Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: praecipue

Your search found 672 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 14-53:


14. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

iubetur scientiam absque inuidia communicare et ex percepto talento lucrum uel fenore quaerere, nec pudori esse debere infantibus lac praebere, pro quibus Christus mori non erubuit. Praecipue cum sit ipse dominus non solos philosophos, aut eos dumtaxat qui habiti sunt sapientiores, uerum omnes omnino homines interrogaturus si se in carceribus et in tribulatione positum uisitauerint, aut consolati fuerint; unde uidere licet quanta


15. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

I 1 Qualiter affecti sunt qui consolatione egent. Consolatori optimo tria cognoscere expedit: primum qualiter affecti sint qui consolatione indigent, deinde a quibus personis illam praecipue expetunt, tertio loco qua ratione consolandi officium sit suscipiendum et quibus exsequendum rebus. Sane ad haec singula facilem nobis forsan aditum consolationis


16. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ipse dolor duroque simillima saxo
torpet et aduersae figit sua lumina terrae,
interdum toruos extollit ad aethera uultus,
nunc positi spectat uultum, nunc uulnera nati,
uulnera praecipue. Qui potuit fingi acerbior persona uel doctius uel aptius, aut quibus euidentioribus naturae signis summus exprimi


17. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

admittunt Neque enim omnes aequaliter hac aegritudine afficiuntur, sed pro uarietate aetatum personarum temporum ac malorum et alii quidem leuantur celerius, alii tardius, alii uero numquam. Eorum autem animi praecipue refocillantur miseriaque leuantur, qui sunt ad laetitiam uoluptatemque proniores. Quales imprimis sunt iuuenes, quippe quorum animos ob inconstantiam ac inconsiderationem facile est ad quampiam traducere iucunditatem, atque


18. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

metiri ponderibus, ut non sit possibile ab ipsis ueluti a pueris aut ab aliis leuioribus opinionem malorum amouere aut eorum mentes ullis demulcere blanditiis. Non facile etiam solacium suscipiunt homines, qui eas res, quas praecipue dilexerant, perdiderunt; ut auari diuitias, parentes filios et uniuersaliter cunctas illas res, quas sibi homines maximo studio ac labore comparauerunt. Ista autem singula grauiora ad medendum fiunt si uel ab amicis uel aliis caris, a


19. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Amplius et eorum, qui frequentia infortunia passi sunt consolationibus duriores praebent aures, uel quod crebrioribus acerbitatibus diriguerunt uel quod eis assidua nimium consolandi officia uiluerunt, praecipue autem quod tantis confracti malis uniuersam penitus boni spem abiecerunt. Nonnumquam tamen, ut Cicero in Tusculanis quaestionibus scribit, quidam ex hoc genere fortunii, qui multa sepius sunt perpessi, quicquid


20. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

aegritudinum singularium Hoc loco non alienum puto singulis his generibus propria assignare antidota ne, si ea inter aliam medicinarum turbam coniciamus, difficultatem lectori praebeamus, si quando cognoscere uoluerit quod praecipue pharmacum cui morbo sit idoneum. Ab his ergo, quos proxime nominauimus, exordium sumamus. Consolatori enim cum huiusmodi uiris non multum negotii erit, siquidem aduersitatibus tantum


21. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

I 6 Antidotum senum et pusillanimorum Sed de his uiris praestantibus hactenus; ad eos ueniamus quibus minus et spei est et uirtutis, cum quibus multo plus operis difficultatisque superest oratori, atque illud praecipue curandum quo eos bene de se sperare inducat ostendatque in eis siquid poterit tale esse, quo freti miseri esse non poterunt, ueluti sapientiam, artem, scientiam, disciplinam, ualitudinem, robur, ingenium, sollertiam, probitatem, et


22. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Et hac ratione istos consolabimur de quorum numero senes diximus primos. I 7 Antidotum illorum qui rebus terrenis nimium sunt dediti Nunc dicamus qua praecipue ratione illi dolore leuantur qui summum bonum in fragilibus caducisque rebus posuerunt, quos sui nimios amatores appellauimus. Amatores ergo nimii externorum bonorum


23. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sunt, minime possunt esse securi, et in qua dum requiescere sperant, maximis tempestatibus conturbantur. His igitur atque eiusmodi uel ueris uel uerisimilibus rationibus, de quibus plenius postea disseremus, amatores nimii praecipue curandi sunt. I 8 Antidotum irreligiosorum Irreligiosi uero uiri et impii maxime inducendi sunt ut recte de Deo ipsiusque prouidentia sentiant, suspicentur


24. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

aerumnas laetos tandem ac iocundos expleuerunt dies multifaria felicitate exuberantes. Vt P. Rutilium, Lucium Lentulum, Cn. Cornelium. Quamuis aptius recentiorum adduci memoria et praecipue eorum, quos ipsi maerentes cognouerunt. Amplius hoc loco spe meliore inducere maestum animum non postponas. Vnde laudatus est Rhodius ille, cui in caueam a


25. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sint idonei Quod genus hominum officio consolandi sit aptum, dicere non est difficile: ab illis enim consolationem unusquisque cupit quibus ipse bene uult. Nam odiosorum tam uerba quam praesentia cum omnibus, tum praecipue in luctu positis ad morbum esse solet. Quod optime intelligens Seruius Sulpicius scribit ad Ciceronem oportere eos, per quos consolationis munus obeundum sit, propinquos esse ac familiares. Valent ergo ad


26. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ferre casum meum ut tu tali sapientia praeditus ferendum putas. Cum ergo amicorum aut beniuolorum persona ad consolandum sit aptissima, illud unum hoc loco praecipue admonere oportet: consolator primam curam adhibeat ostendere aut persuadere illi, quem consolatur, se uerum esse amicum. Quod Cicero erga Titium pulcherrime seruauit; sic enim exorsus est: Etsi unus ex omnibus minime


27. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | Section]

aegritudinis curatori perinde atque prudenti medico faciendum est, qui non bene cognitum morbum uario pharmaco uel cataplasmate tentat diuersisque medelis experitur nec eorum, quae conducere putat, intentatum quicquam relinquit. Nititurque praecipue scitus medicus morbum tollere funditus, aut, si id nequit, dolorem sedare laborat, aut saltem minuere, et si neque id datur, comprimere eum curat, ne in amplius manans sana membra ualeat uitiare. Diuertere quoque minus noxiis


28. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

II 4 Aegritudo quibus medicaminibus funditus tollitur Primum igitur consolatori, postquam satis indicauit se esse amicum, si ita res tulerit ut beniuolentia nostra fit obscurior, illa praecipue cura adhibenda est, ut haec, quibus amicus urgetur , doceat aut persuadeat mala non esse. Quippe ut superius habitum est, nemo maeret nisi grauiorum opinione malorum; quam si


29. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

enim sanitatem languor, quam alia ex occasione recte accusare non poteris nisi quod nos in illis calamitatibus, quas modo commemorauimus, diutius retinet, uel quia carnem magis rebellem animo facit, quod nulli bono optandum esse debet, immo praecipue abhominandum. Sic apostolus non in sanitate, sed in infirmitatibus gloriabatur: "Cum enim", inquit, "infirmor, fortior sum." Et Dominus ad eum: "Paule, uirtus in infirmitate perficitur."


30. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

in prima Tusculanarum quaestionum doctissime optimeque probat. Vnde ergo mors appellabitur mala? Similiter nec in paupertate nec dignitatis rerumque amissione nec in dolore aliquo pars malitiae ulla inhabitat; laboris fortasse, praecipue in hoc postremo, plurimum. Vnde Posidonium philosophum, cum uehementius dolore articulorum laboraret et quasi facibus admotis crebrius ureretur, saepius dixisse ferunt: Nihil agis, dolor, quamuis sis molestus, numquam tamen


31. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Primum igitur consolatori, postquam satis indicauit se esse amicum, si ita res tulerit ut beniuolentia nostra fit obscurior, illa praecipue cura adhibenda est, ut haec, quibus amicus urgetur , doceat aut persuadeat mala non esse. Quippe ut superius habitum est, nemo maeret nisi grauiorum opinione malorum; quam si


32. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

enim sanitatem languor, quam alia ex occasione recte accusare non poteris nisi quod nos in illis calamitatibus, quas modo commemorauimus, diutius retinet, uel quia carnem magis rebellem animo facit, quod nulli bono optandum esse debet, immo praecipue abhominandum. Sic apostolus non in sanitate, sed in infirmitatibus gloriabatur: "Cum enim", inquit, "infirmor, fortior sum." Et Dominus ad eum: "Paule, uirtus in infirmitate perficitur."


33. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

enim sanitatem languor, quam alia ex occasione recte accusare non poteris nisi quod nos in illis calamitatibus, quas modo commemorauimus, diutius retinet, uel quia carnem magis rebellem animo facit, quod nulli bono optandum esse debet, immo praecipue abhominandum. Sic apostolus non in sanitate, sed in infirmitatibus gloriabatur: "Cum enim", inquit, "infirmor, fortior sum." Et Dominus ad eum: "Paule, uirtus in infirmitate perficitur."


34. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

enim sanitatem languor, quam alia ex occasione recte accusare non poteris nisi quod nos in illis calamitatibus, quas modo commemorauimus, diutius retinet, uel quia carnem magis rebellem animo facit, quod nulli bono optandum esse debet, immo praecipue abhominandum. Sic apostolus non in sanitate, sed in infirmitatibus gloriabatur: "Cum enim", inquit, "infirmor, fortior sum." Et Dominus ad eum: "Paule, uirtus in infirmitate perficitur."


35. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

in prima Tusculanarum quaestionum doctissime optimeque probat. Vnde ergo mors appellabitur mala? Similiter nec in paupertate nec dignitatis rerumque amissione nec in dolore aliquo pars malitiae ulla inhabitat; laboris fortasse, praecipue in hoc postremo, plurimum. Vnde Posidonium philosophum, cum uehementius dolore articulorum laboraret et quasi facibus admotis crebrius ureretur, saepius dixisse ferunt: Nihil agis, dolor, quamuis sis molestus, numquam tamen


36. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

in prima Tusculanarum quaestionum doctissime optimeque probat. Vnde ergo mors appellabitur mala? Similiter nec in paupertate nec dignitatis rerumque amissione nec in dolore aliquo pars malitiae ulla inhabitat; laboris fortasse, praecipue in hoc postremo, plurimum. Vnde Posidonium philosophum, cum uehementius dolore articulorum laboraret et quasi facibus admotis crebrius ureretur, saepius dixisse ferunt: Nihil agis, dolor, quamuis sis molestus, numquam tamen


37. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

compelleris deuotionis Deo aliquid exhibere, in qua parte Christianum te poterit approbare? Hic Hieronymus, tametsi alios locos prudenter immisceat, praecipue tamen uoluntati Dei innititur, quam nos huic secundo loco assignauimus. III 4 Tertius a uoluntate maiorum Cui quidem et ille finitimus est


38. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

tulisse. III 8 Septimus locus a necessitate Quod si ita est, locus ergo a necessitate praecipue ad mitigandum laborem erit accommodatus; ut ostendas quam stultum sit iniquius ferre eas res quas aliter tenere non uales. Ideo Seneca ait: Stultum est timere quod uitare non possis, et Hieronymus ad Tyrasium: Non tam grauiter eos


39. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

forsan et haec olim meminisse iuuabit. Hieronymus ad uirginem scribens in exilium missam ex hac praecipue ratione ipsam consolatur, ita hunc locum tractans ut neque elegantius neque doctius neque prudentius quicquam uel fieri possit uel cogitari. Vnde ne et diuinum illud ingenium sua laude fraudarem et studiosis clarissimum imitandi


40. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

male sibi consciis euenire consueuerunt, quae procul dubio maximis animum angoribus cruciari solent. Plus tamen ad solacium aduersarii exteriora mala conferunt, quamuis tenuiora sint et leuiora. Nam cum inimicus unusquisque ideo praecipue inimici sui gaudet malis quod suas uices ea ulcisci putat et de hoste suo optatas sumere poenas, ultio autem omnis et uindicta non potest nisi in apertis consistere detrimentis, ut in ratione irae


41. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ipsorum sanguine comparatam." Ex hoc genere et illud Mantuani est: Numquam omnes hodie moriemur inulti, et alia apud ipsum talia complura. Praecipue tamen ad istum locum spectat maiora mala adducere aduersariorum; quorum commemoratione duplici solacio afficitur languens, uno, quod proprium huic loco est, scilicet quod sua


42. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

magis simus, qui quotidie stamus in proelio peccatorum, uitiis sordidamur, accipimus uulnera et de otioso uerbo reddituri sumus rationem. Iste locus praecipue a sacris scriptoribus frequentissime usurpatur ualetque ad minuendum dolorem plurimum uel quod eius magnitudo extenuat cetera uniuersa, uel quod reputatione ipsius uilescunt nobis cuncta, uel quod animum inducimus ad credendum iam


43. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

luctu ad communem aut publicum euocare. III 19 De sex locis funebribus Enimuero praeter hos locos, qui dicti sunt, sunt etiam alii complures et praecipue funebres loci, ex quibus lugubres homines consolari possumus minuendo casus defunctorum; quorum primus ac ualidissimus accipitur a re morientis, secundus ab operibus eius, tertius a genere mortis,


44. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

marito exstrueret, quod est ab omnibus nobilibus poetis aliisque scriptoribus totiens celebratum atque per excellentiam pretiosis sepulchris Mausoli nomen inclutum. Apud Aegyptios uero maiores eorum omnes, qui clari praecipue uiri fuerunt, uariis medicamentis ita condiuntur ut eorum corpora flagrantia perseuerent; hos in priuato cubiculo ex ordine disponunt et quot diebus inuisunt quorum memoriam uenerantur exemplisque


45. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

mortis Extremus luctus minuendi locus accipitur a ratione patriae uel terrae in qua quis e uita migrauit. Ingens enim solacium suscipiunt homines si caros suos decedere intra patriam ciuitatemque suam accipiunt et praecipue domi et in lectulo suo inter amicos propinquos cognatos fratresque suos et quibus ista contingunt, morientes felices appellant. Contra uero, quibus aut omnia aut plura defuerint, infortunatos et miseros. Vnde Aeneas:


46. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

aliqua alia, et iniuriam minuant, ut puta quando eam nolens aut inscius quispiam intulit. Amplius extenuatur pretium boni si non sit a bono auctore administratum sed ab ignauo aut indigno; si non diligitur aut magni fit ab aliis et praecipue bonis; si non spectat ad probos; si non bene ordinatum aut concinne positum; si non debito tempore exhibitum nec oportuno loco impensum, nec nostri sed alterius gratia. Praeter hos hic inducere poteris


47. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | Section]

Hanc itaque praecipuam rationem putant Cyrenaici ad quemlibet luctum comprimendum: quam nimirum nec nos respuimus, dicimus tamen istam rationem non posse a consolatore praecipue post acceptum damnum adhiberi quandoquidem illum, qui iacturam est passurus, ea multo ante ratione se ita comparasse oportet ut, cum aduersa euenerint, non ueniant insperata. Nostrum autem propositum est non ea presidia


48. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis. In hoc sermone, licet et alios locos consolandi attigerit, id est a compassione, a causa mortis, ab officio funeris, praecipue tamen laudis loco immoratus est. Sic et Hieronymus, ut Theodoram de morte Lucinii consolaretur, longa oratione recensere uoluit facta egregia ipsius, uitae sanctimoniam, diuinos mores et alia uirtutum ornamenta


49. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

mecum saepe uiri, nunc Iuno pellite curas: cras ingens iterabimus equor. In hoc quoque genere est hortari amicum ad quampiam egregiam lectionem, praecipue autem philosophiae. Quoniam, ut praeclare scribit Cicero: philosophia hoc efficit, medetur animis, inanes sollicitudines detrahit, cupiditatibus liberat, pellit timores, ueraque cultura animi est quae extrahit uitia radicitus et


50. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

aliquod egregium, quo maestus donatur; oblectatur enim eo oppido animus uel propter auaritiae cupiditatem uel propter ambitionis fastum, uel propter amoris aut augumentum aut conciliationem, siquidem istis tribus affectibus dona pretiosa animum praecipue immutare consueuerunt. Quamobrem et tribus tantum generibus hominum ea largiri solent: aut auaris, quorum opera egentes largitione eos corrumpere student, aut maioribus, quos honorare cupimus, aut amicis uel beniuolis,


51. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Domino et conditore uniuersorum, de altissimi Dei filio cogitans non mitescat; aut cui cuncta amara, quaecumque uel passus est, uel patitur, uel pati posset, non uideantur amoena, et quasi domino suo seruus pro tantis ac talibus rependat uices, praecipue ipso Domino admonente ac clamante: Qui cupit meus esse discipulus me sequatur: et qui uult uenire post me, abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me. et rursum: Qui diligit patrem aut


52. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

humanae imbecillitatis infirmitatisque in qua minus uigere solet perfecta caritas quam uel prudentia uel sapientia; et uniuersi rem suam uigilantius pensant quam alienam; quod istis duobus locis, de quibus iam dicemus, maxime effici solet, praecipue autem illo qui a fine uitae humanae ducitur. Siquidem potentissima est ad reiciendum cunctas mortalium calamitates finis sui prudens reputatio: hoc est cum uir eruditus ac sapiens secum ita decernit: Ad quid nam in hoc


53. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

suae uitae rationes ad sapientes bonosque uiros plurimum pertinet, ita prouocatio minime. Valet enim ad consolandum mortis recordatio propter curas quae dictae sunt, praecipue autem propter terrorem quem incutit mentibus humanis. Est enim ita natura comparatum ut fortior dolor minorem excludat et leuia mala in conspectu sileant grauiorum. Vnde tenuiora leuius portantur


Bibliographia locorum inventorum

Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.