Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnia

Your search found 6484 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 267-316:


267. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | SubSect | Section]

apparet. Nam si apud Graecos atque Romanos multi ob singulas uirtutes clari habiti sunt, quid de Mocenico imperatore dicendum sit, cui, quicquid potuit benigna natura efficere, omnia simul contulit. Omitto genus clarum, formam grauem atque regiam dignitatem prae se ferentem, eloquentiam promptam, ceterasque naturae dotes: de his dico quae propriae hominis sunt. Est enim moribus integer, uita sanctus, in bello magnanimus, in deuictos clemens, in rebelles seuerus et asper,


268. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

rei publicae potius quam dignitatis suae habita ratione, ne aduentu suo ipse nouus, et consiliorum sui antecessoris ignarus, rem turbare uideretur, respondit: Nicolae, perge ut coepisti: dummodo rei publicae proficias, me uel socium uel comitem habeto, ad omnia munia a te mihi mandata paratum, modo urbem amissam recuperare possis . Nicolaus, nihil se agere uelle respondens alienis auspiciis, imperio se abdicat. Tum Mocenicus Nicolaum potius magnifice quam ex animo locutum,


269. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

appellant, qui e uestigio instructa ac disposita acie uelocissimo gradu ad uicum tendit. Coloni ac uici habitatores, subito hoste ac insperato malo perterriti, ad proximos montes diffugiunt. Nostri uicum habitatoribus uacuum, sed omni barbara merce refertum, intrant, diripiunt, distrahuntque omnia; pictis tapetis, uersicolori ac serica ueste, pannoque hircinae lanae, quem zambilotum dicunt, et omni alia pretiosissima merce se onerant. Caetera, ferre non ualentes, cum tectis supposito igne comburunt, praedamque omnem ad naues referunt. Imperator


270. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

magnum numerum mortalium capiunt, omnium pecorum greges agunt. Praeterea uaria supellectili se ac armenta onerant. Dum nostri cum praeda reuertuntur, equites hostium ex proximis locis exciti simul coeunt. Nam, qui manus nostrorum effugerant, clamoribus atque ululatibus omnia compleuerant. Itaque cuneo facto hostes, prius edito magno clamore, sperantes praedam recuperare posse nostros aggrediuntur. Nostri uero equites, conuersis equis, magno impetu proelium ineunt. Obtruncatis multis ex hostibus, caeteros in fugam uertunt. Itaque omnis praeda ad naues reducitur.


271. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

moenia semiruta et disiecta uisuntur. Ager quoque, absque alia mitiori cultura, a pastoribus tantum habitatur. Igitur imperator sub lucem ad quendam sinum illius regionis Barbanicola uocatum applicuit. E uestigio emissi equites ac naualis turba absque ordine omnia percurrunt, maximum numerum hominum cuiusque aetatis ac sexus capiunt, praeterea pecoris quantum ad usum satis, nemine resistente, accipitur; aliarum rerum, praeter paucos tapetas et centones, nihil. Ex centonibus enim illa gens et tabernacula portatu facilia- quoniam


272. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quae Coo insulae opposita est, ad quod multi christianorum, seruitutem Turcorum fugientes, ex tota Asia quotidie se conferunt, et quoniam extra munitiones hostis omnia tenet, oppidanis ne lignandi quidem gratia exire licet. Hic mira de canum sagacitate ac solertia narrantur. Habent enim oppidani ultra quinquaginta canes, quos nocte extra munitiones tenent, ad quos si quis christianorum peruenerit, benigne excipiunt et cum plausu ad oppidum


273. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

fuit regia principum Cariae, in qua Artemisia regina Mausolo uiro suo monumentum mirae magnitudinis ac opere insigne construxit, quod et ex uiri nomine Mausoleum appellauit, et postea inter septem mirabilia mundi connumeratum est; ex quo etiam omnia monumenta praeclara Mausolea dicta sunt. Cuius nos inter urbis ruinas uestigia uidimus. In his locis homines, ignaui et ab agricultura abhorrentes, pastoriciam exercent.


274. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

dicta sunt. Cuius nos inter urbis ruinas uestigia uidimus. In his locis homines, ignaui et ab agricultura abhorrentes, pastoriciam exercent. Itaque equites ac pedites expositi cursim omnia peragrant. Praedam ingentem hominum ac pecorum agunt, quam absque mora ad naues adducunt. Assumpta ergo imperator in naues praeda, ad insulam inhabitatam, cui Caprariae nomen est, uenit. Ibi, ex instituto iam more, praeda omnis per quaestores nouos diuisa, deinde posita hasta


275. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

bellum gerunt ac sustinent. Nec nos paenitet laborum et impensae, modo rei publicae christianae profuturi simus. Quoniam igitur his diebus Aeoliam atque Cariam, opulentissimas barbari hostis regiones, omnia ferro igneque prosternendo pecore ac colonis expoliaui, nunc, quia ades, tuo ductu atque auspiciis caetera agentur . Tum Cardinalis: Et legi et audiui et etiam nunc uideo, egregie imperator, Venetorum animum in defendenda religione


276. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

diuites domum esse redituros affirmat. Omnes alacri animo orationem imperatoris accipiunt. Quibus dimissis, ipse cum legato Pontificis ac regio duce in naui se continet, inde, si qua necessaria postea forent, subministraturus. Equites ergo uelocissimo cursu omnia excurrunt, praedam hominum ac pecorum agunt, deinde ad collem sibi demonstratum se conferunt. Victor Soprantius, impulsa remis naue, celeri cursu ad portum uenit, ac primus magno impetu ingruentibus


277. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

mercatores exponendarum atque imponendarum in naues mercium commodi gratia, qui omnes uisa classe, subito malo perterriti, relictis omnibus in urbem confugerant. Erant tabernae pipere, cinnamomo, caryophyllo, ture, tapetis et alia omnifaria merce plenae. Nostri, desilientes e nauibus, mature omnia diripiunt, praedamque in naues imponunt, deinde supposito igne tecta omnia concremant. Et quia ob altitudinem murorum urbem scalis oppugnare nulla spes erat, muros suffodere tentant. Rhodius praefectus cum suis militibus ad portam urbis accedit, dolabris ac securibus portarum


278. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

qui omnes uisa classe, subito malo perterriti, relictis omnibus in urbem confugerant. Erant tabernae pipere, cinnamomo, caryophyllo, ture, tapetis et alia omnifaria merce plenae. Nostri, desilientes e nauibus, mature omnia diripiunt, praedamque in naues imponunt, deinde supposito igne tecta omnia concremant. Et quia ob altitudinem murorum urbem scalis oppugnare nulla spes erat, muros suffodere tentant. Rhodius praefectus cum suis militibus ad portam urbis accedit, dolabris ac securibus portarum claustra frangere ac deicere aggressus. Interim oppidani ex opposito portas


279. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

alii tecta ascendentes tegulis ac lapidibus nostros infestant. Mulieres quoque pauidae cum adultis uirginibus ad templa, quae illi moscheas uocant, concurrunt: passis crinibus, aras amplexantes, prophetam suum inuocant. Multae cum paruis liberis domi se obstruunt. Nostri, urbe potiti, omnia depraedantes per totam urbem discurrunt. Alii filios e complexu matrum abstrahunt, ipsas quoque matres capientes; alii muliebrem turbam de templis extrahunt, Machometum inuocantem; reluctantes per crines apprehensas trahunt.


280. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

transfixo equo deicit, ac reluctanti caput abscidit. Tunc alii alios aggredientes prosternunt, hostes multis obtruncatis in fugam uertunt. Deinde, fusis ac fugatis hostibus abscissisque interfectorum capitibus, uictores laeti ad urbem redeunt. Tunc nostri maxime expoliatam urbem supposito igne, omnia tecta atque aedificia concremabant. Itaque urbs antiqua, uaria fortuna ac multis monumentis insignis, horarum spatio in cineres collapsa est. Hic uidimus multa antiqua monumenta quadrati lapidis ac marmore magnifice aedificata, quorum nonnulla corruerant, quaedam etiam extabant, inter quae


281. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quorum nonnulla corruerant, quaedam etiam extabant, inter quae Homeri monumentum cum statua et inscriptione Graecis litteris. Ager quoque urbi circumiectus, optime excultus ac Melo fluuio interfluente irriguus, frequentibus uillis habitabatur, quae omnia igne et ferro a nostris prostrata sunt. Delata sunt interfectorum hostium capita ducenta et quindecim; captiuorum innumerabilis turba. Imperator, omni praeda nauibus imposita, ad quasdam insulas olim habitatas,


282. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Katarini Zeni, sui apud regem oratoris, moti, magnum numerum tormentorum cuiusque generis parant; uasa etiam ex auro et argento conuiualia Parisini operis egregie caelata, multum panni lanei tenuissimi, multum serici uermiculo tincti auroque intexti ad regium usum, omnia regi Persarum dono daturi. Praeterea centum iuuenes, qui tormenta exercerent, deligunt, hisque praeficiunt Thomam ex Imola, oppido Flaminiae, quod olim Forum Cornelii dicebatur.


283. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Forum Cornelii dicebatur. Praeterea ad haec regi deferenda oratorem designant uirum patricium Iosephum Barbarum, aetate grauem et linguae Persicae haud ignarum. Tum omnia parata in tres naues magnas imponunt, quae, etsi remis aguntur, onerariae potius quam actuariae dicendae sunt. Habent enim Veneti huius generis naues multas, quas mercaturae exercendae gratia ad omnes prouincias quotannis mittere solent. Quibus paratis, orator


284. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

soluit, ac Cyprum uenit, ut inde commode, cum Usunasanus ad maritima Ciliciae aut Syriae uenisset, dona ei offerret. Fama enim erat aestate noua regem ad ea loca uenturum esse. Deinde ex Senatus decreto imperatori mandatum est, ut ad omnia Usunasani mandata semper paratus sit, quaeque maxime cordi regis esse existimaret omissis caeteris ageret. Othomanus quoque, non solum fama excitus, sed per exploratores de magnitudine copiarum ac de aduentu regis Persarum plane edoctus, ultra non esse


285. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

refert nihil se absque bombardis proficere posse: si oppido potiri uult, bombardarum ministerio opus esse affirmat. Imperator sequenti die caduceatorem ad Mustapham mittit, ut ei referat, quatenus fidem potius quam arma Venetum experiri uelit, et nisi oppidum dedat, omnia extrema esse passurum. Mustapha uero respondit Venetorum arma iam expertum esse, se et situ loci et munitionibus inexpugnabilem scire, nec longam obsidionem timere, quoniam re frumentaria abundaret: propterea nec oppido cedere uelle, nec fidei se cuiusquam credere


286. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

cedere uelle, nec fidei se cuiusquam credere affirmat. Imperator, accepto Mustaphae responso, equum ascendit, simul cum legatis inter ingruentes ex oppido sagittas et alia missilia oppidum circumequitat, omnia diligenti aestimatione lustrans. Tum demum aduertit a septentrionali parte muros non multum ualidos, et montem minus decliuum atque arduum esse, facilemque aditum ex ea parte oppugnatoribus, prostratis muris, ad oppidum fore. Igitur duas bombardas ex opposito a parte boreae locare atque


287. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

non multum ualidos, et montem minus decliuum atque arduum esse, facilemque aditum ex ea parte oppugnatoribus, prostratis muris, ad oppidum fore. Igitur duas bombardas ex opposito a parte boreae locare atque aptare iubet. Mustapha, cum aduertisset ingentes machinas trahi, caeteraque omnia ad se expugnandum parari, insperato malo perterritus, uirum grauem e suis, sibi intimum, ad imperatorem misit, uti sibi suisque omnibus incolumitatem liberamque facultatem abeundi cum omnibus suis rebus quo uelit paciscatur, oppidum imperatori dedat. Imperator, data publica fide,


288. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

albo ac quadrato lapide magnifice constructum. Haec quondam regia Archesilai fuit. Oppidani multas bombardas et alia tormenta per eam partem muri quae portui opposita est disponunt, prohibere his posse rati, ne quis portum illis inuitis intrare possit. Imperator oppido adnauigans omnia prius circumspicit, deinde sublimis ac eminens in puppi cursum manu magistro ostendit, qui inter frequentes bombardas et ingruentia tela primus portum subiit. Subsequitur regius dux, deinde legati ac tota classis. Imperator expositis copiis ad praefectum mittit, qui eum monerent, ut oppidum


289. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

pastoribus atque agricolis, uili turba, ad praesidium oppidi missum, sed ex praetoriana cohorte praefectum cum Ianizaris, uiris strenuis, ab adolescentia in puluere, uulneribus et sanguine uersatis, qui omnia extrema pati pro fide parati essent. Imperator accepto Hismaelis responso oppidum circumambulat, locum idoneum bombardis captans. Itaque omnibus perspectis, duas bombardas magnas et ad prosternendos muros idoneas a parte occidentis, tertiam ad insulam oppido ab austro oppositam


290. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

aliquot transiere dies, per quos nostri oppidanos lacessere et sagittis aliisque missilibus infestare non cessarunt. Oppidani quoque suis bombardis ac telis ab opere nostros propellere et deturbare studebant. Itaque nonnulli ex nostris, multi ex oppidanis uulnerati cadunt. Et iam parata erant omnia ad destruendos muros; illa etiam bombarda, quae ex insula missa muros quatiebat, iam non paruam partem primi muri disiecerat, cum Hismael, uidens a parte austri partem murorum prostratam, ex alia


291. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Triballus, cum centum et quinquaginta Ianizaris, quem imperator misso caduceatore monet, quatenus oppidum dedat, nec expectare uelit ut, prostratis muris, capto oppido, ipse uinctus suorum ludibria spectet. Tunc Charagus respondit tali se genere ortum, ut omnia extrema pati, quam fidem maculare malit. Se autem et situ et muris et defensoribus inexpugnabilem fore, oppidumque suae fidei creditum nulli quam principi suo, a quo illud acceperat, tradere uelle affirmat.


292. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

fore, oppidumque suae fidei creditum nulli quam principi suo, a quo illud acceperat, tradere uelle affirmat. Imperator, accepto praefecti responso, oppugnationi se praeparat, et, quoniam unicus aditus equiti, et hic quoque perangustus, iuxta litus maris ad conuallem erat, (nam caetera omnia perpetuus mons in theatri formam claudebat) uallo locum ac fossa munire iubet, praesidium ad obseruandum aditum imponit, ne, si potens hostis aduenisset, nostros ab oppugnatione deturbare et oppidanis subsidium


293. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ferebant, fusos ac fugatos, nullamque spem praesidii sibi iam reliquam esse et murorum partem prostratam, ciuibus etiam maxime ad deditionem hortantibus, non esse amplius expectandum ratus, ad imperatorem misit, omnia praeter libera capita cum oppido imperatori tradens. Igitur imperator accepto oppido Charagum cum oppidanorum turba abire quo uellet permisit. Praeda militi concessa est, oppidum igne succensum ac solo aequatum. Erant suburbana, propter


294. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

cum oppidanorum turba abire quo uellet permisit. Praeda militi concessa est, oppidum igne succensum ac solo aequatum. Erant suburbana, propter forum mercatorium late frequentibus tectis habitata, horti quoque ob irriguum solum egregie exculti, quae omnia igni ferroque deuastata sunt. Quibus peractis imperator inde soluens Fiscum uenit. Fiscum olim Lyciae oppidum fuit, Rhodiorum ciuitati e regione situm, cuius nunc uix uestigia extant. Ager tamen uicis habitatur, quos omnes nostri depraedati


295. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

erant, manus prope inuicta, et Macedonicae phalangi persimilis. Persae ergo, fugatis reliquis copiis Othomani, ad munitiones ueniunt. Othomani milites, qui intra uallum erant, cum aduertissent hostem munitionibus appropinquare, igne supposito omnia tormenta simul excutiunt, quibus hostem miserabiliter affligunt. Hic filius regis, adolescens audacissimus, inter primos acerrime pugnans, plumbea glande tormento excussa traiectus occubuit. Caeteri Persae, tum exemplo suorum, quos passim mutilatis membris


296. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

tonitru bombardarum perterritos regere non ualentes, terga uertunt. Turci eruptione facta fugientibus instant. At regii subditis calcaribus celeri fuga hosti se surripiunt; nam totus exercitus regius equitum erat. Turci Persarum castra inuadunt, omnia impedimenta diripiunt, nec ultra hostem persequi ausi sunt. Rex ad montana Armeniae incolumis cum exercitu se recepit: ibi enim uxor cum liberis eius erat. Othomanus, quoniam hostem castris atque impedimentis exuerat, dimisso exercitu,


297. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quem imperator ad se uocat, de condicione regni, de fide hominum ab eo inquirit, et num aliquid timeret, aut alicuius rei indigeret interrogat. Ille tranquilla ac tuta esse omnia respondit, nec in praesens alicuius rei opus esse affirmat. Imperator tamen, inopinata etiam metuens, praeter illas triremes magnas, quae tormenta et alia dona regi Persarum mittenda aduexerant, duas alias addidit, quas praesidii gratia Famaugustae reliquit.


298. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

fraudauerat, interfectum esse. Se quoque oratorem Venetias et ad imperatorem mittere uelle dicunt, qui et fidem eorum integram regi suo cum matre, et amicitiam perpetuam Senatui Veneto polliceatur. Praetor, tametsi eos falsa locutos sciret, tamen, tempori inseruiens, omnia se facturum promittit. Deinde coniurati ad regiam conueniunt. Tum filiam regis, puellam annorum sex, filio regis Ferdinandi etiam impuberi despondent, titulum principis Galileae et multa praedia doti


299. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

reginae nomine eiusque manu adscriptas et ad imperatorem et ad Senatum mittunt, quibus continebatur Andream a militibus propter eius auaritiam occisum, se cum filio regnum libere administrare, omnesque sibi fidos ac dicto oboedientes esse. Nam regina, tyrannide oppressa, omnia ex tyrannorum uoluntate agebat, et haec non ex sua, sed ex coniuratorum sententia scripserat. Deinde tyranni sibi fidos ac scelerum conscios arcibus praeficiunt. Et quoniam in aerario nihil pecuniarum erat, tyranni multa uasa regis argentea


300. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

post die Soprantius legatus cum octo triremibus uenit, extra portum naues reduxit, nec ipse urbem intrare uoluit. Duo ex coniuratis accepta fide ad legatum ueniunt: Andreae auaritiam accusant, suam ac suorum innocentiam apud legatum approbare conantur, tunc se et sua omnia Senatui Veneto credituros pollicentur. Legatus, tametsi uerba factis non conuenire aduerteret, tamen, si consilio eos ad resipiscentiam reuocare posset, tentare statuit. Igitur coniuratis respondit Andreae caedem non publicam, sed priuatam iniuriam esse: eos, modo in


301. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

non uerbis, sed factis opus esse. Proinde, si uera sunt quae pollicentur, arces ac uectigalia regni reginae restituant. Illi, ex communi consilio reliquorum, omnia se facturos promittunt. Legatus, cum plures dies in componendis rebus cum tyrannis consumpsisset, nihilque ab iis praeter uerba se habere posse aduerteret, ad Senatum atque ad imperatorem scribit reginam ac regnum graui tyrannide oppressum, nec a se tyrannos ad sanius consilium


302. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

tamen multos, qui omnium consiliorum participes tyrannorum fuerant, et qui multa contra ius et fas dixerant et fecerant; praeterea plurimos etiam praeter noxios esse, qui nunc, ad potentiam suam cuncta trahendo, omnia perturbabant, totumque regnum in magno discrimine esse affirmabat. Quapropter uehementer imperatorem rogabat obtestabaturque, ne se ac regnum in maximo periculo positum desereret, sed cum omnibus copiis ad extirpandam tyrannidem et componendum


303. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

igneque interdicto proscripsit, et nonnullos, qui studio reginae contra tyrannos operam suam nauauerant, cognita causa ex bonis tyrannorum remunerauit. Et iam ab imperatore omnia composita et regnum pacatum ac quietum erat, cum redduntur ei litterae Nicolai Marcelli, ducis Venetorum, cum Senatus decreto, quo prouincia Cypri ei demandabatur. Multa dux in expeditione facienda imperatorem monebat, ut de retinendis nauibus


304. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

facienda imperatorem monebat, ut de retinendis nauibus negotiatoriis, de equitibus Cretensibus ac Epiroticis, de militibus praesidiariis, quae omnia imperator, admonitiones ducis ac Senatus superans, consilio ac diligentia sua iam fecerat. Hoc mirum: nam quicquid post mortem regis Senatus ad conseruationem regni fieri iussit, omnia imperator suo consilio praeoccupauerat. Etsi iam nihil quod ageret relictum erat,


305. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

de militibus praesidiariis, quae omnia imperator, admonitiones ducis ac Senatus superans, consilio ac diligentia sua iam fecerat. Hoc mirum: nam quicquid post mortem regis Senatus ad conseruationem regni fieri iussit, omnia imperator suo consilio praeoccupauerat. Etsi iam nihil quod ageret relictum erat, tamen ex Senatus decreto Cypri manere et successorem expectare ei necesse fuit. Interim uenit Iacobus


306. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uenisse, sed ex Senatus decreto Cyprum accedere nolle, quoniam totum negocium illius regni ei demandatum erat. Imperator acceptis litteris successoris sui, cernens regni statum optime constitutum et omnia quieta et pacata esse, domum redire, quoniam iam tempus exposcebat, statuit. Victorem Soprantium legatum, qui etiam ex Senatus decreto in


307. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

intrans Triadanum Grittum, successorem suum, cum Lodouico Bembo eius legato offendit. Mocenicus, etsi ex Senatus decreto solus cuncta agere poterat, tamen, ut est minime ambitiosus, semper publicam utilitatem suae dignitati praeferens, omnia ex communi consilio successoris facere et disponere statuit. Miserat Senatus Leonardum Buldum legatum, uirum multarum rerum usu sapientem, et qui in Albania multo tempore uersatus fuerat,


308. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

etiam debiles ac inualidi, facile ruebant. Erat in oppido Scodrae praetor et totius Albaniae legatus Antonius Laoredanus, clarissima familia ortus, uir maximi animi indefessique ingenii, et omnia extrema pro patria subire paratus, qui, praesenti animo omnia circumspiciens, ubi muros lapsuros aduertebat, palos defigebat, quos transuersis trabibus firmabat, deinde, interiectis cratibus ex terra et stercore equino, cuius in oppido


309. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Erat in oppido Scodrae praetor et totius Albaniae legatus Antonius Laoredanus, clarissima familia ortus, uir maximi animi indefessique ingenii, et omnia extrema pro patria subire paratus, qui, praesenti animo omnia circumspiciens, ubi muros lapsuros aduertebat, palos defigebat, quos transuersis trabibus firmabat, deinde, interiectis cratibus ex terra et stercore equino, cuius in oppido


310. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

fore cernebat, quoniam ualidissimus hostis omnes aditus firmis praesidiis occupauerat. Imperatores lectis litteris ad Leonardum ut rem acceleret cum Iuano scribunt. Leonardus sua diligentia omnia expedierat, et Iuanus non paruam manum peditum, quibus Georgium, fratrem suum, praefecit, collegerat. Leonardus, praeter quattuor naues, quas ipse fabricauerat, fluuiaticas lintres triginta instructas et bene armatas in classe habebat.


311. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

expectare statuit. Iam Bassa omnes muros Scodrae deiecerat, et Laoredanus noua munimenta e terra ac stercore erexerat, nec hanc munitionem bombardae destruere poterant: nam omnia saxa bombardarum mollis materia in se recipiens nihil detrimenti sentiebat. Eunuchus ad Laoredanum mittit, uti oppidum dirutum atque prostratum dedat: quod si fecerit, magna praemia a principe suo accepturum interque primos apud Othomanum eum futurum


312. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Hic imperator, aduocatis medicis, potionibus ac medicamentis sanitatem procurat. Ciues etiam ipsi, tanquam in aliquem praesentem deum ac uindicem christianae rei publicae certantes, in imperatorem officiosi sunt. Nam fama rerum gestarum imperatoris Mocenici omnia impleuerat. Bassa, cum aduertisset expugnatione Scodram capere non posse (et longo tempore oppidum obsidere non audebat, quoniam acceperat a Venetis ad se opprimendum magnos apparatus fieri),


313. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

multos dies Triadanus nouus imperator Catari moritur. Stephanus Malipetrus, Mocenici legatus, cum hostis suo discessu secura omnia reliquisset, classem dissoluit. Praefectis nauium mandat uti se ad salubriora loca conferant, suam et naualium turbae sanitatem procurent; nam paene omnes Bolianae morbo correpti iacebant. Ipse quoque infirmus Venetias proficiscitur.


314. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Venetorum legissem atque audissem, nullum tamen extitisse imperatorem quem Mocenico, inuictae uirtutis imperatori, conferre possim. Nam quis eo sapientius futura praeuidit? Quis instantia prudentius disposuit? Quis denique solertius ac diligentius cuncta administrauit? Omnia enim consilia hostium praeoccupans, nullum locum inferendae iniuriae inimicis unquam reliquit. Proelia non minori audacia quam felicitate iniit et confecit. Patiens laboris, somni parcissimus, uictuque militari potius quam imperatorio contentus erat. Semper sollicitus et intentus ne hosti


315. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ne minimo quidem damno affecta est. Hunc ego uirum non tantum nostris imperatoribus, sed Romanis illis magni animi atque egregiae uirtutis praeferre ausim. Nam hic non ut illi, qui uana ambitione inflati caducis honoribus inhiantes et ad propriam potentiam omnia referentes cuncta gerebant, sed christianae religionis et uero amore patriae captus, semper propriae etiam saluti publicum commodum praetulit. Nec dignitates ei defuere quas, quo uehementius fugiebat, citius consequebatur. Nam et ante imperium censuram integerrime administrauit princepsque in


316. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

procurata ualitudine, mortuo Nicolao Marcello duce, uniuersa ciuitate in hanc sententiam concurrente dux Venetorum constitutus est; quae dignitas instar Lacedaemoniorum regum apud Venetos habetur. Dux urbi praepositus ac rei publicae princeps omnia ex Senatus consulto administrat. In hoc tantum a Lacedaemoniis Veneti differunt: nam illi dumtaxat ex duabus familiis reges constituebant, Veneti ex qualibet patricia familia, modo moribus et uirtute praestet, ducem suum creant. Nunc ego summum


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.