Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnia

Your search found 6484 occurrences

More search results (batches of 100)
First 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 5784-5803:


5784. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

quaeve potestati legislativae exinde adoptare visum fuerit, in leges publicas referri possit. § II. Quae labori huic praemittenda Deputatio existimavit. Ut Deputatio haec imposito sibi officio tanto exactius defungi possit, ante omnia physicam tum politicam relate ad commercium Hungariae situationem delineandam, dein vero actualem commercii Hungarici statum paucis adumbrandum esse existimavit. § III. Situatio phisica Hungariae


5785. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

mox sermo erit, commercialem tractatum cadunt. § XVII. Qualem ad Moscoviam et ad Turciam in genere. In ipso illo puncto, ubi orientalis Hungariae linea in meridiem deflectit nempe ad Semlinum, Danubius, postquam omnia Hungariae, Sclavoniae, Croatiae, Bosniae et Serviae flumina praevie recepisset, versus occidentem in Mare Nigrum procedit; hic centrum Hungarici cum Turcia commercii fuit. Hic omnis pro Hungaria per Danubium navigatio desinebat. Diu quippe viguit praeiudicata illa opinio: quasi seu propter


5786. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

Iam primum a) cum Hungaria, ut § 3 vidimus, sub zona temperata situetur, per quatuor latitudinis et octo longitudinis gradus porrigatur, adeoque diversum etiam solum, diversa climata habeat, suapte patet quod, praeterea, quae § 10, 11, 12, 13 et 14 illam iam procreare ostendimus, producta, omnia etiam alia, quae zona temperata admittit, proferre possit.
Cum horizon Hungariae, ut § 4 vidimus, partim montuosus, partim planus, aut lenibus colliculis inspersus sit, quod hoc ipsum iam primum internae communicationis vehiculum per id


5787. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

sed externo etiam commercio consuletur. Hac enim ratione notabili comitatuum Szaladiensis, Veszprimiensis, Albensis et Sümeghiensis parti, directa in Danubium adeoque Mare etiam Nigrum, navigatio procuraretur. Quod omnia haec necdum sufficiant pro necessaria interna, sine qua nullum externum commercium existere potest, communicatione; sed quod debeant insuper et comitatus inter se et ipsi hi fluvii, uti et ducendi canales per vias collaterales necti, viae autem in Tibiscanis partibus ob defectum


5788. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

immigrantibus exteris per legem iam concessus magis adhuc extendendus censetur. Relate ad secundam quaestionem: cum sola sexennalis a contributione exemptio non sit sufficiens ad alliciendos exteros colonos incitamentum, immunitatem illam non tantum ad decennium, sed ad omnia etiam reliqua publica onera, velut labores viarum, praeiuncturas, praestationes portionum et tyronum statutionem diserte extendendam esse, Deputatio haec eo magis arbitratur, quod nisi nova eiusmodi possessio exsurrexisset, omnia haec onera residui incolae alioquin non tantum decennio illo,


5789. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

incitamentum, immunitatem illam non tantum ad decennium, sed ad omnia etiam reliqua publica onera, velut labores viarum, praeiuncturas, praestationes portionum et tyronum statutionem diserte extendendam esse, Deputatio haec eo magis arbitratur, quod nisi nova eiusmodi possessio exsurrexisset, omnia haec onera residui incolae alioquin non tantum decennio illo, sed toto etiam reliquo tempore supportare debuissent. § LXXXIII. Hi tamen cum praeiudicio proprietariorum concedi non possunt. Caeterum ipsi etiam hi favores paucas adhuc


5790. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

Iosephus IIdus nihil intentati reliquit, ut populosam hanc incolarum classem ex inertia sua ad agriculturam, artes, opificia adeoque fixum alimentationis statum producat. Aperuit iis ad obtinendas colonicales sessiones et ad contubernia viam. Instauravit scholas, civilia iura toti genti attribuit; omnia tamen haec exiguum adusque effectum produxerunt. Cum systematisatio gentis huius cum contributione eorum intimum nexum habeat, non dubitatur, quod Deputatio contributionalis-commissariatica eam ultro sit propositura. § LXXXVIII. Uti et


5791. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

de procuranda non tantum integris civium classibus, sed singulis etiam individuis alimentatione curam suscipere, exstirpare mendicitatem, otiosos ad laborem cogere; constitutis autem ad tempus extra servitium domesticis talem, quo vitam sustentare possent, laborem suppeditare debet. Omnia haec rite ordinatam laboratoriam domum et institutum pauperum, quod per pie defunctum Imperatorem et Regem iam introductum in praesens tantisper labascere coepit, obtineri possunt. Sed horum organisatio publico-politicae Deputationi commissa est. DE AUGENDIS ET


5792. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

si hi se non subsecuto erga iteratas etiam adhortationes effectu non sinant deterreri, sed urgeant, instent neque remittant, doneccunque populum eiusmodi industriae ramo manum effective admovisse videant. Si Consilium systematicas de effectu relationes periodice urgere non desistat; si denique omnia haec magistratibus, qua pars eorum officii, lege publica imponantur, excutiet certe populus, praesenti utilitate allectus ignaviam omnesque utiles industriae species sensim apprehendet. § XCVI. Periti novi eiusmodi instituti homines, qui populum


5793. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

enascitura post longum forte tempus e nimio populationis incremento necessitas ad id cogat. § XCVIII. Leges, quae ad excitandam nationalem industriam perferendae censentur. Cum legislatio Hungarica, se tempus illud praestolari nolle, sed omnia perficiendae ocyus oeconomiae publicae media adhiberi velle per delatam Deputationi huic provinciam satis contestata sit: ut scopus hic obtineri possit, Deputatio futuris comitiis sequentia constituenda esse demisse arbitratur:
Cum nonnullos magistratus


5794. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

suapte, prouti populatio, consumentium numerus et distractionis facilitas increverit et ubi seu interna consumptio seu eductio ad extra eo provecta fuerit, ut omnem frumento idoneum angulum excutere supremumque colendo agro laborem impendere intersit et agraria instituta et omnia illa, quae in aliis provinciis vigent, agriculturae raffinumenta suapte invehuntur. Nunc eo potius studia sua convertenda esse videntur, ut quo plura alia producta eruantur, quorum cultura notabilior incolarum numerus se possit occupare. Nimirum ut hac administratione maior


5795. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

eiusmodi vinearum, praesertim si maioribus urbibus adiaceant, longe maiorem e fundo tali, si in illo olera colerent, fructum perciperent; denique quod procreata plane in vineis his vina cum propter malam sui qualitatem, leviori veniant, ebriositatem infimae populi classis provocent; si inquam omnia haec in reflexionem sumantur, opinio iurisdictionum harum videri posset non infundata. Verum si parte ex alia reputetur, quod vineas eiusmodi plerumque cives aliique liberi homines possideant, adeoque quod ius proprietatis in libera fundis suis utendi facultate situm legislatio laedere non


5796. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

unius anni, quem fundus talis eidem producere potuisset, amittere deberet; si denique perpendatur, quod ex oleribus in talibus vineis procreatis, si hae ab urbe magis remotae sint, nullus, a frumento vero, quod in tali fundo procreatur vix tantus quantus e vino fructus percipi possit; si, inquam, omnia haec expendantur, facile apparebit, quod legislatio destructionem omnium, quae in plano sitae sunt vinearum, citra laesionem iuris proprietatis ordinare non possit. § CVIII. Ne vineae in planitie imposterum plantentur prohibendum.


5797. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

et tamen sicciores minus ponderant. Ad praecavendam omnem suspicionem exsolutio galettarum semper in praesentia personae magistratualis aut secus fidedignae, verbi gratia parochi, capellani, officialis dominalis fiat. Ut domestico serico ante omnia domestici fabricantes seu erga creditum, si illud merentur, seu erga paratam provideantur; e Regno vero nonnisi residuum educi possit. DE CULTURA TABACCAE § CXXV. Origo et status actualis culturae


5798. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

seu erga creditum, si illud merentur, seu erga paratam provideantur; e Regno vero nonnisi residuum educi possit. DE CULTURA TABACCAE § CXXV. Origo et status actualis culturae huius. Tabacca omnia, quae superius recensuimus, utilissimi producti criteria habet praeter id, quod robustas perinde atque agricultura manus requirat, quodve tantundem terrae huic decerpi soleat, quantum illi consecratur. Verum id quidem in Hungaria, quae alioquin frumento redundat exiguam subit considerationem.


5799. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

vero tabacca eandem non pro qualitate producti, sed arbitrarie et cum detrimento cultorum ad classes has dispescere, imo saepe etiam optimae qualitatis tabaccam ad infimam classem tamdiu detrudere soleant, donec oblatis per cultorem muneribus eam naturali suae classi restituant, prouti haec omnia ex authentica per comitatum Bihariensem sub 3-a martii 1708. peracta, sub 21-a vero eiusdem mensis Suae Maiestati repraesentata: benigna tamen resolutione necdum superata investigatione prodiverunt, ut eo usque, donec ipsi cultores tabaccam suam classificandi modum condiderint, classificatio


5800. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

ut regiones hae bubulis provideantur, iam multa boum millia etiam e Gallicia, Moldavia et Valachia educi debent. § CXXXIX. Neque interest de augendo eorum numero sollicitari. Res haec tantam apud nonnullos sollicitudinem excitavit, ut eo omnia studia convertenda esse existimarint, quo copiosior denuo boum procreatio procurari possit. Quodsi tamen res ad vivum resecetur, hanc quoque superfluam esse curam facile apparebit. Procreatio boum haud secus augeri possit, quam si iam impopulata praedia denuo ad statum desertum reducantur. Id


5801. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

claram demonstrare operae pretium foret, multis argumentis comprobari. Id unum numerasse sufficiat, quod lucrum illud, quod alicui regioni e distractione animalium obvenire posset, populatio, quodque eam suapte consequitur agricultura plurimis aliis titulis abunde compensat. Quodsi Hungaria omnia etiam ea, quae modo habet praedia impopulet, adhuc sufficientem haberet pro domestica necessitate cornutorum pecorum quantitatem, id quod exemplum earum, ubi nulla amplius praedia supersunt partium, satis remonstrat. In ipsis enim his sufficientia pro macellis pecora domi producuntur. Educati


5802. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

Aliqui comitatus unum aut etiam plura publica equatia erexerunt, alii plures comparaverunt admissarios, hos per districtus comitatus diviserunt iisdemque viciniorum rusticorum caballas admitti procurarunt. Aliae potentiores communitates ad comparandos sibi proceriores admissarios disposuerunt. Omnia tamen haec, eum tantum effectum produxerunt, quod a procerioribus admissariis apud melius habentes incolas aliqui proceriores hinnuli sint prognati; apud rusticos, per quos solos institutum hoc notabile accipere potuisset incrementum, quo minus effectum producat, miseria eorum impedivit; ob


5803. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

eveniet) emere possit. Proinde cum delicatior lana longe cariori veniat adhuc, in illum etiam casum interesset hanc vendere, crassiorem autem aliunde procurare. § CLI. Duo generales modi introducendorum utilium institutorum. Quodsi omnia, quae in praemissis de oeconomia publica dicta sunt, combinentur, apparebit demum duos esse praecipuos eam promovendi modos:
Si nova aut utilior manipulatio in dominiis, seu cameralibus seu fundis religionis, aut studiorum primo introducatur; comitatus vero illi, quibus


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica (), Verborum 26295, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendesc].


More search results (batches of 100)
First 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.