Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnia

Your search found 6484 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 798-817:


798. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 1r | Paragraph | Section]

ornamentum. Rome III. Non. Aprilis MCCCCXCIIII foderunt manus meas et pedes meos: dinumerauerunt omnia ossa mea. Dauid ps. XXI [i.e. 21 (22): 17--18] Si quantum pietas aput me potuit, hodierno die tantum prudentia ualuisset, Beatissime pater; nunquam profecto commisissem ut mihi hoc orandi munus


799. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 1v | Paragraph | Section]

Vos, ut cepistis, queso diligenter attendite. Superuacuam fuisse mortalibus Christi passionem plerique asseruerunt quod nihil uel ad gloriam suam uel ad salutem nostram pertinere uideatur: quorum hec ferme est sententia. Potuisse, inquiunt, deum, cum omnia possit, alia quadam ratione orbem hunc nostrum ingredi et se conferre ad homines, non pauperem, non abiectum ac sordidum, quod a tanta maiestate uehementer abhorret, sed decorum, illustrem, suaque illa diuina uirtute ac potentia communitum. Preterea quid eum mulieris utero


800. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2r | Paragraph | Section]

crediderit? An uero per ipsum immortalem deum nobis, qui hoc sumus uili corpusculo inclusi, artem, consilium, rationem, intellectum et prouidendi multa et gubernandi prope infinita et quedam etiam de nouo quasi creandi concedemus, illi uero immenso et perpetuo fonti, a quo omnia hec miro quodam et ineffabili ordine profluxerunt, curam suarum rerum non dabimus? Et numquid solus ille, qui plantauit, aurem non audiet, et qui fecit, oculos non uidebit? Quod cum falsissimum tum ratione, tum exemplo et auctoritate conuincatur, necesse est profecto et deum


801. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

quam sine deo assequi non poterant, mirum in modum torquebantur, iacebatque ipsa ueritas (ut Democritus inquit) in altissimo quodam puteo demersa; Cf. Diog. Laert. IX, 72. et Anaxagoras circumfusa esse tenebris omnia pronuntiauit, ita sapientie splendor, immo ne scintilla quidem, nusquam apparebat: sed tanto ueteres nostri indagande illius ardore tenebantur ut primum Pithagoras et postea Plato ad Egyptios usque et Persas


802. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

aliquas suscepisset formas, unde illi ex igne humana uox, aut unde uerba ex nube suppetere potuissent? Sed esto, do etiam uocem, concedo uerba, cum et Moysi hoc ferme modo locutum fuisse dominum acceperimus. Quid autem est? Nonne melius fuit (ut omittam quod perfectissima sunt omnia diuina opera, etsi uidetur nobis interdum pro nostra imbecillitate ita non esse), nonne, inquam, melius fuit deum ea forma ad homines descendisse quam illis gratissimam fore non ignorabat, quandoquidem natura comparatum sit ut omne animans sui similitudine plurimum delectetur.


803. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 3r | Paragraph | Section]

Quod autem boni plerunque in hoc seculo uexentur: mali item in delitiis sine ullo incommodo quiescant: hec plane est ratio: Quia cum ardua et maxime angusta sit (ut sepius dixi) uia illa uirtutis: quam Philosophi impedimentis omnibus refertissimam esse ostenderunt: et cum omnia eius officia in tolerandis laboribus: in perferendo dolore: in periculis obeundis: in contemnenda morte uersentur difficile: et quodammodo impossibile est luxuriosos diuites et omni rerum ac uoluptatum copia redundantes ad illam aspirare. Quod equidem ipsius Jesu Christi


804. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 4r | Paragraph | Section]

assiduis laboribus ad usum uirtutis exercet: nec eos caducis ac mortalibus bonis corrumpi ac deprauari sinit. Quod ipsum et a medicis quotidie fieri uidemus qui egrotis hominibus de quorum salute nulla spes reliqua est sine delectu aliquo pro ipsorum appetitu indulgent omnia, eos uero quorum mors certa adhuc non est multis rebus etiam auidissime desideratis abstinere iubent. Ostendi igitur ut promiseram Beatissime pater pro ingenii mei paruitate Jesu Christi mortem nobis non modo non superuacuam:


805. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 4v | Paragraph | Section]

ea ex parte proueniebat: que (ut modo dicebam) ad motum et afflictionem sensitiue partis attinet non que ad rationem et certam animi uoluntatem: ideoque mox addit: Verum tamen non mea uoluntas fiat pater: sed tua. Atque hoc ipsum Dauid etiam Rex in Christi persona diuine sicut omnia his uerbis elocutus est: Deus deus meus clamabo per diem: et nocte: et non exaudies me. Quia et circa horam nonam dici clamauit in cruce: Heloy Heloy lama Azabatani. Et hac nocte proxime preterita clamauit, id est orauit ad patrem: de qua ego oratione nunc loquor:


806. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 6r | Paragraph | Section]

narrabo quod Egyptum aqua pro uobis pugnante, rana, cyniphe, musca, peste, ulcere, grandine, locusta, nocte, primogenitorumque interitu strauistis, quod muros Hierico in uoce tubarum psalmorumque deiecistis. Hic ille est, popule stulte et insipiens, cuius tu uirtute, cuius auspicio hec omnia et alia multo plura peregisti. Sed quid ego hec commemoro sceleratissime genti, si tamen gens appellanda est et non ferarum teterrima multitudo? Aures habent et non audiunt: oculos habent et non uident: pedes habent et non ambulant. Vos ergo, patres, quibus dei optimi munere ueritas


807. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 6v | Paragraph | Section]

effudi. solus crimina omnium durissima morte et acerbissimis penis meis abstuli. De quo etiam Moyses inquit: Vos tacebitis et alius: hoc est Christus solus: pugnabit pro uobis: moriendo scilicet in cruce pro salute omnium mortalium. Ecce igitur Beatissime Pontifex quam aperte omnia hec diuini Israelitici uates predixisse uidentur: quam bene dies diei eructat uerbum et nox nocti indicat scientiam. quam decenter rota in medio rote collocatur: quam manifeste abyssus abyssum inuocat, idest prisca illa hebreorum lex noue huius nostre sacra declarat: et quodammodo inuocat


808. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 6v | Paragraph | Section]

saluberrimo potu nulli homines: nulla toto orbe regio esset expers. In omnem enim terram exiuit sonus Apostolorum Christi et in fines orbis terre uerbum eorum. Quamquam quid ego huc sum delapsus quasi uel ex nostris dubitet quispiam uel ex alienis negare possit ea que diximus omnia de Christo intelligenda esse? et prophetas ipsos alium quendam diuinis illis uocibus cecinisse: non eum qui a nobis colitur Jesum mundi redemptorem? Neque enim apud Judeos mihi sermo nunc est: quorum furor toto orbi iampridem innotuit. Illud tamen quod a principio statueram mihi


809. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7r | Paragraph | Section]

eoque corporis habitu: crucem ipsemet humeris deferens. confectus flagellis: sanguine: et sordibus squallens. capite sentibus coronato. Cumque peruentum esset ad locum: qui caluarie idest sanguinis dicitur: rursus hic Saluator noster denudatur: et corpus illud sanctissimum: quod paulo post omnia ad se trahere debebat: quod a terra exaltatum ueluti eneus ille Moysi serpens singulare presidium: et saluberrimum medicamen futurum omnibus gentibus erat. Iterum inquam sub aperto celo ante omnium oculos uestibus cunctis denudatur: et milites ipsi: uel potius nequissimi latrones sortibus


810. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7r | Paragraph | Section]

et pedes sanctissimos ferreis clauis perforant. Quid amplius differo? Tollitur sublimis in cruce mundi Saluator. eleuatur a terra hominum Redemptor. expandit tota die manus suas. posuerunt enim lignum in pane eius: et cornua in manibus eius. foderunt manus eius et pedes eius: dinumerauerunt omnia ossa eius. distillant manus eius mirrham: et digiti eius guttas. Eleuatio enim manuum suarum sacrificium uespertinum. De cuius supplicii atrocitate quid ego multa dicam? cum omnes sciant quantus sit dolor eas corporis partes ferro transfigi: que plurimis sunt contexte


811. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7v | Paragraph | Section]

et inaudito prodigii genere scissi sunt. Sed et Sol per tres horas, quod fieri tunc secundum rationes Mathematicas non poterat, obscuratus est. Multaque sanctorum corpora qui dormierant surrexerunt. At uero Saluator noster cruci affixus: uidens iam perfecta et consumata esse omnia: et penarum suarum ignominiam mox triumpho mortis gloriosissime comutatum iri: ad matrem afflictam et miseram deficientes ac prope extinctos oculos deflexit: Cumque eam lachrymis pene ocnsumptam: et uix iam dolori resistentem aliquandiu intuitus esset: ad Johannem postea: qui solus


812. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7v | Paragraph | Section]

et mentes uestras tanto dolori. tante pietati queso recludite: qui status: que conditio: qui erat tunc animus miserrime matri. Ego certe uidere uideor perennes lachrymas: mestissimos eiulatus: dispersos crines: manus sanctissimas modo faciem: modo caput plangentes. Sed age omittamus hec omnia: cum eadem sacri etiam euangeliste consulto fortassis omiserint et Mariam uirginem nihil aliud nisi uerba illa notissima orbitatis clamantem nobis ante oculos proponamus: Mi Jesu dulcissimum quondam: nunc uero amarissimum mihi nomen: sic tu obsecro sponsam tuam deseris? Sic matrem


813. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8r | Paragraph | Section]

meditentur. omnes afflicti considerent. hoc denique et parentes uniuersi in filiorum morte: et filii in parentum funere contemplandum sibi proponant. totusque terrarum orbis calamitatum suarum remedia hoc proposito exemplo requirat. Videtis ergo amplissimi patres Saluatorem nostrum hec omnia pro nobis: que nemo mortalium nec pro salute propria sustinuisset non minori mansuetudine quam patientia pertulisse. Quapropter cum satis pro tempore de die hoc sanctissimo dixerimus: quanquam pro materie amplitudine non satis: si unum illud quod modo succurrit addidero statim faciam


814. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8r | Paragraph | Section]

quibus satis non fuit Christi captiuitas. non iurgia. non irrisiones. non maledicta. non uerbera. non fellis acetique potus. non spinea illa corona. non manuum pedumque atrocissima uulnera. non crucis patibulum non generosi sanguinis effusio. non denique ipsa mors: in qua omnis pena et omnia supplicia cessant: in qua inimicorum odia concidunt. hostium furor sedatur. ferarum impetus conquiescit. Non fertur inimicus in cadauer inimici. non hostis in euersa menia concitatur. non item fera quantumlibet ferox in mortua sui generis animalia deseuit. Quid autem fecerunt


815. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8r | Paragraph | Section]

sanguis et aqua effluxit. Sanguis ad redemptionem nostram: Aqua ad criminum ablutionem O Reges. o duces. o principes: uos enim qui orbi huic misero cum fastu et superbia preestis. qui pupillos et uiduas et pauperes opprimitis: Qui luxu. cupiditate. auaritia diuina et humana omnia peruertitis. qui et uosipsos et delitias ac uoluptates uestras immortales arbitramini: uos hoc loco quanta maxime possim uoce appello. aspicite regem celi. ducem angelorum. principem totius creature. Nemo sit qui se abscondat a calore caritatis eius. omnes gentes. omnes nationes. totus


816. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8v | Paragraph | Section]

Dicam igitur fauentibus uobis pro communi omnium salute illam ipsam crucem: illa ipsa uulnera corde: et pia animi contemplatione percurrens. Oro atque obsecro te generis humani redemptor: dei atque hominum mediator: gloria: lumen: spes et salus nostra: per quem facta sunt omnia: et sine quo factum est nihil: qui nos captiuitate tua liberasti: uinculis absoluisti: liuore curasti: uulneribus sanasti: sanguine abluisti: sordibus mundasti: cruce saluasti: infamia et dolore et morte ad gloriam: ad uoluptatem: ad uitam reduxisti: qui ascendens super omnes celos omnium


817. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8v | Paragraph | Section]

ad uitam reduxisti: qui ascendens super omnes celos omnium es arbiter: omniaque dispensas: Oro inquam te supplex atque obsecro uti tu hodie populum tuum hic et ubique in tui memoriam congregatum his oculis: eo uultu: eaque pietate aspicere digneris: qua sanctissime affixus cruci tunc cum omnia ad te ipsum trahebas: Joannem discipulum tuamque charissimam et pientissimam matrem aspexisti: eo munere: ea gratia illustres qua quondam apostolos tuos in die sancto Penthecostes illuminasti spiritum claritatis roremque misericordie tue eis desuper infundens. Domine sancte: pater


Bibliographia locorum inventorum

Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.