Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: omnia Your search found 6484 occurrences
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 22-71:22. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] euomuit et Honoratum ab archidiaconatu deiecit dicens: Non debet sacerdos in archidiaconatus ministerio deseruire . Moxque alium moribus et uita sibi concordem in locum eius asciuit.
23. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] eum districte precipiens, ne missarum solempnia celebraret. Maximus uero scismatico scelere inuolutus obstinata mente contempsit pape preceptum, sed confisus de suorum potentia propinquorum et aliorum secularium uirorum, quibus denudata sua ecclesia multa donaria largiebatur, missas celebrabat et omnia pontificalia presumebat. Tunc beatus Gregorius scripsit clero et populo Salonitano precipiens, ut nullus communicaret eidem Maximo sacerdotium rapienti. Sed tantus erat metus ipsius et suorum complicum, quod nullus audebat eum palam uitare. Honoratus uero archidiaconus et quidam Paulinus
24. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] predationibus, ferino more gaudebant. Bellaces ualde et quasi pro nichilo ducentes se morti exponere, nudos se plerumque hostilibus armis obiciunt. Hi apud plures poetarum de quadam ridiculosa opinione notantur. Etenim quando luna ecclipsin patitur, putantes eam a spiritibus corrodi et consumi, omnia eramenta domorum pulsant, quasi per strepitum fugatis demonibus credunt lune succurrere laboranti, unde Virgilius: pulsantes era Curetes. Permixti ergo sunt populi isti et facti sunt gens una, uita moribusque consimiles, unius loquele. Ceperunt autem habere proprios duces. Et quamuis praui
25. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] tedio propter terre sterilitatem et propter aquarum penuriam ingenti etiam desiderio cupiebant ad patriam reuerti. Sed licet Salona deserta iaceret nullique hostes auderent in ea manere, Salonitanis tamen uidebatur non satis tuta statio ibi fieri posse. Hostile quippe incendium consumpserat omnia, turres et menia prostrata iacebant. Solum teatri edificium, quod in occidentali parte constructum fuerat, adhuc integrum remanebat. Sic ergo miseri ciues hinc rerum urgebantur inopia, illinc metus adhuc deterrebat hostilis. Et quia pars magna eorum per orbem erat dispersa et ipsi pauci et
26. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] pactum inter se statuerunt, ut ditiores sibi domos propriis sumptibus edificarent, ceteri uero, quibus res non erat sufficiens pro domibus construendis, haberent turres circumpositas pro habitaculis suis, reliquum uulgus habitaret in fornicibus et in criptis.
27. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] mare respicit, se componentes reliquam partem urbicule uacuam dimiserunt.
28. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] beati Domnii pontificis, quod Salone remanserat, leuaretur translatumque in ecclesia, que nuper dedicata fuerat, locaretur. Et ualde placuit omnibus. Explorata itaque temporum uice, quando possent hoc comode atemptare, abierunt Salonam ingredientesque basilicam episcopii confusa et dissipata omnia repererunt. Repletus enim erat locus ille ruinosis tectis congestique incendiorum cineres uepres iam et uirgulta produxerant ita, ut quamuis adhuc aliqui superessent, qui locum sciebant, tamen quia tumba ipsius subterraneis fornicibus absconsa latuerat, non facile discerni poterat, unde
29. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] in magna reuerentia habebatur a regibus et principibus Sclauonie tribuebantque ecclesie sancti Domnii uillas et predia multa facientes confirmationes et priuilegia super nouis collationibus et antiquis. Ipse autem uenerabilis Laurentius non sibi aut carnalibus erat proximis intentus acquirere, sed omnia ad proprietatem ecclesie ascribebat. Tantum enim studiosus extitit ad ampliandum ac decorandum ecclesie thesaurum, ut quendam proprium seruum in Anthiochiam ad discendum fabrilia opera auri et argenti dirigeret. Qui cum iam bene instructus redisset, fecit uenerandus pontifex excudi ab ipso
30. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] auri et argenti dirigeret. Qui cum iam bene instructus redisset, fecit uenerandus pontifex excudi ab ipso candelabra magna de argento et alia candelabra manualia. Fecit etiam urceum magnum et alium paruum et ciminile manicatum, calicem et capsam, uncum pastoralem et crucem et alia quedam, que omnia perfecit opere sculptorio artis ingenio Anthiocene.
31. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] Scitote, filii, quia hec, que petere Gothi student, sepenumero audisse me recolo, sed propter Arrianos, inuentores litterature huiusmodi, dare eis licentiam in sua lingua tractare diuina, sicut predecessores mei, sic et ego nullatenus audeo. Nunc uero euntes gentem illam obseruare facite omnia, que a uenerabili fratre nostro Maynardo sancte Rufine episcopo cardinali sinodaliter statuta sunt, quoad usque legati nostri illuc accedant . His auditis ab aspectu domini pape sese gradu concito submouerunt ad suam prouinciam regredi properantes. Tunc Cededa Vlfum presbiterum
32. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] cum Rome bis, et in Spalatina synodo tribus uicibus factum fuisset, ecce repente diuina ultio in ipsum manifestata est. Nam cum nichil languoris nichilque doloris in corpore pateretur, secessum petiit ex consueta necessitate nature ibique subitaneo dolore correptus euulsis a corpore uisceribus omnia intestina in secessum effudit. Et sic homo impius Arrianam imitatus perfidiam, iusto Dei iudicio ignominiosa Arrii morte dampnatus est.
33. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] archiepiscopum ad regem Colomannum pacem postulantes ab eo. Quem ille benigne suscipiens, annuit omnibus petitionibus, quas Spalatenses fecerant pro pacis federe componendo. Facta igitur conscriptione omnium, que hinc inde fuerant ex beneplacito stabilita, iurauit rex cum suis principibus, omnia firmiter obseruare. Postera uero die iurauerunt Spalatenses, primo quidem maiores, deinde iuniores, postea uulgus omne, ut Colomanno regi et eius posteris, ac regno Hungarie subiecti et fideles omni tempore permanerent. Tunc rex ciuitatem ingressus, ualde honorifice a clero et populo
34. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] cuiusdam oratorii de more conflueret, Hungari, qui erant in turri, supergrederentur menia ciuitatis, ceteri uero, qui extra erant, uiso signo accurrerent et sic ciuitas suorum effeta subsidio ciuium facile capi posse ostendit. Et placuit duci consilium et cunctis collateralibus eius et omnia sunt ad nutum presulis preparata.
35. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] residendo, effectus erat familiaris omnibus et amicus, singulos enim pro meritis caritatis uiscere confouebat. Factum est autem, ut eo tempore congregaretur clerus Spalatine ecclesie pro archiepiscopo eligendo. Et tandem premisso tractatu de electione cuiusdam in archiepiscopum, ut moris est, omnia uota in personam eiusdem cardinalis concorditer conuenerunt. Itaque electionis solempnitate deuote ab omnibus celebrata protinus Iohannes comes, coadunata populari multitudine, sicut solet interdum laycalis ruditas, notos contempnere, ignotos appetere, certa respuere, incerta diligere,
36. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] coadunata populari multitudine, sicut solet interdum laycalis ruditas, notos contempnere, ignotos appetere, certa respuere, incerta diligere, ueniunt ad eundem legatum, labiis ex ira trementibus clamosisque uocibus et tunc concionari incipiunt dicentes, quod alias eum diligerent et uellent per omnia reuereri, sed non consentiunt, ut eorum archiepiscopus efficiatur. Tunc subridens cardinalis benigna eos allocutione sedauit, dicens: Viri Spalatenses, non conuenit sapientibus pro nichilo concitare tumultum et quasi aliquod foret grande scelus admissum in tante seditionis scandalum tam
37. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] miserunt ad ducem nuntios uerbis pacificis postulantes, ut a tanta Spalatensium uexatione cessaret, et cum eis amicabiliter de pacis compositione tractaret. Ipse autem, ut erat peruerse mentis homo multoque intumesceret superbie fastu, talia nuntiis uerba respondit: Non cessabo, donec omnia uineta uestra ita prosternam, ut tantum uini non inferatur in ciuitatem, quantum poni possit in calice ad ministerium unius misse . Reuersi autem nuntii retulerunt ciuibus tristia ducis responsa. At illi suspicientes ad celum dixerunt: Deus omnipotens, superbie detestator, contere
38. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] Spalati comorantes multosque iam pestiferi dogmatis tabe ab eis infectos. Cepit ergo paulatim eos ad catholicam normam miti sermone allicere frequenter eos conuocans, frequenter exhortans. Sed cum illi heretica calliditate tergiuersantes dissimularent conuerti, statim archiepiscopus fecit omnia bona eorum diripi eosque anathematis uinculo innodatos cum magno opprobrio de ciuitate expelli. Tunc predicti fratres uidentes se maximis iniuriis dampnisque affectos ad mandatum ecclesie sunt reuersi fecitque eos archiepiscopus suam heresim, tactis sancrosanctis euangeliis abiurare ipsosque
39. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] ad Romanam curiam essent deuoluti. Qui cum illuc pariter conuenissent, preparabant se mutuis accusationibus impetere. Verum antequam cause huiusmodi coram summo pontifice in iudicitium deducte fuissent, amicis suadentibus et de pace consulentibus, eorum sunt animi mitigati. Nam archiepiscopus omnia ipsis restituit et sic cum pacis gaudio ad propria sunt reuersi.
40. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] efficeretur. Et cum non posset uerbum nisi cum difficultate exprimere, flebat amare quando aliqui ueniebant ad eum. Sed cum nondum fuisset ex toto ui languoris absorptus, abiit Romam et interfuit concilio domini Innocentii, quod apud Lateranum celebratum est. Inde autem rediens, cum iam per omnia inutilis esset effectus, uix pauca uerba coram clero et populo proponere potuit. Sed Treguanus episcopus Tragurensis uno et altero die aliquot capitula ipsius concilii perlegit et exposuit.
XXV. De passagio Andree regis
41. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] profecturus. Misit ergo, et conduxit naues magnas a Venetiis, ab Ancona et Iadera, et ab aliis ciuitatibus Adriactici sinus fecitque omnes applicare ad portum Spalatine ciuitatis. Premisit autem omnem apparatum armorum et escarum in multitudine curruum et iumentorum. Qui uenientes repleuerunt omnia per circuitum ciuitatis. Precessit autem regem et Hungaros ingens Saxonum multitudo, qui omnes pacifici et mansueti erant, cum deuotione ac desiderio nauigationem regiam prestolantes, omnes enim cruce signati erant. Ad petitionem uero domini regis dederunt Spalatenses totum suburbium ad
42. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] Thomam canonicum in archidiaconum suum tricesimo etatis sue anno, archiepiscopo tunc absente Guncello. Cum uero fuisset reuersus, presentatum pro confirmatione petenda archidiaconum primo admittere noluit, quippe cui numquam pene canonicorum facta, licet honesta, placebant. Postmodum uero, uidens omnia de promotione archidiaconi rite ac canonice processisse et quia nulla erat scintilla discordie inter canonicos, ex qua posset refragrandi materiam finaliter inuenire, assensum prebuit et dans suam benedictionem ei archidiaconatum confirmauit propriaque manu installauit eundem.
43. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] inciderat, dum aliis prepararet. Sui uero complices, ut erant in peruersitatis proposito indurati, ceperunt contra archiepiscopum tumultuari consensum adhibere negantes. Contra quos cardinalis multum aspera uerba intorquens uix eorum sedauit tumultum. Tandem facta promissione altrinsecus, quod ad omnia starent auditoris precepta, presul cum suo agmine merentibus animis et obducta facie sese hospitio receperunt. Et non expectantes arbitrium cardinalis unus post unum, quasi de naufragio, iter arripiunt ad propria redeundi. Tunc uenerabilis Otto, absoluto prius ad cautellam archidiacono et
44. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] prius ad cautellam archidiacono et eodem in plenitudine sui offitii restituto, precepit archiepiscopo, ut eum quasi sotium et filium paterna charitate pertractet, nec umquam aduersus eum patiatur tam praua imperitorum machinamenta uigere. Guncellus autem demisso uultu in terra respondit se uelle omnia deuote et efficaciter adimplere.
45. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] Guncellus, nullam ulterius sustinens moram necdum plene licentiatus recessit. Quas litteras cum cardinales uidissent, uolebant archiepiscopum reuocare ad iudicium, si archidiaconus causam uoluisset resumere contra eum. Sed dominus Otto, compositionis conficiens instrumentum, distincte expressit omnia, que secundum statuta canonum singulis ministeriis pertinere noscuntur. Expletis itaque omnibus negotiis uenerabilis cardinalis traddidit conscriptiones arbitrii, unam procuratoribus archiepiscopi, alteram archidiacono eumque ad patriam cum sua gratia et benedictione remisit, confirmato sibi
46. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] non ante sed retro ire debebat. Superbie pestis precipue uigebat in ea ita, ut qui potentiores esse uidebantur, uel rectores seu consules, paruam curam de communi utilitate haberent, immo pro modico sui lucri emolumento maximum communitatis commodum uenundabant. Preterea furta, cedes, rapine et omnia mala perpetrabantur impune. Non enim unicus erat, qui gubernationis moderamen super omnes teneret, sed uniuerse ciuitatis uulgus pro sua uoluntate singillatim dominos sibi de potentioribus fecerant, quorum iniquo freti patrocinio, multa scelera presumebant. Et propter hoc inter ipsos magnates
47. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] ex filiis Vitalis, cum sua sotietate apud portum monasterii positus audiens miserabilem casum fratrum suorum cepit tristis et anxius ad ciuitatem reuerti.
48. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] coram populo multis laudibus perorarunt. Post hec autem surgens Garganus, ut erat eloquens uir, multum lepide contionatus est. Et prestito sui regiminis iuramento, fecit uniuersam multitudinem tam nobilium quam popularium uinculo sacramenti astringi, ut essent suis preceptis obedientes per omnia et sequaces. Iussit autem omnes iuratos in scriptis redigi et inuentus est numerus fere duum milium uirorum. Tunc ordinauit curiam statuens iudices, camerarios et precones. Totum namque regimen disposuit ad exemplar Ytalicarum urbium, que per potestatum regimina gubernantur. Cum enim nihil
49. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] Pribislaus et Osor, filii Malducis de Almisio. Tunc potestas misit ad insulanos precipiens, ut statim ad eos accederent, et spreto dominio Almisanorum recipiant dominium Spalatensium. Illi autem ualde gratanti animo accesserunt et iurantes omnimodam subiectionem tradiderunt ex potestatis precepto omnia bona Almisanorum, que erant in insula, greges, armenta et sata et uniuersa, que pertinebant ad ipsos. Que omnia receperunt Spalatenses et transposuerunt ea in terra, alia in Appuliam uendenda miserunt, alia in eadem insula custodiri fecerunt. Osor autem, qui erat comes eiusdem insule, eo
50. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] et spreto dominio Almisanorum recipiant dominium Spalatensium. Illi autem ualde gratanti animo accesserunt et iurantes omnimodam subiectionem tradiderunt ex potestatis precepto omnia bona Almisanorum, que erant in insula, greges, armenta et sata et uniuersa, que pertinebant ad ipsos. Que omnia receperunt Spalatenses et transposuerunt ea in terra, alia in Appuliam uendenda miserunt, alia in eadem insula custodiri fecerunt. Osor autem, qui erat comes eiusdem insule, eo tempore aberat, Almisani uero armatis clanculo lignis nauigauerunt latenter ad insulam et inuaserunt quatuor
51. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] ad custodiam insule duobus nobilibus uiris, Lampredio et Stephano, tradita eis sotietate quinquaginta bonorum iuuenum ex popularibus ciuitatis, ipse cum toto exercitu repedauit ad urbem. Auxit autem exercitum et abiit ad uineta hostium cepitque ea passim destruere, succidere arbores et culta omnia deuastare.
52. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] est autem et appropinquante Osor, Spalatenses cum sua numerositate lignorum subito prorumpunt ex portu et sparsim remigantes circumuallant equor, ne qua parte uia pateret hostibus euadendi. Videns autem Osor hostilibus se circumseptum cateruis, non potuit diuertere sed cohortatus suos, inter omnia Spalatensium ligna irruens, ulterius remigauit. Et dum iam constringi, dum teneri putatur, ipse, uelud anguilla lubrica, de manibus comprimentium elapsus est et euasit. De cuius euasione Spalatenses multum tristes effecti, ad propria sunt reuersi.
53. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] Sed cum essent hostium respectu paucissimi, consultum uolentes esse uite sue, campum hostibus relinquentes ad tutiora loca se contulerunt. Tunc Almisani liberum se cursum habere uidentes, ceperunt ad predam undique debachari, inuadere rusticos, mulieres opprimere, comburere segetes et mala omnia perpetrare. Venientes autem ad ecclesiam beati Stephani, diripuerunt quicquid in domo erat, flammis eam succedentes. Ad ultimum uero ecclesiam ingressi, paganorum more altariola fregerunt, spargentes reliquias, ac ausu nefandissimo ipsam sacrosancti corporis eucharistiam, que super altari
54. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] pacis conditionem aliquo pacto flecti nequirent, cepit eos carcerali squalore affligere, inedia macerare, quosdam etiam uerberibus torquere. Sic autem extorsit ab eis non paruam pecunie quantitatem.
55. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] agere uitam. Talibus ergo uersutiis utentes promissis decem mensibus in carcere iacuerunt. Tandem uero uidentes fratres comitis cum ceteris, quod nullo modo de potestatis manibus euadere poterant eorum captiui nisi ligna Spalatensibus traderent et cursum penitus resignarent, tunc acquieuerunt ad omnia et miserunt Spaletum sex ligna, que habebant maiora, et alia quedam, que ceperant, minora. Pacti sunt autem, quod numquam ad latrocinandum exirent, iuramenti se uinculi astringentes et obligantes, quod, si quando in contrarium facerent, tenerentur soluere Spalatensibus duo millia iperperorum,
56. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] Danubium et uenerunt uersus Pestium, que erat maxima uilla. Igitur peractis iam fere diebus quadragesime, prope Pasca, uniuersa multitudo Tartarei exercitus in Hungarie regnum irrupit. Habebant autem quadraginta milia securigeros, qui preibant exercitum siluas cedentes, uias sternentes et omnia offendicula ab ingressibus remouentes. Quam ob rem indagines, quos rex parari fecerat, tam facile transcenderunt, ac si non ex ingentium abietum et quercuum fuissent exstructe congerie sed ex leuibus essent stipulis preparate, ita breui spatio contrite sunt et combuste, ut nullum foret
57. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] Colomannus et archiepiscopus acriter uulnerati uix euaserunt ad suos. Magister uero templarius cum tota atie Latinorum occubuit, multi etiam Hungarorum in illo certamine perierunt. Hora autem diei quasi secunda et ecce uniuersus exercitus Tartaree multitudinis, ueluti quadam chorea, circumdedit omnia castra Hungarorum et intentis arcubus ceperunt undique saggittare, alii uero in circuitu castrorum ignem apponere properabant.
58. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] munera et exenia, ut eorum circa se misericordiam prouocarent. Sed ipsi totius pietatis et humanitatis ignari relligionis obsequia contempnentes et piam eorum simplicitatem deridentes, extractis gladiis absque ulla miseratione ipsorum capita detruncabant. Tunc irruentes in claustra diripiebant omnia domos succedentes, ecclesias prophanantes, dirruebant altaria, spargebant relliquias, ex sacratis uestibus concubinis et uxoribus redimicula preparabant.
59. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] consilio, discessit ab eis Colomannus et uenit trans Drauum fluuium, ubi habitationis sue habebatur locus.
60. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] sui magnitudinem toto stentare mundo demonum fretus auspiciis, quibus uacare solebat. Itaque uocatis duobus filiis suis Batho et Caydano tradidit eis robur exercitus sui precipiens eis, ut ad debellandas totius mundi prouincias exire deberent. Exierunt ergo et triginta fere annis perambulauerunt omnia regna orientalium et aquilonarium regionum, donec uenirent ad terram Rutenorum et demum ad Hungariam descenderunt.
61. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] sed de latibulo dicitur cogitasse. Tunc plerique litterati uiri ueteres scrutantes scripturas, coniciebant maxime ex dictis Methodii martiris, has fore illas gentes, que precedere debent Antichristi aduentum. Ceperunt autem munire ciuitates et castra suspicantes quod ad urbem Romam uellent omnia uastando transire.
62. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] suspicantes quod ad urbem Romam uellent omnia uastando transire.
63. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] cum domibus et familiis suis. Garganus autem potestas circa regium obsequium ualde sedulus et deuotus, curabat sollicite, ut et ciues in executione mandatorum regalium prompti existerent et regalis clementia uniuersitatem ciuium affectu dilectionis et gratie confoueret. Fecerunt autem Spalatenses omnia ad regis placitum hoc excepto, quod ei quandam galeam minime potuere tam celeriter preparare, quantum rex declinans Tatarorum rabiem expetebat. Quod factum non satis equanimiter tulit regius animus. Noluit autem rex residere Spaleti, sed abiens cum uxore et cum omnibus gazis suis demoratus
64. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] secedentes seorsum et inter se aliquandiu conferentes omnes in quendam confratrem suum, nomine Leonardum, conuenerunt, ipsum in abbatem unanimiter eligendo ipsumque archidiacono et capitulo presentantes petierunt eundem uice archiepiscopi confirmari. Videns autem archidiaconus cum capitulo, quod omnia rite procederent, habito consilio approbatam electionem confirmauerunt.
65. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] plurimum sunt confisi. Quem aduocantes et sumptus ei ex publico ministrantes etiam ciuitati in comitem prefecerunt. Ipse autem ueniens multis et fortibus constipatus uiris abiit cum Spalatensibus ad campum Traguriensem, ubi per duas fere ebdomadas considentes succiderunt uineas, secuerunt arbores omnia sata et culta uastantes.
66. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] tota florebit ecclesia et ciuitas eius suffulta consiliis de multis anxietatibus indubitatum consequeretur solamen.
67. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] tuta congressio, sicut hesterno fuerat inter maceriarum fragilia et uilia munimenta, uocatis Spalatensibus cepit cum eis de pace tractare. Spalatenses uero uidentes se in arto positos, hinc hostilibus circumseptos cateruis, inde Tragurii ducentos ciues carceribus mancipatos, condescenderunt ad omnia ineuitabili necessitudine coartati. Pacti namque sunt dare fisco regio sexcentas marcas argenti et sex filios nobilium in obsides tradere ad sue fidelitatis constantiam comprobandam. Principes uero promiserunt firmiter, quod reformata pace cum Traguriensibus totalis relaxatio fieret
68. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] nobilitate turgidus, iuuenili calore pomposus, stature proceritas et faciei uenustas, quibus ceteros precellebat, non permittebant eum mediocria de se sentire. Secularibus quidem negotiis totus intentus, ecclesiastica uelud superflua quedam et minoris cure indigentia segniter procurabat. Ita demum omnia studio mundane deditus cenodoxe, non sapientum, non relligiosorum appetebat consortia, sed armatorum circa se cateruas habere gaudebat. Verum cum pro militaribus stipendiis domestice sibi non sufficerent facultates, tendebat manum ad aliena et illicita, cupiens in uictu, uestitu et
69. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] stipendiis domestice sibi non sufficerent facultates, tendebat manum ad aliena et illicita, cupiens in uictu, uestitu et multitudine clientele Hungaricorum prelatorum se copiis coequare. Sic autem tam clericis, quam laycis atque monasteriis durus exactor et onerosus dominator erat. Temptauit autem omnia iura canonicorum subtrahere totasque quatuor decimales portiones ad usum proprium retorquere, sed obsistente archidiacono cum ceteris non ualuit, nisi portionem pauperum dumtaxat contra predecessorum suorum consuetudinem usurpare. Et quia non permittebatur de rebus ecclesie suam ex toto
70. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] compacta, que magis ad apparentiam, quam ad indigentiam uidebantur fuisse constructa. Cellas uero uinarias necessariis et nouis utensilibus adornauit. Edificauit in Salone fluuio molendina, posuit aratra, acquisiuit equos et animalia et quia propter inopiam rei familiaris non sufficiebat ad omnia, multis ecclesiis et monasteriis erat plurimum onerosus. Multum denique conabatur honorifice uiuere, preciosam habebat suppelectilem, sumptuosas uolebat uestes et lectisternia. Pro maiori parte anni domi residebat, nec facile egrediebatur ad publicum, nisi clericorum et clientum honesta
71. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] eius et profluenti sanie tabescebant ita, ut membris omnibus destitutus solo lingue officio utebatur. Cum autem omnis spes salutis prorsus recessisset ab ipso sentiensque sibi diem instare postremum, uocauit aliquos de maioribus capituli et ciuitatis et coram eis condidit testamentum distribuitque omnia sua nepotibus et seruientibus: argentum, libros, uestes, preter duo uascula argentea et duos anulos aureos, que reliquit ecclesie ob memoriam sui. Capitulo uero dedit unum scifum argenteum deauratum et quosdam lebetes de metallo et aliquam pecuniam fecit distribui pro anima sua precepitque
Bibliographia locorum inventorumToma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.