Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: modo

Your search found 3665 occurrences

More search results (batches of 100)
First 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2871-2906:


2871. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Neven Jovanović revizija, indeksiranje Dialogus quartus Pro politica, tum de politica patria sive De modo vivendi in Croatia. Amadus magister, Tharabalsus academicus, Alonicus peripateticus, Pretus stoicus, Noianus poeta epicureus, Phastenus orator.


2872. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Hercle maius fortasse istud homine opus fuerit et ut optetur satis. Nec tamen succumbendum est, et quod in totum non possumus in parte ut assequamur, nihil intentati relinquere debemus. Hoc ego consilio mature rem examinavi saepeque intra me ipsum revolvi ea quae modo vobis sum allaturus. Necdum illis negotiorum turbis nos ingessimus, necdum mala populares nostros de nobis opinio pervasit, res adhuc integra est; possumus collatis rationibus ita nos communire ut et nostris inhaerere inceptis et vitam ducere non malam valeamus. Populares


2873. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

teneas, habebis fortasse aliquam mortalium benevolentiam; at nulla tui observatio, consilia nihil ponderis obtinebunt. Itaque optimum quidem factu fuerit hinc aliquid, inde cetera retinere, ut cum reverentia benevolentiam quoque civium retineas; at in re multa difficultas, in modo vix ullum discrimen adhibeas. Illud tamen hic pro se quisque naviter advertere debet, ne quid invita (quod aiunt) Minerva faciat. Et sua et eius, cum quo agitur, spectanda est indoles: multos prae blando vultu severitas decet, quosdam hac ipsa magis quam omni humanitate


2874. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

nam "laetitia (ut ait Seneca) iuvenem, frons decet tristis senem." Sen. Phaedr. 453. Haec universim praemissa sint; nos insistentes prioribus ad particularia iam descendamus. Omnis de modo in Croatia vivendi quaestio ad duo potissimum refferri potest; nempe ad publicas cuiusque actiones et ad domestica singulorum negotia remque familiarem. De ista ut ordiar, id antea praemonendum putavi non esse unam tam certam stabilemque agendi regulam sive in domesticis


2875. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

velit vivere, est fugiendum ne ad exteram magnificentiam apparatae patrii moris contemptum praeferant. Atque id quidem hactenus prorsus oportuit; nunc, ubi peregrina iam apud complures ornamenta conspici coeptavere, vereor ne re in plures (ut fieri assolet) sensim diffusa non modo supervacuum, sed etiam subrusticum consilium istud evadat. Utcunque sit, nos mores hominum condicionemque temporis oportet aestimare, id autem prorsus vitare ne immoderato in aedificando luxu peccetur; id enim, uti et alia omnia quae conciliando prodigi nomini inserviunt,


2876. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

maiorum nobis munerum potestas facta fuerit, tum quoque consultius erit per alium id, quod intendimus, proponere, nos autem defensoris potius quam consultoris gerere vices instructis iam ad succurrendum omnibus quos nobis aliquo nomine obstrictos tenemus. Haec de modo in Croatia vivendi, qua potui brevitate, in medium attuli; ex quibus id universim colligas tria potissimum esse quae in Croatia sint exstirpanda: ebrietas, absentum inter cenandum calumniatio, malaque iuventutis disciplina. Dein id quoque inde consequitur communem,


2877. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ut primum potestas executiva legislativae coniungitur, id est, ut primum idem leges condere, idem eas pro lubitu interpretari, idem pro volupe transgredi, idem denique etiam exsequi potest. Quem denique latet, quod iam ante Iosephum II potestas executiva non modo de iis, quae stricte ad legislationem adeoque ad comitia pertinent, multa disposuerit, verum etiam partim ea, quae legibus constituta sunt, in effectum non perduxerit, partim quaedam legibus etiam adversa statuerit; urbariorum certe regulationem, studiorum educationisque


2878. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quae superflua resecaverint, quae vero manca suppleverint; si constitutionis praesidium ad omnem, quae Hungariam incolit, hominum classem extenderint, praesertim vero si in ipsa illa modum, quo contribuens sublevetur, statuerint, sicque in ordinatum compendium missam non modo pro cynosura publicae administrationis, sed et pro basi inauguralium diplomatum stabiliverint: porro, si aut certum et periodicum comitiorum terminum defixerint, aut certe eadem de diaeta in diaetam ita indixerint, ut ad illa


2879. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

die 11. Octobris 1776. Depulsa a litteris scholasticarum subtilitatum barbaria, cum primum amoenior scientiis lux affulsit, ea apud praestantissimos quosque non modo philosophorum, sed ipsorum etiam politicorum pervaluit opinio, quod institutioni juventutis intendere sit munus praecipuum regalis potestatis. Eximiam hanc sententiam nostra, cujus imperio gloriamur, Augusta animo Suo ita impressit, ut primis statim suscepti gubernii


2880. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

litteris nomen obversari. Et profecto debemus manibus illius viri haec justa, ut, quoties de studiorum ratione apud nos sermo instituitur, nostram honorifica adminus compellatione in eum gratitudinem contestemur. Illius laboribus eam, qua modo nitet, faciem Universitas Viennensis accepit, ille ea artium scientiarumque jecit fundamenta, ut solidior doctrina liberaliumque artium perfectio jam in plerasque etiam provincias sit propagata, illius conatibus Patria haec… sed hanc nobis fata felicitatem inviderunt. Et


2881. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

occupaturi, id totum assiduis Svitenii laboribus, quibus benignas Augustae nostrae intentiones explere non destitit, in acceptis referemus. Post restauratam Viennensem Universitatem Clementissima Domina nostra reliqua etiam instituenda juventutis subsidia non modo materna providentia collocavit, sed et regia, ut par erat, munificentia exornavit. Seminaria, convictus, Academiae in omnigenum juventutis usum non in metropoli modo, sed in ipsis etiam provinciis magno numero instituta, sunt totidem perennia Regalis Augustae nostrae in


2882. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Viennensem Universitatem Clementissima Domina nostra reliqua etiam instituenda juventutis subsidia non modo materna providentia collocavit, sed et regia, ut par erat, munificentia exornavit. Seminaria, convictus, Academiae in omnigenum juventutis usum non in metropoli modo, sed in ipsis etiam provinciis magno numero instituta, sunt totidem perennia Regalis Augustae nostrae in juventutis institutionem intensae sollicitudinis monumenta. Sed haec communia fuere illius in omnes sibi subditas gentes studia, id enimvero peculiare est


2883. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quibusvis formalitatibus, scientiarum fundamenta, et hoc sufficiet iis, qui ad operosa Reipublicae seu sacrae seu profanae munia destinantur. Quos vero propitia natura ea dotavit ingenii felicitate, ut iis ad interiorem doctrinarum recessum penetrare sit animus, hi, reserata modo praevio per vos porta, ulteriorem etiam cursum facile continuabunt. Vos vero, amoeniorum litterarum Magistri, id continuo vobiscum reputate, vos esse primos scholasticae juventutis praeceptores, per vos stare, an alumni vestri debite aut contra praeparati ad altiores


2884. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

negotiorumque complicationem libris caret, scriptis comprehendenda adnotationum declarationumque suppelex pro maiori litterarum incremento introduci ac discipulis suppeditari posset? Cui quaestioni eo cum discrimine factum fuit satis ut iuventus quidem omni meliori modo ad describendas difficilioris perceptionis materiis additas adnotationes declarationesque per DD. professores disponi possit; hoc tamen ipsum ita instituatur ut, quamquam neque professores ad suppeditanda, neque discipuli ad describenda huiusmodi scripta cogi possint, si


2885. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ne hac quidem ratione desiderata obtineri posset emendatio, hoc ipsum Directori Academiae referant qui ipse talem adibit scholam et pro auctoritate sua praesens coram saepius abesse solitos acerbioribus castigabit verbis. Ac tandem si ne hoc quidem profectum quidpiam fuerit modo, sciturum Academiae Directorem quid communicato prius cum Superiore Regio Studiorum Directore consilio e re sit studiorum studiosorumque. Ad 2-dum vero 15. Ea uterentur DD. professores severitate ut illi, qui constanter ad studia stimulati aut nullum aut


2886. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

esse existimavit. Remisso sub Augusto Josepho II. dispositionum illarum rigore numerus eorum denuo increvit. Nisi lege publica aliquod remedium statuatur, illi Hungariam denuo inundabunt, praesertim cum ob defectum legis antea etiam non eodem in omnibus Comitatibus modo tractati fuerint. Deputatio haec medium Eliminationis eorum qui fixum aliquem subsistentiae modum inire noluerint quoad Zingaros potiori adhuc jure quam quoad Judaeos amplectendum esse demisse existimavit.


2887. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

nonnisi erga scriptum Dominii indultum exercere ausint. Haeredibus nihilominus eorum, nisi de furto aliquo suspectos se reddiderint, liberum etiam cum equis commercium relinquatur. Motivum. Zingari, consueto genti huic vivendi modo educati, adeo proclives sunt ad equorum furta ut iis etiam, qui agriculturam primi profitebuntur, fidere intutum sit. Proles eorum, si in laboribus agriculturae educentur, immunes jam esse solent ab hac inclinatione. Et ideo discrimen hoc constituendum esse


2888. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

qui cum exordio singuli instituti plerumque irrepere solent promanasse, prouti id quoad objectum serici, jam provocato status actualis §-pho diserte ostendimus. Patet id vel inde quod e converso, ubi novae ejusmodi culturae debite invigilabatur, si modo clima producto ejusmodi conveniebat, eadem paratam semper attulerit utilitatem. Quod hic de serico exempli causa dicitur, id relate ad culturam plerorumque etiam aliorum productorum, utpote: Tabacae, Lanae, Herbarum tinctoriarum, aliorumque perinde


2889. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungariae productis tanto citius perfici possit, liberum sit comitatibus, in quibus cultura hujus producti jam radices fixit, versatum in manipulatione hac individuum conducere, eidemque moderatam e cassa domestica remunerationem tamdiu dependere, donec illud plebem in modo fermentationis tabacae et classificationis foliorum subinstruxerit. Qua occasione ut plebs ad vitandos reliquos etiam, qui hactenus irrepserunt, culturae defectus disponatur, localis magistratus omnem conatum impendet.


2890. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

vitiosa est: derogat locali jurisdictioni, quia procurat influxum extraneo dicasterio in negotia Hungarica, quod in Regno independente, uti Hungaria est, sustineri non potest; deinde hac ratione residentes in Hungaria Abaldi Officiales contra communem non modo Hungariae, sed omnium aliorum etiam Regnorum legem a jurisdictione ordinariorum localium magistratuum eximuntur. Vitiosa autem ideo est, quia hac ratione omne ejusmodi negotium duplicem circulum peragere debet. Interest itaque ut res ad naturalem suum cursum


2891. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

mercis elevari, vel deprimi expediat, ignorare non potest; quare ad evitandas dicasteriorum collisiones, Deputatio disertam hanc legem demisse proponendam esse arbitrabatur. § 62. Subsistentem modo tabellarum tricesimalium formulam Consilium revideat, et aliam, modernis circumstantiis magis conformem, Suae Majestati pro benigna ratificatione proponat. Motiva. Modernam formulam erroneam esse primo obtutu apparet; adhuc enim


2892. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

vendant; si vero vicissim hi plura, quam fundator regnum egeat, producta adferant, tunc iterum hujus mercatores haec vili pretio coemant et deinde in alias provincias cariori divendant. Partiales licet admodum hae leges in systemate coloniarum quodam modo excusari possunt; fundator enim regnum in primam coloniarum deductionem, dein impopulationem et cultivationem ingentes sumtus profundere debuit, et cum hae longinque distent, earum defensio majoribus adhuc


2893. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

de commercio Hungarico possunt arbitrari? Atque haec sunt motiva, haec momenta, cur Deputatio haec a systemate moderni vectigalis, quod commercium Hungaricum, ut jam supra ostensum est, Germanico ex integro subordinatum reddit, non modo recesserit, sed et recedere debuerit. Superest ut ejus etiam rationem reddat, cur pro novo vectigali conficiendo ideam perfecti reciproci adoptarit? Legislatio unius licet independentis Regni impedire non potest, ne aliud perinde


2894. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

exotico leviori, quam ex Hungaria, habere possunt, prohibitio (si quae tamen intercessit) in Germanico vectigali reseretur. Caeterum nocivas illas commercio Hungarico prohibitiones legislatio Hungarica eo potiori jure abrogare potest, quod hae citra ullum non modo suum, sed Hungaricorum etiam dicasteriorum influxum emanarint, quodve contra jam praeexstantem Regni legem intercesserint. Dum enim Articulo 116. 1723. statuitur, ut Consilium prospiciat quo naturalia quoque in sortem mercium inducendarum a


2895. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

1784 aequalia tam pro Hungaria, quam pro Germanicis Provinciis, exteris non prohibitis mercibus portoria defixerit: itaque principium hoc jam ne in quaestionem quidem amplius ab adverso vocari potest. Cum tamen legislatio Hungarica impedire non possit, ne vigentia modo exoticarum mercium portoria in Germanicis Provinciis quoad aliquos articulos subinde diminuantur, quo Regno prospiciatur nihil legislationi reliquum est, quam id constituere, ut portoria haec quoad Hungariam semper conformentur iis, quae in Germanicis Provinciis


2896. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

imposuerit. Jam vero frustra audietur Consilium, si Camera omnem talem mutationem per officia tricesimalia statim publicare possit; cum enim huic promotio commercii ex officio non incumbat, illa tricesimas tantum qua canalem regis proventus considerare, et modo hic augeatur, in adoptanda ejusmodi mutatione facilis esse solet, et respective etiam debet. Quamprimum autem mutatio ejusmodi tricesimalibus officiis intimatur, haec illam utique statim ad effectum deducent; et cum perductam jam in effectum ordinationem revocare


2897. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

qui aequipolleant illis, quos Germanicum vectigal Hungaricis productis est concessurum. In particulari quoad importationem exoticam: 1-mo. Possent fortasse seu prohibitiones, seu gravia illa, quibus exotica artefacta modo subjacent, portoria pro favore Germanicorum artefactorum in Hungarico vectigali (praeter mox specificandos articulos) retineri, si vicissim talia exotica naturae producta , quibus hae Provinciae ex Hungaria provideri possunt, uti sunt cineres


2898. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque expensas portare debeat, jam supra statutum est. Verum etiamsi sufficientem facti sui rationem reddat, adhuc variae circumstantiae emergere possunt, quae dubium efficiant, an expensas proprietarius vel vero vector debeat supportare; quare id cognitioni judicis, modo mox declarando deferendum censebatur. § 109. Controversia, quae in ejusmodi casibus seu circa allegandi per vectorem impedimenti realitatem aut validitatem, seu circa enascituram tam in promotione, quam in


2899. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

sint, an non hos per Fertöiensia, Balatoniensia, Temessiensia, Tibiscana, aliaque vasta stagna ideo praeprimis efformare intersit, ut hac ratione eodem labore et communicatio aperiatur, et ingentes, quae modo vix alicui usui sunt, plagae in fructifera terrena convertantur? si ita, ubi? et qualiter? canales hi fodi debeant? Si vero omnibus his praestitis adhuc notabilem aliquam Regni plagam beneficio communicationis cum aliquo navigabili fluvio destitui


2900. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

navigationis, et vectigalis defectibus consistunt, removendis, Deputatio suam in superioribus opinionem jam depromsit. Intrinseca ejus impedimenta constituunt omnia illa, quae libertatem ejus quoquo modo contingunt. Superest itaque, ut per horum etiam sublationem ultimum, quod adhuc commercio obstat, impedimentum removeatur. Inter haec monopolia primum locum obtinent. Ac Deputatio quidem ipsa pro novis et utilibus in tractando aliquo


2901. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

caeharum: itaque hos simpliciter potius cassari expedit. § 136. Mercaturam all ingrosso cum quibusvis commercii articulis omnis seu domesticus, seu exter, modo praescriptis in Codice Cambio Mercantili conditionibus satisfaciat, suscipere et exercere potest. Officinam etiam aperire, aut merces sub tuguriolo exponere, qui vulgo Ständler appellantur, absque ulla seu apud judicem, seu apud magistratum insinuatione singulo civi


2902. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Nimirum dominus fundi, quem rusticus colit, proprietatem tantum habet, et ideo hic de illo sine dominii consensu nihil disponere potest. De fructibus e converso colonus de lege plenam habet disponendi facultatem: hanc itaque dominus nullo modo restringere potest. Quod enim jus colono lex tribuit, hoc eum dominus, qui ipse legibus obedire debet, privare non potest. Quod autem lex liberam de fructibus suis disponendi facultatem colonis tribuat, vel inde patet, quia hanc in unico illo casu


2903. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

– 1. Omnes pecuniarias mulctas. – 2. Ut singulo seu donationis seu armalium impetratori praeter eam, quam Regi dependit, distincta pro fundo publico taxa imponatur. – 3. Reflectit, quod fundata spes haberi possit fundum publicum, modo semel ejus initium fiat, successive per legata proborum civium notabiliter augendum fore. Mulctae politicae potissimum per statuta constitui solent, et si in comitatibus incurrantur, horum; si in civitatibus, illarum cassis


2904. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

suffecerint, enatus est sensim usus ille, ut et hydraulici labores, qua parte materiales sunt, et viae operis publicis perficiantur. Augustus Josephus II. principio incameraverat quidem fundum salis, sed non multo post de rei aequitate informatus, eundem non modo pristinae iterum destinationi restituit, sed 8 insuper x-ris in uno centenario auxit. Imo cum ejus sollicitudine commercium majorem tantisper fecisset progressum, decernendarum primarum exemplum pro iis, qui producta Hungarica per Mare Nigrum evexerint,


2905. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 3. Omnes mulctae pecuniariae, seu illae politicae, seu judiciales sint, cassae huic inferantur: quare singula jurisdictio singulo semestri dictatarum per id tempus mulctarum consignationem, cum exordio vero novi anni ipsas pecunias Consilio Locumtenentiali suo modo transponet. § 4. Omnis testator, aliquam pro arbitrio suo summam, pro cassa hac sub nullitate testamenti legare tenebitur, salva, si quid praeterea etiam pro Cassa Commerciali legare voluerit, libertate. Si quis vero ab intestato decedat, ex


2906. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quem Augusta Aula cum Porta Ottomanica habet, commercii tractatu fundatur. Verum dispositio ejus fuit nimium generalis, et ideo facile eludebatur. Per propositas cautelas aut noxius hic quaestus simpliciter cessabit, aut saltem facilitato praevaricationes detegendi modo fiscalitates ejusmodi notabiliorem, quam hactenus fundum pro Commerciali Cassa producent. Quamprimum enim inita cum Turcico subdito societas eam etiam, quae domesticum mercatorem respicit, mercium partem amittendi periculo exponet, vix aliqui huic discrimini se


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
First 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.