Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: modo

Your search found 3665 occurrences

More search results (batches of 100)
First 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3348-3355:


3348. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 151 | Paragraph | Section]

salutis vestrae non ingemiscet? Quis ejus memoriam tot virtutum decoratam insignibus non perturbatus repetet? Qui integerrima vita, modestissimis moribus, summa fide ac vigilantia suos non modo recreavit cives, verum etiam demandatum sibi munus bene gerendo, religionem sapienter administrando, in sui admirationem ac laudem universos concitavit? Quae quidem omnia tanti a vobis praesertim, patres conscripti, habita sunt, ut eum vestris non modo laudibus commendatum, sed elatum quoque


3349. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 151 | Paragraph | Section]

moribus, summa fide ac vigilantia suos non modo recreavit cives, verum etiam demandatum sibi munus bene gerendo, religionem sapienter administrando, in sui admirationem ac laudem universos concitavit? Quae quidem omnia tanti a vobis praesertim, patres conscripti, habita sunt, ut eum vestris non modo laudibus commendatum, sed elatum quoque honoribus, sed praeclarissima archiepiscopatus dignitate fulgentem aliisque indubiis benevolentiae vestrae significationibus cumulatum voluistis. Quo in munere ac in demandata sibi provincia adeo auctoritate valuit, dignitatisque potestatem adhibuit, ut


3350. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 154 | Paragraph | Section]

Vos animarum curatores illam testemini totius dioecesis perlustrandi diligentiam ac curam pervigilem, ut ea se vitiorum servitute vindicaret, optimis exemplis crebrisque cohortationibus in virtutis curriculo firmaret. Tu quoque, licet misera, sed Deo prae caeteris accepta pauperum turba, frange modo pudoris silentium, fatere quod nequit repelli, quid in te opis contulerit tui vere pastoris, quia et patris largitas atque benevolentia. Illius eleemosynas eo gloriosius pande nescientibus, quo jure demissius malluit latere, ut idem opus Deo acceptum, Deo quoque patefactum probatumque


3351. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 154 | Paragraph | Section]

Clam enim et tacens e suo detrahebat alieno impendens commodo, quin et benefacti gloria et postulantis nomen aut necessitas panderetur. At egentium levata calamitas ceu singulari obstricta beneficio tantam nostri praesulis largitatem haud umquam defuturam in calcem deferebat. Qua propter ibi non modo tuto posita ac servata, sed aucta prorsus reperiit ac multiplicata, quae hic christianae beneficientiae subsidia profudit. At non minus intenta ejus bonitas, quam vigilantia accincta, ut sicut illa tristius aliquid


3352. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 155 | Paragraph | Section]

illa tristius aliquid passis ad remedium salutemque sufficiat, ita haec mali aliquid perpatrantibus se objiciat ac provida severitate caveat ne bene fundata sua legibus ecclesia male eversa legibus videretur. Quare non modo subditos legibus adstringebat firmissime, sed et ipse eo ferme pacto adstringebatur, ut ecclesiasticas non solum sanctiones, sed et publica religiosissime venerarentur statuta, quin ideo aliquid sibi de ecclesiasticae potestatis plenitudine derogatum sentiret, quin immo praevidebat


3353. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 156 | Paragraph | Section]

intentatum reliquit. Neque irriti evasere conatus: nam congregationem, jam imminutam ac ferme deperditam, renovatam ac florentem restaurasse gloriatur. Intelligens enim eam imposterum absque novo alumnorum selectu nullatenus perseveraturam, hanc ob rem nonne florentissimam juventutis copiam non modo ad ingrediendum suscipiendumque sacri ordinis institutum mirum in modum excitavit hortando, verum etiam sua potissimum cura in virtutis curriculo excoluit atque firmavit? Quare quos sibi religione adscitos communi quodam agendi vinculo sibi devinxit, eos quoque sua virtute imbutos atque


3354. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 156 | Paragraph | Section]

et vestra auctoritate vetus celeberrimae congregationis decus in pristinum revocaretur. Gregorio data est gloria divinum inchoasse opus, vobis vero reservata perfecisse. Debilia pro vestri animi magnitudine ac praestantia roborastis, diruta reparastis, dispersa collegistis. Vestra laus, si modo Benedicti alumnorum institutioni ac commodis est satis cumulate provisum: sapientissimos enim viros, ut ii omnium facultatum genere imbuerentur, avocastis consultissime et avocandos decrevistis. Per vos igitur composita Melitensis congregatio tuta et imposterum per vos patrocinata ac defensa


3355. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 157 | Paragraph | Section]

igitur vos laus manet pro tanti operis exitu, sicut et Gregorium nostrum pro bene incoepto manebit sempiterna. Quis enim inficiari potest hisce prudentiae officiis qua is omni in discrimine gregi suo adfuit, cum vigilantissimi non modo pastoris, sed una simul vobiscum, patres conscripti, et reparatoris fuisse nomen ac gloriam consequutum? Sed eo tandem revocemus unde declinavit oratio. Si tanta Gregorii probitas, fides studiumque patuit, ut nihil gravius exprimi in moribus, nihil prudentius reserari in consilio ac in


Bibliographia locorum inventorum

Kordić, Marko (m. 1806) [1792], In funere D. Gregorii Lazzari Archiepiscopi Ragusini oratio, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 3282, Ed. Relja Seferović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [kordicmfunerelazzari].


More search results (batches of 100)
First 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.