Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: exemplo

Your search found 591 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 244-295:


244. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

Textu quidem ac libris Sacris convenire, sed tamen de sensu ac intelligentia litem esse. Eam igitur illi volunt ex patribus peti oportere. At contra Augustinus et Hilarius contendunt, ex collatione ipsius Scripturae loca aut dicta obscuriora esse illustranda. Quod sane etiam ipsemet Christus tum exemplo, tum mandato quoque suo confirmavit, una cum suis Apostolis. Sic enim Christus ipse disputans cum Satana et Pharisaeis, dicta Scripturae aut sub obscura, aut etiam male ab adversariis detorta, collatione aliorum dictorum illustrat ac explicat. Sic etiam ipsi Apostoli in synodo sua, et alias


245. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt, quae si recte intelligentur, vere clavem ac lumen Sacris literis afferent, et inferent. Certe cum verba sint notae rerum necessario sensus Scripturae ex vocabulorum ac sermonis noticia percipiendi sunt. Sublevabit autem me, ut spero, aliquantulum etiam aliorum exemplum. Nam quod exemplo fit (teste Cicerone) iure fieri videtur. Aliqui igitur bene literati hoc idem nominis, etiam minore labore confectis libellis imposuerunt: quos nequaquam reprehendo. Alii vero adhuc longe splendidiora nomina, nempe Thesauros, Cornucopias, et Pandectas, in hac et aliis linguis scientiisque


246. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

tibi decem argenteos ad dies: pro לומים. i. statutis terminis aut temporib. Ad lites ieiunare, fructum aut finalem causam indicat: Isaiae 58. Ecce ad lites ieiunatis, ut pugno percutiatis impie: id est, ut ocium habeatis ad litigandum. Sic et in illo exemplo, Solatur se ad, Gen. 27. Ecce frater tuus solatur se ad te, vel de te, ad occidendum te: pro, eo animo ac spe, quod sit te brevi occisurus. Act quintam, Gen. 47. Et posuit Ioseph in decretum ad quintam:.i. ut quinta pars solveretur Pharaoni. Iuxta aut secundum vocem:


247. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

nephes אפש exponitur per patrem, matrem et fratrem: nec tamen quisquam sanus dixerit, istas voces pater, mater aut frater, idem valere quod cadaver. Sic et vox ἃδης significat Lucae proprie infernum: quod vel ex eo exemplo apparet, quod dicit divitem in inferno cruciatum esse, et inde invocasse patrem Abrahamum. Sic et Isaias capite 14, sepulchrum ab inferno separat. Contextus porro cum ista versione pugnat, quia Petrus ibi clare tribuit Christo cruciatus mortis, ex quibus tunc demum sit liberatus, cum est


248. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

Ubi posterius audire in propria significatione accipitur: sed prius in figurata, pro credere. Deut. 6. Ut audiamus, et opere impleamus: Luc. 11. Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud Num. 6. Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est, Cum approbatione audire, etiam in hoc exemplo accipitur. Isaiae 33. Qui obturat aurem suam, ne audiat sanguinem, id est, qui non approbat sanguinaria consilia, neque se eorum participem facit. In hac significatione, tametsi et in aliis, non raro hoc verbum reperitur, adiecto gerundio, Audiendo audite. i. studio se, sedulo ac


249. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

mihi. 2. Sam. 22 pro quamprimum audierunt, quid velim aut mandem. Ad auditum alicui esse: pro: Secretarium. 2. Sam. 23. Auditu auris audivera de te. Iob. 42. Non fuit soror tua Zodom in auditum in ore tuo, in die superbiarum tuarum: Ezech. 16. pro, Non cogitabas; aut loquebare, de exemplo poenarum ipsius O Domine audivi auditionem tuam, timui: Hab. 3. Non suscipe auditionem mendacii, Exod. 23. i. non credas, nec spargas mendacia. Ab auditione mala non timebit iustus, Psal. 112, pro, rumore magnorum malorum et periculorum non nimium perterefiet. De hoc


250. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 46 | Paragraph | SubSect | Section]

divinitus disserverat: tum etiam, qui haec audita amplecterentur, quamvis Christi officium non nossent, ut de Apollo paulo ante Lucas testatus est: nec tamen usquam legamus, vel etiam probabile videatur, istos, etiamsi eadem illa in genere docerent quae Iohannes, baptismum tamen Iohannis exemplo usurpasse: minime certe necesse est, ut, ubicunque fit baptismatis Iohannis mentio, ipsam baptismi caeremoniam usurpatam putemus Itaque qui, propterea quod isti paulo post dicuntur in nomine IESU Christi baptizati, colligunt, diversum fuisse baptismum Iohannis a baptismo Christi, ideoque


251. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

aspersio aut purificatio, illud perpetuum Remitte remitte, depingitur. Impii blasphemique Iudaei calumniantur illas promissiones, tanquam si loquantur non de causali, sed exemplari benedictione: seu non dicant, quod propter Christum, eiusque meritum benedicentur homines: sed tantum proposito exemplo Abrahami, sint sibi aliisque imprecaturi similem felicitatem, ac si dicerent: Utinam ita mihi aut tibi Deus benefaxit sicut Abrahamo, eiusque posteris. At contra, quod de causali, efficacique benedictione ibi agatur, probatur primum ex praecedentibus promissionibus, quod


252. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

121 dicitur. Commovere populum, est quasi seditionem excitare, aut alioqui incitare: quod Lucae 23 Christo obiicitur. Commoveri viscera alicuius, Genes. 34, pro, maxima misericordia moveri aut affici erga aliquem. In commotionem aliquem aliquibus dari, videtur idem esse quod, exemplo calamitatis alicuius aliis terrorem incutere: nisi quis derisionem, aut solam admirationem significari putet. Nam et condolentes et deridentes, prae quadam admiratione caput motare solent. Deut. 28. Eris in commotionem omnibus populis. 2. Paral. 29. Tradididitque eos in commotionem,


253. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 94 | Paragraph | SubSect | Section]

ad comedenda idolothyta? id est, confirmabis eum in idololatria? Sic et eiusdem 10 dicitur, Nihil interrogantes propter conscientiam: idest, ne vestra mens pollatur, quae talibus rebus proprie, si absit scandalum, pollui nequit. Ibidem, Conscientiam dico alterius: id est, ne alterius mentem tuo exemplo malo erudias, contamines, scandalizes. In hoc sensu puto etiam dici Conscientiam purificari, et sanctificari: id est, ipsam animam aut mentem ablui. Sicut alias de cordis purificatione dicitur, Purificatur autem dupliciter, quia et mundatur a reatu, et illuminatur, ut rectius de


254. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

terra, aliaeque creaturae a Deo immensa potentia ac sapientia ( Gen. 1. ) creatae esse dicuntur. Aliquando vicina quadam significatione et leni catachresi, de novo quopiam ac inaudito miraculo accipi solet: ut Num. 16. 18 dicit Moyses, quod creationem creabit Dominus, et novo ac prius inaudito exemplo perdet Chore, Datan et Abiron, quos terra devoravit, quod inauditum fuerat priorib. seculis. Denique etiam piorum renovatio ac conversio dicitur Creatio, eo quod nova ac minime physica naturalive ratione ex pessimis satanae filiis et ministris ac mancipiis,


255. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

quibus pro peccatis nostris condigne satisfaciamus. Sic cum Christus dicit Matth 10. Qui diligit patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus: item, Convivae non erant digni. Verum nos contra sciamus, saepe hoc vocabulum idem significare quod conveniens, aptum, decens: ut in praecedenti exemplo, fructus digni poenitentia sunt, qui decent aut conveniunt vere poenitenti, quive ei congruant. Sic et qui non vult quicquam propter Christum pati, aut ei suos parentes praefert, non convenit, non est aptus, non idoneus minister Christi. Idem etiam Matth. 10. Interrogate quis in ea sit


256. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

regem Aegypti draconem vocat. inquit enim: Rex Aegypti draco magnus. Eadem figura draco significat ipsum Satanam. Apocalyp. 12 et 20: ut ibi textus prolixius exponit. Antichristum notat Danielis septimo: et Apocalyp. 13. Ponitur draconum vita et interitus, Iob 34. 38. 40 et 41. pro exemplo ingentis potentiae Dei, qui tantas beluas gignat, alat, et interficiat. Forte vero etiam indicantur tyranni praepotentes, quos Deus in hoc ipsum exaltat, ut in eis ostendat potentiam suam. Draconum locus. Psalmo 44 Contrivisti nos in loco draconis. id est, in tristi solitudine ac


257. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

contemptis caeremoniis ac observationibus Iudaicis praesertim in discrimine cibotum, libere suo arbitrio vivere. Sic Petrus aliquando libere, neglecto Iudaismo, solitus erat victitare: sed ibi motus ac perterre factus authoritate Iudaeorum, iudaizabat: vi de baturque etiam gentiles conversos suo exemplo docere, non esse spem salutis non observantibus legem. EVACVARE, per metaphoram significat, rem quamcunque, consilium aut conatum irritum, frustraneum, ac vilem efficere. sumpta metaphora a vasis res utiles continentibus, quae cum sunt exinanita, non ita magnifiunt. Hieremiae


258. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

veluti prosopopoeia, quasi homines orent triticum, vinum et oleum, ut veniant, et prro illa terram, terra caelum, de frugifera tempestate eius, et denique caelum obsecret Deum: qualis prosopopoeia, etiam in illis Anaxagoricis continetur, quod terra amet aut desideret imbrem. In hoc igitur quoque exemplo Exaudire est, desiderata aut petita praestare: tametsi illud verbum non tam exaudire, quam respondere significet. Idem Hebraismus est et Psalmo vigesimosecundo: A cornibus unicornium exaudias me. pro, exaudiendo eripias. Verum, ut dixi, in tota ista phrasi proprie est Respondere: quare


259. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

quae est ista ipsa historica, omnibus virtutibus carens: aliam formatam, quae sit (ut ipsi volunt) charitatespe, aliisque virtutibus formata: aliam implicitam, quae credat in genere omnia quae Ecclesia credit, etiamsi credens non habeat explicatos ac notos omnes articulos fidei: ut pro exemplo talis generalis fidei quendam suum carbonarium proponunt. Cui opponunt explicitam, omnes articulos ac dogmata Christiana expresse tenentem, ac credentem. Verum quoniam nunc Papistae magna vi eo incumbunt, ut divellant fidem a fiducia, tanquam res plane diversas, quo sic et in dubitatione


260. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

Petro aliud potuit esse fides, quam fiducia opis Christi? quid etiam defectus fidei, quam diffidentia, quod Christus vel non possit, vel non velit eum servare in tantis periculis? Circumspiciens enim mare, ventos et undas, incoepit diffidere de ope divina in tanto periculo. Igitur vel ex hoc solo exemplo liquidissime cerni potest, fidem impetrantem iustitiam, et alia omnia bona, esse fiduciam, et quidem sola tali fide aut fiducia nos ea impetrare: sicut Petrus sola tali fiducia in aquis contra pericula, et suam propriam gravedinem, a Christo sublevatur ac servatur. Sic et de diffidentia


261. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

Iustitiae, Iustificationis, Fidei, Gratiae, Poenitentiae, Imputationis, Acceptionis, Salutis, Sacrificii, Mediatoris ac Vitae, et similium significarent: sed tantum pro arbitrio, utcunque circunscripserunt ea, quod sint aut significent hoc aut illud, sine omni confirmatione aut probatione. Exemplo sint vel primarii eorum doctores, Lombardus ac Bonaventura: qui quomodo Gratiam iustificantem delineent, supra audivimus. Perversis vero, maleque explicatis tanti momenti vocabulis, necessario sensus Scripturae, et res de quibus agitur, ignorantur, ac pervertuntur. Quare nos iam illis


262. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 235 | Paragraph | SubSect | Section]

illis duobus generibus conveniunt, quod significet vel ornari aliquem aliqua re, vel eam illi penitus arctissimeque adiungere, ut propriam: sicut homo induit, sibique penitus adiungit et quasi adglutinat vestimentum, ut iam quasi unum quid, et non amplius res diversae esse vide antur: sicut in hoc exemplo ista vis metaphorae elucescit. Psal. 109. Dilexit maledictionem, ideo veniat ei: et noluit bene dictionem, ideo elongetur ab eo. Induat maledictionem sicut vestimentum, et veniat sicut aquae in medio eius, et sicut oleum in ossa eius. ubi energia metaphorae induitionis


263. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 237 | Paragraph | SubSect | Section]

extremo iudicio cernetis. Nec inusitata est ista figura sermonis in Sacris literis, ut verbalis praedicatio aut institutio pro reali quadam rei effectione, operatione ac energia ponatur. Sic sanguis Abelis dicitur clamare: sic Abel, Hebraeo. 11, per fidem adhuc loqui dicitur, dum nimirum nos suo exemplo verae fidei, ac doctrinae salutis et martyrii adhuc quotidie, non quidem verbaliter, sed vere ac realiter, atque efficaciter loquendo docet. Posses et hunc Hebraismum ad illam generalem regulam referre, quod saepe dictum pro facto aut re, et contra ponatur. Alius quidam vir doctus acute et


264. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

tamen phrasis, Portare iniquitatem (de qua supra) significat etiam culpam ac reatum, ut Exod 28. Non ferent iniquitatem, et non morientur. pro, ne sint rei iniquitatis, ne morte puniantur. Levit. 23. Neque portare facient eos iniquitatem delicti: pro, non praebeant causam, ut plebs eorum exemplo peccet, ne sint plebi scandalo. Sic Num. 18, ut non portent iniquitatem ad morien dum: pro, ne peccent, et propter peccatum moriantur. Iniquitatem alicuius invenire. Gen. 44, Deus invenit iniquitatem servorum suorum: id est, recordatus est, aut certe poenis nunc plene et acriter


265. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

119: Tunc non pudefiam, cum intuitus fuero omnia mandata tua. ubi Intueri, est custodire et observare mandata Dei, quin et sese verbo eius consolari. inde enim et fides, et Dei protectio nobis oritur. Sic Matth. 6: Intuemini aut respicite volatilia: id est, diligenter considerate, eorumque exemplo moveamini ad fidendum Deo. INVENIRE verbum valde multos ac diversos Hebraismos efficit, qui huic voci in sermone Latino usitati non sunt. Significat enim alias Acquirere. ut Genes. 26: Et invenit eo anno 100 hordei scilicet mensuras, in messe pro una seminata. Isaiae 19:


266. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

contra eas. Vicinum huic est, quod iudicium pro culpa aut reatu ponitur, Hier. 49. Ecce quorum non erat iudicium ut biberent calicem, bibendo bibent. i. quorum culpa id non meruerat. Secundo, Iudicare significat non raro accusare. ut Rom. 2, Praeputium servans legem iudicabit circumcisos. i. exemplo suae obedientiae eos accusabit coram Deo. tametsi Matth. 12 exponatur per condemnabunt: sed condemnabunt, nimirum ut accusatores, et exemplo suo contra eos testificando. Tertio, iudicare significat praeesse, regere. Sic saepe in libro Iudicum legimus, aliquem iudicem tot annis iudicasse


267. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

bibent. i. quorum culpa id non meruerat. Secundo, Iudicare significat non raro accusare. ut Rom. 2, Praeputium servans legem iudicabit circumcisos. i. exemplo suae obedientiae eos accusabit coram Deo. tametsi Matth. 12 exponatur per condemnabunt: sed condemnabunt, nimirum ut accusatores, et exemplo suo contra eos testificando. Tertio, iudicare significat praeesse, regere. Sic saepe in libro Iudicum legimus, aliquem iudicem tot annis iudicasse populum: pro, gubernasse. Sic posses interpretari illud Psal. 110, Christus iudicabit in nationibus. i. potenter regnabit in toto


268. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section]

interdum significare videtur, ut Isaiae sexagesimoquinto: Relinquetis nomen vestrum in iuramentum. id est, ut omnes iurantes dicant, Ita mihi non accidat tale malum, ut illi Iudaeo accidit, etc. Est idem ac, In exemplum irae ac poenae Dei proponi: sicut talium execrationum ab exemplo sumptarum habet Ovidius in Ibin longam seriem. Veteres aliquando soliti sunt iurare eo ritu, ut inferior seu obstringens se, manum foemori superioris subiiceret: sicut servus Abraham. Cuius ritus plures causae divinantur: vel, quia ex foemore illorum Patriarcharum erat proditurum benedictum


269. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section]

Gaudet furtis Venus. Innumera experimenta hanc nostram perversitatem quotidie patefaciunt et coarguunt. Verum haec ipsa pestis aut malitia inhaerentis peccati, multo est efficacior in religione, ubi satan quoque corruptam naturam contra Deum ac eius legem excitat ac extimulat. ut videmus in exemplo Iudaeorum: quamprimum eis aliquid Deus mandat, mox abhorrent ab eo et contraque primum eis aliquid prohibet, mox id toto corde desiderant. Iusserat simul, et tot promissionibus invitaverat Deus Israelitas, ut intrarent in terram Canaan. at illi sudinde nolunt ingredi in eam, vituperant eam,


270. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 305 | Paragraph | SubSect | Section]

est ista figura sermonis in Sacris literis, ut verbalis sermocinatio pro tali quadam rei effectione aut ἐνεργείᾳ ponatur. Sic [?: san-is ] Abelis dicitur clamare: sic Abel Hebr. 11 per fidem adhuc loqui dicitur, dum nimirum nos suo exemplo verae fidei aut doctrinae salutis et martyrii adhuc quotidie non verbaliter, sed realiter loquendo docet. Sed de hac regula alibi prolixius. Sic supra in voce Inserni, exposui loquutionem, Spiritus Christi praedicavit apud inferos. Loqui cum aliquo bona: i. amice: Iere. 52. Rex


271. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 306 | Paragraph | SubSect | Section]

et surge ut loquaris ad eos omnia quae ego mandavero tibi. Ne formides a facie illorum, etc. Exponitur in sequentibus, quomodo debeat esse accinctus [?: ] fortis. Papistae hoc Christi mandatum Apostolis [?: ] tum, ad suum caelibatum trahunt: sed ex Ieremiae exemplo, qui uxoratus fuit, et aliis locis satis apparet, esset violentissimam glossam, vel potius luculentam perversionem Scripturae. Hanc porro locutionem D. Petrus primae primo etiam ad animam transfert, duplicans metaphoram, quod praeter accinctionem, etiam lumbos menti tribuit: Quapropter


272. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 310 | Paragraph | SubSect | Section]

, foveri, ac felicem fieri a Deo in omnibus suis comtibus. Sic mox sequitur, in lumine Dei per tenebras ambulare. Christus dicit de Baptista, eum fuisse lucernum ardentem et lucentem, Iudaeos vero noluisse exultare ad tempus in luce eius: i. fuisse doctorem praestantem, qui tum doctrina, tum et exemplo ac autoritate aliis ad agnitionem et favorem Dei, summamque felicitatem praelum rit: quinetiam spem fecerit Iudaeis summae cuiusdam felicitatis: quare et Iudaeos plus iusto ei tribuerunt, eumque Meschiam, aut aliquem ex illis magnis veteribusque Prophetis esse putantes, sperasse futurum, ut


273. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 311 | Paragraph | SubSect | Section]

ut eos tueatur. Sic et Isaiae 5 depingitur defensio populi Dei, per vineam circumseptam. Istam ergo spiritualem, invisibilem, et metaphoricam maceriam aut sepem, dicitur Deus diruere, cum nos permittit ab impiis et sathana affligi, ut vel exploret constantiam, patientiam, ac fidem nostram, ut in exemplo Iobi factum. vel etiam ut puniat peccata nostra, sicut Isaiae quinto minatur suo populo inquiens: Auferam sepem eius, et diruam maceriam eius, et erit in direptionem. Sic et Psalmus octuagesimus, eandem vineae parabolam servans, de populo Dei inquit: Dissipasti sepem eius, ut decerpant


274. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 381 | Paragraph | SubSect | Section]

obstrinxit. Rursus novitas etiam facit gratam hanc doctrinam, quia non sit veterum errorum ac tenebrarum documentum, non etiam obscurorum typorum aut umbrarum: sed clarae lucis regni Christi, ac illustratae doctrinae, quae nunc recenter mundo clarius quam unquam antea affulsit, quaeque etiam pro exemplo in hac re ipsum Christum nobis sequendum proponit. Novus homo, aut nova creatura, opponitur veteri, de qua forte dicetur in vocabulo Vetus. Est autem Novus homo, omnis pius, quatenus est conditus ac regeneratus per verbum et sacramenta, operante id Deo potenter per Spiritum


275. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 386 | Paragraph | SubSect | Section]

ac gravissimas culpas, pudet nos, si illae vel ab aliis, vel etiam a nobis ipsis nudae conspiciantur. Quare et primi parentes eas ficulneis foliis tegere sunt conati, et omnes sanae mentis homines eas sedulo occultant, Deusque ipse illa occultari vult ac praecipit. Declaretur hoc contrario exemplo brutorum, in quorum nuditate, quoniam peccato originali carent, nihil turpe esse censetur. Sic et parvorum infantium nuditas deformis non esse existimatur: quoniam in eis Originalis malitia nondum se adeo crasse exerit. Consideretur autem illius primae ac nativae nuditatis decus in hoc


276. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 386 | Paragraph | SubSect | Section]

exemplo brutorum, in quorum nuditate, quoniam peccato originali carent, nihil turpe esse censetur. Sic et parvorum infantium nuditas deformis non esse existimatur: quoniam in eis Originalis malitia nondum se adeo crasse exerit. Consideretur autem illius primae ac nativae nuditatis decus in hoc exemplo, quod optimis ac sanctissimis viris, aut etiam regibus, vel heroibus, quos alioqui vult Deus caeteris mortalibus superiores esse, aut etiam praeclaris heroicisque factis praelucere, quasi quaedam dignitas, maiestas, ac ferme veluti fulgor aut radii quidam circumfusi esse videntur, ut alii


277. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 394 | Paragraph | SubSect | Section]

vitae ac [?:-cis ] , ita ut nemo mihi repugnare queat. Non [?: occisos ] eos, ne forte obliviscatur populus meus, fac eos [?: erra- ] in populo tuo: Psalmo quinquagesimo nono. id est [?: ] prorsus deleas et extirpes eos, sed propone eos pro exemplo aliis, perpetuo eos affligendo: quod in [?: ] is videmus, a tempore Christi impletum esse. Aliquando pro quovis graviori cruciatu ponitur Occisio, sicut et Mors pro gravi calamitate.


278. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 395 | Paragraph | SubSect | Section]

quae ad hoc ipsum emptae sunt. inquit enim: Educ eos quasi oves ad occisionem, et praepara eos ad diem interfectionis. Sic 4 [?: Es- ] 15. Grex ad occisionem ducitur. Dies occisionis, [?: ali- ] est dies tristis, quo Deus vult occidere ac punire, sicut in praecedenti exemplo Ieremiae duodecimo audiimus. Simili phrasi ac significatione dicitur Ezech. septimo, Dies tumultus. Alias significat diem per se proprie [?: ] , idemque valet ac dies sacrificii aut convivii: [?:-via ] , sicut prius diximus, occidere altilia et animalia,


279. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 431 | Paragraph | SubSect | Section]

textus plerumque vocat ὑπομονὴν, aliquando dicit etiam ὑποφέρειν. Quomodo autem vetus Testamentum et Hebraei hanc patientiam vocent, ignoro: nec etiam locum novi ubi describatur, quantumvis beatus Iob pro exemplo huius patientiae propositus sit: nisi velimus dicere vocari eam silentium. ut cum dicit Deus Isa. 30, In silentio et spe erit fortitudo vestra. i. si patienter ferendo crucem vestra, in me sperare perrexeritis, vincetis. Sic etiam Psalm. 39. Obmutui silentio. tacui a bono, et dolor meus


280. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 431 | Paragraph | SubSect | Section]

et consolationis largitor. Sic Hebr. 11 dicuntur veteres pii per fidem et patientiam haereditasse promissiones. ubi patientia manifeste pro perseverantia ponitur: quod tum ex fine praecedentis versiculi apparet, ubi inquit, Ad plenam fiduciam fidei usque ad finem: tum ex sequentib. ubi in exemplo Abrahami ait, eum constanter expectando accepisse promissa bona. Hebraeorum 10: Patientia vobis est opus, ut facientes voluntatem Dei recipiatis promissionem, seu promissa bona. Adhuc enim modicum est, et qui differt veniet. ubi ex sequenti promissione brevi venturi Domini, praecedens


281. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 444 | Paragraph | SubSect | Section]

idololatrias a Ieroboam institutas. Mori peccato alias significat liberari a peccato, seu inhaerente corruptione: praesertim in dativo positum. Rom. 6. Qui mortui sumus peccato, quomodo amplius vivemus in eo? Alias significat vasedicere peccato: quae significatio etiam simul in praecedenti exemplo continetur. et ibidem Paulus inquit: Cogitate vos mortuos esse peccato, et vivere Deo. Alias significat mori aut perire ob peccata: Ephes. 2, Cum mortui essetis peccato Vicina huic significatio est, quod Rom. 6 Christus dicitur esse mortuus peccato. id est, ob peccatum Rom. 7. Num lex


282. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 453 | Paragraph | SubSect | Section]

quantitatis sincera, nec ad imposturam comparata. Non est in toto corpore Iudae perfectio, Isaiae 1. id est, nihil est integrum aut illaesum, quod non sit poenis Dei afflictum, sed frustra. Sic supra diximus de vitae perfectione seu integritate: id est, incolumitate, quae ex hoc Isaiae exemplo tanto melius intelligitur. Perfectiones auri: 2. Par. 4, Ipsum erat perfectiones auri. id est, aurum purissimum. Lapis perfectionis, seu integritatis: Deuter. 27, significat non sectum, sed ut est naturaliter existentem. At 1. Reg. 6 videtur significare lapides ut primum in


283. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 458 | Paragraph | SubSect | Section]

et difficillimo ministerio, nempe in extergendis nostris spiritualibus sordibus. Secundo ostendit, neminem esse tam mundum, et ab omnibus peccatis alienum, quin si Dominus velit intrare in iudicium cum eo, et iniquitates eius observare, ut loquitur Scriptura, plane actum sit de eo. Tertio, exemplo suo docet, quod nos quoque perinde proximo nostro etiam in infimis officiis servire debeamus, sicut et ipse nobis omnibus servivit. Postremo, quia omnes in quotidianis actionibus vitaque ista communi in nos invicem necessariô impingimus, nobis invicem istas quasi quotidianas sordes ac


284. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 458 | Paragraph | SubSect | Section]

servivit. Postremo, quia omnes in quotidianis actionibus vitaque ista communi in nos invicem necessariô impingimus, nobis invicem istas quasi quotidianas sordes ac offensiones benigna condonatione abluere ac abstergere debeamus. Recto pede incedere ad veritatem Evangelii, est recta doctrina et exemplo vitae evangelistam agere, et veritatem promovere: quod Petrus non faciebat, Galatis 2. Contra, Claudicare in utrumque latus aut pedem, ut Helias Israelitis obiicit, est, tum verum tum falsum Deum ac religionem simul colere velle. Qui utroque pede sanus est firmiter ac recte incedit:


285. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 464 | Paragraph | SubSect | Section]

inquiens: Cum contento cursu, acerrimis ducibus, hostium classis spe atque animis inflata Italiam peteret. Est enim quaedam convenientia navium plenis velis navigantium, et animorum plena persuasione ac spe aliquid concipientium et agentium, aut in aliquid prorsus incumbentium: sicut in hoc ipso exemplo apparet. Nam perinde ac naves illae plenis vel inflatis velis recta et celerrimo cursu in Italiam contendebant: ita etiam hostes, opes Italiae tam firma spe diripiebant et partiebantur. Eadem porro ratio est et fidei. nam et illa verbo Dei ac Spiritu sancto, nostro spiritui testimonium


286. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 474 | Paragraph | SubSect | Section]

Timoth. 2, Deus seipsum negare non potest, id est, non vult. Apocal. 2. Non potes sustinere malos, id est, non vis, tibique id permolestum est. Sic Germani, Ich mag nicht essen, non libet comedere. Aliquis huic verbo necessario subintelligendus est aliquis infinitivus: ut in prius indicato exemplo, Isaiae primo: Ut convocetis convocationem, non possum: subintellige, ferre, tolerare, aut approbare. Psalm. 101, Sublimen oculis et corde turgentem non potero: subintell. ferre. Psalm. 139. Mirabilior est scientia me, aut meo ingenio, non potero ad eam: subintell. pertingere Verbum


287. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 479 | Paragraph | SubSect | Section]

constitutum, potius ab ipsa morte quam a captivitate initium ducere. Quid igitur? Nempe hoc affirmare non dubito, fieri non posse ut in hoc dicendi genere et similibus, μετὰ respondeat Latinae praepositioni post. Nam primum omnium (ut in proposito nobis exemplo maneamus) qui post tres dies futurum aliquid pronunciat, nullum tertum diem constituit, non quartum, non quintum, non sextum, non septimum, non denique ullum alium. Itaque nemo sic loqui solet: neque (ut opinor) creditor ullas est, qui mutui solutionem velit hac formula stipulari. Deinde id


288. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 480 | Paragraph | SubSect | Section]

fraudes saepe tardius resciscuntur ut Saulis et Iudae, et illorum qui in extrema die dicent. Domine Domine non ne in nomine tuo prophetavimus? Luc. 22, Qui maior est inter vos, fiat sicut minor: et qui est praecessor, fiat sicut minister. In Graeco est, Dux, qui caeteris doctrina et exemplo praeit. PRAECELLERE, est idem quod antecellere, aut excellere. Romanorum 3, Quid ergo praecellimus [?: n- ] Iudaei gentiles? id est, in quo tandem sumus potior [?: ] aut in qua tandem re est melior nostra conditio? [?: Si- ] regi, ut


289. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 502 | Paragraph | SubSect | Section]

eum ita ignominiosum afflictumque fieri, ut homines derideant eum, insultentque ei: sicut solet fieri, ut cum calamitate etiam contemptus ac derisio et insultatio hominum veniat: praeterea ut passim de eo in malam partem loquantur: ac denique, ut multi eius exemplo moveantur, aliisque eius exemplum ostentent. Sicut Latini dicunt, Staivere in aliquo exemplum, et Terentius inquit, Exemplum omnibus curarem ut esses. Sic Ieremias quibusdam prophetis in Babylone triste supplicium ignis minatur, quo sit eos rex affecturus, ita ut omnes dictitent vel male


290. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 502 | Paragraph | SubSect | Section]

quinti ad Galat. observetur: Ne efficiamur in [?: ] gloriae cupidi, alii alios provocantes, alii aliis incidentes: id est, nos mutuo offendentes, irritantes ac exacerbantes. Hebraeorum decimo: Observemus nos invicem ad provocationem bonorum operum: id est, ut excitemus nos alieno exemplo ad bene agendum. PROXIMUS est is nobis, cui divinis ac humans legibus, ut eum maxime curemus et iuvemus, obstricti sumus. Sic sumus primum nobismet obligati, ac nos regamus, nostram vitam, corpus et animam recte foveamus ac curemus, in huius et futurae vitae rebus. Unde gravius


291. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 533 | Paragraph | SubSect | Section]

disputat Christus Matthaei 22, Marci 12, et Luce vigesimo, cum Pharisaeis, illis quidem eam oppugnantibus rei impossibilitate et absurditate, quod necessario alio qui una res haberet 100 aut plures dominos, nec tot hominibus esset locus ac victus in hoc mundo suffecturus: quod unico tantum exemplo septem fratrum, qui unicam uxorem habuerant, declarant: illo vero eam ex Scriptura et omnipotentia Dei asserente. Sunt autem innumera huius et rei et verbi, praesertim in novo Testamento, testimonia ac exempla: ut Martha ait Ioan. 11. Scio quod resurget in resurrectione, in ultimo die. De


292. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 614 | Paragraph | SubSect | Section]

significare summam quandam reverentiam, cum inferiores ita coram aliquo procumbunt, et se prosternunt, ut vide+ antur terram osculari, aut lingere: Psal. 71. Idem valet De terra loqui: Isaiae 29. Humiliaberis, de terra loquêris. Species ponitur pro reali veritate in primo exemplo. [?: P- ] ad terram, est prosternere humi, seu interficere, ut [?: h- ] iaceat. Iudic. 20, Perdiderunt de Israel ad terram 20 millia. Mutari terram, est de uno loco in alium transire: Psalmo 46. Non timebimus, etiamsi quis mutarit terram. id est,


293. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 623 | Paragraph | SubSect | Section]

quem metuunt. Tertio denique de timore aliarum rerum. de quo inquit Psal. 33, Ibi timuerunt timorem, ubi non erat timor: ubi timor, ultimo loco videtur ide significare, quod ubi non erat causa timendi. Timor igitur aliquando significat ipsas res timendas, ut in praecedenti exemplo audivimus. Proverb. 11, Ego quoque ridebo, cum venerit pavor vester, cunque venerit veluti vastitas timor vester. i. id quod pavetis ac trepidatis. Timor [?: a---- ] , dicitur active et passive: i. quem ipse in aliis [?: exci- ] , et qui excitatur in ipso ab


294. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 649 | Paragraph | SubSect | Section]

1, dicit sua vincula esse facta manifesta in toto praetorio: id est, causam suae captivitatis, atque adeo etiam ipsam doctrinam ob quam fuit captivus, et ita Christum ipsum innotuisse omnibus aulicis Neronis. Ibidem mox dicit, multos suis vinculis fretos audere loqui impavide de Christo: id est, exemplo suae constantiae in captivitate, et ea cogitatione, quod videant ipsum, quantumvis captivum, divinitus conservari. Mox vero inquit. Existimantes se addere afflictionem meis vinculis: id est, mihi vincto ac captivo. Col. 4. Memores estote vinculorum meorum. id est, meae captivitatis, aut


295. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 669 | Paragraph | Section]

umbram praetulisse confirment. Haec vero ipsa ex subiectis plenius manifestentur exemplis. Caelum est, secundum historiam, hoc quod intuemur: secundum tropologiam, vita caelestis: atque secundum allegoriam, baptismus: secundum anagogem, angeli. Omnis igitur disciplina nostrae religionis, ab exemplo duplicis scientiae manavit: cuius primam Practicen, secundam Theoricen vocaverunt: id est, actualem et contemplativam. unam, quae actualem vitam, morum emendationem consummet: aliam, quae in contemplatione caelestium et divinarum Scripturarum disputatione versetur. Ergo actualis scientia in


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.