Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: modo

Your search found 3665 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 630-633:


630. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

cum Rex Mathias a nostris civibus Ulatci ducis demortui depositum peteret ausus et dicere: quod tu nunquam optime Rex faceres nobis faciendum suades. Nam tu quicquid polliceris omnibus exhibes et fidem vel hostibus servas; quam minore periculo posses praevaricari; qui non modo tua conservare par es; sed etiam aliena obtinere difficilius velles quam posses: nobis vero quibus nihil praeter fidem integrum superest: si ea salva non sit, omnium gentium praeda atque ludibrium sumus: sumus enim quod jurisjurandi neglecta relligio Deos ultores habebat:


631. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

nunquam illum titubasse; nunquam exorbitasse, ausim tamen affirmare quandocunque placuerit, opinione non voluptate lapsum fuisse, cujus rei cum clara et constans fama sit, et adhuc recens recordatio, illorum qui vivunt; me nihil falsi dicere, nihil veri silere, nihil in gratiam facere non modo senatus, sed etiam tota civitas est testis locupletissima, quorum assidue non meminisse, ut ingrati esset animi, sic etiam civis, cum de republica tum etiam de bonis moribus male merentis. Neque vero illud liberalissimi patris exemplar bonis civibus non imitandum quod tibi opem


632. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

illis ab Imperatore Turcarum visis quiescere nostris mercatoribus liberi commeatus esse coeperunt. Ideo cum Senatus noster sanxisset sumptus legationis, quos Ceonicus pro patria fecerat ex publico sibi restituendos graviter deprecatus est; quod ille pro domo sua et patria non modo sumptus, sed etiam sanguinem cum opus esset effundere, non subterfugeret: CCCC igitur aureos et ultra patriae gratuitos pro sua liberalitate sponte atque ultro remisit. Secunda liberalitas illius rara in Civitate nostra quod suo labore partas divitias cum fratre communicavit: ita ut illum


633. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

sin vero qui suum diem tam pie, tam sancte ac devote obiverunt miseros aut nullos putamus, maligni atque ingrati divinae clementiae et illorum foelicitatis interpretes sumus, quare ut recte sentiamus illum nobis coelitus delapsum haec putemus dicere.
Qui modo fretus eram germano corpore, cuius
Hospitium consors pars fuit una meis,
Hei mihi divellor quicum spiravimus una.
Concordes qui cum res simul una fui.
Corporis atque animae nexus solvuntur amici,
Copula naturae mutua parque fides.
Hinc procul


Bibliographia locorum inventorum

Crijević, Ilija (1463-1520) [1509], In Junium Sorgium avunculum suum funebris oratio, versio electronica (), Verborum 4212, versus 35, Ed. István Hegedüs [genre: prosa - oratio; prosa - oratio funebris] [word count] [crijevisorgo1509].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.