Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnia

Your search found 6484 occurrences

More search results (batches of 100)
First 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2095-2128:


2095. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

accommodatior inter eos disceptatio potuisse videtur excitari. nam, ut ex aliis hominum studiis ad privatas res sive honor, sive fructus emanet: nullam tamen artem, aut facultatem, si rem penitus inspiciamus, cum historia conferendam; nullam, quae se ad omnia vitae genera aeque porrigat, inveniemus. Haec enim non privata solum, verum etiam publica spectat commoda: ex hac petitur moderatrix et magistra vitae prudentia; cum aliorum eventis, nullo nostro labore, nullo periculo, non modo sine molestia,


2096. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

qui vero ita versatur in historia, ut, quid aliis in omni rerum ac temporum varietate contigerit, perattente notet, ad usumque suum traducat, imperiorum ac maximarum rerum initia, progressus, finem denique ipsum observet, et haec suas ad caussas omnia referat; nonne is tam accurata, tamque multiplici observatione non mediocrem sibi in omni genere sapientiam comparat? nonne, velut in quadam specula constitutus, actiones hominum prospicit, quoque modo, quove tempore quidque fieri conveniat, unus


2097. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

ita creber sit rerum frequentia, ut verborum prope numerum sententiarum numero consequatur, ita porro verbis aptus, et pressus, ut nescias utrum res oratione, an verba sententiis illustrentur: mirum tamen est, quam non huic nostro satisfaciat. perpendit omnia: pleraque damnat. at quibus rationibus? mihi quidem ut videtur, omnium firmissimis. quae si attendantur, non iam in historia summus Thucydides videbitur; sed, omni tamquam honestate privatus, infimo loco, et postremo in ordine contemptus iacebit.


2098. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 241 | Paragraph | Section]

illud praeterea examinavimus, qua maxime in parte quisque a proposito aberrans, se ipso interdum factus deterior esse videatur: idque, sive quod, quae litteris mandaret, parum scienter delegerit, sive, quod vires ad praestandum defuerint. quae quidem omnia eo sumus aggressi, ut ii qui bene scribendi, beneque dicendi laudem sequerentur, rectam aliquam et probatam normam haberent, ad quam suas quocumque in genere exercitationes dirigerent; neque prorsus omnia, quae apud illos scripta reperiuntur, ad


2099. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 241 | Paragraph | Section]

quod vires ad praestandum defuerint. quae quidem omnia eo sumus aggressi, ut ii qui bene scribendi, beneque dicendi laudem sequerentur, rectam aliquam et probatam normam haberent, ad quam suas quocumque in genere exercitationes dirigerent; neque prorsus omnia, quae apud illos scripta reperiuntur, ad imitationem sibi proponerent; sed ex illis, si quae sunt dicendi virtutes, caperent, vitia vero studiose declinarent. Atque in illis quidem libris, cum de historicis non nulla attigissem, etiam ea quae mihi


2100. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 241 | Paragraph | Section]

imitationem sibi proponerent; sed ex illis, si quae sunt dicendi virtutes, caperent, vitia vero studiose declinarent. Atque in illis quidem libris, cum de historicis non nulla attigissem, etiam ea quae mihi de Thucydide viderentur, ostendi. quae quidem omnia breviter et summatim sum complexus: non equidem negligentia, neque vero quod earum rationum, quibus propositum nostrum confirmare ac stabilire possemus, copia me deficeret; sed quia omnem meam scriptionem ad ea quae maxime opportuna esse, et ad


2101. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 241 | Paragraph | Section]

fieri poterat, ut, de quibus accurate et copiose agere statuissem, eos strictim ac leviter attingerem. Cum vero cupere te animadvertissem, ut separatim de Thucydidis historia commentarios conficerem, in quibus quae in illo animadversione digna sunt, omnia persequerer, eo libro, quem de Demosthene tum in manibus habebam, reiecto, pollicitus sum tuae me voluntati obtemperaturum. nunc vero, re confecta, quod tunc promiseram, tibi persolvo. De singulis autem verba facturus, pauca quaedam de me ipso,


2102. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 242 | Paragraph | Section]

ut vitia tantum colligerem, aut eiusmodi aliquid facerem, neque ut, quae in eo praeclare confecta animadverterem, silentio praeterirem; ea vero quae non optime dicta essent, invaderem: sed ut, quae mea de eius oratione esset sententia, explicarem; atque omnia complectens, quid ille cum aliis commune haberet, qua in re differret, ostenderem. Quod mihi facere instituenti, non virtutes tantum eius, sed, quae virtutibus plerumque annexa solent esse, vitia quoque persequi necesse fuit. non enim id praestare


2103. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 242 | Paragraph | Section]

et nostra et veterum memoria, nulla malevolentia suffusi, sed veritatis studio ducti, in eadem se palaestra exercuerint, possum sexcentis prope testibus comprobare. duobus tamen ero contentus, Aristotele, et Platone. atque Aristoteles quidem non optime omnia a magistro suo Platone tradita existimat: qualia sunt quae Plato de ideis, de ipso bono, de republica disseruit. Plato etiam ipse, Parmenidis, Protagorae, Zenonis, atque aliorum, qui rerum natura constantium philosophiam profiterentur, errores


2104. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 243 | Paragraph | Section]

veritatis cognitionem recte philosophantibus esse propositam; quae etiam optimam ineundae vitae rationem nobis ostendit. Cum igitur nemo illos, qui in dogmatibus dissentiunt, propterea reprehendat quod non omnia veterum dicta probent; quis est qui eos reprehendendos existimet, qui cuiusque dicendi generis proprietates explicet? nisi siquis tantum veteribus tribuat, ut iis etiam virtutibus eos ornet, quibus omnino caruerunt? Superest unum, quod a nobis


2105. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 246 | Paragraph | Section]

res Corcyraicae ac Potidaeaticae, et quaecumque huic bello ansam praebuere. inter Corcyram et Potidaeam dissensiones, et quaecumque hoc bellum suscitarunt. quae simul omnia, et quae inter ipsos, et quae adversus barbarum Graeci gesserunt, annis summum quinquaginta perfecta sunt, quot a discessu Xerxis ad huius belli principium numerantur: cum interim Athenienses et principatum confirmarunt, et


2106. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 247 | Paragraph | Section]

octavum librum maritima illa pugna, quae ad eum locum quem Sepulcrum canis apellant, est commissa, terminavit. praesertim Adde quod, cum in prooemio, quaecumque hoc in bello gesta sunt, omnia se esse perscripturum affirmasset; itemque in quinto libro tempora collegisset, et unde ortum bellum est, et quousque processit, scripsit haec ad verbum: Hoc solum inveniet exitu comprobatum ex iis quae futura esse ex oraculis affirmabantur semper


2107. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 248 | Paragraph | Section]

ac post, cum Nicia et collegis salutem pacti, se cum rebus omnibus ei dediderunt. De Aeginetis vero captis, qui Thyreae erant, ita scribit: Interea Athenienses, cum appulissent, statim omni exercitu admoto, Thyream capiunt, oppidum incendunt, omnia diripiunt. Aeginetis autem, siqui a caede servati erant, abductis, Athenas reverterunt. Cum autem magnis utraque civitas in ipso statim belli initio calamitatibus conflictaretur, fiebat ut pacis utraque cupiditate teneretur. Iam de priori verba


2108. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 249 | Paragraph | Section]

detrahi possit: alia ita sunt negligenter decursa, ut eximiam illius in dicendo facultatem ne minima quidem ex parte prae se ferant. quod quidem cernere est potissimum in concionibus, in colloquiis, atque aliis eiusmodi elaboratis orationibus. quae cum omnia diligenter curasset, historiam ipsam reliquisse videtur imperfectam; quemadmodum Cratippus, qui et eius fuit aequalis, et quae ipse omiserat, in unum coegit, scriptum reliquit: cum eas orationes ita dicat adhibitas esse, ut non modo rebus ipsis


2109. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 252 | Paragraph | Section]

atque hoc quidem bellum; etsi homines, quibus ipsi bellis intersunt atque depugnant, ea omnium arbitrantur esse maxima; absoluta vero cum sunt, vetera admirantur; tamen ostendet iis qui ex rebus gestis iudicabunt, longe maximum exstitisse. ac omnia quidem, quae dicerent singuli, qui aut gesturi bellum essent, aut iam gererent, quae aut ipse audivi, aut aliis narrantibus cognovi, difficile fuerit exacte memorare. verum, ut quisque semper de rebus praesentibus maxime consentanea dicere mihi


2110. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 252 | Paragraph | Section]

hoc in bello plerisque orbis terrae partibus exstiterunt, quae de solis defectionibus, crebrioribus quam umquam antea: quae de siccitatibus, unde fames ingens, ex fame vero pestilentia exorta; quae non mediocribus civitatem malis afflixit: quae simul omnia cum hoc bello civitatem invaserunt. Origo autem ipsius ab Atheniensibus, et Peloponnesiis, soluto, quod in annos triginta post captam Euboeam percussum erat, foedere, manavit. qui cur initam foederis societatem diremerint, et caussas et


2111. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 253 | Paragraph | Section]

subsistunt. de quibus uberius antea disseruimus: ut nihil sit necesse nunc de illis denuo orationem instituere. Neque vero quibus ex praeceptis aut rebus harum virtutum quaelibet enascatur, cum multae illae sint, meminisse oportet: cum haec iam a nobis omnia sint quam diligentissime pertractata. Quo vero dicendi genere sint usi qui ante Thucydidem historias scripsere, quasque ex his leviter attigerint partes, ab initio, ut eram pollicitus, rem repetens, summatim percurram. sic enim proprium huius viri


2112. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 255 | Paragraph | Section]

abs te, Q. Aeli, atque ab aliis elegantis doctrinae sectatoribus, siqui forte haec legent, maiorem in modum peto, ut susceptum a nobis consilium perpendant. nihil enim nos aliud conamur, quam ut characterem Thucydidis ostendamus, ac simul omnia animadversione digna, quae illi contigerint, comprehendamus. quae omnia cum facimus, nihil omnino, praeter eorum qui ad huius se viri imitationem componere volunt, utilitatem, propositum habemus. Itaque in ipso statim prooemii exordio hac utens


2113. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 255 | Paragraph | Section]

siqui forte haec legent, maiorem in modum peto, ut susceptum a nobis consilium perpendant. nihil enim nos aliud conamur, quam ut characterem Thucydidis ostendamus, ac simul omnia animadversione digna, quae illi contigerint, comprehendamus. quae omnia cum facimus, nihil omnino, praeter eorum qui ad huius se viri imitationem componere volunt, utilitatem, propositum habemus. Itaque in ipso statim prooemii exordio hac utens propositione, Bellum scilicet Peloponnesiacum, de quo scripturus erat,


2114. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 256 | Paragraph | Section]

arbitrarentur, contemptui haberent: quandoquidem non statim, quae expectaverant, experti sunt, ut, cum primum in terram descenderent, putabant, deiecti animo tamquam adversus Lacedaemonios pugnaturi. Detracta hac tota circumscriptione, reliqua omnia nominibus ac figuris maxime accommodatis comprehendit, neque ullam, prope dixerim, aut ad dictionem, aut ad res spectantem virtutem praetermisit. quas quidem virtutes denuo enumerare nihil necesse est. In septimo autem libro extremam Atheniensium


2115. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 258 | Paragraph | Section]

affectionem imitarentur, praeque metu modo huc, modo illuc corpore nutarent, et magna ex eo molestia afficerentur. assidue enim exiguum intra spatium aut fugiebant, aut trucidabantur. licebatque ex Atheniensium exercitu, quam diu aequo marte pugnabatur, omnia simul exaudire; lamentationes, clamores; victores, victos; et alia eiusmodi quae magno in periculo magnus exercitus multis modis clamare cogitur. His aequalia et iis eveniebant qui in navibus erant. Tandem Syracusam ac socii, cum inter eos diu


2116. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 259 | Paragraph | Section]

invenitur, ac non vulgari aliqua disciplina factus artifex, humile illud, minimeque generosum, et incompositum genus, non damnabit. quo fit, ut tam illud quod rationis est expers, quam quod eiusdem est particeps, iudicium consentiat. a quorum utroque omnia quae ad artes attinent, iudicari volumus. Ego vero non video quo pacto illa quae magna atque admirabilia quibusdam videntur, laudibus afficiam; quae tantum abest ut primas illas maximeque communes habeant virtutes, ut, cum et nimiam et inanem


2117. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 259 | Paragraph | Section]

commonstrabo. Atque in tertio quidem libro, ubi crudelia illa atque nefaria facinora, quae in Corcyrensi seditione contra potentissimos quosque a populo commissa sunt, enarrat, quousque intra communis usitataeque linguae terminos mansit, perspicue omnia, breviter pleneque dixit: sed simulatque tragico more communes Graecorum calamitates exaggerare atque amplificare incipit, animoque extra consueta evagatur, longe se ipso fit deterior. Sunt autem de illo priore genere haec; quae vix errata esse


2118. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 261 | Paragraph | Section]

τὸ δὲ σῶφρον τοῦ ἀνάνδρου πρόσχημα, καὶ τὸ πρὸς ἅπαν συνετὸν ἐπὶ πᾶν ἀργόν quasi dixeris: Prudentia, in virilitatis praetextus, et Animus ad omnia cautus, animus per omnia ignavus . Magis autem proprie sic dixisset: οἱ δὲ σώφρονες ἄνανδροι, καὶ οἱ συνετοὶ πρὸς ἅπαντα ἐν ἅπασιν ἀργοί. Hoc est;


2119. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 261 | Paragraph | Section]

καὶ τὸ πρὸς ἅπαν συνετὸν ἐπὶ πᾶν ἀργόν quasi dixeris: Prudentia, in virilitatis praetextus, et Animus ad omnia cautus, animus per omnia ignavus . Magis autem proprie sic dixisset: οἱ δὲ σώφρονες ἄνανδροι, καὶ οἱ συνετοὶ πρὸς ἅπαντα ἐν ἅπασιν ἀργοί. Hoc est; Qui autem prudentes


2120. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 261 | Paragraph | Section]

sic dixisset: οἱ δὲ σώφρονες ἄνανδροι, καὶ οἱ συνετοὶ πρὸς ἅπαντα ἐν ἅπασιν ἀργοί. Hoc est; Qui autem prudentes essent, ii parum viriles; qui vero ad omnia se caute compararent, omnibus in rebus ignavi vocabantur . Quodsi hucusque partim orationem fucando, partim vero duriter tractando, ulterius progredi supersedisset, non ita molestum se fortasse praebuisset. sed alia etiam his adiungit:


2121. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 264 | Paragraph | Section]

sunt, eas pulchritudines, quas egregiae habent formae, omnes inesse arbitrantur: ac, si quis est qui aliquod in ea vitium reprehendere conetur, ab eo, tamquam ab invido et calumniatore, sibi cavent. Atque hi quidem, hac una orationis virtute decepti, omnia etiam ea quibus caret, huic scriptori attribuunt. neque id mirum. nam quae quisque illi quod amat et admiratur, inesse vult, eadem re ipsa inesse arbitratur. At qui iudicio sunt minime depravato, et rationes ad rectas regulas examinant; sive id


2122. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 265 | Paragraph | Section]

faciunt; sive quod etiam disciplinis iudicium confirmatur quod, firmam stabilemque iudicandi rationem secuti, ita sunt disciplinis exculti, neque omnia ex aequo laudibus prosequuntur, neque ex omnibus offensionem molestiamque capiunt: se rebus bene et cum ratione adhibitis meritas laudes tribuunt; ea vero in quibus peccatum est, commendatione indigna arbitrantur. Quapropter, quod antea feci, ut


2123. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 269 | Paragraph | Section]

μαντικήν τε καὶ χρησμοὺς καὶ ὅσα τοιαῦτα μετ᾽ ἐλπίδων λυμαίνεται. Hoc est; Spes, periculi solatium, etiamsi damno afficit, non tamen evertit eos qui illa supra modum utuntur; sed ab eis qui omnia in fortunae aleam proiciunt, (infert enim detrimentum e sua natura) cognoscitur postquam decepti sunt: a qua qui sibi cavet in quo iam est eam expertus, non errat. Quod vobis, qui imbecilles estis, quorumque nunc salus est in extremum ad lucta


2124. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 270 | Paragraph | Section]

missis, hanc orationem minime dignam arbitror. Neque vero placet ut Melii, parvae civitatis incolae, qui nihil illustre umquam praestituerunt, maiorem dignitatis quam securitatis suae rationem habuisse, ac, nequid indignum facere cogerentur, ad omnia gravissima perferenda prompti fuisse videantur: Athenienses vero, qui Persico bello et civitatem et regionem omnem relinquere, quam turpi alicui Persarum mandato obtemperare malebant, Meliorum stultitiam reprehendant, qui idem, quod ipsi ante


2125. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 277 | Paragraph | Section]

(nihil autem his est aut utilius, aut magis necessarium) e communi vita tollunt, ac paucis tantum quibusdam hominibus tamquam propria attribuunt, idem facere, quod in civitatibus, quae aut paucorum dominatu, aut tyrannide premuntur, fieri consuevit. Qui omnia quae in Thucydide habentur, coniectura assequi possint, ii facile ob paucitatem numerari queunt: in quo sunt quaedam, quae ne illi quidem pauci, sine grammatica explicatione consequantur. Ad eos autem qui Thucydidis orationem ad veterem atque illis


2126. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 277 | Paragraph | Section]

MG: Thucydidem imitati qui sunt. aliquid dicam: quod ad huius operis nostri absolutionem vel maxime requiri videtur. quae quidem res verendum nobis esse monet, ne quam reprehensionis occasionem iis praebeamus qui omnia calumniari solent; qui talem postea aliquam de nobis accusationem proponant, quae a nostra modestia, quam et in moribus, et in sermonibus semper secuti sumus, longissime absit. quibus statim odio ac malevolentia facere videbimur, si quos in medium


2127. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 279 | Paragraph | Section]

enim videtis, Athenienses; quaecumque umquam universi vos voluistis, et postea quisque pro se gerenda existimavit, nihil umquam vobis e manibus est elapsum. quae vero voluistis quidem, post autem alius alium respexistis, tamquam ipse nihil, proximus omnia facturus esset; in iis nihil umquam praestitistis . Haec sententia multis est modis involuta, ita tamen explicata, ut a communi usu loquendi ad insolitum dicendi genus transierit. servata est tamen in perspicuitate granditas. In maxima autem


2128. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 279 | Paragraph | Section]

a Philippo, ex quo pacem fecit, inferuntur; cumque certum mihi plane sit, dicturos esse omnes, etsi re non idem praestent, oportere tum verbis, tum vero rebus ipsis prospicere, ut ille abstineat ab iniuria, meritasque poenas luat: eo deducta proiectaque omnia cerno, ut verear ne, quod dicam, contumeliose illud quidem, sed vere tamen dici possit. Ego, si, quod maxime contra rem publicam foret, oratores omnes suadere, vosque suffragiis vestris comprobare voluissetis, nihilo deteriore loco, quam nunc est,


Bibliographia locorum inventorum

Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].


More search results (batches of 100)
First 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.