Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: beneficio

Your search found 251 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 117-159:


117. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 4 | Paragraph | SubSect | Section]

agnosci, coli ac invocari velit, coram edocuit, dans legem et promissiones. Atque id ille saepius fecit, multifariam multisque modis cum humano genere loquens, per se, patriarchas, prophetas, proprium filium, et tandem per Apostolos. Neque tamen hoc solo, immenso, saepiusque iterato beneficio contentus fuit: sed etiam imbecillitati nostrae, oblivionique et mortalitati succurrens, ac impostorib. obvians, scripto omnia illa luculenter comprehendi curavit. Quae sacra Scriptura ideo θεόπνευστος divinitus inspirata dicitur, quia


118. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

corruptae philosophiae spinositates: quib. accesserunt quaestores et impostores, aut fumivendi indulgentiarii, miraculorum figuli ac iactatores, suorumque operum supere rogationis et meritorum Sanctorum mercatores. Nostra demum aetate, ingenti Dei beneficio, coeperunt Sacrae literae in magno esse precio, et a multis diligenter examinari, earumque sententia populo Dei proponi, ac mysteria earum salutariter explicari. Confectae etiam sunt multae valde laboriosae ac laudabiles versiones, inter quas Lutheri vulgaris excellit.


119. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 37 | Paragraph | SubSect | Section]

torrentem, exund abuntque terram. Mittere panem super aquas. Eccles. 11. liberalitas in multos commendatur. Isa. 8. Fluent ad eum omnes gentes. Alicubi hinc similitudo sumitur: ut Isaiae 17, Tumultus populorum sicut sonitus aquarum multarum sonabunt. Fellis aqua Hierem. 8. 9. pro noxio beneficio, aut ope, aut pro alia re noxia. Aqua metaphorice ponitur pro semine virili, ob similitudinem. Isa. 48, Audite me domus Iacob, qui de aquis Iudae existis. Sic Num. 24, Defluent aquae ex situla Iacob: id est, copiosam posteritatem propagabit. Pro lachrymis, ponuntur Ierem. 9, Quis


120. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

corde autem maledixerunt. Item, seductores seducunt per benedictiones, Rom. 16. Sic mittuntur legati ad Davidem, qui benedicant et laudent eum, quod prospere pugnaverit contra Hadadezer. 2. Sam. 8. Sic Iob 31 dicit, Benedixerunt mihi latera pauperum, quod ea restitui: id est, pauper percepto beneficio calefactionis laterum ac membrorum, mihi gratias egit. Benedicere non raro etiam significat bene precari alicui: ut Gen. 12, pollicetur Dominus se benefacturum benedicentibus Abrahamo: id est, ei faventibus, et bene precantibus. Sic Melchisedech benedicit Abrahamo, Gen. 14. Iacobus


121. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section]

40, Posuit in ore meo canticum novum, laudem Deo nostro, ubi Psaltes per laudem Deo nostro, exponit canticum. intelligitur autem per utrumque causa canendi nempe liberatio. Zach. 9, Vinum faciet cantare virgines: id est, exhilarabit, erit copia vini. Novum canticum saepe ponitur pro novo beneficio, et nova gratiarum actione: quia subinde de novis beneficiis novae cantiones componebantur, Psal. 95. et 149. Alioqui et Homerus dicit, recentissimas quasque cantilenas esse longe gratissimas. Non raro autem significat etiam ipsum Evangelium, seu praedicationem de Christo,


122. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

caput super filiam Ierusalem. Sic et Christum crucifixum deriserunt impii, moventes capita. Tristes solent incedere demisso capite, laeti erecto: inde fit, ut toties Scriptura elevationem capitis ponat pro exhilaratione vel potius pro causa exhilarationis. i. liberatione, aut aliquo alio insigni beneficio Dei. Iob 1, Si impie egi, vae mihi: si vero iustus sum, non levabo caput meum saturatus ignominia: id est, nihilominus non audebo attollere vultum praepudore. Eadem fere ratione dicunt Latini Attollere vultum. Psal. 3, Et tu Domine scutum circa me, gloria mea et exaltans


123. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

gradus eius. Summus enim gradus est, cum aliquis meretur aliquid. sic operarius est dignus sua mercede. Alius est inferior, cum adhibita quadam benignitate aut ἐπιεικίᾳ alicuius dignitas consideratur. Secundum legem nemo est vere dignus apud Deum ullo beneficio, sed potius omnes aeterno exitio: quia si ille iniquitates observârit, et iudicium intraverit, nemo subsistet. Sed secundum gratiam ac Evangelium, Deus omnes contritos et credentes dignos censet beneficiis filii sui, solosque incredulos et incontritos excludit. Dignatur aut Non


124. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

exoriuntur. Alias enim ad causam efficientem vox haec redit: ut cum ibidem Deus dicitur Charitas, id est, autor, effector et approbator verae charitatis. Alias ad effectus suos prolabitur. ut 1. Ioan. 3. Videte qualem charitatem dedit nobis Deus, ut filii Dei nominemur. Charitas hic pro beneficio ex charitate profluente ponitur, causa pro effectu, ut opere diligere. Sic et Ro. 5, dicitur dilectio Dei diffusa esse in cordibus nostris per Spiritum sanctum. id est, effectus, indicium, aut testimonium illius paternae charitatis, nempe ipsemet Spiritus sanctus, clamans in corde


125. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 198 | Paragraph | SubSect | Section]

ut, Dedit Deus Iosepho gratiam coram praefecto carceris. Gen. 39. Dabo gratiam huic populo coram Aegyptiis. Exod. 3. Gratiam habebant coram omni plebe. Actor. 2. Item Christus proficiebat sapientia, aetate et gratia coram Deo et hominibus: Luc. 2. Quinto, ponitur haec vox etiam pro humano beneficio. ut 1. Cor 10: Qui gratiam vestram ferant Hierosolymam. Item, Petentes gratiam contra Paulum. Et, Festus volens Iudaeis gratiam ponere; Actor. 25 Ephes. 4. Sermo dans gratiam audientibus. id est, beneficium praestans. Accipitur haec vox metonymice. 1. Pet. 2 aliquoties, pro causa


126. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

coram Deo, quod nunquam optaverit maturari poenas a se Iudaeis praedictas, sed potius contra oraverit. 1. Cor. 10. Tentatio humana vos coepit. i. qualis solet hominibus crebro accidere. q d. Nondum Dei beneficio incidistis in diabolicam apostasiam. Filius hominis, qua periphrasi Christus saepe posita tertia persona pro prima, semet nominat: et Ezechiel utitur. Est singularis quaedam tapinosis, qua fragilitas humana indicatur. Sic et in plurali numero Psal. 62. Vani filii


127. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

tamen plerunque pro decoravit et honoravit vertunt. Rom. 2 coniunguntur Gloria, honos, et incorruptibilitas, quae bona sit Deus pie viventib. largiturus: ubi non adeo magni ac conspicuum reperias discrimen inter vocem Gloriae et honoris. Honos crebro etiam pro externo aliquo officio aut beneficio accipitur, non tum sine interna honorifica opinione: quia tali indicio vel efficacissime alterius virtutem aut benemerita testamur. Hac significatione iubet Paulus 1. Tim. 5 honorare honestas u duas: et presbyteros recte docentes esse duplici honore dignos, scilicet ut et honorentur, ac


128. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 209 | Paragraph | SubSect | Section]

honestiores et sanctiores, aut contra ignominiosiores functiones, et denique felicitatem aut infelicitatem aeternam destinati ordinatique sunt. De causis huius ordinationis nunc non disputo. Rom. 9, Deo: 2. Tim. 2 hominibus tribui videntur. Honorare aliquem etiam re externa, officio, aut beneficio, quomodo aliquis dicatur, ostendi supra. Sic autem petebat Saul a Samuele, ut se honoraret coram senibus Israel, deducendo eum usque ad tabernaculum, et ibi sacrificando. Lib. 1. Sam. cap. 15: et contra, prius cap. 2 accusatur Eli, quod magis honoraverit


129. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

Quare in cantico Mariae, Quia respexit ad humilitatem ancillae suae, diva Virgo non suam modestiam praedicat: sed Dei immensam beneficentiam, qui tam abiectam et omnibus despectam ancillulam, quantumvis sit gloriosus et omnipotens Deus, adeo clementer respexerit, seque licet indignissimam, tanto beneficio sit dignatus. Tumultuati sunt de hac voce et dicto olim Monachi contra Erasmus quod in Annotationibus monuerat, vocem Humilitatis significare vilitatem, aut contemptam sortem: sed respondit eis in Dialogo, cui nomen fecit Medardus Idem monet de loci ac


130. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 232 | Paragraph | SubSect | Section]

vincula ac captivitas Christiana, seu quae mihi ob Christum accidit. Potest interdum exponi et per EX. Gal. 2. Libertas quam habemus in Christo. id est, Ex Christo. Sic Phil. 2. Si quae est consolatio in Christo. Pax custodiet mentem vestram in Christo Iesu: Phil. 4. id est, ex Christo, aut beneficio Christi. Ponitur per DE. Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu. Phil. 2. id est, hoc cogitate de vobis, quod de Christo audivistis, ut sic sitis humiles, et Deo obedientes, sicut ipse fuit. Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persequutionem patientur: 2. Tim. 3. id est in


131. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 250 | Paragraph | SubSect | Section]

admodum dicitur populus iubilare Domino, ubi non semper cantationem significat, sed et praedicationem ac invocationem veri Dei, Ioel 2, Iubilate in monte sancto eius. et Psalm. 118, Vox iubilationis et salutis in tabernaculis iustorum. i. celebrationis Dei, aut gratiarum actionis de donato beneficio liberationis. Sic Psal. 89, Beatus populus qui scit iubilationem. i. veram Dei celebrationem, invocationem et doctrinam. Sic et subditi cum gaudio suum regem excipientes, ad eum iubilare dicuntur. Ad me Philistea iubila: Psal. 60. Dicuntur etiam hostes


132. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section]

Iudicium iustitiae, aut contra Iustitia iudex aliquando etiam Iustitiam in iudicio, aut contra et aliis modis. Accipitur autem primo civiliter. Ut enim iudicii alteram iudicii partem significat, qua rei et nocentes damnantur ac puniuntur: ita iustitia est absolvere innocentes, eosque iuris beneficio defendere ac tueri a malorum iniuria: quod quidem aliud est nihil, quam iuris beneficium impartiri, et benefacere iusto. 2. Sam. 8, Et faciebat David iudicium et iustitiam omni populo [?: s- ] Prov. 2, Tunc intelliges iustitiam et iudicium. Porro utrunque iudicis officium


133. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 284 | Paragraph | SubSect | Section]

adeo eas inter se pugnare affirmat, ut qui legis aut operae iustitiam quaerant, iustitiam Dei aut fidei reiiciant et in sequenti docet, quod operum et gratiae iustitia [?: ] invicem destruant: sicut et ad Galatas contendit, quod qui perper legem quaerant iustitiam, prorsus omni beneficio Christi priventur. Hinc liquido apparet, [?: Pa--- ] hac phrasi, Opera legis non iustificant, omnia simpliciter opera, quae legibus aut mandatis Dei praecipiuntur, quoquo modo et quibuscunque demum viribus praestentur, excludere. Consonat cum hac sententia Paulietiam


134. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 294 | Paragraph | SubSect | Section]

missis doctoribus, agnitionem Dei [?: ] sollicite inculcare, si id natura esset notum? Posset profecto nos docere Philosophia et ratio veram Theologiam, ut Dialecticam, aut Mathesin, aliasue artes [?: q-rum ] principia innata habemus. Decimo, quia Scriptura pro singulari beneficio pollicetur inscriptiones legis Dei: igitur abolita est praesertim in summis et praecipuis noticiis aut sententiis: alio quin cur denuo [?: ] beretur: Undecimo, quia Paulus Rom 3. negat quiquam esse, qui natura intelligat aut exquirat Deum et Rom. 1 dicit, Nostrum cor esse


135. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 309 | Paragraph | SubSect | Section]

aut simulantes ovem. 2. Corinth 6. lucem inaccessibilem habitat Deus: 1. Timoth. 6. id est, in [?: ] gloria ac felicitate agit quam nulla creatura habet, ut habere potest: sicut ibidem dicit, quod solus habeat immortalitatem, scilicet summam, et originaliter. Creatae tantum eius beneficio ac participatione habent, quod habent, idque multo imperfectius ipso. LUMEN, idem valet quod lux, et in Hebraeo [?: ple-e ] idem vocabulum אור Or est. Adiiciemus tamen veluti appendicis loco praecedentibus. Lumen igiitur,


136. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 318 | Paragraph | SubSect | Section]

Manhu, id est, quid illud esset. Et dixit [?: ] ses ad eos: Istud est panis quem dedit Deus vobis [?: in- ] bum. Porro hanc eandem escam vocat Paulus 1. Cor. 10, cibum spiritualem, ea potissimum de causa, quia non physice [?: ] miraculose et singulari Dei beneficio Israelitis [?: co- ] gebat, aut perveniebat. quam rationem etiam Ambrosius super 1. Corinth. 10 proponit. Eadem de causa [?:-catur ] etiam Ioannis 16, panis caelestis, quia non de [?:-ra ] nascebatur, sed ex caelo aut aere cadebat. [?:


137. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 335 | Paragraph | SubSect | Section]

pro quocunque fructu operis, sive, debeatur, sive non. ut Zach. 8. Ante dies istos merces homini non fuit, neque merces animalis: id est, non habuerunt [?:-a ] commoda, et frustra laborarunt. sicut mox sequitur, Non erat pax eis. Merces igitur pro bono, aut etiam gratuito Dei beneficio ponitur. Saepe et beneficia Dei significat, quae nobis laborantibus largitur, non ex debito, sed ex gratuita benignitate. ut Gen. 15. Ego sum scutum tuum, et merces tua copiosa valde: id est, ego [?:-e ] defendo et beo. Sic Matth. 5 promittit piis in hac vita calamitosa,


138. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 343 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei, et praesertim puram praedicationem doctrinae caelestis, ac unicae oblationis Christi, substituta sua abominatione Missae et falsae doctrinae, quamque veram pietatem ac Ecclesiam foedissime vastaverit, et quam id longo tempore duraverit, multorum scriptis Dei beneficio expositum est. Factae vero sunt ab eruditis variae applicationes huius prophetiae, ad plures eventus: sicut sane verisimile est, Spiritum sanctum in plures cribrationes Sathanae respexisse, ut solent aliquando tales prophetiae in plura tempora respicere. Inter alia vero illud quoque


139. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 351 | Paragraph | SubSect | Section]

iram Dei et tristissimum eius sensum complectatur. Inde igitur vis et emphasis vocum expendatur, cum Christus pro nobis passus et mortuus dicitur, ut et grati esse ei pro tanto beneficio, tamque tristi malo nostri boni causa tolerato queamus: et intelligamus quare Christus Dominus tantopere mortem exhorruerit, et apud patrem deprecatus sit. Isa. 53, Dedit sepulchrum eius cum impiis, et cum divite in mortib. eius. Locus est maximi momenti, et tamen obscurus: quem solus


140. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 360 | Paragraph | SubSect | Section]

sepulti in diabolo et inferno: valde significanter id dictum est. Agnus est occisus ab origine mundi, Apocalyps. decimotertio. id est, filius Dei statim initio factus est patri supplex pro humano genere lapso, ac in se poenam debitumque eius transtulit: ideoque etiam promissio de efficacia et beneficio eius homini proposita est, et meritum eius omnibus applicatum, ut non minus illi homines per eum servarentur, quam qui post passionem ipsius in eum crediderunt. Sponsor factus est pro genere humano: qui, quia bonae fidei fuit, credidit ei iustitia ac lex Dei id debitum: perindeque eius


141. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 384 | Paragraph | SubSect | Section]

nubes vocantur lagenae aquarum. Nubes roris Isaiae 18, Sicut calor serenus post pluviam, et sicut nubes rorida in calore messis: ponitur pro re grata et [?: co- ] da. Nubes stillare iustitiam aut iustum: Isa. 45, Rorate caeli desuper, et nubes stillent iustitiam: id est, meo beneficio doctrina simul et iustitia per Messiam [?: venie-- ] adeo copiose, ut terra hac caelesti pluvia rigata, et velati operta proferat salutem et iustitiam: id est, homines recte edocti et renovati, consequantur iustitiam et salutem et praestent novam obedientiam, haec simul


142. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 400 | Paragraph | SubSect | Section]

ad alteram vitam iniustos pronunciat et damnat. Sic Salomon est dilectus Deo, et ab eo innumeris bonis ornatus, quod ad hanc vitam attinet. de altera dubium est. Contra Lazarus et Iobus, sunt maledicti et flagellati a Deo in hac vita. Sic supra ostendi, interdum dilectionem pro ipso effectu aut beneficio suo poni, aut etiam pro indicio suo. Non raro tamen ulterius se extendit, non solum neglectionem, sed etia laesionem significans. Iob 3. A robore manus tuae odisti me: pro, perinde me graviter afflixisti, ac si odisses me: vel, pro tuo summo odio, aut ex summo odio afflixisti me.


143. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 400 | Paragraph | SubSect | Section]

religionis ex animo aut toto pectore detestor. Salvare de manu odientium: id est, persequentium, Psal. 106. et Lucae 1. Odium ponere pro dilectione, Psal. 109, est odisse diligentem te. Latini dicerent, reponere. bona enim et mala gratia apud eos reponitur pro beneficio. ODOR, et ODORARI, primum per metaphoram significat famam: quod perinde mala bonaque hominum facta latum de se spargant rumorem aut [?: ] sicut res odoriferae aut foetidae suum odorem diffundunt. Sic Iacob dicit Genes. 34, ad Simeon et [?: ] lios:


144. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 404 | Paragraph | SubSect | Section]

coloquintidis. qua [?: ] dicat, Sapor tristissimus indicat aliquid venenati esse in hac olla et pulmento. Psalm. 68 vertunt aliqui, Si iacueritis in medio ollarum, aut in loco ubi ollae collocari solent, pro, etiamsi eritis natura, et propter peccata vestra immundissimi: tamen beneficio Meschiae ita mundabimini, et supra nivem dealbabimini, ut sitis fulfuri sicut columbae albae, quae videntur argenteae esse, aut viridantis coloris, quae aureum quendam fulgorem aut corruscationem exhibent, praesertim sole eas illuminante. Verum longe commodius fuerit exponere, inter fines


145. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 407 | Paragraph | SubSect | Section]

raro accidit. Operari et [?: O- ] dicitur interdum de providentia Dei, eiusque in nos gratuitis beneficiis. Ioann. 5, Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Et alibi, Multa bona opera monstravi vobis, de quo eorum me lapidatis? pro, multa beneficia vobis praestiti. Sic de beneficio dicit Christus, Magdalenam quae eum in Betania unxerat, bonum opus in se operatam esse: Matthaei vigesimosexto, et Marci decimo quarto. Operari alicuius opera, est nequi aliena praescripta, Iohann. nono, Oportet me operari eius opera qui misit me. Operari et non operari


146. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 413 | Paragraph | SubSect | Section]

alii germen, idque varie exponunt. Plerique tamen de Christo intelligunt, quem putant orientem aut germen vocari. Posset autem forte rectius dici, quod illud invisit aut respexit, referatur ad praecedens Deus. qui dicitur per viscera misericordiae dare salutem, qua sua misericordia aut beneficio nos inviserit. Quod si id verbum eo referas, tum Oriens ἀνατολὴ nomen substantivum, erit vel pro adiectivo, vel pro participio accipiendum: quorum utrunque est Hebraeis usitatissimum, ut dicatur Deus per misericordiam suam veniens aut


147. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 416 | Paragraph | SubSect | Section]

extersit os, [?: ] dixit, Nihil feci. de impudentia adulterae et omnium perditorum dicitur, qui parvi pendunt sua peccata. Homo vivit ex omni verbo quod procedit ex ore Dominis Matth. 4. Deut. 8 habetur tantum, Ex omni [?: progre- ] oris Dei: id est, ex omni ope, beneficio aut bono Dei quod ille ad hanc rem ordinare vult. ubi os videtur simpliciter significare ipsum Deum, quod eius beneficis ac bonis alantur. Ut omne os obstruatur: Roman. 3. est, ut nemo habeat quod iactet ac glorietur. [?: Co- ] rium est ei quod supra habuimus, Apertio oris.


148. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 447 | Paragraph | SubSect | Section]

essent rapti: nempe adhibita ex singulari Dei clementia, maxima condonatione aut remissione peccatorum. Quasi diceret: Talis doctor est una cum illis suis stipulis, in medio terribilis incendii, et illa quidem iudicio Dei damnata peribunt: sed ipse aegre ac vix servabitur, veluti singulari ac raro beneficio Dei inde ereptus. Hanc significationem ac sensum loci comprobant etiam illae duae particulae SIC et TANQUAM, quae idem valent ac vix et aegre, magnaque difficultate servabitur: ut solent, quae ex periculosissimo incendio difficillime et periculosissime eripiuntur. Sic et locus primae


149. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 449 | Paragraph | SubSect | Section]

quaerunt. existentes enim in hoc corpore, peregrinantur a Domino (secundae Corinthiorum quinto) et ab illa caelesti Ierusalem, cuius sunt cives ac domestici sanctorum, imo et filii Dei. Secundo dicuntur peregrini, quia haec terra ac mundus non ipsorum proprius est, sed utuntur eo aliquandiu ex beneficio Dei. Sic dicit Deus Levitici vigesimoquinto: Mea est terra, vos enim estis peregrini et advenae apud me. quasi ipse solus sit verus possessor ac Dominus soli totius, nobisque particulam aliquam


150. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 455 | Paragraph | SubSect | Section]

ac malus, persona est. Graeci dicunt tum πρόσωπον, tum ὑπόστασιν, aliquando etiam σώματα corpora. Sic hoc vocabulo utitur Paulus 2. ad Cor. 1: Ut pro dono aut beneficio ex multis personis in nos collato, gratiae per multos agantur pro nobis. id est, ut sicut multi homines pro nostri liberatione orarunt, ita etiam multi pro impetrata nostri liberatione gratias agant. Persona in Sacris literis trebro externam speciem, dignitatem, nomen, aut etiam alias


151. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 491 | Paragraph | SubSect | Section]

et Theophylactus senserint, difficilt est explicare: quia singulis verbis non insistunt, et obscure sane haec connectunt. videntur autem in summa sic interpretari: Quaeritis qui sim? indigni estis quibus id dicam, sed digni quos graviter arguam: ac quidem in primis, quod vobis sim loquutus, quo beneficio ostenditis vos esse indignos. Atqui haec etiam expositio non video quomodo cum verbis ipsis cohaereat. Eras. praeter omnes istas interpretationes, existimat posse etiam haec connecti cum eo quod dixerat, In peccatis vestris moriemini. ut sit hic sensus: In peccatis vestris moriemini,


152. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 507 | Paragraph | SubSect | Section]

lustrationem noverunt etiam Ethnici, et nunc Turcae ac Iudaei. Fit vero creberrima eius mentio, praesertim in veteri Testamento ac in primis in libris Moysi. Secunda est, purificatio Ecclesiae ac religionis, quando Deus eam ab erroribus et seductoribus repurgat: ut hoc postremo tempore ingenti suo beneficio factum est, revelato ac ex templo eiecto Antichristo cum suis abominationibus et nundinationibus, quibus ex ea speluncam latronum effecit. De tali purgatione loquitur Malachias, quod angelus Domini, id est Meschias, repurgabit filios Levi, id est Ecclesiam et doctores severissime, sicut


153. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 532 | Paragraph | SubSect | Section]

quinquagesimooctavo. Tunc clamabit et ipse respondebit Respondet autem Deus in exaudiendo tripliciter. Primum, ipsa exauditione. id enim omnis orans maxime agit, ut exoret. Secundo, testificatione sui Spiritus affirmantis cordi nostro, nos esse exauditos. Tertio. [?: ] to ipso petito beneficio, quae (ut ita dicam) vel realissima responsio est. Respondere Deus dicitur prophetae, aut alii consulenti eum, cum illi ad quaesita dat responsum Iob cap. 14 inquit. de extremo iudicio ac ressurectione. Tunc vocabis me, et ego respondebo. id est, ut audiam vocem tuam in


154. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 533 | Paragraph | SubSect | Section]

Percussit Saul in millibus suis, et David in myriadib. suis? Hinc putant aliqui esse illud Graecum verbum, quo tum Septuaginta, tum et Lucas de Anna prophetissa utitur, ἀνθωμολογεῖτο: tametsi illud potius ad Deum respicit, quod pro accepto beneficio vicissim Deo confitebatur, aut gratias reddebat. Aliquando significat reipsa facere quod mandatur. Isa. 65 et 66. Quare clamavi, et non respondistis: locutus sum, et non audivistis? id est, me loquente non estis conversi, nec obedivistis. Romanorum nono: Tu quis es, qui respondeas


155. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 546 | Paragraph | SubSect | Section]

eius. Psalmo tertio: Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua. Psalm. nono: Ut exultem in salute tua. Psalmo decimotertio: Et exultabit cor meum in salute tua. Sic Psalmo vigesimo et vigesimoprimo. Sic primi Samuelis secundo: Laetata sum in salute tua. id est, de tuo maximo beneficio, quo me quasi servasti et beasti. Vana est salus hominis, Psalmo 60. Non potest efficaciter homo opitulari ne sibi quidem, nedum alii. Eadem vis vocum est, cum dicitur salutes faciei Dei: id est, favoris Dei, aut ex favore Dei provenientes. Aliqui de arca faciem Dei accipiunt.


156. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 547 | Paragraph | SubSect | Section]

tu et domus tua, Rom 1, Virtus enim Dei est, ad salutem omni credenti. Rom. 8 Spe salvi facti sumus. Rom. 10. Corde creditur ad iustitiam. hoc est, corde, seu fide in corde, apprehenditur iustitia imputativa: et ore fit confessio ad salutem, seu ore confitemur salutem: hoc est, gloriamur de beneficio Dei per Christum nobis exhibito. Hebraica enim phrasi accusativus cum praepositione pro genitivo ponitur. Ibidem: si confessus fueris ore tuo Dominum Iesum, et credideris, etc. salvus eris. Ibidem ex Ioele: Quisquis invocaverit nomen Domini, salvus erit. 1. Cor. 1, Sermo


157. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 547 | Paragraph | SubSect | Section]

ignis, hoc est tentationis, seu in agone, detrimentum patietur: hoc est, a conscientia sua affligetur: et tamen, quia fundamentum retinet Iesum Christum. per illos angores animi reducetur ad salutem, ut abiectis omnibus stipulis, quibus antea confisus erat, solum salvatorem Iesum Christum cum suo beneficio amplectatur. 1. Cor. 15, Notum vobis facio Evangelium, etc. per quod etiam salvamini. 2. Cor. 7. Quae enim secundum Deum iustitia est, ea poenitentiam ad salutem haud poenitendam parit. Ephe. 2. Gratia salvati estis. Ephes. 6. Galeam salutis accipite. 1. Thess. 2.


158. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 548 | Paragraph | SubSect | Section]

conspicietur iis qui illum expectant in salutem. Sed tamen in his et similib. testimoniis συνεκδοχικῶς includitur Iustitia imputativa, et causa ob quam glorificatio seu salus aeterna datur. VI. Pro corporali liberatione, sanatione et auxilio seu beneficio quocunque. Gen. 32. Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. ubi vult, sese evasisse, sese non moriturum, licet ipsam faciem Dei conspexerit. Gen. 50. Ut salvos faceret multos populos: i. in fame conseruaret, seu vivificaret, ne extinguerentur. Iosuae 8, Cum ergo


159. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 576 | Paragraph | SubSect | Section]

existentes, ut supra in voce Coram explicui. [?: Serv- ] domus, vocantur carceres et ergastula, ubi servi operare et laborare cogebantur: et simul custodiebantur, [?:--- ] fugerent. Sic saepe captivitas Aegyptia domus servorum fuisse Israelitis dicitur: et illi inde beneficio Dei liberati, e domo servorum educti esse dicuntur. Deutronomii quinto: Eduxi te ex Aegypto, e domo servorum. Exodi. 13. Ierem. 34. Mich. 6. Dicite, Servi [?:--- ] sumus. id est, nihil meruimus. Lucae 17. Servus nescit quid faciat dominus: Iohann. 15. id est, herus


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.