Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnia

Your search found 6484 occurrences

More search results (batches of 100)
First 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1939-1952:


1939. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

Ut autem nunc ad Illustrissimam Magnificentiam vestram venirem, et meo scripto eam interpellarem, causa ea fuit. Cum nuper orationem Phillipi Callimachi, hominis eruditi sane, in qua ille ad praesidia paranda, pecuniamque conficiendam, atque contribuendam contra Turcarum vim et impetum, quo tum omnia sternerentur, huius regni clerum hortatus est, edidissem; et nostros eius ipsius, quod nobis cominus impede at periculi monuissem; Vir quidam, et religionis Christi, et salutis Reipublicae universae amantissimus, Thomas Plasa, librum hunc, quem ad Illustrissimam Magnificentiam vestram mitto,


1940. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

huius regni, et patriae patre vero, acceptus erat, ut recipias; per eum amorem, quo salutem Reipublicae nostrae, ac regni universi complexus es, oro. Vides Comes Illustrissime quae tempora sint regni nostri: vides quem hostem, et vicinum, et infestum habeamus: vides immanem illam beluam, quae omnia regna Christianorum devorat, nobilitatem exterminat, servitute omnibus mortibus acerbiore premat, regno imminere; in quod ne statim irruat, Persarum bella tantum eum retinent: quae, si casu ullo composuerit, si se, viresque suas inde avocaverit; nulla interposita vel minima hora, in nos


1941. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

pertraheret, omniumque ordinum homines ad curam salutis publicae excitaret. Quam laudem atque existimatione haereditariam Illustrissime Comes, si tu negligas; et de tua gloria multum tibi detraxeris, et regni saluti defueris, et in res privatas nostras, non levem calamitatem immiseris. Quae omnia, ut integra, tuo beneficio, nobis maneant; maiorum tuorum vestigia ingressus, et ad curam salutis publicae conversus, facile efficies. Non deest tibi ulla in re facultas Reipublicae vulnerum sanandorum; modo voluntas non defuerit. Quae ne desit, et maiorum tuorum magnis rebus gestis gloria


1942. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

foras progressa, civitateque relicta, vires amitit. Hoc igitur malum ut a visceribus regni huius amoveatur, prima et praecipua tibi Illustrissime Comes cura esse debet: discordia sublata, odiis domesticis sepultis, et loco eorum, amore, consensu, et rerum magnarum parente concordia, constitutus; omnia quae ad regni et salutem, et dignitatem, aut conservandam, aut augendam pertineant, facile nobis suppetent: et quae parva sunt, concordia magna faciet; quae infirma videntur, amor roborabit, atque nos in hostem, facile armabit, paresque Reipublicae tuendae libertatis conservandae dignitatis


1943. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

soleant; cum tu et opibus, et prosapiae dignitate, et maiorum rebus magnis gerendis, authoritate comparata, et ingenio in rebus gerendis, summaque prudentia et felicitate, instructus et ornatus ita fueris, ut omnium fortunas, authoritatem, sapientiam superes, atque adumbres. Quae omnia haec tua ornamenta, hoc uno facto, quod a te Respublica exposcit, longe ampliora et illustriora reddes, nosque, fortunasque nostras, conservabis. Quod equidem ut facias, atque ut te ad omnes impressiones Reipublicae pares; Andronicus Tranquillus Dalmata, quem patri tuo principi clarissimo, et


1944. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

et recenti memoria beneficiorum tuorum, et quod inter Optimates eminentem locum obtines, nullamque pro salute patriae non subeundam esse dimicationem putas. Aequum est igitur ut labor meus in primis desudet iis, qui de Republica bene merentur. Opto tibi omnia felicia. Cracoviae, die ii. Mensis Maii. 1545. TRANQUILLI ANDRONICI DALMATAE ad optimates Polonos ADMONITIO. EXISTIMAREM EQUIDEM


1945. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 22 | Paragraph | Section]

virium corporis et animi in eius incumberetis incolumitatem; unde spes omnium haud dubiae tanquam ex fonte quodam manantes, diductaeque per rivulos, in singulorum sedes et domicilia redundant. Siquidem ut per venas a corde (quam diu viget) sanguis et calor, spiritusque vitales profecti per omnia reliqua membra propagantur; et contra, eo quidem occumbente, neque commeante sanguine atque calore, spiritibusque penitus extinctis, languere caeteras partes corporis, ac tandem interire necesse est; ita florentes Respublicae, praesidiisque vallatae consilii atque prudentiae, sic


1946. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 29 | Paragraph | Section]

ratione versantur, aut domi militiaeve magistratus gerunt, habeant tanquam in brevi tabella depictum, quod vel fugere vel sequi, sibique ac suae Reipublicae sumere possint. Atqui non sum nescius, viri optimates, quanta rerum domesticarum et externarum experientia: quapropter non dubito, haec fere omnia, quae hactenus dixi, et quae deinceps dicturus sum, vestrum aliis esse cognita, aliis etiam cogitata: tamen haud existimo arroganter me, aut temere facere. Neque vereor curiosus in aliena Republica videri, si aut metu vestri periculi, aut vestrarum utilitatum incitatus cupiditate,


1947. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 33 | Paragraph | Section]

et parte Liburnorum, qui principum Austriae imperata faciunt. Non connumeratis maritimis Dalmatiae civitatibus, quae proximo bello aegre defensae, ammissis tamen agris, aut evastatis in Venetorum potestate remanserunt. Ragusini quidem nec integra libertate potiuntur, nec omnino serviunt. Reliqua omnia nostri nominis, Scordiscos, Dardanos, Triballos, utraque Moesias, et Thraciam inter Aemum montem et Danubium, ac totum Illyricum Thurcus suae ditionis fecit: eisque superbe, avare, crudeliter imperat. Cum Ruthenis feliciter actum est, quod se cum Polonis coniunxerunt: nam et sub iustis


1948. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 36 | Paragraph | Section]

Hoc etiam statuant optimates apud se cunctis sibi voluptatibus interdictum: agendi, laborandi, vigilandi, nullam intermissionem concessam esse: ut quum ipsi in negotiis, laboribus, excubiis fuerint, tum demum otium, quies, securitas populo, esse parta videantur. Porro ut haec omnia singularem prudentiam, assiduamque curam et cogitationem flagitant; ita quidem nihil actum esse domi videbitur, nisi parem solertiam animique robur ad cognoscendas res externas attulerint. Est enim eximiae sapientiae, summique consilii providere, ne quid extrinsecus detrimenti Respublica


1949. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 36 | Paragraph | Section]

providere, ne quid extrinsecus detrimenti Respublica patiatur. Non parum interest gubernantium Rempublicam nosse aliorum formam regnorum: quas vires habeant: quibus polleant opibus: quibus amicitiis nitantur: et quae magis vel ad odia, vel a simultates inclinent. Hoc autem operaepretium est, ante omnia prospicere, et omnis eo vis atque ratio animi et ingenii conferenda; est ut explorentur mentes finitimorum, vel publicorum hostium, vel dubiorum amicorum, quid cogitent, quid sperent, quid moliantur. Quarum rerum ignoratione saepenumero contingit, magnas rebus publicis inferri calamitates:


1950. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 44 | Paragraph | Section]

ne optare quidem a diis immortalibus possit. Quae olim singula quosdam reges illustres habuisse dicuntur eminentissima, ut Caesarem memorant clementia, Augustum felicitate, bonitate Traianum praestitisse; in hoc rege concurrentibus clarissimis virtutibus ad eum ornandum, cumulata omnia existunt. Ad haec, non tantum regiis praefulget dotibus; ut fortitudine iustitia, gravitate, severitate, constantia, beneficentia; sed etiam privatam laudem temperantia, mansuetudine, facilitate supergressus est: tanto studio in tutelam regni incumbens, tanta cura consulens quieti populorum,


1951. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 44 | Paragraph | Section]

semper invictum; et dedisse vobis clarissimas victorias de hostibus, et hanc diuturni otii peperisse huic regno tranquilitatem. Quod quidem vobis non magis fructu, quam recordatione iucundum esse debet. Quum enim terrae mariaque per hos annos armis streperent, quum arderent bello in Europa regna omnia, quum furor Martius ubique grassaretur, sola Polonia secura bellorum profunda pace fruebatur. Sed quoniam rerum humanarum aliquis finis est, ac mortalium vitam natura terminis perangustis circumscripsit, optimus Rex iam ingravescente aetate, ac eo propius accedente, quo


1952. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 47 | Paragraph | Section]

vos duntaxat optimates censui de vestris communibus commodis alloquendos. Sed dicet quispiam ingeniosus homo et acutus: Nullum vides principis errorem: nullam culpam Senatus: non contumaciam nobilitatis: regnum neque seditionibus agitari, neque vexari hostium incursionibus, sed omnia quieta esse domi et foris; quid repente accidit mali, quod te peregrinum offendat, ut tantopere sollicitus esse videare de aliena republica? Ut primum autem ad illud respondeam, quod de alienigena obiicitur; non debet quenquam offendere, si quis vel ab extremis terrae partibus quippiam animo


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].


More search results (batches of 100)
First 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.