Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnia

Your search found 6484 occurrences

More search results (batches of 100)
First 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1926-1938:


1926. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page aii_v | Paragraph | Section]

beneuoli principis non modo non sum reluctatus voluntati, sed parui equidem haud inuitus: nam vinci humanitate semper turpissimum iudicaui. Hic igitur magnanimus Comes quum partim iuridicundo, partim aliis publicis et priuatis amicorum negotiis plurimum occuparetur, atque hic omnia fere symposiis definirentur, nolui bonas horas, quae superabant male collocare. Itaque dederam primos dies continuos lectioni Platonis et Aristotelis, vt aliqua ex parte reuocarem in memoriam studia philosophiae longissimo tempore intermissa. Quo quidem opere districtum vir quidam eximius, et


1927. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page aii_v | Paragraph | Section]

nobis exciderit alienum a dogmate christiano, dum exercendi gratia ingenii conamur idoneis coniecturis opiniones quorundam philosophorum de anima, eiusque partibus, et affectionibus obiter refellere. Nam ecclesiasticae veritati perpetuo nos addiximus. Tibi tuisque omnibus omnia precor foelicia. Posnaniae. 16. Decembris. 1544. PHILOSOPHANDVMNE SIT. FORTE CONTINEBAM ME DOMI aduersa valetudine,


1928. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page bii | Paragraph | Section]

male sentire de natura, planeque ingrati esse, quod eius munus gratuitum contemnimus, quae nihil facit absque summa ratione. Et mihi persuasum est inquam nihil esse flagitii in perfruendis voluptatibus, si modicae concessae temperate, atque cum ratione susceptae sint: nam omnia nimia profectaque a temeritate vitio non carent. Caeterum si cum his conferamus voluptates animi (deum immortalem) quantum hae prae illis vilescent, nec digne videbuntur ut veniant in lucem et sermonem hominum. corporis uoluptates vna cum ipso corpore consenescunt atque


1929. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page biii | Paragraph | Section]

vitam agunt, tum diem fatalem securi expectant, cum exploraturum habent, se ad meliora profecturos: Alieni autem ab his studiis, cum deiecerint animum ad appetitiones corporeas, volutenturque in sordibus, nec erigere sese ad honesta velint, etiam ad nomen mortis contremiscunt, quam sciunt omnia eorum vna cum ipsis esse extincturam, illi abeuntes ex humanis nihil habent, quod hic relinquunt, his nihil superest, quod secum ferant praeter poenitentiam: Hic me plura dicere parantem interpellauit: Multa inquit grauiter, multa etiam praeclare collegisti, illud


1930. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page cii | Paragraph | Section]

per inanes occupationes, districti curis atque negotiis non necessariis, ammittunt. Quanto satius foret, ommissis istiusmodi molestiis traducere animum ad hilaritatem, ac per hos paucos annos sic transcurrere, quasi vixisse non videremur. Praeter animi tranquillitatem caetera omnia (quemadmodum mea fert opinio) friuola sunt et inania, hisque idem finis, qui corpori est. Non seiungemus inquam ab hoc ordine philosophiam? Immo inquit in primis interdicendum illi nostra consuetudine arbitror, vt quae inuehat et nutriat curas inutiles,


1931. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c4v | Paragraph | Section]

ab his discessum est, agitati domesticis discordiis ac priuatis commodis intenti, iustitiam in libidinem vertentes, qua praesente cuiusque ciuitatis status consistit, absente disoluitur, imperium et libertatem amiserunt. Quis autem melius instruet ad cultum pietatis philosopho, qui vitam et omnia, quae possidemus, refert accepta Deo? quis grauius hortabitur homines ad pericula, mortemque pro aris, focis, liberis, parentibus, patria subeundam, quam is, qui honestatem vtili anteponit? Hic et fortunae insultus atque varietatem, et iniurias hominum ac temporum, omnes denique casus


1932. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d | Paragraph | Section]

dum lachrimatur: vna quidem his origo est, sed causae diuersae: siquidem vt afficimur, modo in gaudium soluimur, modo declinamus in luctum. Quod si recipimus inquam necesse est confiteri totius hominis generationem nihil discrepare a caeteris animantibus, ac vtrorumque simul cum corpore interire omnia. Non hodie primum inquit in lucem opinio haec venit, sed multis ante saeculis, authoritate excellentium philosophorum nixa: quamquam ego nolim cuiusquam vtamur hac in testimonio: demus vela rationi, et quo ipsa duxerit, sequamur. Quamuis


1933. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eii | Paragraph | Section]

membrana scriptoria, seponitque in intimo capitis loco, vt illis tutius sit ab externa iniuria: atque inde, quum opus est, depromit tanquam ex thesauro. Non magis enimuero turbat animum corrupta sedes memorie, quam Economum, si quis deleat eius Ephemeridas. Sed quamdiu adest intellectus, caetera omnia corrigi atque instaurari possunt, eo quidem abeunte, subleuandis imaginariis memoriaeque partibus incassum conabere. Iste locus de contemplatione naturae amplissimam praebet materiam ad disputandum, Caeterum et nox appetens, et sermo prolixior, vrget vt festinem ad calcem, neque licet vno die


1934. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eii | Paragraph | Section]

et Medicorum scholas excutere. Nunc ad postremam venio coniecturam. Si diligenter reputabimus immensam dei prouidentiam, tum in vniuersi, tum in singularum rerum creatione, inueniemus ab illo sapientissimo opifice nihil superuacuum, nihil redundans, nihil quod difluat imperfectumue sit: Sed omnia cum mensura et ratione quasi ad Lesbiam regulam facta. Naturam et habitudinem corporum cuiuslibet animalis attemperauit ad aeris, loci, pabuli qualitatem: et nihilominus benignus ille parens affatim copiam omnium praebuit, ad implenda desideria caeterarum animantium eaque finiuit


1935. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eiii | Paragraph | Section]

quo tamen nullus mortalium adhuc potitus fuit: Sed certum, stabile, sempiternum in sola contemplatione atque adeo aspectu diuinae mentis consistens, ex qua ceu perenni fonte voluptates cumulatae omni suauitate fluunt, diisque pariter et hominibus (ut Plato inquit) omnia bona proficiscuntur , quae nullius mortalis aut oratione exprimi, aut cogitatione complecti queant. Nam si magnopere delectamur intuenndo solem illustratorem orbis, reliquasque stellas flagrantes, ac miram vniuersi pulchritudinem, quanta iucunditas futura est, cum


1936. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eiii | Paragraph | Section]

quae nullius mortalis aut oratione exprimi, aut cogitatione complecti queant. Nam si magnopere delectamur intuenndo solem illustratorem orbis, reliquasque stellas flagrantes, ac miram vniuersi pulchritudinem, quanta iucunditas futura est, cum contemplabimur deum ipsum, qui haec omnia condidit? An inquit omnibus ea gaudii merces repromissa est? Omnibus procul dubio, qui conformantes se per omne tempus Dei voluntati iuste sancteque vixerunt; Alioqui stolidi est existimare, homines superbia tumentes, ardentes odio, furentes inuidia,


1937. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eiii_v | Paragraph | Section]

ab ea tanquam a peste presentanea. Mimis autem et scurris, et citharedis nulla pars aedium vacat: delatores et obtrectatores in ipsa adyta irrumpunt. Quam venales magistratus in ciuitatibus, quam rapaces praefectos ad prouincias mitti videbis: ab his opulentos diripi, pauperes ab illis opprimi, omnia fieri improbe et scelerate, sacraque et profana misceri sursum et deorsum. Qui aurium inquam atque aliarum partium pruritu capiuntur, his frustra, praeferendo virtutem occines. Quos etiam vesana cupido, aliena per iniuriam ocupandi vrget, importune ad honestatem hortabere. Si


1938. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e4v | Paragraph | Section]

ordine sempiterno diuinae voluntatis munus exequunt. Quare nil manifestius esse potest nec tamen oculis cernitur, sed manibus quoque tractatur. Quapropter nil attinet ad rem, et alioqui superuacuum esset, Deum sigillatim haec minima curare, ac se quasi socium ministris adiungere. Nam si Deus haec omnia praesens erat curaturus, non fuit opus administris. Sin autem ab iis reguntur ex ipsius sententia, quid singularis Dei curatio necessaria sit, non intelligo. Caeterum naturae superiori, id est, homini interiori formam ipsius referenti ac ab ipso aeditae, sic afficitur, vt ab eius cura nunquam


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].


More search results (batches of 100)
First 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.