Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnia

Your search found 6484 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 791-794:


791. Divnić, Juraj. Epistula ad Alexandrum VI Georgii... [Paragraph | Section]

laceratas, gemitus, ululatus et singultus frustra mittentes, auxilium vel solamen ab aliquo incassum rogantes, ut bruta, fustibus et flagellis peragit. Puellas et virgines Deo dicatas foedissime habitas, pueros infantesque belluarum more super equis vinctos ad propria deferunt hostes atrocissimi, omnia feritatis et tormentorum genera in captivos experiuntur, quę non excogitari nedum enarrari possent. Nec tam magnus cruciatus sibi ipsi facit finem, quibus tamen impia gens crassatur et gloriatur. Hec causa malorum, Pater Beatissime, ipsa videlicet libera facultas et secura exequendi


792. Divnić, Juraj. Epistula ad Alexandrum VI Georgii... [Paragraph | Section]

admodum rapax avidusque regnandi. Nunc quantum calamitatis et miserię hostis impiissimus nobis intulerit, animus dolore victus horet farri, lingua proferre pavet, nam ubi generaliter dixerim Turcorum rabiem quam in captivos acuunt, non tam sum commotus neque stomachatus. Sed omnia quę nuper acciderunt nobis ordine singulariter pandere, Pater Beatissime, hic mihi, veh, misero concutit ossa tremor, vix a colapsu me retineo, mens enim simul et membra corporis pietate potiusque timore cadunt, tamen ut debitę servitutis erga Sanctitatem Vestram expendam officium, cuius


793. Divnić, Juraj. Epistula ad Alexandrum VI Georgii... [Paragraph | Section]

Croatię ceterisque nobilibus Sclavonię curiosius morem geram, qui pridie per litteras et nuncios me uno ore et omnes exoratum rediderunt, quod ad Sanctitatem Vestram scribere debeam seriatim, tam de miseria peremptorum, quam etiam de periculis superstitum, in quibus die noctuque versantur. Omnia enim ipsis pręsentem intentant mortem, cunctique iam desperata salute, quia res ipsorum summo in discrimine sit, non nisi de deditione cogitant, nesciunt quippe quid in rem suam bene conducat consulere, hostes namque ad postes sunt. Męnia custodibus egent, victualia desunt, oppida


794. Divnić, Juraj. Epistula ad Alexandrum VI Georgii... [Paragraph | Section]

bene conducat consulere, hostes namque ad postes sunt. Męnia custodibus egent, victualia desunt, oppida propugnatore carent, nisi Dominus custodierit civitates, reliquię et ipsarum prosternentur actumque erit de provinciis. Idcirco, qualiter potero, quędam seriatim dicere conabor, quandoquidem omnia impossibile esset enarrare. Miseros meliora sequentur, cum Sanctitas Vestra calamitates oppressorum intellexerit: nam non intellecti morbi curatio nulla est. Superioribus diebus hic perfidissimus nostrę fidei hostis, structis in Bossina magni exercitus copiis, quasi populabundus


Bibliographia locorum inventorum

Divnić, Juraj (1450?-1530) [1493], Epistula ad Alexandrum VI Georgii Difnici Dalmatae episcopi Nonensis, versio electronica (), Verborum 2068, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [difnicgepistalexvi].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.