Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: modo

Your search found 3665 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 681-687:


681. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

seniores pagi illius interrogarentur, responderunt matrem plus ei filio debere, qui se sua sponte patris seruum fecisset quam qui libertate adhuc uteretur, licet et ipse de patre bene meritus esset; matrem autem omnium esse tellurem, quae omnes aleret. Haec parabola hoc modo explananda mihi uidetur. Omnes quidem nos per fidei adoptionem Dei et ecclesiae filii sumus. Sed si ab ea quaesierimus, cur monachi et secularis, cum aeque in excolendis uirtutibus desudarint, non aequalia merita sint, nonne respondebit plus ei se debere, qui Deo patri


682. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

magis arrogantis animi proteruitate obduratus, nec promissis allici nec minis potuit deterreri. Et quoniam nunquam ab inueteratae maliciae proposito discedere uoluit, patre post diuturnam patientiam in indignationem tandem concitato meritas tanta obstinatione poenas dedit, non modo ab eo exhaeredatus uerum etiam teterrimo carceri uinculisque aeternis traditus. Hanc parabolam magis apertam esse reor, quam ut expositione indigeat. Quis enim ignorat Deum Patrem nobis in filios adoptatis et multa bona contulisse et plura promisisse, nos uero erga


683. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Dominus Deus exercituum, et reuelabo pudenda tua in facie tua, et ostendam in gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam. Quanto igitur melius est, quanto optabilius nunc uni sacerdoti commissa dicere hisque expiatis caelo se dignum praestare quam tunc uniuersis non modo hominibus uerum etiam angelis manifestum fieri et, quod incomparabiliter peius est, aeternis mancipari suppliciis . DE FVTVRORVM BONORVM MALORVMQVE


684. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ualens periit. Talis est omnis auarus, qui cumulandarum opum nulla congestione satiatus, quantum potest, aceruo addere non cessat. Caeterum, dum foenore, rapinis fraudibusque minus abstinet (caeca enim auaritia est, in omnia illicita impetu ruit) poenam, quae talibus debetur, elabi nullo modo potest. Et cuncta, quae congregauerat, relinquere et gehennae incendia nudus subire compellitur. Talis quippe erat ille, de quo in Euangelio dictum est: Mortuus est diues, et sepultus est in inferno. DE


685. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

parabola nos ad patientiam iniuriarum hortatur, quae nobis quandoque indigne irrogantur, si quicquam irrogari indigne peccatoribus potest. Igitur aequo animo tolleremus, siquis nos contumeliis carpat, rapinis exhauriat, maledictis lacessat, siquis nos caedat, uerberet, sauciet, mutilet et quoquo modo nos affligat. Tantum caueamus, ne forte irritemur ad uindictam et illis mala pro malis reddere nitamur, quos iubemur diligere et orationibus iuuare. Laedant illi, quantum uolunt, exteriora nostra, animae thesauro, qui intra nos est, nocere non possunt, nisi ipsi assenserimus. Assentiemus


686. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

et regno restituit. Cum autem rediuiuus regnaret, ex iis, quos redimeret, alii fideliter ei seruierunt nec laboribus nec uitae parcentes, ut pro tanto beneficio, quam possent, gratiam referrent. Alii uero nihil quicquam pensi habentes eius imperium spreuere, non modo quod ipse iuberet agere contemnendo, uerum etiam econtrario illud agendo quod uetaret. Postquam autem rex illos, qui non ita erga se ingrati extiterant, in ciuitate receptos bonis omnibus affecisset, istos, qui magis inimicis suis quam sibi fidi erant, loco hostium habuit missisque


687. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uel cogitando comprehendat? Nunc reliquum est, ut uideamus, utrum parabolam fingimus, an, ut res se habeat, narramus. Iam primum, sub terra tormentorum locum esse Scripturae ueritatis aperte testantur, crebro inferni et inferorum mentionem facientes. In his quoque discimus ea, quae modo a me dicta sunt, impiis prophanisque hominibus iam ab initio praeparata, et quidem multo acerbiora atque formidabiliora quam dici queat. Quod enim locus ille teter et obscurus sit, inde habemus, ubi in Euangelio domini iussu seruus nequam in tenebras mittitur


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.