Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: exemplo

Your search found 591 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 60-65:


60. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

illi uero immenso et perpetuo fonti, a quo omnia hec miro quodam et ineffabili ordine profluxerunt, curam suarum rerum non dabimus? Et numquid solus ille, qui plantauit, aurem non audiet, et qui fecit, oculos non uidebit? Quod cum falsissimum tum ratione, tum exemplo et auctoritate conuincatur, necesse est profecto et deum esse et res humanas curare et bonos, hoc est sui similes, diligere, malos contra odisse. Semper enim iustitia iniquitati repugnat et bonitas prauitati est inimica. Quod si deo, qui summa est iustitia, summa bonitas, improbi


61. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

siue penas siue premia redditurus. At uero cur pauper in mundum descendit? cur humilis? cur abiectus? cur tormentis omnibus et morti turpissime expositus? Sciebat ille, amplissimi patres (quid enim deus nesciat?), multo plus factis commoueri homines quam uerbis, facilius exemplo uite quam sermonis hortatione ad bene beateque uiuendum institui. Equidem cum bene dicere nullius sit laboris, bene uiuere maximi et incredibilis est. Quod si Christus omni uoluptate, omnibus delitiis affluens equo animo ferendam esse paupertatem suaderet, si


62. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 3r | Paragraph | Section]

hac potissimum causa transmisit? An existimandum est, obsecro, sine patris consensu Saluatorem nostrum in terram descendisse? hoc nemo dicet: sed illud fortasse dicet: Cur descendit in terram cum in celo nihilominus res peragi potuerit? Quoniam, ut dixi, exemplo optime docetur uirtutis uia, cum difficillimum habeat aditum, et deus ea, que facere homines uolebat, fecit prius ipse ut eo magis illos ad bene beateque uiuendum excitaret. Quis enim seruus tam impudens, tam barbarus, tam ingratus, tam impius


63. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 3r | Paragraph | Section]

cum omnia eius officia in tolerandis laboribus: in perferendo dolore: in periculis obeundis: in contemnenda morte uersentur difficile: et quodammodo impossibile est luxuriosos diuites et omni rerum ac uoluptatum copia redundantes ad illam aspirare. Quod equidem ipsius Jesu Christi exemplo uel maxime comprobatur: qui cum eiusdem uirtutis et auctor esset et uerissimus antistes repudiatis opibus: reiecta quiete: propulsatis uoluptatibus inopiam, laborem, sitim, esuriem penas mortem est amplexus. Preterea consentaneum profecto est et plurimum conuenit ut homines in sui


64. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8r | Paragraph | Section]

et pia orbis totius facta sileant. Hoc omnes miseri cogitent: omnes orbati meditentur. omnes afflicti considerent. hoc denique et parentes uniuersi in filiorum morte: et filii in parentum funere contemplandum sibi proponant. totusque terrarum orbis calamitatum suarum remedia hoc proposito exemplo requirat. Videtis ergo amplissimi patres Saluatorem nostrum hec omnia pro nobis: que nemo mortalium nec pro salute propria sustinuisset non minori mansuetudine quam patientia pertulisse. Quapropter cum satis pro tempore de die hoc sanctissimo dixerimus: quanquam pro materie


65. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8v | Paragraph | Section]

conseruatorem, tuarum ouium pastorem: Hunc tu inquam nobis clementissime domine pro tua diuina pietate: que exuperat omnem sensum: custodias, foueas, conserues, protegasque. Respice quesumus domine in faciem Christi tui: dirige quesumus illum secundum clementiam tuam: Da ei quesumus uerbo et exemplo quibus preest proficere: ut ad uitam una cum commisso sibi grege perueniat sempiternam: per dominum nostrum Jesum Christum filium tuum dilectissimum: qui tecum uiuit et regnat per infinita secula Amen. Dixi:.


Bibliographia locorum inventorum

Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.