Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnia

Your search found 6484 occurrences

More search results (batches of 100)
First 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4563-4640:


4563. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Alonicus peripateticus, Pretus stoicus, Noianus poeta epicureus, Phastenus orator. Habito superiori congressu cum Noiani Phastenique absentia nos torqueret, quod communia habere omnia consueveramus, statim atque illuxit postridie ex omnium mente litteris eos acersivi. Hi ut Amadum advenisse cognoverant, nihil potius atque id praestitere. Advolarunt igitur, non advenerunt in urbem: tanta fuit eorum festinatio exhibitisque Amado communibus officiis ut


4564. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

aut esse unam ex iis, quae recensentur, contendam. Dicam plane te, dum sic disseris, subdolos nonnullorum mores fraudisque vitium, non politicam impugnare. Datur id quidem illi pridem infamiae ut fraudum dolique magistra feratur; at quam aeque, mox apparebit. Omnia sui natura, non eo quod aliorum illis adfert corruptio sunt aestimanda: visus quod fuit quibusdam exitio, non est in malis habendus; sanitatem quod quidam illa ad pessima quaeque abusi sunt, nemo contemnet; sapientiam ipsam quod praeposterus in quibusdam usus corrupit,


4565. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

de re tanti ponderis in amplissimo hoc consessu verba facere velim; neque enim imparatus sum et dudum privatis iam id meditationibus ruminavi. Quod potissimum in causa est cur sponte me nunc obtulerim, ad audiendum alias quam disserendum semper mage pronus. Ante omnia autem id nos minime debet praeterire, de suo potissimum sermo nobis futurus sit, ne incerta hinc inde vagetur oratio et de hoc orsi mox ad aliud nihil conexum incongrua levitate transeamus. Tres mortalium non in Croatia solum, sed per omnem, qua late patet,


4566. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

valebunt? Haec igitur expedienda sunt; ac quoniam ad patriam pertinet oratio visque omnis in eo est constituta qui congrue ad illam prudenter actiones nostras moderari valeamus, de ea antea ut videamus moresque gentis eius dispiciamus, plane necessum est. Habet hoc ante omnia singulare pro aliis gens Croatarum ut iis, quas vulgus novitates appellat, prorsus sit inimica. Haec prima sermonum materies, haec communis popularis odii origo; nunquam facilius in oculos quid incurrit quam vestis aut suppellectilis aut aliae cuiuspiam rei insueta


4567. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

est praeterea, ut magis in septentrionem prona, ita Italis minus ingeniosa, et quae crebro post factum sapiat. Vino plus nimio, veneri minus indulgetur, nisi id externis e vitiis peregrinus quis adferat. Multus superstitioni locus vel apud optimates: ex externis aestimare omnia consueverunt. Hinc praecipua virtus modestia, excitata ingenia contemnuntur. Adulatio quoque frequens vitium atque ut crebra erga eos, qui praecellunt, et saepe foeda servitus, ita nullus in exigenda ab iis, qui subsunt, modus. Aemulationis vis


4568. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

iis contentio est, capitales fere reputant inimicos. His tam perditis gentis moribus servire qui recuset, novator ambitiosus, contemptor legum, patriae inimicus habetur, ni suam vivendi rationem sic instituat ut "frons" (quod ait Seneca) "populo conveniat, intus omnia sint dissimilia." Sen. Ep. 1,5,2 Quod nobis in praesens propositum est ut post explicatos gentis mores illud, quoad res fieri patietur, ostendamus qui nec iis quibus ceteri vitiis volutari et a populari


4569. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

sermonum materiam praebeat, a quo facillimus ad populare odium transitus est. Universim itaque in id intendat animum ne causas sermonum serat, quod ilico futurum sciat si ulla in re eiusmodi coeperit emicare. Itaque talia ut sint in eo omnia contendat qualia ipse in aliis conspicatur. Unde consequitur ipsum ne convivia quidem plus nimio debere detrectare etsi id litterarum causa libenter forsan faceret; nam hac in parte omnino necessitati acquiescendum est. Id autem praesertim in vestibus omni, qua fieri


4570. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ministerio exsequi haudquaquam possint, rursusque reputanti quantum id servis audaciae, quantum in dominos potestatis tribuat, quantumque subsit periculi ne aut ipsis sponte discedentibus, aut a domino gravi quadam de causa (ut persaepe usu venit) dimissis secreta eiusmodi omnia in vulgus exeant, ut fieri ipse iam observavi: haec, inquam, reputanti mihi id commode vitari a nobis posse visum est ea ratione ne ullos nisi colonos nostros in quacunque ministerii genere habeamus, quos et amplior coercendi potestas et discedere haudquaquam permissum


4571. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

in plures (ut fieri assolet) sensim diffusa non modo supervacuum, sed etiam subrusticum consilium istud evadat. Utcunque sit, nos mores hominum condicionemque temporis oportet aestimare, id autem prorsus vitare ne immoderato in aedificando luxu peccetur; id enim, uti et alia omnia quae conciliando prodigi nomini inserviunt, mirum quam malam in civibus de nobis opinionem efficiunt quae postea rebus gerendis ut plurimum officit. Iam agros omnemque quae proprie dicitur posessionem quod attinet, non leve nobis Italia subministrat argumentum eam


4572. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

autem utilia sunt, sueta gentis ignavia praetermittuntur. Atqui audere nec cassum ignavis querelis remedium implorare, sed agere atque tentare necessum est. Eget princeps: fit nova tributorum accessio: lamenta inde, exsecrationes, querelis omnia ignavis resonant. Interea nemo est qui vocem mittere, tentare remedium, exorare principem audeat, cum utriusque aeque intersit, et huius ut unde accipere, et illius ut unde solvere possit habeat. Ne nunc quidem vetitum omne commercium est; quotus tamen quisque est qui


4573. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

id temporis brevitas patitur. Itaque congesta praeceptorum copia me paucissime ut potero expediam, contentus si generalia quaedam attulero documenta e quibus singularia multa, etsi in praesens omissa, erui possint. Id autem ante omnia memoria repetendum est nos non in libera quadam republica neque sub optimatibus vivere, sed regibus, quibus ius vitae necisque dii concesserunt, subesse. Supervacaneum itaque fuerit elatos illos spiritus et intempestivam praeseferre libertatem, quin congruos potius


4574. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

alterum ut hunc optimatum favorem aut prorsus abscondat, quo gentilium non subeat invidiam, aut omnino in vulgus proferat, quo invidiam metu reverentiaque compescat. Haec quod ad aulica attinet: quod autem agendam publice in Croatia vitam concernit, id ego ante omnia consuluerim ut, quoniam mediam inter rigorem nimium et extremam comitatem viam eligere est constitutum, eam vivendi rationem ineamus ut nuspiam nimii, erga inferiores nos populares potius, erga superiores autem nec non aequalium ambitiosiores abstractos magis, erga


4575. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

populares potius, erga superiores autem nec non aequalium ambitiosiores abstractos magis, erga neminem vero, quod aiunt, confidentes nos praestemus. Hunc ego unicum modum puto quo popularium benevolentiae reverentiam in parte aliqua iungere possimus; quod tamen, ut et alia omnia, secundum temporis condicionem est regulandum; nam in civilibus cum nihil (ut ait Aristoteles) certi sit, infinitae sunt rerum differentiae quas omnes concipere impossibile, in re autem prudentia diiudicare oportet. Iam quoad alia id generale sit ne patrii nos moris


4576. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

debemus ne vitio id nobis detur; quod si remedio locus non sit, profecto ego sanitati nostrae et conscientiae potius quam famae prospectum velim. Hic ego, cum in conviviorum memoriam sermo decurrit, non possum non recordari deterrimi illius vitii, quod pravus per omnia usus obtinuit ut nulli inter cenandum nisi de aliorum defectibus sermones sint. Hinc omnis in claros viros invidia, hinc mutuae dissensiones proveniunt. Istud si auferas, nae, dimidium Croatiae miseriarum detraxeris! At nimio plus res inoluit, nec nisi tardissimum


4577. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

succensebit, aliorum autem machinationes sic facillime eludentur. Hic ego non repetam ea, quae sive ex dictis facile possunt consectari sive ex iis, quae tum diximus, cum de gentis moribus dissereremus, elici; non commemorabo serviendum esse gentis praeiudiciis, fugiendaque ea omnia quae, etsi in re aliter se habeant, in illius sententia censentur esse perversa; non commonebo praecipuam modestiae, praesertim ab adolescentibus, rationem habendam esse; de comitiis solum quin aliquid afferam, non possum praeterire. Haec malignis turbari


4578. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

modestiae, praesertim ab adolescentibus, rationem habendam esse; de comitiis solum quin aliquid afferam, non possum praeterire. Haec malignis turbari adversationibus supra diximus; restat videre quis a singulis nostrum hoc in genere modus tenendus sit. Id ante omnia in animo constituendum est ne quid inconsultum aut patriae nocivum proferamus; quod certe nonnisi politicorum lectione accurataque industria consequemur. Iam id quoque utile fuerit observare ne, donec iuventus nobis oggeri potest, multum ad dicendum nos intrudamus.


4579. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

prorsus cuiusdam quasi dominationis signa ostendat; si eo sit destitutus, nihil in eos, qui eum obtinent, dicere facereve praesumat. Sed id praecipuum est ut ea, quae taceri debent, tacere sciat; nihil enim est quod vitae eius tranquillitatem magis possit perturbare, quam si omnia, quae ab uno exceperit, alteri referre velit; haec enim est amplissima inimicitiarum materies quae, cum in omni vita, tum in collegiis potissimum, ubi eidem cum inimico (ut aiunt) foco est assidendum, sunt pergraves. Id quoque in vita communi confert si gravitatem quis


4580. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

constitui, dum meam singulique civis proprietatem, ut nunc res sunt, salvam esse, dum denique me in medio inclitae universitatis versari eoque potissimum fine versari sentio, ut communibus provideamus consiliis qua maxime congrua ratione ea omnia, quae inde ab obitu Augustae Theresiae innovata sunt, ad priorem legalem statum reponi possint? Solacii huius magnitudinem sola illa consideratio tantisper diminuit quod videam nostram posterorumque felicitatem sola hac providentia non absolvi, sed eo


4581. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

systema, vectigal tricesimale, pretium salis, monetae evaluationem, sanctiones poenales, ipsam usque adeo militiae, qua parte Hungariam respicit, coordinationem et sescenta eiusmodi alia ad potestatem legislativam pertinere nemo ignorat, et tamen potestas executiva omnia haec iam ante Iosephum II proprio nutu et ordinavit, et peregit. Et ne ea tantum, quae nobis cum Hungaris communia sunt, memorem, libet propria nobis exempla meminisse. Altero statim a solutis postremis Hungariae comitiis anno potestas


4582. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Verum funestos pravi huius consilii effectus providentia eius temporis statuum regni huius facile pervidit, constantia consilium ipsum irritum reddidit, una nos posterosque nostros edocuit, qua potissimum via eiusmodi exitium in perpetuum antevertere possimus. Omnia haec pluraque eiusmodi alia ante Iosephi II regnum evenerunt; omnia luculenter ostendunt nos iam antea e cardine systematis nostri, genuino nempe potestatis legislativae exercitio, emotos fuisse, ut adeo rebus animisque ita comparatis huic haud ita difficile fuerit ipsam


4583. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

eius temporis statuum regni huius facile pervidit, constantia consilium ipsum irritum reddidit, una nos posterosque nostros edocuit, qua potissimum via eiusmodi exitium in perpetuum antevertere possimus. Omnia haec pluraque eiusmodi alia ante Iosephi II regnum evenerunt; omnia luculenter ostendunt nos iam antea e cardine systematis nostri, genuino nempe potestatis legislativae exercitio, emotos fuisse, ut adeo rebus animisque ita comparatis huic haud ita difficile fuerit ipsam coronationem intermittere, legislativam potestatem privative


4584. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

complicationem in criminalem inciderunt quidem quaestionem, subinde tamen per iudicium innocentes sunt declarati. Sub pio hoc principe, cum rara (ut de Traiano Plinius ait) temporum felicitate sentire quae velis et, quae sentis, dicere liceat, non erit difficile omnia ea, quae ad excludendos a reali legislationis exercitio status contulisse supra ostendimus, submovere sicque efformandam in his comitiis constitutionem ita praemunire, ut nullus etiam successorum eius eam amplius evertere possit. Si id ipsum pro fundamentali lege


4585. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

lege declaretur, quod princeps nullam prorsus extra diaetam legem perferre, sed eas tantum, quae in comitiis statuuntur, effectui dare possit: si statuatur ut, si quae tamen seu vero, seu specioso praesentaneae necessitatis titulo ordinaverit, ea in primis comitiis ante omnia in examen revocentur, et si quid eorum publico bono non conducere visum fuerit, illud citra etiam consensum potestatis executivae ilico valeat abrogari: ad provisionales autem eiusmodi ordinationes quod nec errectio, cassatio, separatio, coniunctio, aut alio translatio


4586. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

eiusmodi ordinationes quod nec errectio, cassatio, separatio, coniunctio, aut alio translatio tribunalium aut dicasteriorum, nec alia quaecunque in politicis, oeconomicis, iudicialibus, ecclesiasticis, religionariis, aut litterariis systematica regulatio pertineat, sed haec omnia per potestatem executivam praevie quidem praeparari possint, ante tamen eorum introductionem in diaeta referri, ibi de illis constitui debeat: si decernendum in comitiis tributum, praecipuum legislationis obiectum, nonnisi ad proxima usque comitia duraturum declaretur:


4587. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

in unum idemque individuum congerantur, et ne uni soli individuo ulla potestas privative conferatur; denique ut magistratus omnes tanquam instrumenta potestatis executivae de omni, de quo potestas legislativa rationem habere voluerit, facto eam reddere teneatur: si, inquam, omnia haec constituta fuerint, nullum certe constitutioni nostrae a potestatis executivae seu immediatis, seu mediatis instrumentis periculum imminebit. Nos ipsos quod attinet, cum vera libertas inter arbitrarium imperium et anarchiam media sit, sicut illud


4588. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

pertractare admiserit, eos expendere, superinde mature deliberare sicque ea, quae hac de re in proxima regni huius congregatione proponenda esse existimaverit, tanto facilius constituere possit. Nunc recta ordinis ratio exigit ut ante omnia, quae ad reponendam in pristinum statum administrationem publicam pertinent, conficiantur. Provide quidem inclita universitas pleraque hanc in rem iam decrevit. Cum tamen restent adhuc nonnulla: cum congregatio illa, e qua haec emanarunt, per illegalem et potestatem et


4589. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

illa, e qua haec emanarunt, per illegalem et potestatem et praesidem indicta fuerit: cum denique interimalis illa et ex necessitate facta moderni magistratus per inclitam universitatem confirmatio vitium, quo laborat, penitus abstergere non potuerit – iuvabit legalem ante omnia deligere magistratum, tum vero reducto iam ad legalem pedem toto comitatus corpore resumere priores determinationes et, si quid addendum aut mutandum visum fuerit, haec constituere, reliquis vero legalem formam indere. In deligendo magistratu ego eos, quibus


4590. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

omnia deligere magistratum, tum vero reducto iam ad legalem pedem toto comitatus corpore resumere priores determinationes et, si quid addendum aut mutandum visum fuerit, haec constituere, reliquis vero legalem formam indere. In deligendo magistratu ego eos, quibus omnia de lege requisita adsunt et qui mihi maxime idonei videbuntur, candide proponam, inclitam autem universitatem exorabo ut in delectu eo advertere velit quod nunc non iam de talibus qui nil nisi violentis modis perficere, sed de talibus magistratualibus deligendis agatur


4591. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

eiusdem mensis Augusti die inchoandas esse disputationes intermixtis, pro eo ac fieri poterit, examinibus, ut hoc pacto determinatus scholarum terminus subsistere possit. 12. Post haec relecta sunt in pleno omnium professorum consessu omnia eousque celebratorum Academicorum Consessuum protocolla fine eo ut an, quae in iisdem salutariter constituta fuere, in effectum etiam ire possint, aut reapse iam iverint, videretur. 13. Quibus relectis communis fuit de eo DD. professorum praesertim altiorum


4592. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

provecta sit, attentionem Deputationis excitavit quaestio illa: an lata anno 1723, quo magna adhuc regni pars desolata fuit, in favorem inpopulationis lex, ultro in suo vigore relinqui debeat? Cum tamen in ultimis Comitiis legislatio eo mentem suam expresserit, ut omnia ad provehendas fabricas opportuna media proponantur: cum inter haec unum e praecipuis sit, ut multae a laboribus agriculturae residuae manus adsint: cum denique has in Hungaria adhuc deesse, in Elaborato status actualis §-pho 51. ostensum sit,


4593. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

inconvenientiae huic obveniri, seu per deducendas ex iis in loca adhuc vacua colonias, seu per inpopulandas desertas, seu denique per exscindenda in locis illis, quae superfluam plane communium pascuorum quantitatem habent, singulo inquilino aliquot jugera. Verum omnia haec ad Jus proprietatis, quod sacrum esse debet, referuntur. Omnia ad privatam proprietariorum providentiam pertinent. Legislationis nullae aliae hac in re partes sunt, quam ut hanc incolarum classem ad aliud vitae institutum dirigat; videtur autem


4594. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

colonias, seu per inpopulandas desertas, seu denique per exscindenda in locis illis, quae superfluam plane communium pascuorum quantitatem habent, singulo inquilino aliquot jugera. Verum omnia haec ad Jus proprietatis, quod sacrum esse debet, referuntur. Omnia ad privatam proprietariorum providentiam pertinent. Legislationis nullae aliae hac in re partes sunt, quam ut hanc incolarum classem ad aliud vitae institutum dirigat; videtur autem ad militiam et opificia commodissime dirigi posse. Si tyrones potissimum ex


4595. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sub Maria Theresia Societates Agrariae institutae fuerunt: verum praematurum adhuc esse pro Hungaria hoc institutum eventus ipse comprobavit: nulla enim earum ad solidam consistentiam potuit pervenire. Deputatio haec ita existimavit, quod ante omnia populus, per locales Jurisdictiones, sub inviatione dirigentis Dicasterii, ad novas etiam hactenus industriae species formari debeat, hoc autem facto, quod societates agrariae suapte emergent: itaque in casu impediti aliis agendis Magistratus per ejusmodi


4596. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

in promotionibus conferendisque honorum titulis reflexio habeatur. Motivum. Duo sunt, quae hominem in civili societate constitutum ad navandam publico operam movent, incitamenta: honor et utilitas. Si omnia servitia aere compensentur, res haec mercenarium in natione spiritum producit, et plerumque id ne vires quidem aerarii admittunt. Si honores et officia rite dispensentur, potest et magnum in expensis compendium fieri, et nobilis in


4597. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

serici et apum culturae impedimenta posita fuerint; e communicatis autem sibi actis comperit Deputatio unam Jurisdictionem consilio aperte declarasse, quod ideo a cultura serici manum retrahat, quia ad illam nulla lege obligatur. Si haec omnia in condignam reflexionem assumantur, facile apparebit quod legislatio, si promotionem oeconomiae publicae efficaciter intendit, disertam quoad modum eam procurandi Jurisdictionibus imponere debeat obligationem. Quod autem hic sit opportunissimus


4598. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

subire debet, quibus nativus non est obnoxius. Vigent etiam in Hungaria aliquae onerum publicorum species, veluti portiones, et laboratores publici, quibus exteri non insueverunt, et quae eos a sui illocatione facile deterrere possent. Domesticus omnia haec onera jam alioquin sustinebat, et si ab obventura a tali objecto contributione relevetur, ac insuper pecuniariam recipiat remunerationem, satis favoris obtenturus esse videtur. Caeterum pecuniariam remunerationem Deputatio sub spe constituendi fundi publici,


4599. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

cultura sensim avocare. Articulus VIII. De praecavenda vinorum Tokayensium adulteratione. § 27. Consilium Locumtenentiale omnia, quae in promontorio Tokayensi vigent, statuta sibi referri faciat, eadem expendat, auditoque et Comitatu Zempliniensi, et magistris montium, et ipsis potioribus vinearum Tokayensium possessoribus, Projectum elaboret, qualiter damnosa vinorum horum adulteratio


4600. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

promotionem propriam reddidit; porro certos jam et stabiles venditores, quos sibi per id ipsum, quod illud quot annis coemat, paravit; denique nullis casibus obnoxiam distractionem, cum haec in domestica consumtione fundetur; quae omnia relate ad privatos, qui tabacam ad exteros deportant, quaestores, aliter se habent. Itaque justitia ipsa exigit, ut commercium cum producto hoc liberum semper conservetur, et Abaldo Viennense, ne in formale monopolium degeneret, per subsistentem


4601. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 59. Ut fabricae cupreorum utensilium majus capiant incrementum, privati quoad effossum a se cuprum plena liquefactionis et distractionis libertate gaudent. Motivum. Inter omnia artefacta sola tantum cuprea utensilia, ut in Elaborato Status actualis §-pho 49. ostensum est, activam commercii Hungarici rubricam constituunt, licet privati jam inde a 20 annis effossum a se cuprum virtute initorum eatenus contractuum defixo in


4602. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

Provinciis major sit quam in Hungaria et circulantis pecuniae quantitas et circulationis celeritas; contendamus jam illarum pagos, municipia, villas, et civitates cum Hungaricis; conferamus singulam hominum conditionem, et videbimus quod omnia illa in Germanicis Provinciis magis floreant, quam in Hungaria; omnes vero incolae, rustici ipsi, qui tamen graviori prae Hungarico urbario subjacent, commodius habitent, nitidius vestiantur, melioribus vescantur alimentis. Neque opponere juvat quod omnia


4603. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

quod omnia illa in Germanicis Provinciis magis floreant, quam in Hungaria; omnes vero incolae, rustici ipsi, qui tamen graviori prae Hungarico urbario subjacent, commodius habitent, nitidius vestiantur, melioribus vescantur alimentis. Neque opponere juvat quod omnia haec non major circulantis pecuniae massa, circulationisque celeritas, sed industria illorum incolarum producat. Industria enim (si non de particularibus aliquot individuis, sed de integro populo sermo sit) adeo relativa


4604. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

constituta sunt, reciprocum in Hungarico vectigali stabiliatur. Forte ipsa haec reciproci idea, si effectus ejus ab utrinque intimius expensi fuerint, ansam suscipiendo tractatui praebebit. Et ideo Deputatio haec, postquam omnia, quae Hungarico commercio proficua fore existimavit, principia proposuerit, demissam super eo etiam opinionem depromet: qualiter recedendo a rigoroso hoc reciproco utilitas utriusque partis conciliari, sublataque, quae nunc viget, totali commercii


4605. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1206 | Paragraph | SubSect | Section]

Educuntur e Hungaria etiam ad Germanicas Provincias et vicissim complures indifferentes ejusmodi articuli in quorum reciproco portorio nunc quoque haud adeo magnum discrimen intercedit. Interest tamen, ut hi quoque perfecte exaequentur. Et ad hanc classem pertinent omnia ferme naturae producta, nisi necessarium pro aliqua fabrica materiale constituant. Quare quoad haec Deputatio sequentem legem perferendam esse existimavit. § 84. Materialia tamen illa, quibus Hungaricae


4606. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1206 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

gravari expedit, ideo ut, si per graviora haec portoria nec transitualium ejusmodi mercium distractio domi procurari nec concurrentia foris evitari possit, adminus Aerarium Regium ex adaucto ejusmodi portorio majus capiat emolumentum. Omnia haec principia in Germanico vectigali rite observata sunt; nihil proinde obstat, quominus eadem transitualia portoria in Hungarico etiam vectigali adoptentur. Principia tamen haec de illo tantum transitu tenere videntur, quando merces ex una exotica regione


4607. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1206 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quoad alios aequipollentes articulos constituatur. Possent autem hi esse lana macedonica et gosypium, quae per Hungariam in Germanicas Provincias invehuntur. Quoad lanam macedonicam eadem est per omnia ratio, quae stat pro Germanicis Provinciis quoad exotica colorum materialia; sicut enim harum interest, ne fabricae, quae his opus habent, in Hungaria exsurgant: ita interest Hungariae, ne concurrentia exoticae


4608. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1214 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

§-pho ejusdem Elaborati 59. quod commercium 12 maxime usualium exoticorum articulorum per vectigalis 1788-vi §-um 49. tantum ad habitantes in Capitalibus et Depositorialibus urbibus mercatores restrictum fuerit. Omnia quidem haec in Germanico etiam eorundem annorum vectigali constituta fuerunt, adeoque hac quoque in re eadem est Germani cum Hungaro quaestore conditio. Interea plerique Hungarici quaestores in submissis Deputationi huic reflexionibus restrictiones has ac


4609. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

119. 1715 , Maria vero Theresia in Articulo 27. 1741. provocarunt. Si legislatio Hungarica viam reciproci inire debuerit, a propositis superius principiis vix poterit declinare. Si tractatus suscipiatur, ante omnia complananda videntur illa puncta in quibus reciprocum et uni et alteri parti noceret. Talia sunt, uti in motivis sparsim jam indicavimus: 1-mo. Si retentis Germanicis Provincialibus impositionibus, quibus Hungarica


4610. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

autem, ut id praestet, circumstantialem de singula ejusmodi via informationem capere debet. Norma etiam constructionis viarum non eadem ubique esse potest, adeoque ad potestatem executivam pertinet hanc etiam auditis localibus jurisdictionibus determinare. Caeterum omnia quidem haec ad usque etiam eodem tramite procedebant, cum tamen id nulla hactenus lege constitutum fuerit, rationibus publici conducere videtur, ut id quoque in legem diserte referatur. § 99.


4611. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1240 | Paragraph | SubSect | Section]

interea etiam lege provideatur. Articulus XXXI. De teloniis. § 102. Comitatus omnia in gremio sui constituta telonia denuo investigent, et quae seu titulo, idest privilegio, seu merito idest pontium aut viarum reparationis onere, destitui, aut quibus producenda privilegia applicari non posse compererint, statim aboleant.


4612. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

concernentium institutum hoc librorum et instrumentorum collectione Flumen translata est. Hic illa paucis tantum annis substitit, intra hoc tamen tempus subsidia Cathedrae hujus, libri nempe et instrumenta, e fundo litterario Fluminensi notabiliter aucta fuerunt, quae omnia simul cum cathedra iterum Tergestum translata sunt. Donec etiam cathedra haec Flumine constitit, praeter physicam nulla alia nautices subsidiaria scientia illic tradebatur, ita ut cathedra haec ad formandos potius eos, qui


4613. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

Quod qua ratione effici possit? ad objectum Deputationis litterariae refertur. Forte tamen et hoc objectum in mixto cum Deputatione hac consessu pertractari deberet. § 114. Omnia ad constructionem maritimarum navium necessaria materialia et fabricata e Regno in liberos Portus Hungariae absque omni portorio invehi permittantur. Motiva. Objectum hujus et sequentis


4614. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

collocentur, ad hoc, ut ista leviori obveniant, sicque navium fabricatio minus sumtuosa evadat. Materialia haec in asseribus, lignis, ferro, canabibus, et pice consistunt, quae ferme omnia e Regno haberi possunt. Id quod proventui tricesimali per id decedet, multipliciter compensabitur per augmentum circulationis pecuniae, quam domesticae ejusmodi naves procurabunt. Terminum artefacta ideo addendum esse Deputatio existimavit, ne


4615. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1266 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

medium efficacius esse quam ejusmodi inductionis et eductionis favores, exempla omnium, quae hoc potissimum stimulo Commercium suum provexerunt, maritimarum gentium satis ostendunt. Nisi favores hi navigationi etiam Hungaricae concedantur, omnia, quae praecedentibus §§-phis stabilivimus, media nec nautarum naviumque domesticarum, nec nationalium officialium numerum notabiliter augebunt. Dum autem Deputatio haec pro inductis per domesticas naves mercibus


4616. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

sin, ipse ad Departamentum Hydraulicum recurrat, deque accipienda inde inviatione comitatensem geometram continuo edoceat. § 120. Consilium Locumtenentiale omnia loca illa, in quibus labores ejusmodi necessarii sunt, una cum elaborando per locales geometras plano et sumtuum schemate a concernentibus jurisdictionibus (quae respectivos etiam dominos terrestres, si opus fuerit, audiendos habebunt) sibi referri faciet: super his


4617. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

eventu suscipietur. Ad ipsum autem hunc selectum revisiones hae multum momenti adferrent. Si enim dirigens omnium localium, Departamentum vero Hydraulicum ipsorum dirigentium opera reviderit, Consilium, apud quod omnia haec concentrabuntur, majorem atque nunc de capacitate singuli individui notitiam habebit, adeoque in casibus promotionum eo tutiores depromere poterit opiniones. Si generale aliquod planum elaborandum fuit, hactenus promiscue tantum ad Departamentum


4618. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

nautarum regulationes reflecti, ne forte per minus necessarias discrepantias haec difficilior efficiatur. Debet etiam ad locales singuli fluvii circumstantias adverti, quia hae distinctam in uno aliove puncto exposcere possunt provisionem. Omnia quidem haec hactenus politica tantum via tractabantur, sed plane ideo, quia legis sanctione carebant, saepe difficilis, quandoque impossibilis etiam erant executionis. Interest itaque ut Consilium opus hoc in Comitiis referat, quo illud, postquam revisum fuerit,


4619. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

ex his elaboratis ad generale navigationis planum dirigebatur; omnis operans aut projectans particulare tantum suum objectum respexit, singulus ferme distinctam libellationis scalam adhibuit; unus unius, alter alterius ordinis observationes in medium attulit, ita ut omnia illa elaborata pro usus generalis plani non sufficiant, et ad summum pro aliqua tantum inviatione deservire possint. Ostendimus tamen in eodem Elaborato §-pho 74. quod jam anno 1784. generalis capitalium Regni fluviorum regulationis


4620. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1296 | Paragraph | SubSect | Section]

debet ut maxima, quoad fieri potest, Regni pars beneficii navigationis particeps efficiatur. Itaque cum centrum navigationis Hungaricae capitalia ejus flumina, Danubius, Tibiscus, Savus et Colapis constituant, ante omnia determinari debet qualiter horum regulatio perficienda sit; ad hoc, ut navigatio per eos et brevior et magis expedita reddatur; idest determinari debet ubi transsectiones faciendae? qui superflui rami occludendi? an obstantia alicubi saxa disrumpere? vel vero per


4621. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

effodere expediat? Denique cum hac etiam ratione aliqua emporialia loca extra canales ejusmodi casura sint, determinari debet ad quas navigationis stationes ex emporialibus ejusmodi locis vias commerciales instaurare intersit? Si omnia haec ordinate elaborentur, tum primum generale et systematicum navigationis planum exsurget. Hoc vero elaborato debet deinde ipse suscipiendorum sua serie laborum ordo determinari. Ac id quidem ipsa rei natura universim indicare videtur, quod primum


4622. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

labor in pluribus ejusdem fluvii locis occurrat, quem praeprimis suscipere expediat? quos e collateralibus fluviis praeferenter regulare? quos canales per vastiora stagna praeprimis efformari, publica utilitas exigat. Si omnia haec rite determinentur, nulli inposterum labores praepostere suscipientur, neque plures quam perfici possint ad semel inchoabuntur. Unus labor alteri non nocebit, imo posteriores per eos, qui praecedent, facilitabuntur. Quod summum est, nunquam opus e defectu


4623. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

manufacturarum, viarum, navigationis, et vectigalis defectibus consistunt, removendis, Deputatio suam in superioribus opinionem jam depromsit. Intrinseca ejus impedimenta constituunt omnia illa, quae libertatem ejus quoquo modo contingunt. Superest itaque, ut per horum etiam sublationem ultimum, quod adhuc commercio obstat, impedimentum removeatur. Inter haec monopolia primum locum obtinent. Ac Deputatio quidem ipsa


4624. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

insinuatione singulo civi in propria civitate liberum est. Quodsi tamen regnicola, sed alterius jurisdictionis incola officinam in aliqua civitate aperire velit, praevie concivilitatem, quam magistratus eidem recusare non possit, assumere debet; irritantur proinde omnia illa nonnullarum civitatum statua, per quae seu obligatio insinuationis in ejusmodi casu imponebatur, seu certus tantum officinarum, aut mercatorum, vel etiam opificiorum numerus definiebatur; seu denique aliqua mercatorum merciumque, cum quibus singulus traficare


4625. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

numeri mercatorum, et qui cum hac insuperabiliter nexus est, jus quaestus emendi et vendendi abusus tolerari posset, eodem, imo potiore jure tolerari etiam deberet restrictio numeri opificum, et usus jus opificii emendi et vendendi; hoc autem facto omnia opificia, omnes cujuscunque speciei quaestus certis tantum familiis haereditaria efficerentur, idest inducerentur universale et opificiorum, et quaestus monopolium, cujus tristes effectus notiores sunt, quam ut hic pluribus debeant


4626. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

relate ad commercium situatio obtigit, hebdomadales nundinae actu etiam solenniores sint, quam aliarum annuae. Quis ignorat quod aliquarum civitatum, quae olim florebant, annuae nundinae nunc miserae langueant, et vicissim. Omnia haec naturalis commercii cursus regit, qui nisi eidem impedimenta per Legislationem aut irrepentes sensim abusus ponantur, eo semper sponte inclinat, ubi cum maxima utilitate exerceri potest. Quod


4627. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

praeterea victualium pretia artefactis, et vicissim, commensurentur; massa vero circulantis pecuniae nunquam exacte determinari, adeoque tota haec operatio in nullo fixo principio fundari possit. E converso si partialis tantum alicujus articuli limitatio suscipiatur, omnia haec ita ad vivum resecari non est necesse, sufficit, si vel per practicam aliquam probam, vel per institutam cum sumtuosiori aliquo articulo comparationem, seu etiam a vicinae, quae in iisdem plane circumstantiis versatur, jurisdictionis exemplo pretium alicujus


4628. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

eligunt. Hic judicatum etiam in octavalibus objectis exercet, id quod comitatensi magistratui leges denegarunt. Gaudet jure gladii, jus forisationis exercet; contributionem publicam repartitur, domesticam vero ipse imponit. Ipsam denique politiam quoad omnia sui objecta in gremio sui dirigit. Nullus itaque titulus, nulla ratio, nullum motivum superest, quo limitatio a Magistratibus Civicis legitime avelli potuerit. Seu enim qua pars politiae, seu vero qua actus territorialis jurisdictionis consideretur, in utroque


4629. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

hac distincta Commercialis et Eventualis Cassae hypothesi, cum nullum e submissis seu per jurisdictiones, seu per privatos projectis aliquod seu inter cassas, idest circa propositorum fundorum applicationem discrimen faciat, sed omnia hydraulicos tantum labores aut alios commerciales usus respiciant, Deputatio etiam eadem universim tantum expendenda, et tum primum propriam de quo fundo? ad quam cassam applicando? opinionem subjungendam esse demisse existimavit. Comitatus


4630. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

reducebantur. Continuisset se Deputatio etiam haec intra hos limites, nisi eidem Legislatio completum constabiliendi Commercii systema elaborandum demandasset. Cum hoc alia etiam objecta, quae sumtus requirunt, complectatur, officii illa sui esse existimavit omnia haec suo loco in superioribus proponere. Nimirum elaborandum per Deputatos regnicolares et aliquem magni nominis hydraulam generale et ordinatum navigationis planum, quod et regulationem fluviorum et majorum stagnorum exsiccationem, et canales communicationis


4631. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

praeter decernendas, quoties res exegerit, primas, pecuniariam pro inventoribus utilium quorumpiam institutorum remunerationem. Denique anticipanda erga sufficientem cautionem utilibus exportationis quaestoribus capitalia. Omnia quidem haec nec ad semel, aut intra exiguos annos perfici, neque sumtus hi quotannis fieri debebunt. Quodsi tamen hae necessitatum Fundi Commercialis rubricae, cum tribus, quos supra indicavimus, necessitatum eventualium titulis conferantur,


4632. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

libertate. Si quis vero ab intestato decedat, ex acquisitis ejus medium pro cento ad rationem cassae eventualis desumetur. Ut autem publico tam de factis pro hac cassa, quam ad alias etiam pias causas legatis tanto certius constare possit, post mortem testatoris omnia testamenta pro apertura et publicatione concernenti jurisdictioni praesentari debent. Si executor aut haeres id neglexerit, in sensibili eidem cassae applicanda mulcta pecuniaria, actore locali fisco, per concernentem judicem convincatur. Singula autem jurisdictio


4633. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

magis accommodus publicum aliquem fundum constituendi modus, quam si moderata in hunc finem omnibus grationalibus taxa constituatur. Qui enim gratias obtinent, novum utique stimulum sentire debent ad aliquid pro bono publico conferendum. Verum cum omnia grationalia respicientibus Aerarium Regium taxis jam affecta sint, quotta fundi publici admodum moderata esse debet, ne secus ipsa gratia impetratori oneri cedat, id autem pro realibus gratiis in 5 pro 100 a proportione taxae regiae determinari posse


4634. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

generali arharum fundo simpliciter separandam, per Cameram Hungaricam administrandam, et exinde pensiones nonnisi viduis Hungarorum decernendas esse Deputatio existimavit. Ut hoc tanto magis per legem determinari possit, discutienda quidem forent omnia, quae circa institutum hoc vigent normalia, utpote circa tempus, a quo salaria decurrere incipiant, circa detractam carentialem et characterialem, circa mensem emortualem, et his similia, cum in his saepius variatum sit. Verum id non ad hujus, sed


4635. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

si ad frequentes complurium comitatuum recursus, quibus jam unius fluvii exundationibus obviari, jam alterius cursum regulari, jam hoc vel illud vastius stagnum exsiccari, jam unam aliamve viam instaurari postulant, si, inquam, ad haec omnia reflectatur, facile apparebit proventum hunc tot sumtibus, licet non ad semel faciendis, minime suffecturum esse. Interea agnoscit Deputatio quod, quaecunque demum sint commerciales necessitates, id unice a Statuum erga bonum publicum zelo dependeat


4636. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

disquirere, non est hujus loci. Quod ipse articulus 8. 1741. non de ephemeris ejusmodi et spontaneis oblatis, sed de formali et perenni contributione intelligi debeat, facile esset remonstare. Sed haec omnia ad vivum resecare in voluminosam degeneraret dissertationem. Usus optimus legum interpres est. Itaque id tantum indagare juvat: quis hactenus hac in re usus viguerit? Quod, relate ad substantiam immunitatis, titulus, quo aliqua depensio


4637. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquod conflandum sit, tuto determinare non licet. Ut singulis annis notabile quid accedat, ne sperari quidem potest. Quodsi tamen seu ad semel, seu periodice quid colligatur, quod id in unam potius generalem cassam inferre expediat, jam § 148. ostendimus. Atque ita omnia illa, quae projectans seu de emolumentis instituti hujus, seu de coordinatione et securitate cassarum adfert, suapte evanescunt. § 158. Alter in vicem gratuiti oblati titulum perpetui mutui ita


4638. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

nec per telonii gravitatem, nec per aliam impraevisam causam intercipiendam navigationem; largiamur denique tam fidelem sumtuum erectionis et conservationis canalis, uti et telonialium proventuum administrationem, ut investiendum capitale larga interusuria producat; si omnia haec admittamus, adhuc projectum hoc non pro fundo erigendae cassae publicae, sed pro plano conflandae utilis commercialis societatis haberi potest. Jam primum omnia haec, aut complura ex iis, aliter atque supponimus evenire


4639. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

ut investiendum capitale larga interusuria producat; si omnia haec admittamus, adhuc projectum hoc non pro fundo erigendae cassae publicae, sed pro plano conflandae utilis commercialis societatis haberi potest. Jam primum omnia haec, aut complura ex iis, aliter atque supponimus evenire possunt, et tunc projectum hoc ne realem quidem utilitatem producet; stabiliendus autem per legislationem fundus certus esse debet. Deinde si projectatum telonium etiam ultra 5 pro 100 producat,


4640. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

projectantem propositi fundi ad annuum 380 000 proventum reduci debent. Quodsi etiam projectatos per Deputationem fundos 100 000 proventum producturos (id quod admodum incertum est) supponamus, adhuc totus annuus proventus nonnisi in 480 000 subsistet. Jam vero si omnia, quae jam supra recensuimus, Cassae Commercialis onera spectentur, facile apparebit quod, nisi notabiliores quotannis pecuniae impendantur, et commercium nonnisi lenta capiet incrementa, et plebs tarde admodum a gratuitis laboratoribus relevabitur.


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
First 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.