceo), fuisset autem senatus auctoritas non debilitata modo, sed radicitus euersa: curia deinceps a nemine bono frequentaretur, quando abolito iure senatus omnia libidine tribunicia decernerentur: tuas quoque gallias, Caesar, unde non mediocrem uirtutis famam reportasti, aliquis tibi Mysorum postremus uel fullo uel sutor eripuisset. Quid? inuiderem C. Mario, quem


1780. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

si quando nanciscuntur, uidelicet bonę artes quum ad ingenium sibi dissimile accesserint, commutata natura in factionem uitiorum abeunt, ac ueluti uilissimi transfugae fractis pudoris atque modestię claustris omnia per summum nefas perturbant. Nam Pompiliorum et Catonum exempla non facile reperias. In uniuersum id dixerim: ex bonis plaerumque deteriores, ex malis uero nisi mali non procreantur, ut Thersitem Codrus interdum generet,


1781. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

aequam diis potestatem assecutum, qui ductor sis classium, exercitus imperator, multis equitum atque satellitum cohortibus uallatus in summa opulentia rerumque successu, arridentibus undecunque fortune blanditiis, nutu Iouis in morem omnia gubernes, alios terra, alios mari persequaris, castiges rebelles, superbos excidas, subiectis ignoscas, adsis pręsidis tuam opem implorantibus. Tum reges occurrant priuati abiectisque regalibus ornamentis aduoluti tuis genibus


1782. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

tuarum uictoriarum in ferculis uectari. Quid autem dicam de his qui adolent odores exoticos et diapasmata, symphoniacosque pueros proponunt? Quorsum enumerem tibicines aliosque musicos omnigenis instrumentis uoluptatem prouocantes? ante omnia iucundissimę sunt ac simul pectus et sensus permouent uniuersos illae populi crebrae uoces immensas laudes applausu maximo congerentis: pars inuictum, plęrique foelicem, haud pauciores patrem patrię dictitant: non


1783. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

Praeterea uis amoribus operam impendere, speciosissimę uirgines adducentur: uescendum est, Sibariticis mensis accumbes. Quis prohibet aut Parthicis indulgere conuiuiis, aut, quę concupiueris, illico perficere? omnia ex animi sententia ueluti diuina uirgula suppeditantur. Proinde non desistes mihi temeritatis nomen impingere, qui haec affectarim: uide potius ne stolidi sit atque omni sensu carentis tot aceruos laudis, tantam uoluptatis ac


1784. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

olim consensu gentium execratas iam sua sententia laudi posteritas ascribet. Quocirca (ut ad meam causam quasi postliminio reuertar) quod nequaquam inuitus aliena possessione decesserim, aequissimi atque fortissimi animi fuit. Quippe omnia pessum eunt diuinaque non dignoscuntur ab humanis, nisi his qui magistratus gerunt non solum a ciuibus iniuriam propulsent, et malos ab inferenda prohibeant, uerum etiam si minus incipientes a lare, tum suis


1785. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

Fama est Amazonas multis nationibus imperasse, quarum nihil praeter nomen ad nostram aetatem peruenit. Viguerunt Assyrii: Parthorum duodeuiginti regna fuisse produntur: terribiles Persarum copię terra marique metuebantur: quae plane omnia aut euersa sunt, aut multum a superiore fortuna deciderunt. Quid Athenienses, Lacedemonii, Macedones? Nonne late imperio potiti sunt? num Carthaginiensium opes ingentes non meminimus? at omnes hi ceruicem Romanorum potestatibus


1786. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

paucos ad tuas opes et potentiam incumbentes imperandi libidine torqueri? ac dies et noctes anxie cogitare quemadmodum assectatam tyrannidem animo gladiatorio arriperent? In amplissima dignitate suspecta sunt omnia, timentur amici, familiaribus non confiditur, a liberis et uxore cauendum est; illa uitę conditio miserrima est ubi magis spei ad tutelam sui corporis in barbaris hominibus et canum fide reponitur quam in iis quos


1787. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

proprio breui compensandum. Et quamuis complures a sumenda de scelerosis hominibus pęna causę cohiberent, ne tamen pendeas animi ac subinde circumspectes (quum pręsertim audierim uulgo dici malum esse custodem diuturnitatis metum), omnia ferro, flamma, ruina excidenda sunt, unde aliqua periculi suspitio apparuerit. SyLLA. Recte ais, o Caesar, quando multa sunt in uita hominum turpiter et calamitose


1788. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

nequaquam ex iis rebus scaturire, quae licet magnę sint, cum scelere tamen affinitatem contraxere: alioquin Phaeton et Herostratus incendiarii manibus impio facinore contaminatis cęlo terraque cari haberentur: quos tamen omnia sęcula, omnes hominum aetates uno ore infamarunt. Nam Herculis memoria summa cum ueneratione colitur, quod ex ipsius erumnis ingentia in mortales commoda redundarunt. Neque ego laudem Iouis ex eo constare putauerim quod


1789. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

blandiamur errori, adiuuemus tuam insaniam, ubi nihil a pertinacia decedis; esto magnitudine rerum gestarum terras mariaque fama tui nominis impleuisti, unicuique potentissimorum et clarissimorum regum gloria antecęlluisti, omnia denique tuis optatis obsecundarunt, ut fęlix tua et aliorum persuasione uixeris: quam repente sola mors, exacta quasi una diecula uitę, tot aceruos uoluptatum, tot congestas delitias, tot fortunę


1790. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

tanquam opipare cęntauros. SyL. Nequaquam ita est, Caesar: nam quum omnia deorum sint, nulla re indigent, quo stultius est credere eos fumo uesci atque nidore sacrarum carnium, quibus affatim nectar et ambrosia suppeditantur; uerumtamen incredibilem capiunt uoluptatem ubi facultas inciderit in


1791. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

mancipati cęco amore cęca telluris uiscera laceraturi numquam conquiescent quoad uel omnes interierint, uel aulam hanc principis inferorum in admodum abdito reconditam hiatu detexerint; unde quum scelera omnia grauissime uindicentur: nimirum cupidis Pluto non immerito succensus in auaritiam longe atrocius animaduertit. CAES. Quid nostra refert


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].


More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.