Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: modo

Your search found 3665 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 790-817:


790. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 416 | Paragraph | Section]

rerum aduersantium grauitate tolerandi constantiam nihil utilius homini Christiano esse existimo quam Christi, Saluatoris nostri ac Domini, assumptas pro nobis passiones et ipsam crucis mortem quotidie cogitare. Dum enim ad memoriam reducuntur ea, quę ille pro nostra salute non modo gerere uerum etiam ab impiis sustinere uoluit, diuinę erga nos charitatis magnitudo magis innotescit; pudereque incipit seruum superbię fastu attolli, quoties :*corr. ex quotiens consyderat ad tantam humilitatem suum olim Dominum sese submisisse.


791. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 418 | Paragraph | SubSect | Section]

LIBER PRIMVS EVANGELICVS Et quoniam, ut diximus, nihil tantum commodis uitę nostrę confert, quantum horum commemoratio, singula, quę ab Euangelistis fideliter descripta et quę a prophetis prędicta uel aliquo modo significata fuerint, inuestigare decreui ac fidelibus religiosisque uiris, qui cum uitia cauere tum uirtutibus proficere cupiunt, ut beatitudinem consequantur, legenda proponere. Quos hortamur, ut abiectis interim terrenarum rerum curis ad hęc contemplanda animum intendant


792. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 431 | Paragraph | SubSect | Section]

suis. Et hoc quidem non timore insidiantium sibi Iudeorum. Poterat enim et inter illos uersari illęsus, si uellet, sed ut suo exemplo nos doceret fas esse nobis fugere persecutores, pręsertim si ex fuga nostra nullum imminet credentibus fidei periculum; sicuti modo, cum solum Iesum quęsierunt et in eum credentes nondum infestarent. Alioquin contemnenda est uita, dum defenditur ueritas, quoties proximus tuus Christum, qui ueritas est, negare compellitur. Post talia, ut Ioannes testatur, ante sex dies Paschę Iesus uenit


793. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 440 | Paragraph | SubSect | Section]

imperata faciunt. Et tu, monache, istos imitatus, si obedientię officio rite defungi cupis, maiorum tuorum iussa exequi matura, nullam iussionis causam sciscitans neque, quorsum id, quod iussum est, spectet, requirens. Non est tuum mandata scrutari, sed adimplere, quocunque modo scis et potes, nisi contraria mandatis Dei fuerint. Discumbebat — inquit — cum duodecim discipulis suis et edentibus illis dixit: Amen dico uobis, quia unus uestrum me traditurus est — qui intingit **corr. ex


794. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 452 | Paragraph | SubSect | Section]

seruire gestu habituque testantur et magis corpori suo seruiunt, dum sub religiosę uitę uelamento collectas elemosinas hauriendis uoluptatibus turpiter impendunt. Christum aperte osculantur coram populo precationibus insistendo, ante sanctorum imagines genua flectendo, uultum modo in terram quasi humiles demittendo, modo ueluti diuina contemplantes cęlum uersus errigendo. Inde autem semoti lasciuiunt, tuburcinantur, libidinibus diffluunt et Deum offendere, dum prauę cupidini indulgent, non dubitant. Et quoniam aliter quam uideri uolunt uiuendo Iudam


795. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 452 | Paragraph | SubSect | Section]

corpori suo seruiunt, dum sub religiosę uitę uelamento collectas elemosinas hauriendis uoluptatibus turpiter impendunt. Christum aperte osculantur coram populo precationibus insistendo, ante sanctorum imagines genua flectendo, uultum modo in terram quasi humiles demittendo, modo ueluti diuina contemplantes cęlum uersus errigendo. Inde autem semoti lasciuiunt, tuburcinantur, libidinibus diffluunt et Deum offendere, dum prauę cupidini indulgent, non dubitant. Et quoniam aliter quam uideri uolunt uiuendo Iudam emulantur, nisi ad poenitentiam conuersi


796. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 453 | Paragraph | SubSect | Section]

furentis impatientiam arguens repressit Dominus et iam in alios quoque irruere parantem inhibuit. Conuerte — inquit — gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, peribunt. An putas, quia non possum rogare Patrem meum, et exibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? Vel sicut Ioannes ait: Calicem, quem dat mihi Pater, non uis, ut bibam illum? Quibus uerbis aperte monstrauit sponte se pati uelle, quod impii per uim inferre decreuerant. Igitur ne iniuriam quidem sustinens a


797. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 454 | Paragraph | SubSect | Section]

filii lucis sunt, uos non credentes filii estis tenebrarum. Quęstio Hoc loco quęri* potest, unde tunc Petrus tam audax fuerit, qui postea tam timidus fuit, ut uoce ancillę perterritus eum, pro quo modo digladiatus est, negarit? Pręsente enim Domino armatam cohortem non timebat, absente foeminas inermes expauit. Omnis quippe humana uirtus debilis est et imbecilla, nisi pręsentis Domini iuuetur auxilio. Malchus figuram gerit Iudeorum; qui aure dextera carent ad


798. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 456 | Paragraph | SubSect | Section]

mox ad ipsum Caipham, deinde ad Pilatum et Herodem, ut omnium inique iudicantium contumelias sustineret, qui omnes redimere uenerat, et eo maiore beneficio nos obligaret, quo plura pro nobis ultro perferret. Illum ergo uinctum et ad Caipham ductum ex his, qui modo fugerant, secuti sunt Simon Petrus et alius discipulus, pontifici notus. Sequebatur Petrus Dominum pietate erga ipsum commotus, a longe tamen timore prępeditus.* Vrgebat amor, obstabat timor; quid ageret, nesciebat. Nihilominus sequebatur, et quiescere non


799. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 476 | Paragraph | SubSect | Section]

discurrendo nunquam conquiescit, qui turbę in deserto discumbenti ministrat, qui discipulorum suorum pedes lauat, qui denique, cum eum regem facere uellent, fugit in montem? Hęccine insignia regis erant an serui potius et inter seruos infimi? Humilitatem enim ipse non modo uerbo, uerum etiam exemplo docere uenerat, non fastum superbię, non inanis glorię stultam appetitionem. Cum igitur nullum in illo regię dignitatis argumentum appareret, quomodo dicere poterant, quod se regem faceret? Nisi quia maligni homines et in perniciem optimi


800. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 488 | Paragraph | SubSect | Section]

uires aliquantulum resumpsisset, quid tandem dixisse putabimus, quibus uerbis intus exhulceratę mentis ęstum indicasse? Post longa suspiria, post multas lachrymas, post exanimati corporis frigescentiumque membrorum langorem in se tandem reuersam atque hoc modo locutam coniicere possumus: Heu, heu, fili mi charissime, qualia pateris supplicia? Quam ignominiosa, quam acerba morte consumeris?** Tametsi sciam mala ista, quę sustines, multorum in te credentium fore salutem, non possum tamen, quin te in tantis tormentis constitutum


801. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 490 | Paragraph | SubSect | Section]

Quid necesse fuit, ut te tot laboribus, tanto ludibrio, tam graui supplicio, tam ignominiosę morti exponeres et me tuosque omnes simul affligeres? At quoniam istud, quod ab initio fuit decretum, mutari non potest, da saltem, ut te moriente moriar, quando te patiente nullo modo possum quiescere. Tertia quidem die te surrecturum discipulis etiam tuis non semel dixisti, sed mora omnis mihi nimio plus est molesta. Citius ergo exurge, amor meus, citius ad nos redi, dulcedo mea, ut tuos omnes tua morte moestos tua consoletur suscitatio et tuam miseram


802. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 499 | Paragraph | SubSect | Section]

destiterat aliis atque aliis uulneribus confecto. At etiam integrum corpus et nusquam saucium, postquam exanime factum refrixit, si seces, si lanies, non apparebit cruor. Extincto enim calore frigefactisque artubus ipse etiam sanguis coit et congelatur interius. Hic autem non modo sanguis, uerum etiam aqua sanguini mixta de uulnere dicitur emanasse. Fluxit autem sanguis, ut sub maledicto uenundatos redimeret*, fluxit aqua, ut iam redemptos ab omni prorsus mentis corporisque inquinamento ablueret et emundaret. Quanuis igitur nobis liceat de tanto in nos


803. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 502 | Paragraph | SubSect | Section]

odoribus; mundis linteaminibus inuolutum posuerunt illud in monumento nouo, quod erat in horto. Pharisei autem munierunt sepulchrum cum custodibus, lapidem, qui aduolutus erat, signantes. Iam primum, iustus sit oportet et odore fragrans uirtutum, qui Domini corpus, modo uiuum et nulli obnoxium passioni, paratus est accipere. Accipiat illud, si mundauit conscientiam, si innouatus est spiritu, si expurgauit uetus fermentum, ut sit noua conspersio. Illi uero cum phariseis custodiunt sepulchrum, qui mortalia curant et lapideam


804. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 514 | Paragraph | SubSect | Section]

desiit? Sed aduersantes nobis Iudei aiunt: In Esaia habetur: Ecce halma concipiet. Halmam autem non uirginem dici, sed puellam siue iuuenculam, uirginem uero betulam appellari. Quibus respondendum est betulam etiam anum nuncupari posse, si modo uirgo sit. Halmam uero non solum iuuenculam significari, sed iuuenculam uiro absconditam. Quare autem uiro dicatur abscondita, quę et puella est et uirgo, ostendit usurpatus apud illos mos. Nam sponsas uirgines uelata facie ducebant appellabaturque halma, id est abscondita uiro.


805. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 527 | Paragraph | SubSect | Section]

est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Tot ergo habes de baptismi nouitate Veteris Scripturę testimonia, o Iudee,* et adhuc cunctaris, adhuc hęsitas ad Ecclesiam confugere et cum apostolis, qui et ipsi Iudei fuerunt, credendo saluari? Vis istud, quod modo diximus, apertius expressiusque** prędictum agnoscere, quod supra Christum baptizatum Spiritus Sanctus in columbę figura sederit, quod uox Patris audita fuerit? Lege in Esaia pene iisdem scriptum uerbis Deo dicente: Ecce seruus meus, suscipiam eum; electus meus,


806. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 529 | Paragraph | SubSect | Section]

Vt sciatis — inquit — quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tu, paralytice, tolle lectum tuum et uade in domum tuam! Abiit ergo ille utroque morbo curatus, tam animę quam corporis. Iesus autem Deum se esse non modo non negauit, uerum etiam opere probauit. Dixerant enim scribę illi: Hic blasphemat. Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? Idem in domo pharisei discumbens mulieri peccatrici, sed poenitenti dixit: Remittuntur tibi peccata... Fides


807. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 566 | Paragraph | SubSect | Section]

est, quem Iudei Messiam uocant, Gręci Christum, Latini Vnctum. Cui in psalmis dicitur: Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lętitię, prę consortibus tuis. Occurrit hoc loco uidendum, si alię causę, ob quas in Euangelio uenisse refertur, ad hanc, quam modo memorauimus, referri possint. Venit enim quęrere* ouem, quę a grege aberrauerat, ut inuentam in humerisque sublatam domum referret, pastor, bonus totum ouile uolens saluum reddere. Hinc est illud Apostoli ad Timotheum: Christus Iesus — inquit —


808. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 577 | Paragraph | SubSect | Section]

iuxta Septuaginta *corr. ex suscipit i nterpretum ęditionem. Aliter enim in Hieronymi interpretatione legitur, et tamen sub uerbis dissonis eadem continetur sententia. Non* aliud intelligitur, siue isto, siue illo, quo superius diximus, modo proferas. Ait enim Iudam, qui secum manducabat, qui suus discipulus erat, sibi fore aduersarium atque inimicum. Quod etiam in quinquagesimoquarto psalmo repetit dicens: Tu uero homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei


809. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 593 | Paragraph | SubSect | Section]

omnia potest, uel a quo plurima acceperis beneficia, eidem aduersari? Igitur de Iuda impio omniumque scelestissimo dictum est in psalmis: Cum iudicatur, exeat condemnatus, et oratio eius fiat in peccatum. Quare hoc, nisi quia tanti parricidii conscius nullo modo se ueniam consecuturum credidit? Et quoniam de ipsius flagitio superius abunde est dictum, necis eius typus fuisse uidetur Achitophel ille, qui iniquo animo ferens, quod Absalon aduersus patrem Dauid Chusi potius quam ipsius consilium esset secutus, laqueo se suspendit. Sic


810. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 640 | Paragraph | SubSect | Section]

esse sententiam: Tune solus es ex plurimis, qui ignoras, quid factum sit. Quasi dicat: Quod neminem latet ex illis, qui Hierosolymis his diebus fuerunt, hoc tibi soli est ignotum? Putabant ergo unum esse ex peregrinis. Et tamen alio, quam illi coniiciebant, modo uere peregrinus erat, qui nondum ad cęlestem conscenderat patriam, ad quam ire maturabat. Peregrinus etiam inter eos erat, quia iam alterius naturę corpus gestabat quam illi, qui adhuc mortales et corruptibiles erant. Quęsiuit itaque ab eis, quęnam essent illa, quę ipsi


811. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 644 | Paragraph | SubSect | Section]

Coegerunt autem isti discipuli eum, ut et tu illum, quem mensę tuę participem facere intendis, non solum, ut ueniat, roges, sed etiam, si eum uenire puduerit, renitentem atque inuitum cogas, ut ille se non ex ficta, sed ex uera charitate inuitatum intelligat. Isti ergo non modo manu apprehensum* cogunt, uerum etiam causam, quare remanere debeat, proferunt. Iam aduesperascit, inquiunt. Tempus est ab itinere quiescendi et non ultra procedendi. Dies concessa est laboribus, nox quieti, suadentque cadentia sydera somnos. Mane


812. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 656 | Paragraph | SubSect | Section]

foribus conclauim introisse, et talia non nisi diuina ui fieri posse consyderauit. Ideo in homine, quem uidebat, Deum fateri coepit, quem non uidebat. Dicit ei Iesus: Quia uidisti me, Thoma, credidisti. Beati, qui non uiderunt, et crediderunt. Vidisti me, inquit, eo modo, quo uoluisti, oculis simul et manibus, et post multa resurrectionis meę experimenta dubitare destitisti. Veruntamen beati, qui non uiderunt, et crediderunt. Non uiderunt patriarchę nec prophetę, sed quia uenturum crediderunt, beati sunt. Non uidimus nos, sed quia uenisse


813. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 667 | Paragraph | SubSect | Section]

aliqua ratione amoueret. Ioannem ergo cum uidisset Petrus, dicit Iesu: Hic autem quid? Estne morte sua secuturus te sicut ego an aliter de illo decreueris? Dicit ei Iesus: Sic eum uolo manere, donec ueniam. Quid ad te? Tu me sequere. Quidam hoc modo accipiunt dictum, quasi diceret Dominus: Nolo illum quemadmodum te consumi* per martyrii poenam, sed sine illa manere, donec ueniam, eum morte communi extinctum ad me recepturus. Constat enim Ioannem apostolum *corr. ex consummi


814. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 670 | Paragraph | SubSect | Section]

autem de omnibus, quę credere oportet, ut salui fiant, baptismi gratia purificate, ut Ecclesię membra facti mihi, qui caput eius sum, coniungantur, et sicut ego et Pater unum sumus, ita et ipsi mecum unum sint. Docete omnes gentes — inquit — ut se non modo ad saluandos Iudeos uenisse significaret, uerum etiam ad omnes gentium nationes. Alioquin, qua ratione diceretur Agnus Dei, qui tollit peccata mundi, si solum Iudeę gentis peccata tolleret et tam modicę partis mundi tantum curam haberet? Homines


815. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 676 | Paragraph | SubSect | Section]

Lucas in Euangelio, sed multo copiosius in Actibus apostolorum. In Euangelio quidem sic: Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et eleuatis manibus suis benedixit eis. Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cęlum. In Actibus autem hoc modo: Et cum hęc dixisset — dixerat enim Spiritum Sanctum eis se missuram — uidentibus illis, eleuatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Cumque intuerentur in cęlum euntem illum, ecce duo uiri astiterunt iuxta illos et dixerunt: Viri Galilei,


816. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 682 | Paragraph | SubSect | Section]

Ob hoc sane in Ezechiele mandat Dominus uiris, qui uasa mortis in manu tenebant, dicens: Omnem, super quem uideritis thau, ne occidatis. Thau autem extrema alphabeti Hebraici littera crucis habet similitudinem. Propter quam ergo non occidimur, per eam et saluamur, si modo uitii alicuius macula tam preciosum** signum non deleuerimus. O felix lignum, a prophetis *corr. ex appręhen- **corr. ex pręciosum prędictum, a Iudeis expectatum, a gentilibus susceptum et honoratum. Tu es


817. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 686 | Paragraph | SubSect | Section]

personam copulatione supramodum mira atque stupenda et nullis prorsus uerborum ambagibus explicabili. Quid, quęso, maius humano generi conferri potuit, quid sublimius pręstari, quam ut Dei Filius fieret hominis filius, et hominis filius fieret ipse Dei Filius, qui non hominibus modo, sed etiam angelis esset superior atque omnibus, quę in cęlo quęque in terra sunt, dominaretur atque imperaret. Interim autem, dum hominis natura in Christo exaltatur et in excelsis collocata ab angelis et ab iis, qui cum illo de terra suscitati cęlum ascenderant,


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.