Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: praecipue

Your search found 672 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 132-164:


132. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

non agimus. Fuit etiam hoc nomen Baal, Bel, aut Belus, cuiusdam regis Assyriorum, qui primus consecrata ei statua coli coepit: quod quasi initium idololatriae fuisse dicitur. Iam incertum est, ab utra harum vocum, propria ne an appellativa, sit nomen Baal, quod certum quoddam idolum, praecipue apud Accaronitas cultum, significat: num, quia idola, vel cacodaemon potius in idolis et peridola, tyrannice suis cultorib. imperitet, nullum eorum commodum sed potius exitium promovens: an vero ab isto primum adorato tyranno Belo. Ab Accaronitis porro, aliis ethnicis, Iudaei hunc cultum


133. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

ut licet illud eiusmodi obiectum ardentissime amemus, tamen nos in de veluti quoddam ingens bonum ineffabilesque delicias nobis hauriamus, summumque quendam fructum, non illud obiectum a nobis, sed nos ab eo percipiamus. Est igitur haec veluti passiva quaedam significatio, in qua non proprie ac praecipue nos alteri benefacimus: sed nos ab eo bene patimur, aut ingens quoddam commodum felicitatemque percipimus. Haec igitur sit prima Beneplaciti significatio, veluti passiva, quae commodissime Latino verbo aut phrasi, In aliquo acquiescere, delectari eo, aut in aliquo totum esse,


134. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

aut Meschiae ab illis, ad hunc summum verumque regem et sacerdotem aeternum Ecclesiae ac Dei translatum est. Saepe igitur in veteri Testamento sub diversis nominibus, et sub hoc ipso Meschiae, Danielis 9, praedictum est, venturum esse illum verum regem ac sacerdotem, totiusque mundi servatorem. Praecipue tamen celebre fuit nomen: Meschiae huic Domino, veluti per excellentiam attributum: quia hic demum esset verus Meschias, seu etiam Meschias Meschiarum, rex regum, et sacerdos sacerdotum. Quare perpetuo in ore ac auribus Israelitici populi fuit, venturum esse Meschiam divinitus promissum,


135. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 94 | Paragraph | SubSect | Section]

et caelestem aut supernam Hierosolymam, quae vere sit cum suis filiis libera, et haeres vitae aeternae ac spiritualium bonorum caelestis Abrahami. Longa vero ista allegoria, tametsi omnibus partibus, et ferme etiam verbis pugnet contra pseudoapostolos, legis iustitiam iactantes: tamen praecipue id facit eo fine ac scopo, quod docet legem gignere filios, et cultores Deo, aut iustificare homines suis propriis viribus ac operibus, eosque tantum in servitutem, maledictionem ac exitium: contra autem gratiam ac promissionem Evangelii, solo Dei favore iustificare, et revera ac Deo ipso


136. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 145 | Paragraph | SubSect | Section]

aut sublimi loco habitare. Elevare animam suam ad aliquid, supra in voce ANIMA exposui. Significat autem, ex animo desiderare, ac expectare. Deut. 24. Et ad mercedem illam elevat animam suam: id est, cupide expectat. Sic et Ezech. 24. Tollam ab eis elevationem animae ipsorum. id est, quod praecipue desiderant, et quo se consolantur. Pro quo ibidem dicit Desiderium oculorum. Vicinum est, cum pro oratione ponitur. Ad te levavi animam meam: scilicet, tanquam meum unicum praesidium. Elevare, et Levatio, sunt nonnunquam propriae voces sacrificiorum: quia quae offerebant Deo, in


137. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 152 | Paragraph | SubSect | Section]

est, vera ac certa doctrina de voluntate Dei erga nos ostendens nos merito Christi salvari, et accipi in gratiam. Lux: Matth. 4. Sedentibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis. Mysteria regni caelorum: Matth. 13. quod etsi in genere de omnibus mysteriis accipi potest, tamen praecipue Evangelii doctrina sic appellatur, eo quod sit doctrina rationi humanae sine patefactione divina prorsus incognita. His adde appellationes varias in Apostolorum scriptis. Vocatur enim generali quadam periphrasi, sermo Dei: eo quod divinitus haec doctrina sit patefacta. Actor. 8.


138. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 166 | Paragraph | SubSect | Section]

πίστις: sic et ipsa actio eo verbo significata, nempe docere et suadere, efficit in corde auditoris non tanti noticiam, sed et inclinationem animi, seu fiduciam, suadendo in pectore auditoris excitatum. Tota enim Scriptura, et ipsemet Spiritus sanctus, id praecipue agit, ut nobis persuadeat, nosque permoveat Deo fidere. Dulcissimum igitur simul et utilissimum est, istam summi tum rerum tum vocum in tanto negocio harmoniam, considerare. Multum utitur verbo


139. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

verum ostium, sed aliunde clam irrepant. G GALEA, bellicum tegmen capitis. Isaiae 59. Induet se lorica iustitiae, et galea salutis in capite eius. Vocat galeam salutis, aut salutarem, eo quod servet caput, praecipuum ac nobilissimum membrum, in quo praecipue salus ac vita sita est. nam eo graviter laeso, actum plane de vita est. Sic et Paulus Ephes. 6 loquitur. Sed cum utrobique agatur de spiritualibus armis, neutrobi indicatur, quod nam genus spiritualium armorum Galea salutis significet: cum alioqui gladius, scutum, tibi alia, et aliae


140. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 195 | Paragraph | SubSect | Section]

vere glorificatur ac celebratur Deus. Nam et gloria eius per doctrinam ac spiritum reveratur, quod solus sit iustus ac iustificans, aut iustus ac misericors: et nobis vis eum vere agnoscendi ac celebrandi, per Spiritum sanctum datur. Gloria Dei est quoque vera iustitia, quae creaturae rationali praecipue inesse, eamque ornare et glorificare deberet, quam Deus veram esse gloriam statuit, et aeterna glorificatione dignam censet, quae idem ferme cum imagine Dei est. Dicitur autem gloria Dei, quia de ea apud Deum gloriari queamus, seu quia coram Deo valet: ut in locutione Iustitia Dei


141. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 212 | Paragraph | SubSect | Section]

cum ea sit illi perinde propria aut communis, ut et patri ipsi: cumque perinde Spiritus sanctus posset dici imago essentiae patris aut filii, et vicissim cum sit eis homousios aut consubstantialis. Alio qui rectissime ac verissime dicitur, quod solus filius repraesentet aut referat patrem, ac praecipue tanquam viva aptissimaque imago personam patris: deinde quia illum videat cognoscatque. Sic et inter homines, filii videntur esse imagines patris, et repraesentare patrem quod saepe accidit, expressis non tantum corporis lineamentis ac conditionibus, sed etiam animae proprietatibus: ut in


142. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 227 | Paragraph | SubSect | Section]

remissionis peccatorum. Porro imputativa iustitia ad hoc ipsum nobis imputatur aut datur, ut vivamus, felicesque simus: seu iustitia est mater aut causa vitae, ut omnes doctrinae ac gentes confitentur. Igitur nostra imputativa iustitia est proprie remissio peccatorum. Decimo, tota Scriptura praecipue urget, inculcat et offert peccatori remissionem peccatorum: hanc tanquam primarium beneficium Christi celebrat. At certe negari non potest, iustitiam coram Deo esse illud ipsum praecipuum, quod maxime praedicandum et urgendum est apud eos qui adoptari in haeredes, et salvi fieri volunt,


143. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 227 | Paragraph | SubSect | Section]

et ipsemet Christus peccatores docuit perpetuo clamare ad patrem caelestem, Remitte remitte nobis debita aut peccata nostra. Sic et ipsemet Dominus anxias mentes quaerentium apud se iustificationem, consolari solitus est, dicendo: Confide fili, remissa tibi sunt peccata. Quare cum piorum mentes praecipue de condonatione peccatorum laborent, ac in ea statuant salutem suam sitam esse, nimirum ea ipsa est nostra imputativa iustitia, qua coram Deo salvi sumus aut fimus. XIII. Rom. 3. 4 et 5. accurate de vera iustitia ac iustificatione, qua coram Deo iusti sumus, agitur: neque tamen usquam


144. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 260 | Paragraph | SubSect | Section]

commiscet ac confundit: sicut et ad Colossenses, cum chirographum nostrum dicit esse cruci affixum, proposita ante oculos hypotyposi. Quare et sicut cap. 3 et 5. Romanorum, potissimum Christi obedientiam, passionem ac sanguinem pro nostra iustitia inculcat: ita vicissim Roman. 4 praecipue urget, ipsam remissionem peccatorum esse nostram iustitiam. Epistola ad Hebraeos, et Paulus Act. 13, apte et perspicue docent, quomodo nos sanguis et passio Christi mundet aut iustificet: nempe, perinde ac illa vetera sacrificia sola expiatione, non etiam


145. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 266 | Paragraph | SubSect | Section]

9, Praecepta a Deo populo Iudaico tradita, δικαιώματα appellantur. Δικαιοσύνη vero, etsi interdum idem quod δικάιωματοῦ νόμου significat: tamen praecipue illam iustitiam notat, quae τῷ δικαιώματι seu normae legis ad amussim congruit. Complectitur igitur δικαιοσύνη qualitates et actiones, seu integram obedientiam, qualem et quantam lex postulat.


146. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 282 | Paragraph | SubSect | Section]

tota Scriptura: tertio, quandoque pro quinque libris Mosi: quarto, aliquando pro omni genere praeceptionum ac mandatorum: quinto denique, pro lege Morali, [?: id-- ] eatenus, quatenus proprie Evangelio aut gratuitae permissioni de Christo opponitur, qui huius vocis [?: ] praecipue in Io. multus est. ¶ Non est vero nunc locus disserendi de natura legis et Evangelii, et quare haec duo doctrinae genera tantopere inter sese opponantur: quare etiam adeo exacte ea inter se invicem conferri, ac alterum ab altero adeo accurate distingui omnino necesse sit.


147. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 312 | Paragraph | SubSect | Section]

usu, supra dixi. In novo Testamento haec vox valde usitata est, et significat doctorem. Ponitur enim pro Graeca διδάσκαλος, et pro Hebraea Rabbi. Sic passim in Evangelistis Christus ab Apostolis et Iudaeis vocatur. Memorabile vero in hac voce vel praecipue est, quod Christus dicit unicum nos tantum habere magistrum, nempe ipsum: nam alios nec esse, nec vocari debere Magistros. Intelligit autem de primario et summo Magistro, et unde omne aliorum magisterium ac institutio venit. Sic solus Deus dicitur pater, solus sapiens, solus bonus: quod


148. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 331 | Paragraph | SubSect | Section]

quia nominato alicuius nomine proprio, reducitur is nobis in memoriam. Exod. trigesimoprimo: Istud est nomen meum, istud est memoriale meum in generationem et generationem: pro, Iehova est meum verum nomen, quo nominato homines mei recordabuntur. Sic et Hoseae duodecimo: Quod vero nomen Iehova praecipue Meschiam ipsum indicet, exposui in libello De Iehova. Est ergo valde dignum observatu, quod Deus vult suum memoriale esse in ipso Meschia, seu in eo, et per eum coli, quia ipse solus est ostium et via ad patrem. Sic rectissime illud Ps. 30 exponi posset, Confitemini memoriae, aut


149. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 348 | Paragraph | SubSect | Section]

spirituali morte dicitur Iohan. 5: Qui credit ei qui [?: ] me, in iudicium non venit, sed transiit a morte ad [?: ] et 1. Iohan. 3, Translati sumus ex morte ad vitam. Et Iohan. 8 ter repetitur: Si non credideritis, in peccatis vestris moriemini. in quo loco tamen praecipue ultima significatio mortis est, nempe damnatio et aeternum [?: ] tium. nam aliae mortes, id est, corruptio, servitus [?: S- ] nae, reatus seu iniustitia, ac ira Dei, iam antea [?: praec- ]


150. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 362 | Paragraph | SubSect | Section]

corpus et alia externa munda. Correspondent quoque haec de interna eleemosyna aut benignitate, illis proxime praecedentibus de interna cordis eorum rapina et malitia. vult enim, rapax cor fieri beneficum et benignum piumve cor, ut tollatur id quod reprehenderat, et ponatur eius contrarium, quod praecipue Deus ab homine flagitat. Nec est quod quis dicat aut cogitet, videri duram interpretationem, dare interna cordis eleemosynam: sicut etiam dura non est, quod eorum cor ait esse plenum rapina. Expendatur quoque, quod Graeca vox Eleemosyna omnino valde crebro ponatur pro Hebraea


151. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 390 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Rom. 12 praecipit. De utroque horum sacrificiorum dicit Christus ad Samaritanam, quod veri adoratores ubique in spiritu et veritate adorabunt. Qui locus valde praecedenti similis est: et eodem modo, reiectis Leviticis templi sacrificiis, ad solam fidei oblationem refertur, qua pii primum ac praecipue Christum, deinde et se in Christo offerunt. ¶ Nunc de phrasibus ac Hebraismis huius vocis dicam. Oblationum aries. Exod. 29 Quoniam aries oblationum est. tametsi ibi sit aries impletionum: id est, consecrationis, aut consecrandi sacerdotis. Oblationem Domini custodire,


152. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 410 | Paragraph | SubSect | Section]

reddat ei Deus suus: scilicet, quo affecit Deus, contemnendo et deserendo eum. Opprobrium alicuius passive accipitur in hisce et similibus dictis: Psalmo 89, Recordare Domine opprobrii servorum tuorum, quod fero in sinu meo. id est, quod obiicitur [?: ] aliis servis tuis, tum mihi praecipue. Ios. 5, Hodie [?: ] vi opprobrium Aegypti a vobis. id est, praeputia, et veluti Ethnicismum, quasi ex Aegypto allatum, vel qui Aegyptiis obiici potest. Esse in opprobrium alicui, alias significat active, alias passive. Psal. 69, Fuisti in opprobrium mihi.


153. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 438 | Paragraph | SubSect | Section]

ad iustificationem. Idem Ephes. 2, Et vos eratis mortui τοῖς παραπτώμασι καὶ ταῖς ἁμαρτίαις, in delictis et peccatis, in quibus aliquando ambulastis. Haec vox Paulo est usitatissima, aliis non item: et praecipue actualia peccata significat. Etymon eius sonat praetercadere, cum scilicet ultra rectam iustitiae lineam cadimus. ἥπτημα quod ad verbum sonat Victum esse. peccata enim nostra sunt, succumbere satanae, aut vinci ab eo: 1. Corinthiorum sexto,


154. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 488 | Paragraph | SubSect | Section]

loco volo vobis proponere summam doctrinae Christianae. Quod autem particula Secundo non sit addemta, id Hebraeorum consuetudini tribui posset, qui multa subintelligunt, et in quibus non adeo exacte posteriora prioribus, quod ad styli aequabilitatem attinet, conferruminantur. Aliqui Primum pro praecipue, aut in primis exponunt: ut non sit ordinis, sed praestantis indicativum. Primam fidem irritam facit, 1. Timoth. 5, supra in voce FIDEI expositum est. Primum dicum Iudaei unum, posito numero cardinali pro ordinali De quo in voce UNUS. Secundo primum sabbatum, Lucae sexto, ita


155. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 491 | Paragraph | SubSect | Section]

metaphoram, pro summa rei, et quod praecipuum in re est in qua significatione voce Capitis etiam Latini utuntur. Si non posuero Ierusalem in principio aut capite lae [?:-ciae ] meae: Psal. 137. id est, Si non erit Syon aut Ecclesia Dei praecipuum meum gaudium, quo praecipue oblectabor. Principium sapientiae timor Domini. Prov. 1. 9. de saepe alias. Recte sane ac utiliter in sacra Scriptura toties inculcatur, quod initium sapientiae sit timor Domini, multae enim sunt eius rei rausae. Primum quidem, quod qui timet Dominum, is et regitur ab eo, et donis


156. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 497 | Paragraph | SubSect | Section]

ut etiam tacentes, imperitis quidem hominibus nihil nisi sublime et arduum de se promittant. Supra 2. Cor. 10. eadem quidem significatione, sed in summa laude ponitur idem verbum: ubi iubet Paulus, Christianas mulieres non cincinnis, non auro, non margaritis, sed honesto habitu, et bonis praecipue operibus ornari. quod (inquit) decet eas mulieres, quae pietatem spondeant. id est, quae pietatem et sanctimoniam de se promittant omnibus, a quibus conspiciuntur: seu quae videri volunt probae ac piae. PROMISSIO tum in singulari, tum in plurali numero, crebro in Novo


157. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 502 | Paragraph | SubSect | Section]

et futurae vitae rebus. Unde gravius peccat, qui in semet peccat, quam qui in alium: qui suam salutem temporariam aut aeternam negligit, aut etiam semet interficit, quam qui alium. Secundo loco sunt, parentes, liberi, uxor, etc. Quare etiam Paulus vult, ut unusquisque suos domesticos praecipue curet: quod qui negligat, sit infideli deterior. Porro autem, quia etiam alium quemvis hominem Dei mandato diligere tenemur ut nosmetipsos: ideo Christus legisperito interroganti Lucae decimo, quidnam sit noster proximus? ostendit parabola saucii et Samaritani, omnem hominem ope nostra


158. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 565 | Paragraph | SubSect | Section]

et exemplis aliquot demonstravi, quod ista nox etiam significet seculum, hoc est, durationem temporis olim finiendi in Christo: in quo aliud seculum coepit, aliaque lex, scilicet spiritus vitae data est. sicut legis veteris abrogationem disertis verbis Deus cum per omnes prophetas, tum vero praecipue per Hieremiam et Ioelem praedixit, et pactum novum promisit surrogandum: quodque illa quae in lege obumbrata, tantum figurae essent rerum futurarum corporis Christi. Hinc Paulus ad Galatas Legem dicit paedagogum ad Christum, et alibi finem legis Christum asserit. Imo Christus ipse dicit,


159. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 575 | Paragraph | SubSect | Section]

aut iuxta suum foramen, sed in via insidiatur transeunti. inquit enim: Serpens iuxta viam Dan. Ibi igitur insidiatur, ubi et laedendi occasio est, et minime futurus esse tanquam in loco frequenti existimatur. Variae autem astutiae aut cautiones tribuuntur a scriptoribus serpenti: ut, quod capiti praecipue caveat, totum corpus pro eo obiiciendo, in quo potissimum est vita: et quod, si ei laedatur, sanare non potest, cum alias partes facile sanet. Quod vitet vocem pavonis, et afflatum cervi Quod incantatore eum incantante obturet aures: de qua eius astutia etiam Psalmus quinquagesimus


160. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 594 | Paragraph | SubSect | Section]

et Evangelii doctrina suo loco et ratione nobis salutaris est. Quarto, caeremoniaria illa aut externa pietas, quam itidem literam vocari diximus interficit hominem: non est ei causa vitae, sed damnationis. Contra, vera pietas habet (teste Paulo) promissiones et huius et futurae vitae. In ea est praecipue fides salvifica, quae ex Christi plenitudine haurit iustitiam et vitam aeternam. Caeterum ut tanto magis studioso Lectori satisfiat, adscribam etiam alterius cuiusdam annotationem de hisce vocib. Spiritus ac Literae, quae ita habet: Literae vocabulum Spiritui oppositum, solet Paulus


161. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 617 | Paragraph | SubSect | Section]

est foederis sui cum Abraam, Isaac, Iacob. ¶ Meschias Angelus foederis aut testamenti vocatur, Malach. 1: tum quia ille est mediator ac instaurator foederis inter Deum et homines: tum etiam multo magis, quia ipse est illud benedictum semen, super quod et de quo vel praecipue Deus cum Adamo, Abrahamo, et toto genere humano iniit foedus: et denique quia ipse acquirit et praestat illa bona omnia, quae foedus Dei hominibus pollicetur. ¶ Sanguis testamenti in Sacra coena nominatur a Matthaeo et Marco, dicente Domino: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui


162. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 667 | Paragraph | SubSect | Section]

ut eos caederet, qui manus iniecerant in Christum. Est et alia differentia. Malus zelus odium parit, bonus vero maxime coniunctam habet charitatem. Samuel enim licet magno studio Deum coleret, Saulem tamen diutius luxit. Et zelo pravo nihil magis adversatur, quam charitas: veluti bono repugnat praecipue φιλαυτία. Contrario etiam affectu illi tenentur, qui vel adeo stupidi sunt, ut nullo studio bonarum rerum incitentur: vel tam corrupti, ut de flagitiis et sceleribus non vereantur gloriari. Haec ille. Thomas in 3 Iacobi adnotat, quadruplicem


163. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 735 | Paragraph | Section]

vinciatur mille annis, etc. 651. 11. 11 LOCORUM SACRAE SCRIPTURAE INDICIS FINIS. VERBORUM ET RERUM IN HOC LIBRO PRAECIPUE NOTABILIUM INDEX. Primus numerus Paginam, secundus Versum significat.
A A et [?: ] Christus vocatur 32. 36 abbas, cur summus monasterii gubernator dicatur 4. 4 Abelem quare Heva eius


164. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 735 | Paragraph | Section]

Antichristo praedictiones ibid. 40 etc. antichristi definitio ib. 43 antichristus quomodo Christo sacerdotium et regnum adimat ib. 48 antichristi depictio 687. 46. 47 etc. antichristus cur praecipue abominatio dicatur 6. 51 etc. antichristus ἄνομος 458. 22 etc. antichristi regnum, mysterium ἀνομίας dictum ib. 28 antichristus


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.