Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: modo

Your search found 3665 occurrences

More search results (batches of 100)
First 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3288-3345:


3288. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Caroli 5 imperatoris notus est, in Hispania erat 1‑us; hic usque 1556. annum regnavit. 8 1519. mortuus est avus eius Maximilianus I. 9 Hinc etiam haereditas Austriaca eum respexit, ut aetate maximum, quamquam id Franciscus rex Galliae omni modo impedire conatus sit. 10 Videns tamen se curis aggravari, haereditatem Austriacam cessit Ferdinando fratri juniori suo, addito pacto mutuae successionis, et hinc enatae sunt duae lineae, Austriaco-Hispanica, et Austriaco-Germanica; primis annis Carolus


3289. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

his unam quintam partem Cortezius sibi servavit, unam regi misit Carolo, et 3/5‑tas militibus distribuit suis. 16 Motezuma primus imperator habuit filios, quibus dein rex Hispaniae nomen comitum Motezuma dedit cum territorio amplo. 17 Eodem modo ergo etiam per manum et Chyli regnum est occupatum. 13.1 Sic ergo Carolus 5‑us ad immensam condescendit auctoritatem, emulationemque et invidiam caeterorum principum Europae excitavit; maxime infensus erat Franciscus rex Franciae, qui invidebat


3290. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

pontifex non parum contulit ad prolongationem huius belli, qui Carolum incitavit quam maxime propter ducatum Mediolanensem; politica enim Italiae, quae ex multis parvis debilibus statibus constat, suadet ne potens unus imperans permittatur pedem figere, ne suprimat omnes; hinc omni modo egerunt Itali ut Gallos prohibeant ex Italia; belli his occasione ergo Galli ejecti sunt ex Mediolanensi ducatu; duas clades, unam ad Vicociam, et aliam ad Ticinum seu Paviam decretorias Galli acceperunt die 24. Feb. 1525. anno; ubi temere se in pugnam immisit, disperso toto


3291. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

auri vero 2000, 1538. anno; fertur in his omnibus provinciis ab anno 1520. usque '38. 12 milliones hominum caesos fuisse. 4 Auctus Carolus tantis provinciis ferebatur de eo quod in eius regno nunquam sol occumbat. 5 1530. equitibus Rhodiis, modo Melitensibus, Carolus donationes fecit; scimus hos equites tempore cruciatorum expeditionum contra Saracenos enatorum originem suum habuisse; tales fuerant Templarii, a vicinio collegio templo Hyerosolimitano; tales Hospitallarii, seu Iohannitae, Teutones etc;


3292. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

24.1 Ad haec tempora recidit etiam expeditio quam habuit Philippus contra Turcas, qui potentissimi jam erant his temporibus etiam in Europa; subegerunt enim insulam Cyprum, per quam toti Italiae formidabiles effecti sunt; Pius ergo 5‑us pontifex vigebat omni modo ut unitis viribus agatur contra Turcas; Phylippus ergo cum Venetis et pontifice huic expeditioni praefecit fratrem suum naturalem Iohanem (Don Juan d'Austrie); sub initium optatos effectus habuit, in specie anno 1571. ad Lepanto, non procul Corintho 24.1 non...


3293. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

tuitus est Carolus 6‑us, eos Viennam detulit splendideque educavit, ita ut dein plane filiam suam Mariam Theresiam Francisco in uxorem dedit; Galli ergo urgebant ut hi duo principes concedant ipsis Lotharingiam, et eius loco acciperent magnum Hetruriae ducatum (Toscannam), quae modo cum morte Gastonis ducis vacans facta est; et sic reipsa etiam commutatio facta est. 6 Et hunc ducatum Lotharingiae cessit Ludovicus 15. Stanislao Lescinckio; post eius mortem vero 1766. incorporatus est coronae Franciae; anno '739. iterum bello se immisit


3294. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

in posterum declaratum, regni successio haereditaria illata est, et quidem pro utroque sexu; primo ergo succedunt omnes descendentes in linea recta, et praeter hos frater regis; etiam foeminae succedunt, et quidem descendentes filiae excludunt fratres parentium – hic casus modo contigit in Portugallia; foeminae tamen clausula sunt circumscriptae, si peregrino principi non nubant; si ergo nubat, ammittit jus haereditatis, ne sic regnum ad peregrinos principes perveniat per foeminam. 3.1 Alfonso Primo successit anno 1185.


3295. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

ipsi Chalecutenses et alii populi Indiarum lubentis merces suas dabant Portugallis, qui ipsis ad fores venerunt pro mercibus, ubi prius ipsi debebant obviam ire emptoribus; et sic factum est ut Venetorum commercium corrueret; Veneti ergo omni modo egerunt ut Portugallos exturbent ex usu commercii; conspirarunt ergo cum Aegyptiis, Persis, qui omnes detrimentum habebant ex hoc commercio; hinc ergo bellum ingens paratum est contra Portugallos non obstantibus tamen his molestiis, devictis multis, seque firmatis in Indiis,


3296. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

causas conversa sunt; in scholis ipsis substituti sunt oratores S. Phylippi Neri; dicunt quidam totum hoc ex odio marchionis Bombal, primarii ministri Iosephi, adversus Jesuitas evenisse; Bombal enim fuit totum-fac Iosephi, et infensissimus Jesuitarum hostis; dein processus hic sub modo regnante regina filia Iosephi discussus est postquam Bombal remotus est ex ministerio. 3 Commissio haec decidit omnes condemnatos inocentes fuisse, sed fiscus regius se opposuit huic sententiae commissionis et declaravit se evincere velle omnes perduelles


3297. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

scientes prompti ferendis auxiliis erant, repraesseruntque Hispanos, et eodem dein anno pax universalis composita est. 20.1 Iosephus omni severitate jura majestatica sua, praesertim circa sacra versantia, erexit et confirmavit, quod Romanus Pontifex nullo modo ferre voluit; edidit ergo bullam anno '65. in favorem Iesuitarum, recte tunc, cum Hispania et Portugallia eum urgeret ! ad sufferendum hunc ordinem; qua bulla sollemni ordinem hunc tamquam ecclesiae summe necessarium in perpetuum confirmavit; Iosephus vero sub poena


3298. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

sunt hae provinciae per Visigothos, Burgundiones, tandem per Francos, qui transcenso Rheno Gothos ejecerunt, Burgundiones sibi subjecerunt, provinciasque sibi tenuerunt, saeculo vero 5-o ipsos Romanos ex caetera Gallia ejecerunt, fundaruntque celebre regnum Francicum, quod et modo floret. 4 Etiam imperium Francicum diversos vicissitudines subivit, initio quidem valde crevit eorum potestas sub prima stirpe regnante Merovea, dein per divisiones provinciarum satis debilitati sunt, donec iterum Carolus Magnus conjuctis omnibus provinciis


3299. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

cum corona Hispanica; Carolus hic intendisse legitur hos provincias in unum corpus colligere, et titulo regni unius eas administrare, ad facilitanda regiminis negotia; hoc tamen coeptum ei non successit ob ampla privilegia et immunitates omnium provinciarum, quae tamen nullo modo induci poterant ad renunciandum juribus suis; permanserunt ergo hae provinciae in suo statu; cavit tamen Carolus solemni edicto ab omnibus provinciis recepto, ne unquam ullo sub praetextu dividantur hae provinciae, ad omne malum divisionis antevertendum; sub hoc Carolo Belgae


3300. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Carolus solemni edicto ab omnibus provinciis recepto, ne unquam ullo sub praetextu dividantur hae provinciae, ad omne malum divisionis antevertendum; sub hoc Carolo Belgae florentissima tempora habebant; ille enim ibi natus et educatus totus Belga erat, eosque in ipsa Hispania omni modo juvit, navigatio enim, commercium, manufacturas omni modo promovit, faustissimumque sic regimen habuit. 4 Sub ipsius regimine nova secta Lutheri et Calvini erupit ad ipsum etiam Belgium; haec sub Philippo 2-o in rebellionem attrocissimam eruperunt, quamquam


3301. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

unquam ullo sub praetextu dividantur hae provinciae, ad omne malum divisionis antevertendum; sub hoc Carolo Belgae florentissima tempora habebant; ille enim ibi natus et educatus totus Belga erat, eosque in ipsa Hispania omni modo juvit, navigatio enim, commercium, manufacturas omni modo promovit, faustissimumque sic regimen habuit. 4 Sub ipsius regimine nova secta Lutheri et Calvini erupit ad ipsum etiam Belgium; haec sub Philippo 2-o in rebellionem attrocissimam eruperunt, quamquam jam sub Carolo severissime inquisitum fuerit in


3302. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

sicque coegissent solvere obsidionem; anno 1576. imperator Maximilianus 2-us se obtulit mediatorem, hortatus est regem Hispaniae et etiam status Belgii, ut condescendant ad pacem; misit ergo ad urbem Bredam legatos suos; non alienus erat Philippus, sed a suo proposito recedere nullo modo voluit, nullum ergo effectum habuit haec legatio; post hoc ergo, cum nullam spem in gratia Philippi viderent, Hollandia et Zeelandia, provinciae praecipuae Belgii, arctissimo vinculo se colligarunt, principem Aransionensem ducem belli sibi elegerunt illimitata cum potestate,


3303. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

per hoc profligarunt Gallos eosque pro hostibus habebant; dein postulabat Franciscus ut has provincias non tantum pro se et suis successoribus jure hereditario possideret, sed si nullam posteritatem relinqueret, recidant hae provinciae ad Gallos; hanc ultimam conditionem nullo modo susceperunt Belgae; hinc maximae dissensiones inter eum et Belgas enatae sunt; ultimo ipse Alenconius cum dedecore cum omnibus suis excedere coactus est ex Belgio, et in Galliam se recipere, ubi etiam anno '83. occubuit; videntes se delusos a Gallis imperium summum Vilhelmo


3304. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

potuit tantas vires contra eos impendere; scimus enim classem eius ab Anglis disjectam, in Gallia quoque eum victum a Henrico 4-o; Belgae vero interim his omnibus in rem suam usi succurrerunt in quantum poterant Anglis in mari feliciterque vires Philippi enervarunt seque domi omni modo firmarunt, tunc praeprimis cum Alex. Farnese cum maxima exercitus sui parte relicto Belgio jussu Philippi in Galliam proficisci debuit adversus Hugonotas; Mauritius ergo domi diversa loca Hispanis eripuit; prima fuit urbs Breda, quam per insultum cepit, hanc secutae sunt plures


3305. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Hispanosque ubique represserunt; eodem adhuc saec. 16-o diversae societates mercantiles coaluerunt ad commercium evehendum, quae dein societates anno 1602-o in unam magnam societatem contractae sunt; haec societas incredibiles divitias corrasit, ad haec usque tempora, sed modo in praeceps ruere tendit. 9.1 Philippus defuncto duci Farnese gubernatori substituit Ernestum archiducem Austriae, fratrem Rudolphi; post tamen aliquot menses mortuus est Ernestus; ei substitutus est


3306. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

post mortem patris, sed primo '47-o anno factus est generalis vicarius omnium provinciarum. 21.1 In insula Valcria familia Aransiensis possedit duas urbes titulo marchionis, hae ergo urbes obnoxiae erant jure et dominio pleno familiae Aransionensi, et modo Nassoviensi; hoc videbatur ignominiosum, ut florentes civitates subsint privato domino, status ergo Zeelandiae eripuerunt ei has urbes et ei 100,000 obtulerunt titulo aequivalentis, urbes hae erant Campoveria et Gressinga; Vilhelmus 4-tus id tolerare debuit. Anno '740. decessit


3307. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

sanae politicae contrariae sunt; tumultus hic tamdiu duravit donec accisae haec sublatae fuissent, sed paulo post restitui debuerunt propter necessitates publicas, sed sine elocatione. 22.1 Anno '751. decessit Vilhelmus 4; reliquit filium minorennem, qui modo adhuc nomine Vilhelmi 5-i praeest Belgio; hinc mater ut tutrix administravit eius munere, nempe Anna, Georgii regis Angliae filia; munera militaria princeps Ludovicus Brunsvicensis administravit; exorto anno '60. inter Borussum et Austriacos


3308. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Eleonora nupta fuit Ludovico 7-o regi Galliae, eam tamen post aliquot annos repudiavit, factam ergo liberam duxit Henricus perque eam conjunxit cum Anglia Aquitaniam, Vasconiam et Pictavium (Guienne, Gascong, Poitou); Hiberniae insulam amplissimam etiam conjunxit cum Anglia, quae modo regni titulo gaudet; ad haec etiam tempora vixerunt in hac insula barbarae gentes liberae et independentes; cogitatum ergo fuit de populis his ad humanitatem et virtutes reducendis; expeditionem ergo suscepit cum consensu Pontificis in incolas insulae, qui ceteroquin perpetua


3309. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

reddebant victoriam Anglis. 11.1 Dum haec in Francia agerentur David Bruczeus injuriam sibi inlatam ulciscere volens cum 60,000 Scotorum irruptionem in Angliam fecit, sed contra ipsum processit valido cum exercitu Isabella uxor Eduardi eumque non modo reppulit, sed ipsum Davidem captum Londinum deducit. 12.1 Anno '346. praeclaras res gesserunt Angli in Francia, plurima loca in Aquitania et Pictavio expugnarunt; anno '348. Caletum urbem expugnarunt Angli; pari fortuna bellum continuatum est


3310. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

rustici adversum nobilitatem insurrexerunt, qui cum bellum sequi debuerint, exsugiebant subditos omni ex parte; cogitavit quidem Carolus de pace ineunda, sed Angli per potentiam suam evecti inauditas conditiones ipsis praescripserunt; interim Galli domi turbis distracti cum nullo modo se sustinere potuerint, cedere necessitati coacti, amplexi sunt pacis conditiones, intermediatione Pontificis; conventus ergo legatorum habitus est Bretignii anno '360, ubi 8-a Maji bellum, quod 24 annis arserat, terminatum est.


3311. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

regis Galliae; hoc cum innotuisset Henrico, eum ex gratia sua ejecit, imo tardius capite plecti curasset eum, si in via mortuus non fuisset; anno ergo '32. duxit Annam Bolenam; enatae sunt ergo lites gravissimae inter Clementem 7-um et Henricum, unusque alium omni possibili modo vexavit; Henricus annatas et confirmationes abolevit, reditusque Pontificis ex Anglia restrixit et prohibuit; Pontifex vero anno '534. edidit bullam qua matrimonium primum Henrici declaravit non incaestuosum, sed validum; Henricus ergo anno '35. sustulit appellationes ad sedem


3312. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

imo et sigillo Anglico usa est; Elisabetham vero illegitimam heredem pronunciare volebant per Pontificem, sed Philippus rex Hispaniae contrarius fuit, ne ad Mariam Scotam devolvatur Anglia; haec tamen omnia pericula Elisabetha prudentia sua et popularitate superavit; Elisabetha omni modo curavit molestias Mariae generare, tamquam offensissimae hosti suae; enatis ergo per comitem Muray turbis in Scotia, eas Elisabetha fovit efficaciter; comes enim Iacobus Muray frater Mariae religioni Helveticae addictus fuit eamque conatus est promovere, Maria vero Chatolica


3313. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

sunt, et hoc ursit mortem eius; interim Philippus 2-us omnes modos quaesivit Elisabetham vexandi, fovit profugos Catolicos in Belgis conspiravitque adversus Elisabetham; non pepercit aequa regina Angliae sumptibus quibus eum affligere potuit, hinc rebelles Belgas juvit omni modo. 7 Philippus vero coepit fovere rebelles Chatolicos in Hibernia circa '578. annum, involutus fuit Philippus etiam turbis Gallicis, quas Elisabetha fovit diligenter, ut Hispanos ibi detineat; ad extremum vero Elisabetha apertum foedus inivit cum Belgis


3314. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ei etiam in Anglia; et ab hoc tempore incipit nova epocha, nempe Unionis; regnavit ergo ab anno '603. nomine Iacobi 1-i in Magna Brittannia; Historia Magnae Brittaniae resumitur conatus est omni modo haec duo regna connectere, effectuare tamen id nequivit, ob jurium disparitatem; titulum tamen regis Magnae Brittaniae suscepit; ab hoc ergo tempore cessarunt continua bella inter has duas nationes; non deerant tamen malevoli qui ipsum ejicere volebant e regno eique


3315. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

rupto ergo hoc tractatu rediit prior calamitas, bello incessanti victus est ubique Carolus, adeo ut absque omni auxilio latitaret hinc inde; ex desperatione ergo ad Scotos se recepit eorumque discretioni se commisit; defenderunt quidem eum Scotae, sed non eo, quo debuissent, modo; regina cum sua familia ad Franciam se recepit; rebelles vero exercitui praefecerunt FairFaxium ei locumtenentem adjecerunt Olivierum Cronvellum, a quibus adhuc ante fugam suam ad Scotiam victus est Carolus ad internecionem.


3316. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Anna; cum successores non relinqueret, ad thronum vocatus est Georgius dux Hanoveranus, qui usque '727. regnavit, qui fuit filius Sophiae et ducis Hanoverani Ernesti; hic ergo nomine Georgii 1-i successit praemortua matre sua, et cum hoc nova stirps regnans invecta est, quae modo quoque regnat; hic Georgius initio statim regiminis dimisit ministros Annae, seque ad nutum protestantium adcommodavit, novum parlamentum convocatum, cuius membra ex factione Vighs erant potissimum, ministrorum Annae facta est accusatio in parlamento, et hinc commissio


3317. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

locum ubi territorium metropolitanum gaudet favoribus et privilegiis amplis; in statibus vero despoticis haec divisio locum non habet. 5.1 Alterum objectum civitatis sunt incolae. Hi vel suas terras excolunt, vel alterius territorium occupant. Postremo hoc modo omnia modo florentia territoria enata sunt; extrusis enim antiquis colonis Hungari, Galli, Angli etc. invaserunt regna seque ibi fundarunt. 2 Incolae noscuntur 1--o) ex corporis constitutione; 2--o) ex indole animi; 3--o) ex linguae suae


3318. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

metropolitanum gaudet favoribus et privilegiis amplis; in statibus vero despoticis haec divisio locum non habet. 5.1 Alterum objectum civitatis sunt incolae. Hi vel suas terras excolunt, vel alterius territorium occupant. Postremo hoc modo omnia modo florentia territoria enata sunt; extrusis enim antiquis colonis Hungari, Galli, Angli etc. invaserunt regna seque ibi fundarunt. 2 Incolae noscuntur 1--o) ex corporis constitutione; 2--o) ex indole animi; 3--o) ex linguae suae perfectione; 4--o)


3319. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

interim maior impopulatio erit signum florentis civitatis, ubi e contra desolata terra ceteris paribus erit signum barbarae gentis. 2 Per eruditos calculatum est in orbe terrarum demptis omnibus aquis quattuordecim milia millionum hominum vivere posse, ubi tamen modo tantum mille milliones vivunt. 9.1 Quod vero impopulatio regnorum eo nondum excreverit, pendet ab erroribus regiminis; causae sunt sequentes: 1--o) frequentia bellorum, haec enim generi humano summe obsunt; 2--o) fames; populis enim belli furore


3320. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

religiones sunt quattuor: ethnica, Judaica, Christiana et Mahomedana; ex his quattuor procedentibus temporibus diversissimae sectae enatae sunt. 3 Ethnica in Asia orta est, et in omnibus 3 orbis partibus dominatur excepta Europa. Christiana in Asia orta est, modo vero in Europa sedem fixit; Judaica per universum orbem dispersa est; Mahometana dominatur in Asia et Africa. 4 Omnis religio supponit ecclesiam, nam ea est societas ad Deum pari modo colendum inducta; haec tamen societas subesse debet imperio civili.


3321. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

3 orbis partibus dominatur excepta Europa. Christiana in Asia orta est, modo vero in Europa sedem fixit; Judaica per universum orbem dispersa est; Mahometana dominatur in Asia et Africa. 4 Omnis religio supponit ecclesiam, nam ea est societas ad Deum pari modo colendum inducta; haec tamen societas subesse debet imperio civili. 5 Hinc enata sunt jura imperantium circa sacra, scilicet in negotiis externis religionis, non vero in dogmatibus religionis; conscientiis enim subditorum vis imponi non potest, nec coactio;


3322. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

saecularium. 22 Per supra memoratum decretum Habeas Corpus libertas Anglorum firmata est, Lettre Cachete sublata, quae erant epistolae clausae quibus inarrestabantur viri praestantissimi quin processus ipsis formaretur; apud Gallos originem habuerunt, sed modo et ibi sunt prohibitae. 23 Iura haec et immunitates fere omnes etiam Scotis sunt communes; in religione tamen est differentia; nam in Scotia est hierarchia secundum Genevensem ecclesiam, nempe synodos; Scotia habet etiam proprias leges municipales,


3323. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

per hos titulos jus parium consequntur et sunt consiliarii status.- 6 Filiae regum per ordines dotari consueverunt dum nubunt; omnes proles sunt in plena potestate patria.- 7 Scutum regis Angliae varium fuit pro diversis temporibus, modo divisum est in 4 areas; prima area rursus divisa est in duas areas perpendiculares, in prima sunt duo leopardi aurei congredientes in campo aureo, quod est insigne Angliae, in sinistra area est leo rubens in campo aureo, quod est Scotiae insigne; in alia area est insigne


3324. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in hac aede etiam Bibliotheca conservatur. 5--o est Domus praetoria, amplissima. 6--o Turris Londinensis Tower (Tauer); nomine huius turris venit collectio plurium aedium quae moenibus cincta sunt, in quorum medio eminet turris alba; hic fuit antiquissima sedes regum, sed modo armamentarium, domus monetaria, archivum regni, et clenodia regni conservantur, nec non omnes ii incarcerant, qui contra statum delinquunt; 60 tormentis munita sunt moenia, gubernator illius est magni momenti homo. 7--o Basilica mercatorum (Börse), in qua aedes mercatores


3325. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

colligi curavit in codicem, qui nomine Common Law venit; codicem hunc Vilhelmus 1. in linguam Gallicam transferri curavit, et eum novis legibus Normannicis auxit, et ab eo tempore auctus est semper codex novis regum statutis et legibus, nec non parlamenti statutis, quae omnia modo quoque in pleno vigore sunt. 2 Habentur etiam leges peculiares forestales, nec non statuta communitatum, quae leges privatae dicuntur. 2.1 Neque desunt leges militares utriusque militiae, quae tamen tantum belli tempore


3326. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

maledictio, poena publica, excommunicatio minor et major; poena tamen corporalis numquam locum habet. 10.1 Omnia judicia in Anglia publice celebrantur, proin patentibus omnibus portis; dein quilibet reus judicatur a judicibus sui ordinis suo modo, nam 12 illi jurati assessores semper desumuntur ex ea classe ex qua est ipse reus; si est nobilis, erunt judices nobiles; et ad finalem sententiam opus est ut omnes 12 jurati cives consentiant; et hi 12 cives debent decidere semper quaestionem facti; judex vero seu


3327. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et sic permittitur donec exstinguatur; datur ipsi una die panis, alia aqua donec vivit; multi se huic durae poenae subjiciunt ut familiam suam liberent, in casu nempe perduellionis et criminis laesae maiestatis. 2 Poena haec est Scoticae originis, modo jam in tota Britannia locum habet. 14.1 In Scotia omnes hae leges locum habent, sed et aliquae leges municipales ante unionem in Scotia latae. 2 In Scotia diversae familiae habent privilegia et jurisdictionem tam


3328. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

prorsus nulla est differentia cum Anglia tamquam cum provincia dominata. § 7 De reditibus publicis. 1.1 Reges Angliae olim multa jure privato possidebant in Anglia et plurimum in Francia sub Plantagenetis, modo tamen bona coronalia exigua sunt, sed reditus regis per parlamentum determinantur, et per totum regnum sufferuntur. 2 Tituli proventuum regis Anglici sunt hi: titulo juris regii ex domaniis; 2--o ex


3329. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

4.1 Magna Brittania debita publica ingentia habet; anno 1--o huius saeculi fere ad 7 milliones aestimabantur debita, anno 14. ad 53 milliones et 600 000 excreverunt, anno 53. ad 72 milliones, [anno] 62. anno 110 milliones, anno 74. ad 137 milliones Ł, modo levi calculo 150 Ł milliones debitorum subsummi possunt; anno 17--o huius saeculi imminuerunt census, et residuum converterunt in exsolutionem debitorum; modernus minister Pitt multum adlaboravit circa exsolutionem debitorum, sed parum effecit. 2


3330. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

proceribus; alii sunt Cheriff, seu subalterni locumtenentis, qui mandata regia, sententiasque tribunalium executioni dare debet, manipulat regios reditus. 2 Id ipsum in Scotia obtinet, ubi antiquitus haec dignitas haereditaria fuit familiis privatis, modo rex confert pro suo arbitrio, excontentatis familiis; etiam Consilium status cessavit in Scotia a tempore unionis. 3 In Hybernia eadem est regiminis ratio quae in Anglia; habet Hybernia rectorem nomine regis, et etiam vice-rex apellatur, seu


3331. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

LordLieutinant. 7.1 Hybernia tamen ut provincia vi armorum subjecta satis coarctatur. 2 Reliquae provinciae subjectae Angliae reguntur ad normam Angliae per suos gubernatores, excepto promontorio Gybraltar, quod Hispanico regitur modo, et excepta Granada, in qua consuetudines et leges Gallicanae retentae sunt, a quibus occupata est. 3 Praeter haec omnia summum et eminentissimum collegium est Parlamentum, seu status et ordines una cum rege. §


3332. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

suadet ut omnia vincula et foedera impediantur foveanturque dissensiones per ministerium. 4.1 Quod adtinet Galliam, certum est hanc maxime obfuisse et obesse posse Angliae; in priori tamen constitutione tantum obesse non poterant Anglis quam possent modo, in solidata moderna constitutione Galliae; interest ergo Angliae [impedire] constitutionem modernam omnibus possibilibus honestis et justis impedire mediis. Finis Angliae.


3333. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

proin universim 60 munimenta. 4.1 Quod classem adtinet, etiam haec in longe inferiori deprehenditur statu quam olim; potentissima enim fuit classis eorum tempore belli Hispanici et Gallici; bello postremo vix 4--am partem habuerunt antiquae classis; modo ultra 30 naves vix numerat classis eorum, partim quia tuti sunt et in statu foederis vivunt cum Anglis, partim quia deficit commercium Belgicum, partim quia ipsae provinciae inter se de exercitu non conveniunt, et quia se in aliena negotia immiscere nolunt amplius.


3334. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

negotia immiscere nolunt amplius. 5.1 Quod subsidia belli et classis intertenendae adtinet, haec potissimum ex telonialibus perceptis habebantur. 2 Florente commercio proventus teloniales ad 5 milliones florenorum aestimabantur, modo vix ad 2 milliones amplius; praeter haec singulae provinciae ratas suas subsidiales conferre debent; urgente vero necessitate camera admiralitatis etiam mutuam contrahere potest. 3 Tota classis Belgica in 5 cameras admiralitatis divisa est; sunt autem


3335. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

1500, imo etiam 2000 naves occupabantur, haec piscatura 25--a Iunii initium sumit et durat usque 25 Novembris, incipiendo in septemtrione, regrediendo semper ad patriam suam; perampla haec occupatio novissimis temporibus valde imminuta est, respublica tamen omni possibili modo fovet hanc hominum occupationem. 3 Tertia piscatio est Cetria, Wallfischfang, haec parva piscatura dicitur, cum paucos homines respective occupent: anno '615. in finem huius piscationis coaluit societas piscatoria septentrionalis, quae tamen anno '645.


3336. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

hanc hominum occupationem. 3 Tertia piscatio est Cetria, Wallfischfang, haec parva piscatura dicitur, cum paucos homines respective occupent: anno '615. in finem huius piscationis coaluit societas piscatoria septentrionalis, quae tamen anno '645. cessavit; modo ad litora Grenlandiae piscantur hunc piscem; olim 160, etiam 200 naves occupabantur ea, hodie aegre 100; haec piscatio est valde pretiosa, 35 000 f. una solum navis constat pro hoc negotio. 4.1 Fabricae, manufacturae, opificia omnis generis apud


3337. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

status. 2 Opes huius societatis sunt amplae in commercio; juxta pretium emptionis aestimatae sunt merces invectae ad 360 milliones, quae ab origine societatis invectae sunt; 1260 milliones lucrati sunt; anno 1672. lucrum ad 10 milliones aestimatum est, modo vero ad 3 aureorum milliones aestimatur lucrum quotannis. 3 Habet societas suas 35 vel 40 naves commerciales, quae diversis anni temporibus expediuntur; modo tamen male geri negotia socialia fertur, large agi cum pecuniis socialibus.


3338. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

invectae sunt; 1260 milliones lucrati sunt; anno 1672. lucrum ad 10 milliones aestimatum est, modo vero ad 3 aureorum milliones aestimatur lucrum quotannis. 3 Habet societas suas 35 vel 40 naves commerciales, quae diversis anni temporibus expediuntur; modo tamen male geri negotia socialia fertur, large agi cum pecuniis socialibus. 8.1 Alia est societas occidentalis Indica, quae in America et Africa commercium exercet; haec societas anno '621. coaluit et fundus eius ad 7 milliones et 200 000


3339. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

2 Tolerantia religionis manu teneri debet ex ratione status, sicque omnis partialitas et odium mutuum praecaveri; omni curandum erit studio ne industria civium deficiat, haec enim fuit et erit semper fons omnium divitiarum Belgicarum; luxus prodigalitasque modo invalescens praecaveatur et impediatur. 3 Luxus, uti scimus, utilis est civitati si intra certos limites permaneat, sed si in vitium degeneret impedimentumque industriae fiat, tunc impediendus erit. 4


3340. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

nepotis; insigne est stella in medio hominis effigie Beatae Mariae Virginis, in parte postica est nomen fundatoris Caroli, geritur ex ceruleo-lucida ligula cum limbo albo ad dextrum latus. 2 Habentur adhuc 4 ordines, qui prius erant ordines ecclesiastici, modo tamen sunt saecularisati; ordines hi tempore cruciatarum expeditionum sunt enati; ordines hi sunt tres: 1. Sancti Iacobi de Compostella; 2. Calatrava et 3. Alcantara; omnes tres ordines ampla possident bona, praecipue magnus magister ampla bona


3341. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

alii sunt commendatores, qui praedia habent; ordo prius habet 47 commendaturas; 2--us habet 56, 3--us habet 37 commendaturas. 3 Alter est ordo Arragonicus, qui a Iacobo 2--o in urbe Montesa fundatus fuit saec. 14, habet 13 commendaturas; ordo S. Ioannis, modo Melitensis, complures habet commendaturas in Hispania. 10.1 Sedes regia olim erat in urbe Toletensi, temporibus Saracenicis diversis in urbibus residebant reguli; Phylippus 2--us determinavit Madritensem urbem pro sede sua.


3342. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sunt general capitain, general lieutinant; mareshall de campe, brigadier et collonelli. 4 Scholae militares habentur in Hispania Segoviae, Barcellonae, dein in Oran Africae. 5 Miles Hispanus laudatur, est inediae capax, generosus; modo omnia ad pedem Gallicanum instructa sunt in exercitu Hispanico. 6 Ad limites Franciae habent Fanum S. Sebastiani; Fuentarabia, Roses, Gyiran, in limitibus Portugalliae Tui, Samora, Ciuda Roderigo, Valentza et Badajotz.


3343. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

habent jus colligendi accisas pro diversis districtibus, reges enim bene meritis civibus saepe concedebat. 4 Totius Hispaniae reditus anno *** calculati sunt 23 535 888; hi reditus aucti sunt ad 40 milliones, modo ad 56 milliones aestimantur escudos debellon. § 8 De industria et commercio. 1.1 Populum Hispanicum antiquitus summe industrium ! et laboriosum fuisse antiqui omnes testantur scriptores, hodie


3344. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Aulae- et archi-officiales sunt copiosi et splendidi. 3.1 Archi-officiales olim hi erant: Connetabilis Portugalliae; 2--o) Marechallus aulae; 3--o) Supremus regni Vexillifer; 4-5) duo admirales Portugalliae; haec tamen officia extincta sunt modo et tantum tituli exstant. 4.1 Aulae officiales sunt hi: aulae praefectus 2.) camerariorum magister; 3) aulae judex; 4) aulae marechallus; 5) agazonum magister; 6) venatorum magister; 7) supremus aulae cappellanus; 8) magnus elemosinarius.


3345. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

legum, et ex his consuetudinariis legibus fecit leges positivas; anno '63. Phylippus 3. rex Hispaniae novam compilationem legum adornavit fusiorem et ampliorem et nomine ordonanczas de Portegal venit; praeter has leges etiam Iustinianeus Codex legum Romanorum in usu est; eodem modo jus ecclesiasticum in pleno vigore est in Portugallia. 2 Habentur in Portugallia judices pedanei, item dominales judices, habentur duo appellatoria fora et unum revisorium; pedanei judices in pagis, opidis ac urbibus resident; in privatis dominiis


Bibliographia locorum inventorum

Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].


More search results (batches of 100)
First 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.