Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnia

Your search found 6484 occurrences

More search results (batches of 100)
First 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1905-1911:


1905. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [Paragraph | Section]

perspectam habui. Rogo itaque, fac me quamprimum certiorem, si intelligere potuisti: num avunculus meus moram hanc meam Albensem ferat iniquo animo, quo tempestive consilium capiam, et indignationem ejus evitem. Ea enim si a me abest, abest omne malum; si adest, adsunt omnia. Nam ipse mihi est et imperator et rex, immo uterque parens et fortuna. Si autem animum meum noscere desideras, certe is est, qui facile ab aula hujus corruptissimi temporis abesse possit, idque non quod jam otio domestico et ignaviae placeat decumbere, neque ingenium apud principes ac in


1906. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 37 | Paragraph | Section]

in aula ista quam sedentarium ago servitium. Quotidie autem vel unum in aula gradum non progredi, profecto undecim regredi est. Haec soli tibi duntaxat scribo, tu vero idem ad me vicissim facito, ut sciam quid animi hac de re meus avunculus in me habeat. Cui ut omnibus in rebus obtemperare possim, omnia mea et me ipsum nihili facio, ut nihil penitus ab officio me, quo illi teneor, dimoveat. De inopia autem mea rei pecuniariae vellem tacere. Scis enim, quanta laborem, sed timeo quod nuper in adventu Solimani Turcarum caesaris metuebam, qui scilicet si hoc regnum invadebat, ut minabatur,


1907. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 37 | Paragraph | Section]

Antonius Wrancius Valentino Basoni S. Audiens te, Valentine charissime, in patriam jam rediturum tandem, summam voluptatem accepi; majore nunc afficior tristitia, quum redire differas. Si de loco ac statu tuo dubitas, frustra id agis. Nam hic tibi omnia sunt integra et ex sententia successura. Apud Joannem Statilium, episcopum Transsylvanum, avunculum meum, quemadmodum Michael Farnae tecum perfecit, poteris habere conditionem non contemnendam, apud vero regem etiam optandam consequeris. Redeas tantummodo, nec ultra immoreris, posteaquam et


1908. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 14 | Paragraph | Section]

de facie cognoscerem? Dici profecto vix potest, quam valde amicum me, familiaremque esse cupiam. Sed tu illi meo nomine salutem dices, maximeque efficies, ut me quam maxime diligat, etiam atque etiam rogo; fraternam etiam operam ac studium meum, illaque omnia officia, quibus conjunctissimorum hominum amicitiae solent inviolabiliter, sempiterneque conservari, pollicearis ei velim. Ad te autem, quemadmodum optaveras, mitto de cervo regis mei versiculos, quorum nuper hic apud me memineramus; si placebunt, amoris atque humanitatis erit tuae, sin


1909. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 20 | Paragraph | Section]

tapetem unum, trium ulnarum longum, praeterea nihil, proficiscens in Gallias orator, commonito prius eodem avunculo meo, et rogato ut tibi satisfaceret pretio, accepi. Reliquum quicquid fuit, Jacobus frater tuus tamquam ex igne, solius mei nomen praetexendo, eripuit et divendidit, dum caetera omnia, quae apud alios reposita fuerant, utpote proscripti hominis diriperentur. Et quamquam ea, quae velut e naufragio correpta servaveram, tua semper duxi, tibi servavi: ab illa tamen die, qua legi litteras tuas avarissimas et beneficiorum immemores, aculeorum tuorum impatiens, omnia cum aliis in


1910. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 20 | Paragraph | Section]

dum caetera omnia, quae apud alios reposita fuerant, utpote proscripti hominis diriperentur. Et quamquam ea, quae velut e naufragio correpta servaveram, tua semper duxi, tibi servavi: ab illa tamen die, qua legi litteras tuas avarissimas et beneficiorum immemores, aculeorum tuorum impatiens, omnia cum aliis in proscriptionem abire permisi, et ne hilum quidem, quod tuum posses dicere, apud me reliquum feci. Tristissimus haec ad te scripsi et invitus, lacessitus tamen; verum quo animo tuas ad me dedisti litteras, eodem has meas accipe. Etenim torserunt me tuae, torqueant et te meae,


1911. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 23 | Paragraph | Section]

operirentur, quandoquidem neuter ipsorum per se sufficeret cum eo sine summo discrimine confligere, comprobans id consilii exemplo de jaculorum fasciculo, quo Scylurum quendam virum Scytham ad octoginta liberos usum fuisse accepimus, quippe quod jacula omnia uno conatu minime possent confringi, singillatim vero nihil facilius; nimirum admonens, communibus viribus cum communi hoste tam potenti ac valido esse congrediendum. Neque dubito, eos conditiones adeo salubres accepturos. Caeterum dicunt Moldavum jam in castris esse cum octoginta millibus


Bibliographia locorum inventorum

Vrančić, Antun (1504-1573) [1538], Epistulae anni 1538, versio electronica (), Verborum 4332, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist1538].


More search results (batches of 100)
First 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.