Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnia

Your search found 6484 occurrences

More search results (batches of 100)
First 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3950-3955:


3950. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 409 | Paragraph | Section]

nulli quos superetis hostes, nullae quas vitetis insidiae. Vobiscum demum Vobis negotium est, et cum animo Vestro, re omnium docilissima, cui viriliter imperetis; ut, quod optimum esse factu nemo Vestrum ignorat, faciendum sine dubitatione statuatis: quod quidem non solum Ecclesiae, cui debetis omnia, sed etiam Vobis ipsis salutare, et frugiferum experiemini. Quam ob rem non hic ego, quod a plerisque ex hoc loco dicentibus saepe auditum est, illud a Vobis magnopere contendam ЕЕ. PP. ne in hac deliberatione quicquam humanae gratiae tribuatis; ne, quid privatim cujusque


3951. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 411 | Paragraph | Section]

maxime aliorum prudentium consiliis gaudet? Quam ego laudem in viro summi fastigii super omnes alias necessariam esse statuo; ut qui curam suam in res plurimas, ac diversissimas, nec unius mentis captui accommodatas distentam habet. Vis enim alioquin illa animi per semet excogitandi omnia, quae agenda sunt, cui primum sapientiae decus priscus ille Vates assignat, privatae demum fortunae, et paucis in negotiis versantis est. Cujus tamen decoris gloriam leviora quaeque ingenia, supremam auctoritatem nacta, incredibile dictu est, quam impotenter affectent, omnique conatu id


3952. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 413 | Paragraph | Section]

possessiones, et commoda, non modo magna illa, atque praeclara curando non amittitis, aut minuitis; sed hac una maxime ratione constitutis, ac stabilitis? Nisi forte dubium, aut obscurum putatis scitum illud Evangelicum oraculum, quo jubemur primum quaerere regnum Dei, ut haec omnia adjiciantur nobis. Cujus oraculi profunditatem quo altius penetretis; reputate, quaeso, cum animis Vestris admirabilem divini consilii vim, atque virtutem, astutis humanorum consiliorum conatibus maxime adversariam, qua fieri plerumque videmus, ut prosperi successus eorum, quae caute, et


3953. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 415 | Paragraph | Section]

immittant in Orbem terrarum, omnemque bellorum incendiis Europam involvant, summum, praesensque periculum est; cujus periculi depulsio salutarem futuri Pontificis curam, opemque desiderat: si is magnus, et placens Deo, in tempore iracundiae conciliator factus audire cupiet. Sed haec omnia, quanquam plena calamitatis, atque discriminum, ferenda utcunque viderentur, nisi una cum turbis domesticis urgeret externum bellum ab hoste infensissimo, cum quo raro non infeliciter, et sine magna clade antiquitus congressi sumus. Nunc autem cum in unius Urbis irrita obsidione


3954. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 417 | Paragraph | Section]

virtute et meritis adaequandam: qui fructum accepti honoris non in otiosa potestatis usurpatione, et remissione a laboribus; sed in curis, sed in vigiliis, et felici magnorum inde consiliorum successu positum arbitretur. Talis demum erit, (ut uno verbo complectar omnia) quem spectata prae caeteris erga Deum charitas commendet; quam unam, satis dignum pretium hujus honoris et loci, constituisse visus est Christus Dominus, cum Principem Apostolorum non ante sui gregis Pastorem pronuntiare sustinuit, quam semel, iterum, ac tertio de amoris erga se constantia,


3955. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 417 | Paragraph | Section]

sollicita, se, suamque salutem, ac dignitatem, Vestrae fidei, prudentiae, pietatique commendat. Erecta scitote hoc tempore, et magna expectatione suspensa, omnium in Vos mortalium studia: diversa illa quidem, atque distracta; pro diverso in causam religionis animo, atque affectu; ut alteri foeda omnia de Vobis, Vestrisque animis, et actionibus, et optent, et futura depraedicent; alteri laeta, et prospera cum judicia, tum auguria faciant. Nolite per Deum immortalem committere, ut plus vidisse, et exploratius judicasse de Vestris ingeniis dicantur, quibus perdita, quam quibus salva, et


Bibliographia locorum inventorum

Gradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1667], Oratio de eligendo Summo Pontifice, versio electronica (), 2879 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [gradicsoratio].


More search results (batches of 100)
First 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.