Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: modo

Your search found 3665 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 836-1079:


836. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 3 | Paragraph | Section]

Multa enim in Italia, Galiis, Hispaniisque nostra aetate gesta sunt, quae si qualicunque stylo memoriae proderem, opere precium me facturum putaui. Nempe ac si unquam alias, his temporibus uidimus malis consiliis non modo res publicas regnaque commutari, sed etiam funditus euerti. Eos autem, qui forte aut rei gestae duntaxat cognoscendę studio haec scripta legere uoluerint (etenim uel nuda rerum cognitione capimur) aut parata


837. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 4 | Paragraph | Section]

innata, nullo impellente ad terram concidunt. Quod profecto regno Hungariae pene euenire uidimus, dum singuli ferme principum regem, cui quisque studebat, creari contendunt. Sed iam inde narrationem auspicemur, unde eius perturbationis, de qua seruato temporum ordine primum scripturus sum, non modo origo, sed etiam causa manauit. Post Alberti mortem Vuladislauus primus ab Hungaris in regnum inducitur; cui Ladislauus Posthumus, huic uero Matthias Coruinus succedit. Post mortem regis


838. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

magnitudo animi, qua omnes finitimos reges ita terruerat, ut nullus ferme tam potens in eius finibus princeps extiterit, quin ab eo amicitiam ac pacem precario postulauerit. Atque cum ei nouitas generis non modo ab externis, sed etiam a ciuibus obiceretur, saepiusque ob hanc maxime causam magna mercede insidiis esset petitus, semper tamen sollertia magis quam ui aperta periculum euasit. Nam quum esset natura incruentus (mallebat enim delinquentes bonis mulctare quam capite de iis inquirere)


839. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

me in mortuum Matthiam Hungarorum pietas, quem scilicet uiuentem magis timuerunt ciues quam dilexere (omnia enim non communi, ut reges decet, sed propria metiebatur utilitate), qua pompa funus eius fuit celebratum referre. Id enim dignum cognitu uisum est, ex quo intelligi posset mortales non modo disciplina, sed naturae etiam instinctu decorum seruare, atque ea ultro agere, quae laudi solent dari, quandoquidem ab his quoque, qui quorundam iuditio, haud immerito forsan, ob mores non admodum ciuiles barbari appellantur, ratio honesti habita est. Neque enim Hungari hoc


840. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

qui nomine Ferdinandi regis Neapolitani orator ad Matthiam aliquot ante mensibus uenerat, uir non ineruditus, pauca admodum in regis funere uerba fecit, magisque ritum funeris ea oratione seruauit quam quicquam dignum illo rege disseruit, propterea quod omni pene laudatione omissa tantum modo de eius exitu locutus est, affirmans nullum genus mortis, quantumcunque id horrendum eueniat, hominem fato functum infęlicem reddere, quem praeterita satis commendet uita. Atque haec oratio eo pertinere uisa est, ne scilicet regi dedecori tribueretur, quod usu linguae luminumque amisso


841. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungari perinde ac alienae terrae inuasores a finitimis odio habentur, praesertim a Boëmis Polonisque, qui quantum terrarum inter se et Dalmatas interiacet, id totum sibi ab Hungaris per iniuriam ereptum putant. Se enim non modo a Dalmatis oriundos esse predicant, sed etiam aliquando coniunctas terras, nulla externa gente eos dirimente, habitasse, credo ducta a linguae commertio coniectura. Nam Boëmis, Polonis ac Dalmatis eandem linguam esse


842. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsa Vrbe olim fuit deletum. Nec obstat huic opinioni eo quod Rhoxani nunc imbelles admodum sunt: quondam primi bellatores extitere et cum egregiis equitum cataphractorum turmis in expeditionem proficiscebantur. Nec modo in Europa eorum opes late patuerunt, sed etiam in Asiam transgressi ultra Rha amnem multorum dierum iter arma protulerunt, ubi nunc quoque magnum amplectuntur imperium sedemque regni urbem amplissimam, quam ipsi Moschouiam


843. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

differens sermone, nisi quod presertim Dalmatae sub mitiori sane positi coelo uerba lenius proferunt, retinentes adhuc quaedam Latinę linguae habitus ac morum uestigia. Sane ante Slauenorum in Illiricum ingressum non modo Dalmatae Latina lingua, qua multa nunc quoque utuntur, sed et omnes Illyrici usi sunt, deductis per totum Illyricum Latinis coloniis. Vnde nunc quoque maritimi Dalmatae a caeteris gentibus, quae mediterraneas Illyrici


844. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

suffragii in conuentibus habet. Hi autem apud Hungaros nobiles censentur, quorum omnis uita in studiis rei militaris consistit, quique procul a cultu absunt urbano. Vrbes enim incolere opificum ac mercatorum esse putant, atque in prędiis suis uicatim habitantes, non modo ab omni tributo liberi agunt, sed etiam omnia iura in colonos suos, quae dominis fere in seruos sunt, habent. Stephani Batheris regnum ambientis grauis oratio in comitiis.


845. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

praefecturam gerens Matthiam Chugniadem Coruinum sororis filium, ut supra dictum est, regem creari Hungaros coegerat ― quo scilicet Stephanus opera sua fratris filio rege titulo tenus constituto regimen rerum omnium sibimet uendicaret. Itaque inculto illo dicendi modo, et a Scytharum more, a quibus Hungari originem ducunt, nequaquam abhorrente exorsus, haud mediocrem etiam animi motum atque iram, cuius erat natura impotentior, prę se ferens, utpote pro certo fere habens regnum Hungariae aduenae cessurum,


846. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

Quoniam et Romam, Italicam urbem, utpote in Latio positam esse perhibent, et collegium ipsum patrum, ex quibus pontifices fiunt, maiore ex parte ex Italis constare certum est. Nam satis consentaneum esse uidetur lupis lupum, et ursis, ut dicitur, ursum praeesse. Quanta praeterea non modo laudis, sed etiam utilitatis nobis accessio est futura, si finitimae gentes, queis fortuna nostra inuidiosa semper fuit, cognouerint Hungaros suo regimini satis idoneos aduena principe, cuius consilio ac arbitratu regantur, non indigere; propterea quod hi


847. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

quod et fieri debet, et procul dubio futurum est, assecutus fuerit. Quis enim est, qui in Matthiae Chuniadis locum iure propinquitatis rex eligi debeat, quando ille, praeterquam quod nouus homo extiterit, nec permissu Hungarici senatus, sed ui et armis regnum adeptus fuerit, non modo nullum ex sese legitime genitum reliquit heredem, sed ne regum quidem quenquam uel longissima attingit cognatione? Atque ut iam finem dicendi faciam,


848. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

et iustissimi uiri filius, qui et belli et domi rex egregius extitit, nepos uero ex fratre, atque iccirco hac quoque ex parte iustus successor illius Vuladislaui, ad quem patres uestri circumspectissimi uiri regnum Hungariae ultro detulere, quique talem regem egit, ut non modo regno a maioribus uestris, quod quidem amplissimum est, delato par haberetur, sed etiam Constantinopolitano imperio dignus iudicaretur. Quod profecto uestris armis ad illius uirtutem atque ad Polonici regni opes adiunctis iam diu Christianae factum esset ditionis, ni eum mors


849. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

esset ditionis, ni eum mors importuna media ferme in expeditione uobis pariter et uniuersae Christianae reipublicae rapuisset. Maternum deinde nostri principis genus ab illo clarissimo Hungariae rege Lodouico, Sigismundoque eius genero ducitur, qui non Hungariae modo regnum, Boemiaeque, additis multis Alemmaniae regionibus, sed etiam Romanum obtinuit imperium. Alberthus enim, qui itidem rex Hungarorum fuit, ex Sigismundi filia et Lodouici nepte, matrem auunculumque eius Ladislauum suscepit, quem Hungari uix natum ― ut ita dicam ― et in


850. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem constituunt, sed nisi adsint uirtutes, regno haud dignum efficiunt. Ad uirtutes nostri principis, queis certo regna stant atque augentur, neque enim illae intra regnum Boemiae ita latent, ut non ad uos etiam earum fama euolarit, proceres Hungari, animaduertite. Nam nos affirmare audemus non modo Vuladislaui ingenium extra uitia esse, quod quidem per se haud parui faciendum est, sed etiam illi eas inesse uirtutes, quae quemlibet maximum principem decent. Est enim in eo summa humanitas, fides iustitiae conseruatrix egregia,


851. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

ante quam comitia regi creando haberi cępta essent, exercitu fuisset instructus, nulla ferme res eius uotum morari potuisset, nondum ullo pręsertim publico praesidio optimatibus munitis. Nam apud Hungaros, gentem armis deditam, potentiamque ac diuitias solum admirantem, nulla est tanta dignitas, modo sit inermis, quae suae tantum maiestatis reuerentia contra uim satis sit tuta. Secundum Boëmos Alemani auditi sunt, quorum oratio, quum nullo praesenti decore innixa esset, Hungaros minime mouit, tametsi Romani imperii dignitas antiquusque familiae splendor commemoratus


852. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

retinere non posset, propterea quod ad ultimum prope discrimen Vuladislauo rege declarato regnum deductum esse uisum est, hostibus undique in Hungaros ingruentibus. Qui quidem tunc in mutuam ex simultatibus perniciem ruentes in sese finitimorum arma concitabant. Sed neque hanc solum modo depositi praesulatus causam Iäno quidam inimicorum obiecere, quippe qui affingere etiam ausi sunt illum, ne reginae de regio matrimonio promissum exolueret, sese eo modo periurii notae subtraxisse, quasi


853. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed neque hanc solum modo depositi praesulatus causam Iäno quidam inimicorum obiecere, quippe qui affingere etiam ausi sunt illum, ne reginae de regio matrimonio promissum exolueret, sese eo modo periurii notae subtraxisse, quasi aut solus id recęperit se facturum, aut quod una cum multis aliis pollicitus erat, solus praestare debuerit, quum praesertim omnino ridiculae atque insanę mentis sit credere quempiam alium id promittere potuisse, quod uidelicet et regii


854. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

aut solus id recęperit se facturum, aut quod una cum multis aliis pollicitus erat, solus praestare debuerit, quum praesertim omnino ridiculae atque insanę mentis sit credere quempiam alium id promittere potuisse, quod uidelicet et regii tantum modo fuit arbitrii, et per ipsummet regem agendum. Qui quidem non modo talium pactione nuptiarum ad regnum Hungariae non est accitus, uerum etiam multo ante ab Hungaris rex designatus quam ulla huiusce matrimonii fieret mentio. Quamquam non negauerim spem nuptiarum Beatrici ab


855. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

multis aliis pollicitus erat, solus praestare debuerit, quum praesertim omnino ridiculae atque insanę mentis sit credere quempiam alium id promittere potuisse, quod uidelicet et regii tantum modo fuit arbitrii, et per ipsummet regem agendum. Qui quidem non modo talium pactione nuptiarum ad regnum Hungariae non est accitus, uerum etiam multo ante ab Hungaris rex designatus quam ulla huiusce matrimonii fieret mentio. Quamquam non negauerim spem nuptiarum Beatrici ab Hungaris dolose iniectam, quo illa pecunias, quarum copiam


856. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

se reginam legitime creatam deserant, priuatamque esse patiantur. Spondet praeterea, si Vuladislauum Hungariae regem declararent, seque ille, quod quidem eorum fauore posse fieri sperabat, uxorem duceret, totum thesaurum regnante Matthia ab se qualicunque modo congestum in communem regni usum uersuram, rata et omnem rerum iacturam priuata uita leuiorem fore, nec difficulter pecunię detrimenta resartum iri, si uoti compos facta esset. Principes qui Vuladislauum in Hungaria regnare optabant, quamquam Beatricem ne in regno quidem priuatam


857. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

gradum consecuntur, obliti domesticae humilitatis, nimiumque fortunae, cui sese permisere, elati fauore, his per insolentiam praestare nituntur, quos merito colere deberent. Caeterum non defuit suspitio Petrum quum ab ipsius inimicis, tum ab his maxime, qui regulo aduersabantur, non modo praetextu insanie regiis submotum fuisse comitiis, sed etiam, eo quod ob salutis beneficium regulo uicem redditurum fauturumque putabant. Qui quidem, tametsi opibus suis ac fauore nondum, ut dictum est, pontificatu recuperato Matthiae filio tunc adesse nequiuerit, multum tamen consilio, audaci


858. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

perlustrat, ex illis agrestibus duos forte obuiam factos aggreditur, alterumque ipsemet per se, alterum minister obtruncat. Atque ita scelus nefarium pessimique exempli perpetratum est, nec nisi sola mentis ualitudine excusandum. Quis enim est sacerdotum adeo perditis moribus, modo sit sobrius atque sanae mentis, qui hominem nulla iniuria, aut omnino leui prouocatus interficeret? Tantum uero abfuit, ut hic sacerdos, propter hominis necem, aut publica censura, aut sua ipsius conscientia sacris


859. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

esset, hunc hominem ad pontificatum facile admisit. Nam quum Romae accusatus esset, obiectaque parum purgare uideretur, in carcerem coniectus est, mox Maphaeis, Veronensibus ciuibus, summis uiris, qui id temporis Romae agebant, deprecantibus ac reum iuditio sisti fideiubentibus, non modo e carcere eductus est, sed etiam accusatore, seu minis ab accusatione deterrito, seu per collusionem desistente, tandem episcopus declaratus. Nec mirum: solos enim falsarios hoc corruptissimo tempore Sedes Apostolica ultimo supplicio afficit; in caeteris conniuere solet, eo quod


860. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

Bartholomeum Varanensem priorem, iuuenem impigrum, quendam Dalmatam, cui Paruo cognomen erat, et Iacobum Scytham cum parte exercitus instantibus opponunt. Qui quidem pene soli, de quibus rex Matthias benemeritus erat, beneficii memores reguli partes pro uiribus tutati sunt, si modo gratitudo est rege amisso senatus auctoritati repugnare, atque nefariae conspirationi priuatisque simultatibus ius amicitiae praetendere. Nam acie celeriter directa hostes collem subeuntes ascensu arcere incipiunt, nec


861. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 27 | Paragraph | SubSect | Section]

se mandauit, ira, ut fit, quom insita animo deest audacia, timori cedente. Quod animaduertens quidam eques eius turmae, quam Quinque ecclesiarum episcopus adduxerat, Transiluano sese praefecto infestum obiecit, animo quidem haud impar aduersario, uiribusque etiam longe superior, modo hae arte et ingenio fuissent adiutae. Itaque acriter concurrunt. Praefectus licet aetate multo maior, rei tamen militaris peritior, aduersarium primo congressu cuspidis ictu equo deturbat, quem quidem uix sese a graui ictu attolentem, tametsi uulnus haudquaquam


862. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 28 | Paragraph | SubSect | Section]

et quia Stephanus ciuem ab se deuictum occidere nefas putauit, et quia fortis uiri nihil motus audacia maluit uiuum suae laudis quam mortuum testem habere, adiecta ad fortitudinem etiam clementia, quamuis fuerit alioquin natura non admodum mitis. Dum hoc modo Coruini hostium impetum sustinent, regulus cum Laurentio Huuilaceno, Quinqueecclesiarum episcopus, et multi alii huius factionis uiri e manibus uictorum euadunt, atque in loca satis tuta se recipiunt. Varanensis uero prior (caeteris partim in fugam compulsis, partim interfectis,


863. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 28 | Paragraph | SubSect | Section]

euentu humanarum rerum ludibria omni ex parte ederet fortuna, suppellex tam priuata quam regia praedae data, facies etiam externis, et his sęuissimis hostibus, commiserationem simul et indignationem motura, modo abesset auaritia. Quippe uestis preciosa regis Matthiae, omnium circa gentium uictoris, gemmae, codices ueterum authorum magno impendio in membranis exarati, coelatum aurum et argentum, uasa conuiualia, quibus quidem aetatis suae omnes fere reges superauit, caeteraque, quae in


864. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 28 | Paragraph | SubSect | Section]

circa gentium uictoris, gemmae, codices ueterum authorum magno impendio in membranis exarati, coelatum aurum et argentum, uasa conuiualia, quibus quidem aetatis suae omnes fere reges superauit, caeteraque, quae in manus hostium uenerant, direpta non modo ab hostibus, qui ius belli auaritiae ac crudelitati praeferre solent, sed etiam, ut fere fit, quum fortuna mutatur, ab amicis, ac magna ex parte Matthiae Coruini beneficiariis, auaritia fidem uincente. Ferunt enim Coruinos non tam metu, quippe


865. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 28 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam quamuis hic princeps multis animi dotibus, ut supra docuimus, fuerit illustris, non immerito tamen culpari uisus est, quod omnia ferme inani tribuens famae in alendis uarii generis opificibus, coemendis gemmis, et caetera praeciosa suppellectile comparanda non aerarium modo exhaurire, sed etiam noua atque extraordinaria tributa instituere non dubitabat. Vnde quidam Turcarum regis missus ad Matthiam orator non illepide dixisse fertur, cum forte ei honoris ac hospitalitatis gratia Matthiae toreumata


866. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

― nisi forte temporum uitio auaritiam religioni minime obstare Vuladislauus putauerit, mente seu sua ipsius cupiditate deprauata, seu documento a plerisque nostri seculi sacerdotibus sumpto, quos paupertatis, maximi religionis uinculi, oblitos non modo auro capi, sed etiam in omnes malas artes impelli uidemus. Vsus est autem Vuladislauus imprimis familiaritate Thomae Herdonii, qui in cardinalem adscitus fuit; cuius quidem cupiditatem Strigoniensis pontificatus cum quinque et uiginti aliis sacerdotiis explere


867. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

Porro quibus odium euites, amoremque promerearis artibus, noui te satis esse instructum. Nemo enim innocentia, mansuetudine, clęmentia et caeteris id genus uirtutibus tibi aequari potest. Sed ni hanc singularem humanitatem tuam ferro et armis imperiosaque munieris seueritate, profecto non modo apud Hungaros contemptui eris, sed ne inter eos tuto quidem uersabere. Enimuero gens illa Scythicam adhuc redolens barbariem nondum ingenitam exuit feritatem. Atque iccirco omnia, prae uiribus ac diuitiis, caeterisque externis bonis, humana contemnit, nec prorsus quemquam uenerandum putat,


868. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 36 | Paragraph | SubSect | Section]

religione fieri potest, hoc statue amicitiae esse tribuendum. Ad haec presul, nihil sane regis oratione ab eo, quod animo destinarat, dimotus, in hanc sententiam respondit: Nihil est, Vuladislaue, in rebus humanis tam exoptandum, modo id sit amicitiae tribuendum, quod tuae gratiae mihi praeferendum censeo. Hoc autem uerbis comprobare, quum re ipsa testatus sim, superuacaneum puto, ne praesertim officia in te mea commemorando inuisa faciam. Sed quoniam tu ipse semper pluris religionem fecisti quam


869. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 36 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed omittam nunc quaerere, an Deo uotum soluendum sit, nec ne, licet id solum me non quidem animo, qui tibi deditissimus est, sed corpore duntaxat, seiungat. Quandoquidem nullam de hoc fecisti mentionem, orationi tuae tantum respondebo. Equidem fateor praesulum locum non modo dignitate, sed etiam sanctitate caeteros sacerdotum ordines anteire. Nec profecto inficior immensas opes, si bene his uti uolueris, maximarum esse instrumenta uirtutum. Sed uenia nostri ordinis dixerim, quotus est aetatis nostrae pontifex, qui mores suos fortunae bonis non


870. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt. Non ingratam regi hanc uocem fuisse ferunt. Ratusque, ut erat, eam ab ore totius senatus Hungarici emissam, iureiurando affirmauit se nunquam Beatricis nuptias optasse, nec eam ullius spe dotis in uxorem ducturum. Quare quoquo modo uobis, Hungari, inquit, uidetur, ludificamini uerbis Beatricem, atque falso ducite gaudio, donec conditum aurum ab ea, modo id publicae utilitati cedat, extorqueatur. Iure enim publici boni causa pecuniae ab ea repeti possunt, quas illa a colonis per speciem publici boni exegisse


871. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

emissam, iureiurando affirmauit se nunquam Beatricis nuptias optasse, nec eam ullius spe dotis in uxorem ducturum. Quare quoquo modo uobis, Hungari, inquit, uidetur, ludificamini uerbis Beatricem, atque falso ducite gaudio, donec conditum aurum ab ea, modo id publicae utilitati cedat, extorqueatur. Iure enim publici boni causa pecuniae ab ea repeti possunt, quas illa a colonis per speciem publici boni exegisse fertur. Qua plane oratione rex natura et


872. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

pecuniae ab ea repeti possunt, quas illa a colonis per speciem publici boni exegisse fertur. Qua plane oratione rex natura et pecuniae auidissimus, et Hungaris nondum notus, primis imperii temporibus, non modo morbum auaritiae callide texit, sed ne ullam quidem suspitionem dedit se quicquam seorsum sibi quaesiturum, edoctus, puto, a Iano praesule Hungarorum odia in regem ualde excitari ea cupiditate, quae suis tantummodo seruiens rationibus nihil in publicum conferat. Et profecto reges


873. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

Sigismundi regis ad regnum Hungarorum reuocari. Porro hic Vuladislauus natus est ex nepte Sigismundi regis, quae quidem fuit filia Alberthi, quem superiore libro generum ipsius Sigismundi fuisse docuimus. Hoc autem hac causa commemoraui, ut ostenderem, quod et alio loco feci, non modo Dei arbitratu reges constitui, sed etiam signis quibusdam interdum denuntiari. Tametsi quidam uehementer mirari soleant Hungaris, genti religiosissimę, bellique gloria ualde insigni, atque undique hostibus circunuentae, regem strenuum minime


874. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

praescribere uideamur, hoc pro comperto habendum est omnia a Deo recte ac ordine constitui, nec eius curam quicquam effugere, quin etiam ita quaeque euenire, licet quaedam interdum parum ex uoto cedere uideantur, ut nullo modo magis e publico commodo accidere possint, siue ea Dei permissu, siue uoluntate fiant. Neque enim imperio et caeteris fortunae bonis, quae uoto expetuntur, sed fide, spe, perseuerantia atque rerum fragilium contemptu res Christiana procedit atque augetur. At dicet quispiam: Cur


875. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

principes ueriti ne quid detrimenti ferox iuuenis iniuria, ut ipse arbitrabatur, stimulatus cum tanto exercitu regno inferret, Vuladislauum adeunt, orant, Danubium transeat, fratremque per semet conueniat, eiusque animum quoquo modo possit leniat, rati huius modi congressione germanitatis ac puerilis quondam simplicitatis consuetudinisque memoriam utriusque animo subituram, atque ita Alberthi iram posse deflagrare, omneque tolli penitus odium. Vuladislauus igitur in id modo fide a fratre accepta tutum aduentum


876. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

semet conueniat, eiusque animum quoquo modo possit leniat, rati huius modi congressione germanitatis ac puerilis quondam simplicitatis consuetudinisque memoriam utriusque animo subituram, atque ita Alberthi iram posse deflagrare, omneque tolli penitus odium. Vuladislauus igitur in id modo fide a fratre accepta tutum aduentum fore, confestim, absque ullo militum praesidio cum suis tantum purpuratis, prosequentibus etiam quibusdam Hungaris principibus, castra Alberthi petit, uehementer cupiens animum fratris mollire, simultatemque colloquio dirimere, eo quod et


877. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

comitiis a quibusdam plebeis et stulto uulgi clamore rex Hungarorum es nominatus? Si ergo hic temerarius ac inconsultus populi clamor te regem creare potuit, profecto ob id ipsum etiam Vuladislauus superior est, utpote qui non a plebe, sed a principibus rex est appellatus. Nec modo appellatus, sed etiam accersitus atque in regiam deductus, et iam insignibus regiis, magno omnium fauore sumptis, in solio collocatus. Qua propter te non debet fugere Hungaris iam non esse integrum, uel si uellent, regis diademate insigniti, imperium abrogare. Quum igitur causa iure


878. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

nemo tibi iniurius erit. Atqui si regno alieno sine ullo maleficio excesseris, et fratre et Hungaris amicis uti perpetuo poteris. Quo facto maiorem procul dubio laudem humanitatis, iustitiae, ac in fratrem pietatis, quam si uictor pugnando extitisses, domum reportabis, atque non modo a fratre, ab omnibusque Hungaris summam inibis gratiam, sed etiam ab uniuerso Christiano nomine maximam feres laudem, nec demum Hungaris, qui in te iam concitantur, suas persequendi iniurias necessitatem impones. Ad haec Alemanis, qui iam instructi intentique sunt ad ulciscendas


879. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

conuerte. Qua profecto in expeditione fratris quoque ac Hungarorum bona opera es usurus. Satis amice suaserat, ni mens, ira et imperii cupiditate in praeceps data, sanum consilium fuisset auersata. Itaque Alberthus nil praeter regni Hungariae deditionem auribus admittens non modo ad pacem faciendam impelli non potuit, sed et fratri absenti, et legatis ipsis praesentibus conuiciatus est, praecipueque Transiluano praefecto perfidiam atque inconstantiam obiciens ostendit se esse et literis eius nomine scriptis e domo euocatum, et in comitiis Pestanis uniuersae


880. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 45 | Paragraph | SubSect | Section]

erumpere iubet, ut hostem armis grauem, et ob id magis statarium quam concursatorem, procursationibus lacesserent. Hungari celeriter equos conscendunt, ex oppido prouolant, in Polonosque nil tale timentes impetum faciunt. Itaque, et equorum fraeti uelocitate, et hostium abusi ignauia, modo procurrentes, modo refugientes, atque non a tergo solum, sed etiam a latere hostem carpentes aliquamdiu uexarunt. Tandem ex Polonis aliquot uulneratis in oppidum sedato gradu ac nulla timoris significatione abeunt. His satis prosperis eruptionibus adiciunt rem per se


881. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 45 | Paragraph | SubSect | Section]

ut hostem armis grauem, et ob id magis statarium quam concursatorem, procursationibus lacesserent. Hungari celeriter equos conscendunt, ex oppido prouolant, in Polonosque nil tale timentes impetum faciunt. Itaque, et equorum fraeti uelocitate, et hostium abusi ignauia, modo procurrentes, modo refugientes, atque non a tergo solum, sed etiam a latere hostem carpentes aliquamdiu uexarunt. Tandem ex Polonis aliquot uulneratis in oppidum sedato gradu ac nulla timoris significatione abeunt. His satis prosperis eruptionibus adiciunt rem per se quidem paruam,


882. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 45 | Paragraph | SubSect | Section]

ex equo precipitatur. Hungarus iacenti uincula indidit, uehementerque obluctantem ad praefectum urbis Casouiam pertraxit. Quo plane spectaculo moeror ingens Polonos incessit, et Casouiensibus Hungaricae uirtutis admiratio iniecta. Hoc Hungarorum successu Poloni haud mediocriter consternati non modo ab oppugnatione urbis, sed etiam ab obsidione omnino deterriti sunt. Itaque Alberthus desperata urbis expugnatione motis castris incepto destitit. Ne tamen fugientis modo uertisse agmen uideretur, parte


883. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 45 | Paragraph | SubSect | Section]

Poloni haud mediocriter consternati non modo ab oppugnatione urbis, sed etiam ab obsidione omnino deterriti sunt. Itaque Alberthus desperata urbis expugnatione motis castris incepto destitit. Ne tamen fugientis modo uertisse agmen uideretur, parte exercitus in spetiem obsidionis relicta, per regiones maxime defensoribus uacuas, duce Blasio Magere, uiro inter Hungaros haud obscuro, qui partes Polonorum secutus ei se coniunxerat, hostiliter uagari incipit,


884. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 48 | Paragraph | Section]

cum quibus inimicitias, ueluti inter plerosque finitimos fieri solet, fere semper habuere, et uehementer cuperent detrimenta, Alemanico nomini proximo bello a Matthia Chugniade illata, aliqua ex parte per occasionem resarcire. Igitur ubi quo diximus modo rumor totam Austriam peruasit Maximilianum et suae gentis exercitu satis instructum, et multis Hungarorum principibus sibi clam conciliatis, de regno Hungariae obtinendo haud diffidere, factione praesertim Hungarorum, quae ab optimatibus dissidebat, Maximiliani aduentum aperte exoptante,


885. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 48 | Paragraph | Section]

armis eius coacti obstricti erant, ad hoc impelli potuerunt, experti grauem Hungarorum dominationem. Sane arbitrabantur mutato principe, et eo alienigena, sese intolerabili quodam iugo exoneratum iri. Natura enim comparatum est, ut quaeque gens, modo absit emulatio, malit suae linguae principi quam externo parere. Maximilianus, Austrianorum erga se animo ac uoluntate comperta, nihil cunctandum ratus, ne, prius quam ipse arma sumeret, aut Hungari depositis simultatibus ac odiis communi utilitati studere inciperent - totum enim regnum


886. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 48 | Paragraph | SubSect | Section]

Comparatis igitur rebus omnibus ad mouendum bellum necessariis, priusquam exercitum in Austriam induceret, quo miles in hostem, qui non paruo omnibus accolis terrori paulo ante fuerat, alacrior proficisceretur, hoc modo suos allocutus esse dicitur: Vereor, uiri Alemani, ne cuiquam uestrum haec expeditio, utpote aduersum paulo ante uictores ac potentissimam gentem, temere suscepta uideatur: solet enim etiam ignaui hostis felicitas uictis esse formidolosa. Quapropter edocendos


887. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

regis Matthiae Chugniadis auxit uires, animumque ad bellum erexit, et tandem Austriae uictorem non sine Alemanici nominis dedecore fecit. Nunc autem, quando Deo placuit superbum ac iniquum nobis hostem tollere, tempus aduenit non modo mihi patriae meae recuperandę, sed et ignominie delendae, quam uniuersae Alemaniae, maximeque Romano imperatori, Hungari duce Matthia Chugniade inflixere. Alacri igitur animo Austriam ingrediamur, nihil ibi insidiarum, nihil infesti, nihil hostilis, uerum omnia pacata atque


888. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

quod per se nulla re ad propulsandum bellum erat instructus, et quod Vianensium animos haud integra fide in Hungaros esse, atque ad defectionem spectare suspicabatur, clam noctu occulto exitu Vianna profugit, monitis nequicquam, qui in praesidio arcis erant, uti sese quoquo modo possent defenderent, opemque Hungarorum, quam profecto ipse prorsus iam desperarat, expectarent. Itaque domum se non sine dedecore contulit: Budam enim quum pudore deterritus uitauit, tum ne Poloni eius absentia fraeti facile inferendi locum detrimenti in


889. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section]

si stipendium, quod, ut ferunt, abunde habuit, militibus persoluisset, nec sua commoda rebus publicis anteposuisset. Quis autem dubitat saluis publicis priuata perditum iri non posse? Nisi forte, ne uideamur iniqui esse censores, honestius putauit, aut certe minus turpe, priuata quoquo modo posset retinere, quam pro publicis incerta pugnare uictoria. Et sunt fere plerique mortalium, ex his maxime, qui sub regibus uiuunt, magis proprii quam communis boni studiosi. Alemanus, Noua Vrbe ciuium uoluntate recepta, relictisque qui arcem obsiderent, ne parua res magnas


890. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

fama Hungaros sibi conciliare ― nondum enim regni spem omnino deposuerat ― liberos esse statim iussit. Qui simul quod patriam pudore amissae arcis uitare statuerunt, simul humanitate atque auro Alemani permoti (et erat Maximilianus non modo humanissimus, uerum etiam et liberalitate nulli regum aetate sua secundus) stipendio accępto eius signa secuti sunt, ad inconstantiam, quae forsan ex rubore nata erat, transfugii ac auaritiae scelus adicientes. Porro plerique


891. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

qui mecum sensere, in patriam restitutis. Quem equidem eadem fide, qua regem Matthiam colui, perpetuo sum culturus, longe acrior inimicus tuis hostibus futurus quam fui Alemanis, aduersus quos Matthiae auspiciis, nullo sane odio, sed belli iure militaui. Quod ubi dixit, seque non solum modo magna cum efficacia locutum cognouit, sed etiam in intimam admissum amicitiam, Maximiliano non tam scelerato transfugae consilio offenso quam suo commodo moto, omnia Norici agri oppida, queis praeerat, Alemano tradidit. Principes deinde Salenses, Ladislauum


892. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

quemadmodum legitimi reges praeesse debent, sed ueluti mancipiis uictorum praescripto, atque arbitrio dominentur, et ex quo rex designatus sum, nihil unquam quod animos uestros iure offenderet a me commissum est, haud ambigo uos mihi beniuolos esse, atque in omni fortuna fidos fore, uel si non modo Alemanus a uobis toties uictus, sed quiuis hostium fortissimus, et qui uera uirtute uobis formidinem posset inicere, regnum hoc inuaderet. Est enim proprium Hungaricę uirtutis pro fide ac honestate quicquid aduersi uenire potest constanter tolerare, non autem ritu leuis uulgi inani


893. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

obsequi demum solet, qui ei animo nulla eius procella fracto obluctantur. Quare hortor atque obtestor uos, uiri Hungari, uti hanc Alemanorum nouam audaciam non modo forti animo sustineatis, sed etiam fortitudinis uestrae et illorum ignauiae memores contemnatis, gerentes eum in hunc hostem animum, qui uictoribus solet esse in uictos. Nam neque morte Matthiae Chugniadis uestra uirtus imminuta est, neque Alemanis quicquam uirium


894. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

conquisitores a me missi exercitum e Boëmia euocatum contraxerunt) opportune reuertar, adducens mecum fortissimos uiros, quorum Alemani ne conspectum quidem, nedum arma poterunt sustinere. Atque ita ueniam copiis instructus, ut non modo hostium spes ac nostri opprimendi fiducia uana euadat, sed etiam Hungarorum discordia, qua hostes fraeti in nos impetum faciunt, omnino comprimatur. Nec demum terreat quempiam uestrum, aut natura timidum, aut consilii mei belliue euentus ignarum, haec


895. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 54 | Paragraph | SubSect | Section]

metum incussurum, uobisque unicam salutis uiam apertum iri. Nam simul ac me Boëmorum manu succintum Alemani cognouerint, omni spe inani, qua nunc quorundam nostratium transfugio ac perfidia tument, statim decident, modo uos, ut decet uiros, firmi interim ac interriti steteritis, moxque uidebitis Deo fauente sub reditum meum utrumque hostem, aut turpi fuga, aut magno accaepto incommodo, datisque dignis temeritate poenis, Hungariam relinquentem. Haec quidem Vuladislauus, suo an alieno


896. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 54 | Paragraph | SubSect | Section]

(erat enim Sclauenis natus parentibus) haud mediocrem apud Hungaros inussit notam. Coepit enim uulgo passim ferri Sclauenos Hungarorum esse proditores. Solent enim plerique ex unius hominis delicto uniuersam fere gentem, quod ualde iniquum est, accusare. Nec modo recens huius hominis facinus taxabatur, sed etiam multis annis praeterita memoria, ut fit, repetebantur. Porro quidam affirmabant Ianum quoque Pannonium, genere itidem Sclauenum, poëtam aetatis suae clarissimum, Quinqueecclesiensium antistitem, dum Polonis rebus


897. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

ultimis, qua ea regio Dalmatas attingit, bellum finitimis excitauerat. Id autem temporis optimatum potiores, qui per regis absentiam ius regiae potestatis habebant, Budae morabantur ita de publico soliciti statu, ut paruam admodum priuatae rei gererent curam, cum maxime uellent non modo proxima, sed etiam longe posita tueri. Itaque prior Varanensis regni perturbationem suamque cupiditatem in consilio habens, quicquid poterat uicinis adimebat ― iure, ut plerisque barbaris mos est, in uiribus posito ― quamuis ipse prior sua se


898. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

ut erat ingenio callidus, opifici imponens pecuniis suis parcere uoluerit. Igitur, ubi scalptor animaduertit regis beneficium sibi ereptum esse, simulque mercede debita se fraudatum ― quippe hunc quoque prior, castello de improuiso occupato, possessione sua expulerat ― coepit non modo de aduersarii iniquitate conqueri, sed etiam regis Matthiae liberalitatem suspectam habere, quasi subdola largitione esset circumuentus. Et profecto si rex alienum patrimonium in scalptorem, cui ingentem pecuniam debebat, sciens contulit, non immerito fraudis est suspectus,


899. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

quae urbis moenia cingebat, irrumpere non poterant, ita Alemanos ab eruptionibus, adempto his omnium rerum usu, quae extra oppidum petebant, prohibebant. Dum Alba hoc modo obsidetur, Cinisius cum suo exercitu, quinque millibus autem fere hominum praeerat, Vassontem castellum, quod ab Alemanis captum, nec procul a Vesprimio esse ante diximus, it oppugnatum, atque non sine caede suorum breui recaepit. Inde regressus ad castra regis hortatur eum, quum


900. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

Maximiliani plena temeritatis ac inconsultae arrogantiae uerba, ne dicam deliramenta, tametsi legati uix risum comprimentes audiuere, utpote satis certi eum, etiam cum Albertho et omnibus fere uicinis gentibus coniunctum, Hungaris bello haud quaquam parem fore, ut paulo ante dixi, modo principes Hungari uno studio publicam amplecterentur utilitatem, tamen, quo eum a societate Alberthi auerterent (omnia enim in Hungaros communi consilio gessisse ferunt) ita respondent, ut et Hungaris omnia integra relinquerentur, et Alemanus nihil sibi non concessum putaret. Se,


901. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

a rege mulctatus est. Satis enim constat ei erepta tunc fuisse ducenta et octuaginta millia nummum aureorum, quam quidem summam, quoad usque persolueret, in custodia est habitus. Vnde autem tantam uim pecuniae hic sacerdos habuerit, et ipse miror, nec dubito, si quis haec legerit, non modo miraturum, sed etiam me haud satis explorata scripsisse existimaturum. Attamen ita se rem habere certum est: nam praeterquam, quod ex commodis sacerdotii uiginti fere millia nummum aureorum annua percipiebat, ex quibus maiorem partem singulis annis


902. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 72 | Paragraph | SubSect | Section]

Hi enim simul potestate sua, simul opibus abusi iam pridem ab apostolica mansuetudine ac humanitate, nedum a paupertate, quam Christus, hominum Seruator, maxime commendauit, degenerarunt, quamquam haud incongruum mihi uidetur esse, ut Summi Dei sacerdotes hominum etiam sint moderatores, modo humana mens intra iuris sui praescriptum sese contineret, nec regno et immodicis imperiis elata modestiae obliuisceretur. Quotus enim est aetatis nostrae pontifex, qui officii sui memor, contemptis his terrae oblectamentis, coelum, ut ita dixerim, aspiciat, atque animi, non corporis


903. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 74 | Paragraph | SubSect | Section]

de uictoria ambigebant) ad id bellum profecti septimo die in agro Casouiensi haud procul a Polonis castra posuere. Dux itaque Hungarorum, refectis ex itinere militibus, per triduum leuibus certaminibus suorum ac hostium animos periclitatus est, copias deinde in aciem eduxit, hoc modo prius suos adhortatus: Quantum detrimenti, comilitones, regi nostro regnoque Hungariae, Alberthi iniquitas atque haec tam improba regnandi intulerit spes, non est neccesse me uobis iam proelio instante narrare, quum pręsertim neminem uestrum ea fugiant, quae


904. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

in Hungariam misistis. Atque iccirco non Hungarorum magis quam uestrę gloriae adscribetur, si hodie profligatus hostis uiolati federis ac impietatis suae in fratrem meritas dederit poenas. Haec ubi furens ira apud suos dixit palatinus, animaduertissetque non modo Hungaros, sed etiam Boëmos ea accensos oratione, aciem e uestigio instruxit. Boëmorum equitum praefectum Ianum Chugbitium in dextero locat cornu, Stephanum Botherem cum leui armatura sinistrum curare iubet. Ipse mediam aciem aduersus Alberthum


905. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

regiones, antiqua nostrae nationis patria est ― Hungari nempe, ignobilis gens Scythiae Asiaticae, depulsis olim partim Dacis, partim Pannoniis atque Illyricis, progenitoribus nostris, quum hi essent in plures diuisi principatus, has demum occupauere sedes, dum hos modo, modo illos separatim agrediuntur ― atque iccirco nostro et optimo sane iure hoc regnum ab Hungaris esset reposcendum. Attamen, ne ueterem et nobis communem cum Boëmis quoque causam persequar, praetermissis quae multis seculis a nostra remota sunt aetate, recentia et que priuatim


906. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

antiqua nostrae nationis patria est ― Hungari nempe, ignobilis gens Scythiae Asiaticae, depulsis olim partim Dacis, partim Pannoniis atque Illyricis, progenitoribus nostris, quum hi essent in plures diuisi principatus, has demum occupauere sedes, dum hos modo, modo illos separatim agrediuntur ― atque iccirco nostro et optimo sane iure hoc regnum ab Hungaris esset reposcendum. Attamen, ne ueterem et nobis communem cum Boëmis quoque causam persequar, praetermissis quae multis seculis a nostra remota sunt aetate, recentia et que priuatim ad


907. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

uinetis ― quae profecto nostris regionibus coeli intemperie natura omnino negauit ― et quorum fructu nihil suauius, speciosissima equis, et caetero omnis prope generis pecore affatim abundans, auri atque argenti, multorumque praeterea metallorum ditissima, omnibus denique rebus, quae non modo ad uitae usum spectant, sed et luxum possint ministrare instructissima. Haec itaque praemia nos, milites, si uictores fuerimus, manent. Sin autem pulsi terga hosti dederimus, effugium in hostili terra nusquam patebit. Spes reliqua salutis, si praelio cesserimus, nulla est futura. Quae


908. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

conspicua Alberthi uiribus ac proceritati responderet, non parum terroris (nempe inanibus saepe miles magis quam iustis formidinis causis moueri solet) Hungaris inferebatur. Inter omnes enim Polonos rex eminebat, non corporis modo ac armorum specie - quippe ingens corpus erat et arma honestabant ― sed etiam animi magnitudine. Itaque mouisset loco mediam hostium aciem eo ferociter inuectus, ni Stephanus Sepusiensis fortissimorum equitum agmine stipatus ei sese opposuisset. In quem


909. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

nec tali studio, uiri fortissimi, a uobis rex uincitur, quin immo amore publicae utilitatis ita flagrat, ut nullum bellum pro ea, nullos labores, nulla pericula, nec ipsam denique famae ac gloriae iacturam, quam sane quisque generosus animus omnibus externis bonis anteponit, subire recuset, modo id patriae expediat, atque honestas, quae omnibus rebus praeferri debet, suadeat. Non enim in Hungariam uenit, quo fortunis regni abutens uoluptati tantum, aut propriis commodis indulgeret, sed potius, uti nihil sibi seorsum quęrens omnia in medium ad communemque conferret


910. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

aufugerit, conspectum etiam Boemorum, nedum congressum perhorrescens? Verum enim uero, uiri Hungari, eminens regum fortuna est, atque in excelso sita, omniaque illorum facta illustria sunt, quae scilicet ueluti in aedito quodam posita scopulo nequeunt occultari. Vnde non modo nihil a regibus proficisci debet, quod nomini eorum ullam notam sit iniecturum, sed quod ne suspitionem quidem criminis sit daturum, propterea quod siue hominum malignitate, siue naturae uitio id eueniat, multo minus conspicuum est, quod a principibus uiris recte,


911. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

Nec iniuria! Quis enim patri familiae totius domus turpitudinem merito non obiciat? Fateor, uiri Hungari, ut supra dixi, animum regis, multo etiam forsan uehementius quam omnium uestrum, commodis regni Hungarici commoueri, atque quodam modo ab honesto rapi. Sed iustitia ad sese illum reuocat, nec turpitudinem admittere sinit, immo cogit neglecto omni emolumento, quod proprium regis est, fidem seruare, que quidem promissis non stando prorsus uiolatur. Sed forsan deforme quibusdam uidetur nimisque humile


912. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

religione in animum admittere debeamus? Enimuero, proceres Hungari, si uestri similes esse uultis, nullis potius quam nostris ipsorum exemplis utendum est uobis. Quis enim uestrum est adeo infima fortuna, qui ab hostibus e custodia dimissus atque iuratus, ut ad certam diem rediret, non mallet, modo sit honesto loco natus, captiuitatem omnesque subire miserias quam iuramentum infringere? Tanta nimirum est periurii turpitudo. Quod si priuati atque postremi hominum fidem omnibus commodis ipsique libertati anteponunt, quanto magis id principibus uiris ac regibus est faciendum,


913. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

Tanta nimirum est periurii turpitudo. Quod si priuati atque postremi hominum fidem omnibus commodis ipsique libertati anteponunt, quanto magis id principibus uiris ac regibus est faciendum, utpote quorum facta caeteris documento esse debent? Quin etiam non modo curandum est, ut iustitiae famam conseruemus, sed multo magis inuigilare oportet, quemadmodum, si quid maculae nomini Hungarico insederit, deluatur. Solet enim hoc ab inimicis frequenter ferri sermonibus Hungariam cubicularis lecti et fidei esse inopem. Non obstet igitur, uiri


914. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

fugatis Polonis atque Alba Regia recoepta, nescio quam honeste, tuto certe poterant Hungari, quae non tam neccessitate coacti quam stomacho quodam promiserant, Alemanis non praestare, utpote qui semper precariam pacem ab Hungaris obtinuere, nunquam ausi, ne lacessiti quidem, cum his, ab intestina modo peste securis, bellum gerere: ut scilicet tota Austria Hungari cederent; exules, qui Maximiliani partes secuti essent in patriam restituerentur; demum ut Maximilianus in regem subrogaretur ab Hungaris, si quid Vuladislauo humanitus accidisset, nullo filio patri superstite. Sed ut hoc, quod


915. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 82 | Paragraph | Section]

fere emolumento foret, Hungaris pariter ac Boëmis contemptui esse coepit, illis quidem quod haud idoneum regem ad regni munera exequenda se sortitos putarent, his uero quia regis Matthiae largitionibus assueti non modo nihil dono, sed ne debitum quidem stipendium acciperent. Igitur Boëmi, causati stipendio se fraudari, hostibus prope infestiores per agros uagari incipiunt, seque iumentaque absque precio alere, nec modo esculenta agricultoribus eripere, sed, etiam id quoque impune


916. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 82 | Paragraph | Section]

putarent, his uero quia regis Matthiae largitionibus assueti non modo nihil dono, sed ne debitum quidem stipendium acciperent. Igitur Boëmi, causati stipendio se fraudari, hostibus prope infestiores per agros uagari incipiunt, seque iumentaque absque precio alere, nec modo esculenta agricultoribus eripere, sed, etiam id quoque impune futurum rati, eos suppellectile spoliare, nec rusticae per licentiam militarem interdum parcere pudicitiae. Quae profecto quum rex aut omnino ignoraret, aut ad ea metu maioris tumultus, seu insita negligentia conniueret,


917. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

uel peruicaciter obluctari quam eorum cedere contumaciae, quoniam natura, ut plaerique Scytharum, magis ferocis quam fortis animi sunt. Nam qui praesertim dubia erant in regem fide, uidentes illum exarmatum, et ob id regiam inter Hungaros fere amisisse authoritatem, non modo eum ueluti ignauum hominem contemnere, sed etiam noua in illum consilia inire coeperunt, principis uel lenitate uel ignauia inquietis hominibus audaciam incitante. Nam non solum


918. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

Cuius quidem fraudis exequendae facultas breui hunc in modum Thomae oblata est. Hungari Transiluani, quos hac quoque tempestate Scythas appellari supra demonstrauimus, omnes in Stephani erant administratione, qui quum essent ab eo asperius tractati ― erat enim uir non modo iusto seuerior, sed etiam trucis irae ― detulerant ad regem saepius querelas, sponte sua an aliorum instinctu, haud compertum habeo. Quibus libenti animo auditis ― iam enim Stephanus regi quoque grauis esse coeperat,


919. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

magistratu sibi ultro restituto, maiore in honore apud regem aetatem acturum. Stephanus deposita praefectura ubi tandem resciuit Thomae fraudem, unius, ut fit, culpa omnibus sacerdotibus coepit succensere, iniuriam ferre aegerrime, atque de lege in sacerdotes, quo dictum est modo, ferenda consilia uolutare. Vuladislauus, quum haec palam in uulgus ferrentur, consilio magis quam ui, utpote nondum in regno stabilitus, agendum censuit. Itaque et ipse ad consilium uocatus, quo scilicet senatus consulta simul honestiora uiderentur, simul regis praesentia, quasi


920. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

eo concilio comes palatinus, qui solus post regem nobilium conuentum aduocare potest, abesset (aberat autem ne regem offenderet), dat uehementer operam cognoscendis aduersariorum consiliis, eorumque animis ad sanitatem flectendis, sibique ipsi potissimum reconciliandis. Quippe Thomam non modo Stephanus Bother ob supradictam causam odio habebat, uerum etiam tota fere nobilitas ei inuidebat, quia nouitas hominis immensae auaritiae coniuncta illustribus genere uiris inuidiae simul et odio, ut fit, erat, et quia, quum esset regi ob eximiam in partes fidem


921. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

Stephanus Bother, nouorum author consiliorum, huic conuentui opportuna morte subtractus erat dolore, ut quidam arbitrantur, ereptae per fraudem praefecturae, nihil noui tunc in sacerdotes decretum est. Nam quum multos dies in conuentu per speciem uerae expeditionis agitatum esset, quonam modo arma in Turcas moueri possent, ut scilicet nobilitatis animi a nouo consilio abducerentur, tandem haec simulata expeditio omnium consensu delata est, quoad totum regnum singulas recognoscendo regiones rex perlustraret, ut scilicet uirium peritior suarum cum potentissimo hoste arma


922. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

neque de sua ipsorum libertate quicquam demptum iri, neque imperatori Constantinopolitano iniuriam inferri, sed potius Venetorum tutella rempublicam sibi et imperio Constantinopolitano conseruaturos, iugum ferre Venetorum, non modo inprudenter, sed etiam non sine deffectionis nota accepere. Nihil enim consulto imperatore Constantinopolitano, ad quem tunc Dalmatia una cum ipsa Veneta ciuitate spectabat (eo quod illud imperium ita iam attritum esset,


923. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 93 | Paragraph | SubSect | Section]

uehi. Tyrannus genero praesertim idem suadente, Venetorum uerbis dolum haud subesse ratus, nauim Venetam conscendit. Ibi ei uincula extemplo indita, nauesque sublatis anchoris altum petiere. Tyrannus animaduertens se non modo dominatione, sed et libertate priuatum, accusata Venetorum fraude ac generi parricidio puppi caput illisit. Itaque interiit amissi imperii magis quam Christiani officii memor. Sublato tyranno de medio, bonisque eius in


924. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 98 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt, hostilis capitis pecunia percussori promissa. Quod quidem certamen imprimis Turcis aditum in Dalmatiam aperuit, et Cossiciam familiam extinxit, Rhacusanamque ciuitatem non modo tributariam fecit, sed etiam in Turcaicam seruitutem pene redegit. Cumque usu uenire solet, ut qui hostem alienis armis uincere nititur, iisdem et ipse superetur, nec multo peius uictori quam uicto accidat. Atqui haec


925. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

honestum fuerat, nec propter foeminae sterilitatem erat ullo pacto promittendum. Quocirca non tam Beatricem, quum eius cupiditatem sexus et naturae fragilitas aliqua ex parte excuset, quam Hungaros accusandos censeo. Natura enim muliebris animus affectionibus obnoxius eius tantum modo perturbationis uictor fere euadit, quae uel nullam, uel minimam, ut ita dicam, promittit uoluptatem. Cuius equidem rei admonitus cogitatione referam paucis miserabilem cuiusdam puellae casum, quae dum nimio moderari nequit amori, magna omnium admiratione sibi ipsi mortem consciuit.


926. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

fortuna quam domesticae et paternae continentiae fama, ad Boemorum regnum, quod quidem Matthiae Chugniadi magnopere id petenti, ut probe nosti, destinatum erat, prouexit, tuae potissimum humanitatis gloria te regem Hungarorum creauit. Huius tantae uirtutis laudem non confirmabis modo, uerum etiam summopere aucturus es, si insita tibi modestia ac animi magnitudine erga fratrem hoc tempore usus fueris. Qui quidem, licet omnium consensu in regnum paternum, quia tu illud non postulasti, suffectus sit, tamen non nisi tua uoluntate et illud inire et administrare


927. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

magnitudine erga fratrem hoc tempore usus fueris. Qui quidem, licet omnium consensu in regnum paternum, quia tu illud non postulasti, suffectus sit, tamen non nisi tua uoluntate et illud inire et administrare animo proposuit, eo quod post pacem tecum factam non libertatem suam modo, sed et uitam tibi debere Alberthus ingenue fatetur, nec iam quicquam concupiscit, quod profecto aut tibi, aut iuri gentium possit aduersari. Vt igitur regnum ei comprobes, non solum mater et fratres tui abs te contendunt, uerum etiam omnes Poloni proceres, concordiae


928. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 108 | Paragraph | SubSect | Section]

opera regem constituendum, moxque potentia aequalem prope sibi futurum tanto beneficio beniuolum potius reddere caeterisque hanc praeripere gratiam quam ei nequicquam forsan et non sine proprio aduersari periculo, quum studia hominum pro tempore ueluti marini aestus modo in hanc modo in illam ferantur partem. Itaque legatos ad Alberthum confestim misit, qui ei de regno gratularentur simul et ad mutuum eum amorem hortarentur. Non ita multo post Vuladislauus regnum Boëmiae, quinque


929. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 108 | Paragraph | SubSect | Section]

constituendum, moxque potentia aequalem prope sibi futurum tanto beneficio beniuolum potius reddere caeterisque hanc praeripere gratiam quam ei nequicquam forsan et non sine proprio aduersari periculo, quum studia hominum pro tempore ueluti marini aestus modo in hanc modo in illam ferantur partem. Itaque legatos ad Alberthum confestim misit, qui ei de regno gratularentur simul et ad mutuum eum amorem hortarentur. Non ita multo post Vuladislauus regnum Boëmiae, quinque annis post quam


930. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

imperii tui regiones adorti sunt, a tua iam defecissem societate, ni animo proposuissem eodem fidei tenore erga te perpetuo permanere, et talis in te semper esse, qualis fui, quum primum tecum amicitiam institui, coepique annuo colere tributo tuae fortunae magnitudinem, quae te non modo finitimis gentibus antetulit, sed etiam caeteris orbis regibus altius euexit. Itaque nisi mihi mature suppetias tuleris, salua quidem sociali fide, quam profecto, quantum in me erit, ad ultimum praestaturus sum, non me posthac, sed Polonum, cuius sane uiribus omnino impar sum,


931. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

generis tormenta, naues, rei nauticae peritia, pecuniae, pedites, equites, militaris artis scientia, ducum uirtus, et animi magnitudo. Quare non minus e re tua quam mea feceris, si precibus meis admissis confestim dederis operam, ut quam primum sciant Romani ritus Christiani te non modo inuictum, sed ne leui quidem iniuriae esse opportunum. Quo facto et mihi, tutelę tuae commisso, e dignitate tua consultum erit, et imperio tuo maxime cauebis. Haec Geta, secutus sane consilium nec Christiano homini satis honestum, nec imperio suo in posterum satis tutum. Nam


932. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

tantum, non armis Getas iuuerant, totam profligati Poloni gloriam sibi apud regem, haud sine Christianorum contemptu, uindicarent, quum eius maior pars tum ad Getas, tum ad Hungaros pertineret. Non contemni enim ab eo, quocum nulla firma societas esse potest, non modo gloriosum est, uerum etiam ualde tutum. Etenim Turcae, si quando nobiscum foedere coeunt, haud nostro illud, sed suo metiuntur emolumento. Bazethes cognitis, quae in Moldouia gesta erant, animum in Christianos, diu metu fraterno coërcitum, uehementer exacuit. Iam enim


933. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

propterea quod Bazethes, qui antea ueluti fraenis quibusdamue compedibus uinctus continebatur, sublato fratre non secus ac fera bestia refractis claustris erupit in nostrae religionis gentem, atque exinde occasionem quaesiuit, qua uel his Christianis, quibuscum illi pax erat, modo hi opportuni essent, iniuriae arma inferret. Itaque Carbaliam, a Catharenis propter acerbas fructuum exactiones ad Turcas deficientem, quum per foedus inter Turcas et Catharenos ictum id fieri non liceret, suo adiunxit imperio. Est autem Carbalia Dalmatiae regio, sinui imminens


934. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 113 | Paragraph | SubSect | Section]

nostratium impendentes, simul et recens acceptas, deplorare calamitates. Quas quidem nunc institutarum rerum ordo exigit commemorare, atque ea stylo persequi, quae profecto neque sine graui moerore monimentis mandare queunt, et in maximum essent Christianos principes odium inductura, modo id a lege historiae non abhorreret, et uis ac facultas orationis meae rei gestae exaequare posset atrocitatem. Equidem animaduertens, quum caeterorum Christianorum tum patriae meae periculum, uix mihi temperare possum, quin eos principes, ne dicam immanissimos gentis sibi creditae


935. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

insigniti sunt, agit cum illo, ut Turcam sibi traderet. Rhodius non paruum fortunae suae additamentum existimans in collegium cardinalium cooptari, accepta conditione hominem suae fidei comissum huiuscemodi facile permutat magistratu. Itaque uidimus, si Deo placet, non pecunia modo, quod iam solemne est, sed etiam perfidia atque humano sanguine sacerdotia apud Christianos parari, si Christiani appellandi sunt qui nihil praeter nomen habent Christianorum. Mortuo Innocentio Alexander Sextus, pontificatum pecunia


936. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 116 | Paragraph | SubSect | Section]

permitte, uti per me illi intelligant, quibus uiris tuum munitum sit imperium, et quam temere quiescentem lacesserint leonem. Certum est enim mihi, si me iusto exercitui praefeceris Poloniamque prouinciam mihi destinaueris, eam gentem tantis cladibus afficere, uti de caetero non modo non minentur Turcis, qui ductu et auspiciis Othomanorum bonam Asiae atque Europae partem subegerunt, uerum nomen quoque eorum perhorrescant. Nam si per te licuerit, quicquid agri inter Tyram et Carpatum montem ad regem Polonum pertinet, populabundus peragrabo, Rhoxaniisque


937. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

qui acerbissimos labores ac erumnas in expeditione passi fuissent, ille collectam iram haudquaquam uerbis effundens, stricto ense in quaestorem irruit, occisurus eum, ni circumstantes inhibuissent commilitones. Atqui licet huius uiri dolor ac indignatio haud omnino iniqua foret, modo citra rixam et gladii eductionem, quod apud Turcas capitale est, extitisset, mox tamen factus laesae maiestatis reus dignas audacia sua poenas dedit. Palo enim, nemine hoc supplitium deprecari audente, Bazethis iussu affixus est. Eadem nimirum seueritate Turcarum reges in suos, qua domini in


938. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

iussu affixus est. Eadem nimirum seueritate Turcarum reges in suos, qua domini in seruos, imperium exercent. Caeterum quoniam de Turcis, quae quidem gens partim in Asia, partim in Europa latissimum nostra tempestate obtinet imperium, in pluribus huius operis locis mentio non modo facta est, sed etiam facienda, haud alienum uidetur eius gentis primordia et mores, atque quonam modo tantum imperium sit adepta, commemorare. Turcarum origo et progressus in Asia sub


939. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

exercent. Caeterum quoniam de Turcis, quae quidem gens partim in Asia, partim in Europa latissimum nostra tempestate obtinet imperium, in pluribus huius operis locis mentio non modo facta est, sed etiam facienda, haud alienum uidetur eius gentis primordia et mores, atque quonam modo tantum imperium sit adepta, commemorare. Turcarum origo et progressus in Asia sub Othomano primo Sultano. De Turcarum antiqua


940. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 119 | Paragraph | SubSect | Section]

gratiam rediissent, Asiaeque satrapeas inter se diuisissent, partem Mysiae, addita Maiore Phrygia, Othomanus obtineri permissus, ut esset qui Constantinopolitanum imperium euerteret. Destinauerat enim Deus, ut rei euentus affirmauit, Graecorum nomen delere, propterea quod non modo ius Romani spreuerant pontificis, sed etiam a recto Christianae religionis ritu iam fere defecerant. Nactus itaque regnum Othomanus, non se ac suos ocio delitiisque corrumpi passus est, sed quoque finitimo, Christiano maxime, cuius generis mortalibus Asia hoc quoque


941. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

maior spes forte oblata auertit. Per idem enim tempus Ioannes Palaeologus, Constantinopolitanus imperator, bello a Thracibus ac Bulgaris (gens Rhoxolanorum est Macedoniam incolens) uehementer premebatur, nec prorsus his resistere poterat. Itaque pessimo capto consilio et quod non modo Graeciae, sed etiam bonae parti Europae pernitiem erat allaturum, cum Orchano foedus iungit. Rogat mox eum sub stipendii pactione, ut in Europam cum copiis suis traiciat, Thracumque, ac Macedonum agros incurset. Turca primum per dolum haud se transiturum Hellespontum dicere,


942. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

socios quoque Graecos praedae auiditate iniuria afficere, rapere, abigere quae casus obtulisset, commoda sua tantum, ut plaerisque barbaris mos est, curare, sociorum damna nihili facere. Expostulantibus iniurias imperitiam modo regionum, qua pacatum ab hostili agro haud dignouisset, causari, iustas modo praedandi causas, ne uis ratione carere uideretur, struere. Atque quo Asiaticos quoque Turcas, illos maxime, qui alienae erant ditionis, in suas traheret parteis, ultra Hellespontum preciosam


943. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

casus obtulisset, commoda sua tantum, ut plaerisque barbaris mos est, curare, sociorum damna nihili facere. Expostulantibus iniurias imperitiam modo regionum, qua pacatum ab hostili agro haud dignouisset, causari, iustas modo praedandi causas, ne uis ratione carere uideretur, struere. Atque quo Asiaticos quoque Turcas, illos maxime, qui alienae erant ditionis, in suas traheret parteis, ultra Hellespontum preciosam suppellectilem, formosas puellas puerosque, quibus sane


944. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

Quo cessit ille animus, uiri Turcae, quo transmisso Hellesponto Europae imperium concupistis? An iccirco hucusque progressi sumus, ut Bulgaricae genti, nostra ignominia, decus et gloria paretur? Non haec ducum adhortatio modo, sed etiam, ut saepe fit, salutis desperatio pectora Turcarum accendit. Itaque resumptis animis multo acriorem priore pugnam redintegrant, et sese iterato clamore in hostem inferunt. Quod ubi uidit Dardanorum rex Lazarus


945. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcarum mores describuntur. Nec mirum est Turcas tantum imperium breui adeptos esse, quandoquidem praeter Christianorum quum desidiam tum discordiam, quae maxime hostili nos iniuriae exponit, his sunt praediti moribus, quos sane, modo non obstet Dei uoluntas, imperium neccessario subsequi solet. Etenim genus hominum est laboris, inediae, uigiliae, aestus, algoris tolerantissimum, animi ad omnia pericula, et ipsam mortem subeundam pro gloria et regis sui amplitudine promptissimi.


946. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

adeo sanctam habent, ut cum quo semel cibum sumpsere, eum uel hostem factum atque in acie occurrentem uiolare nefas putent, existimantes etiam in quolibet dissidio ius amicitiae haud esse spernendum. Ad haec fidem plerique et ius iurandum tanti faciunt, quanti non modo fortunas omnes, sed et ipsam uitam. Fama satis constans est raro unquam Turcam inuentum esse, qui amotis etiam arbitris, atque sub nullo scripto, sibi creditam abnegaret pecuniam, et qui id sceleris commiserit, eum graueis apud inferos poenas luere arbitrantur. Regem suum postremo


947. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

annum ago) ab hac suspitione me parum uindicaret, certe idem tanti temporis fidei tenor, quum in parentem tuum, tum in te maxime perspectus, ab ea me prorsus eximeret, securumque iam diu cognita redderet integritas; non possum tamen de iniquitate aduersariorum meorum non conqueri, qui quidem non modo impudenter, sed etiam scelerate, et mihi uirtutis praemia, et tibi maximam nominis ac gloriae accessionem corrumpere conantur. Etenim non mediocris est aemulorum simul impudentia, simul iniquitas, tantopere contendere, ut mihi ea auferatur prouincia, quam ego, uti tuum


948. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

uirtutis praemia, et tibi maximam nominis ac gloriae accessionem corrumpere conantur. Etenim non mediocris est aemulorum simul impudentia, simul iniquitas, tantopere contendere, ut mihi ea auferatur prouincia, quam ego, uti tuum nomen apud omnes gentes illustrius facerem, non modo primus, sed etiam solus ducum tuorum aggredi ausus sum, spretis tot immensi itineris laboribus ac hosticis periculis, quae profecto, si hostis prudentior fuisset, nobis procul dubio (tantus extitit tui honestandi omnibus ardor) erant subeunda. Vix enim


949. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

unius cuiusque animantis membra totam uim suam a capite, seu a corde trahunt, ita qui sub regibus aetatem agunt, ab ipso rege omnem uirtutis materiam tanquam a fonte deducunt. Caeterum nec aemulis meis Othomani prole Dei munere florentissima unquam deerit uirtutis ostendendae occasio, modo his satis animi adsit pro regis sui et Turcaici nominis gloria labores et pericula, ut uiros decet, subeundi, quandoquidem innumerae pene Christianorum regiones Turcaicis armis adhuc intactae ante oculos expositae iacent, unde sane non minus splendoris quam fructus reportari posse


950. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

nationes, Bazethem uiris fortissimis abundare. Vicina est nobis Hungaria, ei contigui sunt Alemani, nec procul abest Italia, sicut armis militiae dissuetudine prope nuda, atque admodum imbellis, ita opibus ob terrae felicitatem et mercaturam, cui soli dedita est, refertissima. Vide quot pateant, modo absit liuor, clarissimarum uiae expeditionum, quot rationes in promptu sint uirtutis exercendae! Ad tuam igitur, regum maxime, spectat aequitatem, ne emulorum inuidia me, ut ita dicam, iam segetibus maturis, ab eo deturbet agro, in quem uacuum primus ipse ueni, quem antehac intactum


951. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

primus aperuerit. Sed mens hominum successibus coeca haud saepe futuros prouidet euentus. Nam Balys, nimium suae spei indulgens, extremo fere autumno in expeditionem profectus, non modo uacuus praeda domum reuersus est ― nempe Poloni cognito hostium aduentu in munitiora ex agris loca demigrarant ― sed etiam inde rediens circa Istrum coortis subito tempestatibus adeo male habitus est, ut ex


952. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

meum hos difficulter inuenisse, qui nullo periurii respectu in meum testantur caput? Certe paruo conducti sunt precio, et si uerum uis audire, ipsi sese accusatori ultro obtulerunt, dum uel minimam utilitatem maiori faciunt quam hominis uitam. Neque enim hi in coetu hominum quocunque modo interficere dubitabunt, modo id impune liceat, qui quidem in syluis maiorem uitae partem per latrocinia tolerarunt. Atque iccirco, si his accusatoribus ac testibus morti addictus sum, non mediocre solatium uel hac ex parte morituro est, quod nemo me non per calumniam


953. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

qui nullo periurii respectu in meum testantur caput? Certe paruo conducti sunt precio, et si uerum uis audire, ipsi sese accusatori ultro obtulerunt, dum uel minimam utilitatem maiori faciunt quam hominis uitam. Neque enim hi in coetu hominum quocunque modo interficere dubitabunt, modo id impune liceat, qui quidem in syluis maiorem uitae partem per latrocinia tolerarunt. Atque iccirco, si his accusatoribus ac testibus morti addictus sum, non mediocre solatium uel hac ex parte morituro est, quod nemo me non per calumniam interemptum iudicabit,


954. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

rei oratione, utpote uera, haud parum motum esse apparebat, dilato supplicio accusatorum fraudem deprehenderet. Itaque praetor circumstantis metu turbae, ne scilicet iure apud regem accusari posset, quod Christianos digniores fide quam Turcas esset arbitratus, confestim Mauerdinum, prius minis, modo precibus nequicquam fatigatum, uti in sectam Machomethanam traduci pateretur, palo e medio lignorum strue eminenti admoueri iubet, ac ferreis alligari catenis. Vbi flamma per carnificem excitata, inter orandum exustus est. Hunc exitum uitae perditorum


955. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 134 | Paragraph | SubSect | Section]

scelere Hadrianopolitanus habuit, ne a uera deficeret religione, sortitus plane mortem perpetuo celebrandam praeconio, et dignam eo Christiano, qui in coetu Romani ritus natus esset. Quamquam ad felicitatem consequendam, quae post hanc uitam Christianos manet, diuersitas ritus nihil obstat, modo adsit ea religio, quam Apostoli diuino spiritu pleni per terrarum orbem tulere. An autem huius uiri iniusta damnatio causa eius cladis, quam Turcae in Polonica expeditione acceperunt, extiterit, nec ne, eius uiri iuditium sit, cui uitae


956. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 136 | Paragraph | SubSect | Section]

ignauum appellabant, utpote cuius animum nec gloriae cupiditas tangeret, nec infamiae turpitudo morderet, rursus manus ad coelum tendentes regem Matthiam Chugniadem Coruinum amissum quasi uiuentem impares desiderio implorabant. Hunc unicum regem fuisse praedicabant, qui non modo ciues suos ab externa ui tutari, sed etiam imperium suum augere nosset; Vuladislauum cum perfida Turcarum gente foedere iungi, nempe qui plura nefanda facinora per pacem et inducias, quam dum bellum gerunt, perpetrent, incursiones in agros de improuiso faciant,


957. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | SubSect | Section]

eo classem missurum: sane satis compertum habebant Bazethem ualde cupere Corcyra insula propter Italiae propinquitatem potiri. Rex, tametsi admodum insolens ea percunctatio esset uisa, nihil tamen asperius ad ea, quae Venetus sciscitatus erat, respondit, ne non oratorem modo, sed et hospitem contra Turcarum morem contumelia affecisse uideretur, quandoquidem dona Veneti senatus nomine allata, quae sane non nisi ab amicis Turcae accipere solent, haud aspernatus erat, quin etiam accepisse iniuriam, non autem intulisse uideri uolebat. Nam Turcae


958. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

(et ipse enim colloquio intererat) cognito regis animo ad oratorem conuersus, Quae est , inquit, haec insolentia, Veneti, a rege omnium maximo suarum actionum ac consiliorum rationes exquirere, quum uobis satius sit uel quacunque conditione pacem cum Bazethe habere, modo liceat uobis mercaturam uestram exercere, quam ei nequicquam, et cum maximo uestro obluctari detrimento? Nam si ei stomachum feceritis, quingentarum nauium classe instructa Adriaticum sinum inuadi iubebit, atque Dalmatia Istriaque occupata inde faucibus ciuitatis uestrae obsessis


959. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

uerbis eum tunc usum ferunt: etsi senatus Venetus nihil magis optet, quam ut rex pacem et amicitiam a parente eius institutam, deinde ab ipso renouatam, atque tot annos a Venetis integra fide cultam, conseruet, tamen si pergat lacessere, Venetis quoque nec opes, nec animum unquam defuturum, non modo ad sese ab hostibus tutandum, uerum etiam ad fines imperii sui proferendos. Orator ab hoc colloquio e regia egressus triremem, qua Constantinopolim aduectus erat, repetebat, quum eum regius lictor consecutus regis uerbis iussit quam primum soluta


960. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

maximoque clamore ac plausu, laetitiae indice, ita ut Turcae quoque haud laeto animo id audirent, excaepta est. Igitur praefectis nauium, quos triearchos uocant, ad praetoriam nauim accitis, consulitur, quonam modo hostium cursus sine uniuersae pugnae discrimine impediretur, atque ab ingressu Corinthiaci sinus arceri posset. Putabant enim Veneti, si quid forte aduersi in praelio caderet, rempublicam quoque totam eodem casu extemplo euersum iri. Itaque omnium sententiis, praeter Gallos,


961. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section]

sublato risu, Rectum sane , inquit, ac salutare consilium a uobis initum est, Veneti: sed quid prosunt bene consulta, nisi ea fueris mature executus? Immo, sicut extremi ingenii est non excogitare, quae in rem sunt, ita turpissimum, modo adsit efficiendi facultas, a recte adinuentis per ignauiam desistere. Putasne, Antoni Crimane, ad te nihil agentem ultro accessuram uictoriam? Scito igitur neque eum, qui non iaculatur, signo unquam potiturum, neque eum, qui non pugnat, uictoriam consecuturum. Turcae


962. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section]

insessa erant, effugium non pateret. Caeterum Veneti, ubi animaduertere Turcas dimicationem, ut ipsi credebant, haudquaquam subterfugere, statim in pelagus prouecti puppes hosti dederunt, nec praelium ulla ex parte committere ausi sunt. Quos Turcae eorum formidine abusi, dum per quatuor modo stadia probra ingerendo insecuntur, unam ex onerariis Venetam triremem, quas diximus grossas uulgo appellari, alteram Gallicam turritam nauim cursu adepti sunt, quae sane aut nauigandi tarditate, aut classicorum audacia a reliqua


963. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

Quum Alfonsus Secundus uiuente adhuc Ferrando patre regnum Neapolitanum per sese fere administraret (rex enim ingrauescente aetate haud inuitus filio mox in regnum successuro publica munera demandabat) tantis saepe cogitationibus animum fatigasse dicitur, quonam modo sibi ac posteris regnum stabiliret, atque contra molem Venetae fortunae in dies magis, magisque crescentem sese redderet firmiorem. Is igitur, ratus adiuncta nouae affinitatis necessitudine sese in Italiam uiribus multo ualidiorem fore, Ioanni Galeacio, Mediolanensium duci, admodum


964. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

idoneum fore, quo ipse diutius ac liberius per speciem tutoris regnaret, in omnia uitia illum praecipitari magnopere laetabatur, comites ei de industria attribuere, queis nullus pudor, nulla inerat continentia, quique non alienam modo, sed ne suam quidem pudicitiam magni faciebant. Quod temporis comessationibus supererat, iocis ac ludis, aut aucupio, rei aeque ac imperaturo dignissimae, dabatur. Literae quae sane humana ingenia uel maxime excolunt apud eum nullo fere in precio erant. Ab armorum et


965. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

dat huiuscemodi, ut fama est, ad patrem literas: Hisabella patri Alfonso felicitatem. Existimabam, pater, simul ac cum uiro, cui me tuo solius consilio despondisti, essem coniuncta, mihi magna ex parte fortunam simul et dignitatem auctum iri, futurumque, ut non modo regis filia, sed etiam regina uocarer. Verum nunc uideo rem se longe aliter quam putaram habere, uirum meum titulotenus regem esse, caeterum patruum eius dominari, me in durissimam redactam seruitutem. Quapropter ad tuam atque familiae nostrae spectat dignitatem,


966. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

quam putaram habere, uirum meum titulotenus regem esse, caeterum patruum eius dominari, me in durissimam redactam seruitutem. Quapropter ad tuam atque familiae nostrae spectat dignitatem, uti et genero paternum regnum, et filiae opera tua libertas restituatur. Quae quidem res non modo uiro meo, sed et tibi magno splendori atque additamento est futura: nobis enim nostra reddita libertate haud parum procul dubio ad tuas accedet uires, quandoquidem Mediolanense imperium nulli in Italia imperio opibus cedat. Atque rem


967. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

uictoriam sibi, ut diximus, pollicentes Gallos ab inuadenda Italia aut regis nece captiuitateue, aut magna Gallici exercitus strage deterrere, quo scilicet, submotis externis hostibus, fractisque Neapolitanorum regum opibus, totius Italiae facilius potirentur. Quae quidem Venetorum cupiditas non modo stultitiam ipsorum indicat, quoniam quum mercaturae dediti sint, alienis armis conductisque uiribus imperium Italiae obtineri posse putarunt, sed etiam Italorum principum socordiam atque ignobilitatem arguit, quorum sane ignauia Veneti fraeti tam improbam spem concępisse


968. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

deditione in hostium uenturos potestatem, ne in concursu biremem rostro discuterent, latus suae triremis cum latere Turcaicae nauis iniecta manu ferrea coniungunt, nondum uelis per securitatem subductis, quum alioqui classici praelium nauale inituri antemnas soleant dimittere, modo sint nauticae rei periti, nec de fuga cogitent. Turcae ubi uident se ab hostibus religatos, fugamque praereptam esse, pars eorum tela in hostes adigere coepit, atque ne saltu ad se


969. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 163 | Paragraph | SubSect | Section]

ciues, sed socios ab hostibus circumuentos deseruerant, quorum plane uiliora sunt capita Venetis quam ciuium. Nam licet Veneti sociis ac plebi etiam suae hac ex parte uideantur esse pares, quod cum his connubio iungantur, tamen quia soli patritii, si mercatores eo nomine appellandi sint, non modo ad imperia ac magistratus admittuntur, sed etiam suffragii ferendi in comitiis ius habent, longe maioris precii sunt apud Venetum senatum quam caeteri extra patritiorum corpus positi, siue hi sunt socii, siue ciues. Infimae enim prope fortunae apud Venetos habentur, cum quibus illi


970. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 165 | Paragraph | Section]

de temporibus suis liber octauus Veneti Hungaros contra Turcas implorant, cum Vladislauo rege foedus ineunt. Veneti animaduertentes ingentem tum terrestrem, tum naualem Turcarum apparatum, seque non terra modo, qua sane parte nullas prorsus uires habebant, sed et mari hosti per se impares esse, aerarium continuis tot annorum bellis pene exhaustum, in Italia nihil amici, uerum omnia aduersa atque hostilia, Gallorum regis societatem ob animum non satis amicum specie amplam quam re utilem esse, ad


971. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

duas ex hostium uectoriis nauibus, quas a Venetis grossas uocari triremes ante dictum est, aut per classicorum temeritatem ultro restitantes, aut quia mole sua tardiores longarum nauium cursum remis aequare nequissent, adepti sunt, expugnatasque haud parua suorum cęde ad ducem, non praeda modo, sed et omine futuri successus laetum, uacuas fere hominibus pertraxere. Etenim Christiani, qui quidem magna ex parte Dalmatae erant, ad mortem insita feritate haud imparati, posteaquam se ferreis teneri harpagonibus nec fugae uiam patere uident, dimissis in aquam ab utroque nauis latere


972. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

Alphaei fluminis aquandi gratia substiterat, quum eo Bazethes rex studio suam e proximo uisendi classem cum parte equitum uenit, atque ubi e iugis Cyparissio incumbentibus litori naues omnes cursum tenentes, nec incolumes modo, sed etiam aliqua ex parte uictrices prospexit, ex equo, ut ferunt, disiliit, atque posteaquam prostratus humi (eo ritu Turcae Deum uenerantur) terram osculo magna spectantium admiratione contigit, ita, ut erat in genua submissus, oculis in coelum sublatis, Grates tibi,


973. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 170 | Paragraph | SubSect | Section]

substituere poterant. Sed haec quoque, ut plaeraque, dictu quam re faciliora. Quibus Methonem proficisci imperatum erat, eo enixius dicto paruerunt, propterea quod, quum urbem satis omnibus rebus ad /202/ repugnandum hosti instructam expugnatum iri haud arbitrarentur, non modo tuto in eam se ituros expeditionem putabant, uerum etiam duplicem inde laudem ac decus reportaturos, et egregie uidelicet in oppidum irruptionis per oppositas hostilium nauium stationes, et eius defensionis, quam quidem praesentis simul et potentissimi regis oppugnatio nobiliorem


974. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcae suos a Christianis in pugna caesos felices apud inferos fore arbitrantur, ingentia fortes uiros praemia manent. Hortatur eos ad operam sibi strenue nauandam magna proposita mercede, his pecuniam pollicetur, aliis agros, quibusdam praefecturas offert, nulli demum humilitatem suam (modo adsit uirtus) ad magnae cuiuslibet fortunae gradum obfuturam affirmat; segnes contra asperis increpat uerbis, mortemque timidis minatur. Succedunt ergo ad murorum ruinas, strenui pariter et ignaui, illi praemio ac gloria illecti, hi metu


975. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

inuentus est, spondae lecti prae lassitudine ac moerore innixus, atque ut erat armatus, non sine risu ducentium, ac si foemina gladio cincta duceretur. Veneti enim militantes suis ipsorum militibus, nedum hostibus risui sunt. Ad regem incolumis deductus est, a quo non modo uiolatus non est, uerum etiam contra spem omnium benigne excaeptus. Quin etiam quum rex eum adhibito interprete per se interogasset, cur in defendenda urbe pertinacior extitisset, respondenti sui muneris non minus fuisse urbem fidei commissam tutari quam regii eam oppugnare, uestis


976. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

pontifex, quicquam salutare in medium consulit. Quisque regum deserto publico bono suis rationibus seruit: inde cauendis atque struendis inuicem insidiis per metum suspicionemque territur tempus. Quo profecto furore non modo nostrae occasioni desumus, sed etiam suam communibus hostibus oppugnandi nos damus occasionem. Sed de hoc latius alias dicemus, quum huiusce quęrelae in commodiorem inciderint locum. Veneti sinum


977. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

quinquaginta tantum ex Turcis uiui Lyssum adducti, caeteri partim interfecti, partim fuga elapsi. Pheris cognita suorum aduersa pugna, quos trans Drinonem missos docuimus, necubi forte in hostes non modo uictoria, sed et ingenio feroces incideret, Scodram cum reliquo exercitu rediit. Et quia satius uisum est rem consilio cum Albanesiis quam armis gerere, dedit operam, ut Alexandrum Schenderbeghi nepotem sibi conciliaret. Itaque quum apud se multos Albanesios haberet, linguae


978. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

quum apud se multos Albanesios haberet, linguae commertio per occulta colloquia ingentibus promissis iuuenem genere nobilem, auique gloria illustrem, nullis apud Christianos praeditum fortunis, aetate fluxum, atque praesentis tędio fortunae in oblatam spem flecti promptum, non modo Venetis ademit, sed etiam sibi eo facilius assumpsit, quia satis constabat illum de Venetis ualde conqueri atque ferre aegerrime, quod se ob sua in eos merita proque opera abs se proximo praelio nauata nullis decorassent donis. Et profecto Christianae nobilitati satis


979. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

subito aquis absortam esse credunt) uestigia ac ruinae, marmoreaque monimenta sub aquis uisuntur. Ego autem Docleae excidium in aquas terrae motu exortas haud quaquam contulerim, sed potius in Gothos, Hungaros, Slauenos, Sarracenos, quae quidem gentes non modo Docleam, sed et Salonas clarissimam Dalmatiae urbem, multasque alias Illyrici non ignobiles Latinas colonias fractis Romanis opibus deleuere. Huius praeterea tempestatis acerbitas Epidaurum quoque euertit, unde quaedam antiquae familiae a Romanis ciuibus originem ducentes cremata patria ad


980. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

ferrent, haudquaquam ausi sunt. Itaque agunt cum Hungaris, ut uulgata noua militum conscriptione territarent Turcas, ita tamen re in speciem composita, ut Hungarum non minus pacis quam belli cupidum esse appareret, eoque modo tentarentur hostes, an ad pacem animos uersos haberent. Quos quum ad quietiora consilia et arma deponenda inclinatos animaduertissent, et ipse non suo tantum nomine, sed etiam perinde ac pacificator a Venetis adhibitus, ad pacem his conditionibus componendam


981. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

sacra facturus ingrediebatur. Id autem templum Christo, qui Dei sapientia est, a magno Iustiniano erectum Mechmethes, Bazethis pater, capta Constantinopoli Machomethanis sacris dedicauerat. Qui quum esset inter sacerdotes eruditione simul et uitae integritate insignis, non modo a plebe, sed etiam a rege ipso, dum doceret populum, attentissime audiebatur, omnesque mirum in modum concionibus suis tenebat. Tandem quum in templo leges Machomethanas de more populo rege praesente interpraetaretur, proiecto per contemptum codice, quem Turcae


982. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

iniurias ulcisceretur. Nihil enim regem latebat eorum, quae Veneti aduersus Gallos in Italia moliti fuerant, Ioanne Laschare, qui regii oratoris nomine apud Venetos id temporis agebat, omnia Venetorum consilia et callidissime explorante, et ad regem per occultos nuntios deferente. Itaque non modo pacem cum Hispano composuit, sed etiam affinitatem contraxit, data illi in matrimonium sororis suae filia. De regno autem Neapolitano, cuius sane possessio, si aut uis abesset, aut iure disceptaretur, neutri eorum competeret, ita transactum est, ut rex Hispanus dimidiam eius partem iure


983. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section]

insuper haec conditio est, ut, si ex hoc matrimonio filius susceptus esset, totum regnum Neapolitanum illi cederet. Sin autem rex Hispanus nihil liberorum ex hoc connubio relinquens decessisset, ad regnum ipsum nihil obstante priore foedere Francorum rex perueniret. Pace, quo diximus modo, inter Gallum et Hispanum facta, atque ad Venetos literis legati sui, qui apud Hispanum regem erat, perlata, ingenti ex conscientia perfidiae metu perculsi sunt. Itaque quo et ipsi alicuius Christiani regis amicitia sese munirent,


984. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section]

sacerdotes magnis imperiis potiri, ne curis inanium rerum a diuino cultu auocentur, ita eos possessionibus uelim esse quam ditissimos: nam hospitalitas, munificentia, benignitas, propriae sacerdotum actiones, sine opibus ac sumptu exerceri nequeunt, praeterquam quod mendicitas non modo per se turpis est, sed etiam interdum seu cupiditate, seu egestate cogente dolosa. Videmus enim passim eos ipsos sacerdotes, qui professione sua pecuniis odium indixere, non modo poscendis nummis non saciari, sed etiam sub paupertatis gloria multo maiora acquirere, quam quae


985. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section]

sacerdotum actiones, sine opibus ac sumptu exerceri nequeunt, praeterquam quod mendicitas non modo per se turpis est, sed etiam interdum seu cupiditate, seu egestate cogente dolosa. Videmus enim passim eos ipsos sacerdotes, qui professione sua pecuniis odium indixere, non modo poscendis nummis non saciari, sed etiam sub paupertatis gloria multo maiora acquirere, quam quae plęrique eorum religionis ritu capti reliquerant. Sed de hoc alias. Vt uero animaduerterunt Veneti, non caeteros modo Christianos


986. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section]

indixere, non modo poscendis nummis non saciari, sed etiam sub paupertatis gloria multo maiora acquirere, quam quae plęrique eorum religionis ritu capti reliquerant. Sed de hoc alias. Vt uero animaduerterunt Veneti, non caeteros modo Christianos principes fere sibi esse infensos, sed ipsum quoque Maximilianum ab se auersum, omni spe in propriis uiribus reposita, audacia sese tutos reddere constituunt, nulloque honestatis respectu, quod ut plurimum ab his a condita eorum urbe factitatum est,


987. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 187 | Paragraph | SubSect | Section]

mores condiderunt, nunquam fando auditum est. Et quod his non minus flagitiosum est, noxiorum quoque impunitates precio dabantur, nemo literis aut uitae sanctimonia ad ullam subuehebatur dignitatem, solis nummis ad sacerdotia aditus patebat. Diuites episcopi ueneno necabantur, quo non modo pontificis filius, quod turpiter prodigeret, haberet, sed et eius familia spoliis expleretur; in demortuorum locum atque in uacua sacerdotia, qui plus auri obtulisset, sufficiebatur. His pecuniis milites conducebantur, quorum expeditio ac militia erat principes Italiae e suis sedibus pellere,


988. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 188 | Paragraph | SubSect | Section]

dies extincto caeteri conuiuae, una cum pontificis filio, haud graui adeo morbo paulo post afflicti periculum euasere. Haec aegritudo non minus quam pontificis mors res Caesaris funditus euertit: nam morbo implicitus nihil negocii per sese obire potuit, quum res sua ipsius non modo opera, sed et praesentia indigeret. Itaque intra paucos dies urbes Ecclesiae Romanae uectigales, partim antiquum imperium respicientes pulsis Caesarinis praesidiis principes suos reuocarunt, partim Venetis, ut dictum est, sese dediderunt.


989. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 188 | Paragraph | SubSect | Section]

quem pontificem creatum Iulium Secundum appellarunt, ut sua opera cardinales Hispani in pontificiis comitiis suffragiis ineundis ipsi Iuliano adiumento forent. Caeterum quum Iulius pontificatum adeptus Genuensi religione fidem Caesari seruaret, nec modo promissa ei non praestaret, sed insuper malum minaretur, Neapolim se contulit. Ibi, quia Deus illum tam diu iniurias impune ferre noluit, fugiendo, ut saepe usu uenit, in periculum incidit, propterea quod a Consaluo Adigario eadem fraude, qua ille multos Italiae principes


990. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

suum tandem prosequi statuit. Sed quia suis duntaxat armis ac per se Venetos, ueritus eorum potentiam, lacessere non audebat, querelam ad omnes fere Christianos reges partim literis, partim legationibus defert. Accusat Venetos aeque ac sacrilegio contactos, hortatur ipsos reges, ut non modo Romanae Ecclesiae iniurias, sed et suas ulciscantur, nec sinant mercatores regna per scelus occupare, undique Venetis bellum concitat. Iam coeperant Christiani principes pontificis uerba non modo auribus, sed et animis admittere: nam praeterquam quod reges natura ipsa, cuius uis


991. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

legationibus defert. Accusat Venetos aeque ac sacrilegio contactos, hortatur ipsos reges, ut non modo Romanae Ecclesiae iniurias, sed et suas ulciscantur, nec sinant mercatores regna per scelus occupare, undique Venetis bellum concitat. Iam coeperant Christiani principes pontificis uerba non modo auribus, sed et animis admittere: nam praeterquam quod reges natura ipsa, cuius uis maxima est, uitae ac fortunae, ut fit, dissimilitudine populorum imperium auersantur, utilia simul et honesta suadebat. Itaque Francorum regem per se quoque in Venetos male animatum


992. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

mirandum esse si regem poenitebit. Laschares admiratus Venetorum temeritatem inquit se nihil a rege habere, quod illis responderet, sed si his uideretur, se regem de hac expostulatione certiorem facturum, et quod ab illo rescriptum fuerit, Venetis indicaturum. Rex cognitis Venetorum non modo quaerelis, sed etiam minis, iram in tempus magis opportunum differens, seu forte ea re non admodum motus, mandat Laschari, Venetos perhumano exciperet sermone, diceretque his se, quod pontificem auxilio iuuisset, nihil aduersus socialis fidei religionem fecisse ― neque


993. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 194 | Paragraph | Section]

Ferrariensium duce, Franciscoque Gonzaga, marchione Mantuano, huiusmodi orationem apud Francorum regem pontificis legatus habuisse dicitur: Etsi, Lodouice, rex Christianissime, pontificem Romanum, qui plane Christi locum in terris obtinet, nihil magis decet quam non modo paci studere, uerum etiam Christianos dissidentes in gratiam reducere, ac praescriptis quemque finibus continere, tamen quum non liceat pace frui, nisi eam armis quaesieris, non solum bellum honestum est, sed etiam neccessarium, modo id ita geratur, ut omnibus testatum sit non alia causa


994. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 194 | Paragraph | Section]

Christi locum in terris obtinet, nihil magis decet quam non modo paci studere, uerum etiam Christianos dissidentes in gratiam reducere, ac praescriptis quemque finibus continere, tamen quum non liceat pace frui, nisi eam armis quaesieris, non solum bellum honestum est, sed etiam neccessarium, modo id ita geratur, ut omnibus testatum sit non alia causa susceptum esse, quam ut eo suum cuique restituatur. Iam quartus annus circumactus est, ex quo Iulius pontifex nunquam Venetos hortari destitit, ut tandem latrocinio suo finem imponerent, redderentque Romanae Ecclesiae


995. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

regum religiosissime, non esse muneris pontificii res ecclesiasticas a Christianis bello repetere, sed potius iure disceptare. Id ita se habere non inficiamur, sed Veneti magis simulant se Christianos esse quam re ipsa ostendunt, quippe qui iustitiam, pietatem, innocentiam nihili ducunt; rursus modo utilitas affulgeat, fraude niti, fidem uiolare, foedus frangere pro summo bono semper habuere. His artibus tot urbes in Circumpadana Italia imperio suo adiunxerunt, Cretam et Cyprum insulas intercęperunt, et quia puero Cyprio rege ueneno sublato inuidiam uerebantur, conuocatos fide


996. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

maximo, hanc ultionem pontifex delegat. Diffiteri nequeo nihil magis celsi animi esse, nihil quod Christianum ita deceat, quam iniuriae obliuisci. Quare tuas, rex Lodouice, iniurias, quibus te nulla socialis fidei ratione habita Veneti toties affecere, haud inhoneste etiam condonare potes, modo absit ignauiae suspicio, et id clementia potius sit atque humanitas quam animi remissio ac dissolutio. Ecclesiae certe detrimenta negligere, nisi a tuis maioribus degenerare uelis, non potes. Supra demonstraui pontificem quietis consiliis apud Venetos nihil profecisse, eius


997. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | Section]

docendi sunt, sub legibus, sub regum imperio tenendi. Nec putes factu esse difficile Venetorum spiritus infringi: in bello alienis oculis, alienis manibus utuntur, quippe mercenarios non modo milites, sed etiam duces habent. Si uno praelio haud incruenti abierint, statim cognoscent se non sua uirtute, sed aliena ignauia fortunatos ac felices fuisse, licet nunc cum regibus ex aequo agere uideantur. At quum tibi e diuerso omnia Dei munere abunde suppetant, causa iustissima ― quid


998. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

His autem uerbis nuntium, qui hoc bellum indixit, usum esse ferunt: Lodouicus Duodecimus, Francorum rex, magnis ac multis iniuriis uestris irritatus, Veneti, uobis bellum indicit, quippe qui foederis religionem saepius uiolastis, hostes eius auxiliis modo ac pecunia iuuando, modo, quod his haud minus sceleratum est, cum amicis regibus eum committendo. Vnde non qui prior arma mouet, sed qui prior foederis iura uiolat, is et fidem frangit, et iniurius est. Proinde aut in animum inducite pro iniuriis satisfacere, aut bellum accipite.


999. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

nuntium, qui hoc bellum indixit, usum esse ferunt: Lodouicus Duodecimus, Francorum rex, magnis ac multis iniuriis uestris irritatus, Veneti, uobis bellum indicit, quippe qui foederis religionem saepius uiolastis, hostes eius auxiliis modo ac pecunia iuuando, modo, quod his haud minus sceleratum est, cum amicis regibus eum committendo. Vnde non qui prior arma mouet, sed qui prior foederis iura uiolat, is et fidem frangit, et iniurius est. Proinde aut in animum inducite pro iniuriis satisfacere, aut bellum accipite. Satisfaciendi autem hanc unicam


1000. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

pro iniuriis satisfacere, aut bellum accipite. Satisfaciendi autem hanc unicam uiam esse: primum, ut omnibus urbibus Flaminiae pontifici Romano uectigalibus cedatis; deinde, quicquid locorum ulli Christiano principi, praesertim Maximiliano Caesari ac regno Neapolitano quouis modo pactioneue unquam ademistis, restituatis; praeterea quoscunque agros, quascunque urbes Philippus Vicecomes, Mediolanensium dux, tenuit, imperio Mediolanensi reddatis. Senatus Veneti princeps Leonardus Lauredanus, priusquam a Gallo rege nuntius accessisset,


1001. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

estis, uos tutari potest. Amice monuerat Venetos hostis, sed illi, militiae simul imperitia, simul praesenti fortuna sublati uires non militum uirtute, uerum multitudine pensantes, cum rege bellicoso et optimi generis equite succincto manum conserere statuerunt, quum nullo modo eis praelium committi expediret, sed aut bellum ducere, quod quidem factu haud difficile erat ― bellum enim in solo et suis sedibus erat gerendum ― aut hostibus aequa petentibus parere, sua unicuique, quae per scelus occupauerant, ultro restituendo, et soli,


1002. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

― nempe quorum ciuitatem officinam euersionum appellant ― finitima quaeque loca recensentem tanquam ad praedam exposita. Et sane testantur morum eius gentis periti meliorem ac sapientiorem, et reipublicae studiosiorem apud Venetos haberi, qui inter consultandum docuisset nefaria, modo magnitudo utilitatis quaeratur. Nolim autem petulantior in scribendo uideri, quod ita Venetorum mores nudarim: nulla mihi iniuria haec gens cognita est. Ipse autem, quum Christianus sim, odio neminem habeo: ut rerum qualiscunque scriptor, quae in meam aetatem incidere narro,


1003. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

quae praetulerant, scriptis edere. Quae huiuscemodi fuisse dicuntur: Venetos amicitiam ac societatem uelle cum Maximiliano iungere, eique omnibus Italiae urbibus, totoque continenti cedere; polliceri insuper quinquaginta millia nummum aureorum in singulos annos perpetuo se pensuros, modo ille aduersus Gallos arma sumat. Alemanus animaduertens Venetorum postulatis manifestam subesse fraudem, nec eos quicquam aliud quaerere quam sociorum regum dissidium, eos re infecta ab se dimisit, exercitumque Patauium admouit. Nam Venetis toto continenti uere et ex animo cedentibus,


1004. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

a Gallorum seruitute eam tutam liberamque redderet, quasi (ut plaerique falsa opinione ducti arbitrantur) omnes Christiani, sub quocunque hi coelo nati sint, non essent eiusdem ciuitatis ciues, referretque quidquam Germanus, Gallusue, an Hispanus Italiam teneat, modo illi rector non desit, qui una cum armis iustitiam colat, gentemque ingenio sane praestantem ac regionis felicitate fortunatam, sed seditionibus et desidia laborantem, et ob id imbellem atque opportunam externorum iniuriae, tueretur. Quo consilio capto pontifex omnia diuina atque


1005. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

pago in pulcherrimam Italiae ciuitatem gens Hestensis redegisset. Hac pontificis iniquitate motus Bernardinus, natione Hispanus, Sanctae Crucis cardinalis, uir et uitae integritate, et eruditione insignis, clam pontifice se Mediolanum contulit, atque ex tuto (erat enim Iulius pontifex non modo praecipitis irę, sed etiam exitialis) pontificem deterrere ab incoepto conatus est, literis ac nuntiis eum monens, ut Italiae rebus compositis hortaretur Christianos principes ad arma aduersus communem Christianorum hostem sumenda. Per solum autem pontificem stabat,


1006. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

hortaretur Christianos principes ad arma aduersus communem Christianorum hostem sumenda. Per solum autem pontificem stabat, quominus res Italiae essent quietae, quandoquidem pontifex Romanus, quae est eius apud Christianos auctoritas, nutu possit omnem disceptationem finire, modo a quietis consiliis non abhorreat. Quis enim pontifici Romano iusta imperanti non pareat, quum ille ei, qui decreto eius non stetit, rebus diuinis possit interdicere? Quae poena sane grauissima est: nempe cui ita est interdictum, numero impiorum ac sceleratorum habetur.


1007. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

renuntiat, conscriptamque octo millium hominum phalangem atque in naues impositam Neapolim proficisci iubet. Mandat insuper Rhaimundo Cardonensi, regni Neapolitani praefecto, ut totas illius regni uires in defensionem Romanae Ecclesiae conuertat, atque in omnibus pontificis uoluntati obtemperet, modo ille stipendium militibus de suo numerare non recuset. Itaque regni Neapolitani praefectus delectu habito, equitum frenatorum mille, peditum cum Hispana legione duodecim millia confecit atque magnis itineribus Bononiam contendit, quae paucis ante


1008. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

eius ingenii sunt, ut facilius blanda oratione quam ui ad officium impellantur. Sed quia eodem tempore Alfonsus, Ferrariensium dux, cum auxiliis aduenerat, nihil fere terroris Gallis mors ducis intulit, spe metum aequante. Caeterum Hispani non modo ab equite suo, sed etiam a duce militiae imperito ― nunquam enim antehac exercitum duxerat ― destituti languidius pugnabant, nec iam in re trepida spes fere salutis quam in fuga apparebat: attamen pertinax in tenui spe certamen non omnino omittebant. Itaque sine ullius imperio,


1009. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

suis uotis propter aetatis honorem id magnopere obstiturum. Credebat enim Achimathe primo loco deiecto aut sese eum ipsum locum adepturum, aut, si ad spem euentus non respondisset, Selyne non sine sua suffragatione rege declarato, se non modo ampliorem ac opulentiorem satrapaeam habiturum, sed etiam salutem suam in tuto locatum iri, quamquam nullo officio frater fratris in regno Turcaico constituti gratiam redimere potest amore securitati cedente. Nam ferox gens Turcarum ex multis


1010. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

illi te inconsulto ulla in re, quae maioris momenti sit, morem gerant. Quo facto et ille praefectum magis quam regem aget, et citra tui sanguinis effusionem, quem uolueris, regem facies. Nam cuicunque legiones tuas una cum thesauro tradideris, is non modo uolentibus pariter et inuitis procul dubio imperabit, sed etiam totas regni uires ad se trahet, adempta uiuo quoque tibi regia auctoritate. Nempe regium per se nomen uiribus ablatis uanum euadere, atque in ordinem facile cogi nulli dubium est. Hac sententia a rege, simplicis


1011. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

eum qui patris uoluntati uel paruis in rebus aduersatur, nedum illum armis lacessat, apud omnes gentes impium ac detestabilem haberi. Verum quum incoepti mei causam simul et paternum consilium intellexeritis, non modo me nullum scelus admittere, uerum etiam summa dignum laude iudicabitis, quandoquidem omnes cogitationes meę ad publicam duntaxat utilitatem referuntur: nec digitum, ut dicitur, ab imperii salute excaedo. Scitis, milites, parentem meum aetate ac ualetudine adeo affectum, ut iam


1012. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 217 | Paragraph | SubSect | Section]

regiae duntaxat familiae sumptus ministrabunt: uos reliqui uulgus ignobile, spectatores potius alienae fortunae quam possessores eritis. Quare si, quod nolim, cum paterno exercitu necessario pugnandum fuerit, mementote eo nostram causam deductam, ut non nisi dimicatione et uictoria non modo tuti, sed etiam innocentes esse possimus. Nam quamuis patrem ipsum Bazethem amore in patriam superemus ― ille enim suae affectioni inseruit, nos publicae utilitatis rationem habemus ― tamen uidemur aduersariis, qui nostrae inuident uirtuti, descisse, atque


1013. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

rationem habemus ― tamen uidemur aduersariis, qui nostrae inuident uirtuti, descisse, atque hostilia agere, et iccirco nisi uicerimus, omnibus perinde ac patriae hostibus est pereundum. Vnde iniusti esse non possumus, quibus scilicet et in patriam pietas honesta arma induit, et non modo bellum necessarium est, sed etiam unica spes in armis relinquitur. Si me igitur uictorem reddideritis, praeterquam quod in tuto res nostrae collocabuntur, imperii assertor una uobiscum perpetuis laudibus ferar. Haud enim in patrem iniurii existimabimur, si, quod ipse eiurat et in nos


1014. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

si, quod ipse eiurat et in nos merito conferendum est, uirtute nostra occupauerimus. Immo et ipse pater mutata sententia uictorem amplectetur, fortitudinem admirabitur, et demum imperio eum dignissimum iudicabit, quem fortuna in id fastigium euexerit. Natura enim cogente pater, modo animi perturbatione uacet, omnes liberos eodem charitatis gradu habet, nisi quispiam filiorum maiore uirtute plus paternae beneuolentiae ad sese merito traxerit. Vt finem orationi Selynes imposuit, clamor undique, laetitiae index,


1015. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

in se praefectorum excitaret, affirmauit Mustapham recte quidem sentire ― quis enim neget regna populi beneuolentia stabiliri ― sed consilia ordinaria id tempus non pati. Nam festinationem sibi, moram hosti utiliorem esse, propterea quod quum Achimathes non modo aetatis ordine, sed etiam parentis iudicio in regni successione potior esset, sola industria efficaci ad illam diem negocii conficiendi celeritate sibi nitendum esse. Itaque cum Europaeis copiis in Asiam confestim transgressus magnis itineribus


1016. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

corrupta procul dubio fide tanto post, quae sciuerat, detulisset, et id suo, non regis periculo motus fecisset. Casus huius uiri prudentia, si calliditas eo nomine appellanda est, diuitiis ac dignitate apud Turcas insignis declarauit mortales auri nimium auidos non modo sapientes esse non posse, uerum etiam dementissimos esse. Selynes propinquos tolli iubet; Cichanis casus magnanimus; Selynes luctum fingit; Corguthes quaeritur et necatur.


1017. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

metu decoris immemor maluerit militari ferro, ut dignum esset Othomana gente, quam carnificis manu perire. His adiecit dignum futurum fuisse ob tantam indolem suae fortunae successione, nisi amor patrius filium potiorem duxisset. Atque quum horum casum quosdam miserari audisset, et ipse non modo ingemuit, sed etiam lugubri ueste sumpta, ueris an fictis lachrymis incertum, large fleuit, adiciens se fratrum filios nullo odio, sed bono publico, ac si partem aliquam uiscerum suorum necessario abrupisset, occidisse, quum nulli


1018. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 231 | Paragraph | Section]

amnis uadis aberrant, nihil praeter hostem caeci pauore metuentes. Nec in Italia interim Galliisque res quietae erant. Quae ut suis temporibus reddantur, his rebus coniungendae sunt: et ita, quae in diuersis, Christiani praesertim orbis, regionibus gesta sunt, commemoro, modo ea digna cognitu uideantur, ac si unius ciuitatis res perscriberem. Lodouicus Duodecimus, Francorum rex, existimans Iulii pontificis morte multum de hostium uiribus in Italia demptum esse, decem millia peditum cum quadringentis fraenatis equitibus in Italiam,


1019. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | Section]

Lodouicus Duodecimus, Francorum rex, existimans Iulii pontificis morte multum de hostium uiribus in Italia demptum esse, decem millia peditum cum quadringentis fraenatis equitibus in Italiam, Mediolanense imperium recuperaturus, misit, prius cum Venetis non modo pace composita, sed etiam societate inita, credens illorum auxiliis sibi adiunctis Alemanos atque Hispanos e Circumpadana Italia pelli posse. Et quo Venetis eximeret dubitationem se de pace ac societate cum fide agere, eis Bartholomaeum Aluianum, strenuum ac nobilem ex


1020. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 233 | Paragraph | SubSect | Section]

autem temporis Veronam Maximilianus praesidio tenebat. Hae sociorum clades Bartolomaeum Aluianum, Veneti exercitus ducem, Patauio inuitum extraxere, atque cum manu, qua urbem tutabatur, hosti obuiam ire coegerunt. Itaque quum multis praeliis inter se factis non modo Hispanus nusquam inferior extitisset, uerum etiam Aluianus saepius uictus atque profligatus abisset, Veneti tandem tot aduersis infracti consiliis belli depositis ad pacem petendam animum adiciunt, statuuntque Maximilianum, grauem finibus suis accolam, auro, quando armis


1021. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 233 | Paragraph | SubSect | Section]

e contrario Transmontana nobilitas procul ab urbibus in suis praediis uicatim habitet, solius regis sui dicto audiens. Atque hanc puto causam regi Matthiae Chugniadi Coruino extitisse, ut Venetos, quoties in eos ira accenderetur, non ignobiles modo plebeosque, sed etiam rusticos uocitaret, asserens fortunam genus haud quaquam mutare, quum praesertim Veneti nulla ex parte nobilibus essent adaequandi, et quia omnes mercaturae student, et quia militiae, quae est potissima, quod satis constat, nobilium ars, operam


1022. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 234 | Paragraph | SubSect | Section]

congregat; plebs furibunda Georgio duce regnum ambiente arma in nobilitatem conuertit. Caeterum quum nihil aeque hominum animos disiungat ac ordinum diuersitas, sub ipsam fere Maximiliani ac Venetorum pacem exorta est in Hungaria inter plebeios et nobiles non modo discordia, uerum etiam atrox bellum, cuius quidem authorem ferunt extitisse tum Thomae cardinalis imprudentiam, ne dicam calliditatem ― nam et ipse e corpore plebeorum erat ― tum cuiusdam Georgii cognomento Scythe improbitatem. Qui dum Tauruni in praesidio eques satis strenuus


1023. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 235 | Paragraph | SubSect | Section]

credens nec Hungaris id ingratum fore, et nullum inde tumultum aut periculum ortum iri. Quod quum per totum Hungariae regnum fama uulgatum esset, Georgius Scytha, quietis ac ocii impatiens, accedit ad cardinalem, profitetur se breui magna Hungarorum manu contracta Turcis bellum illaturum, modo nobilitas Hungarica aut suis opibus huic expeditioni auxilio foret, aut saltem moram tam egregio facto non iniceret. Cardinalis homine collaudato ignarus futuri euentus dat ei literas, quibus fidem faceret arma in Turcas sumentibus expiationem omnium admissorum Sedem Apostolicam


1024. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

rusticis arma, quo auctore tantum audaciae sibi assumpsissent. Dumque singuli fere nobilium conuentus per se magis admirantur agrestium audaciam quam his obuiam eunt, rustici, ingenti sui corporis hominum multitudine nullo obsistente coacta, referunt ad maiores natu, quonam modo coepta exequerentur. Et quum multa de inferendo Turcis bello inter se disseruissent, tandem animaduertentes se temere arma aduersum potentissimum hostem coepisse, nec se ulla re tantae expeditioni idonea instructos, bellum ciuile excitant, ne frustra una coisse uiderentur. Est autem


1025. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

utpote sui corporis homines, nulla iniuria ac maleficio affecerant, quum e contrario nobilitati maxime iniurii extitissent. Qui quidem Scytha, ubi animaduertit multitudinis animum in nobilitatem accensum, addit ultro effraenatis oratione furorem, ut scilicet excusso seruitii iugo non modo in libertatem sese uendicent, sed etiam suis principibus dominentur, ratus sibi quoque ea uia imperium accessurum. Est autem proprium multitudinis nihil modeste agere, sed aut libertate abuti, aut humiliter et abiecto animo sese alterius imperio subicere.


1026. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

Sacrarum literarum monimentis traditum est, uiri Hungari, Deum Optimum Maximum misertum esse quondam grauissimae Iudaeorum seruitutis et populum, ex quo ciuitatem suam constituere destinarat, ab Aegyptiaca tyrannide iugoque regio ac ingentibus erumnis ereptum non modo libertate donasse, sed etiam accolarum uictores hostiumque suorum dominos fecisse. Nec immerito: nihil enim magis auersatur Deus, summus rerum omnium parens ac dominus, quam hominum in homines impotentem dominatum. Nam quum non natura, sed fortunae iniuria et humana


1027. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

nobilium tyrannidem pati: quid noxii passuri estis considerate, si noxii appellandi sunt, qui libertatem et iura sua sibi restitui postulant. Et ne putetis uobis in discrimen coniectis me extra periculum fore: in asserenda libertate uestra profiteor me ducem esse, recipioque, modo Deus coeptis faueat, mihi in laboribus ac periculis subeundis neque animum neque fidem defuturam. Vos quod nomen imperii assertori uestro imposueritis, eo ad uos tuendos atque aduersarios oppugnandos utar.


1028. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

eius adacto trucidarant, quamquam ferunt hunc antistitem ob libidines et stupra foeminis per uim illata meritas dedisse poenas. Agrestes eodem tempore apud Pesthinum a Iohanne Abstemio profligati; coniuratio Antonii Longi eodem modo in agro Colociensi suffocatur, Longus Budae ad poenam trahitur; plebs paullatim ad seruitium reducitur; Iohannes Scepusiensis parta huius belli gloria se regi suspectum reddit; occasio inde colloquii inter imperatorem et Hungariae regem nata; Vladislauus cum fratre


1029. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

Sophenum fuit. His autem uerbis nuntius usus esse dicitur: Putauit Selynes se aduersus uiros arma mouisse, minus quam foeminas inuenit. Quae enim gens adeo imbellis et ignaua ferre posset hostem regiones suas impune peragrare? Tu uero, inquit, Ismahel, uerbis potius quam re nobilis non modo obuiam hosti prodire non audes, et uera uirtute bellum gerere, sed etiam uicos et urbes tuas diripis atque incendis, in deuiaque refugiendo uincentium praemia uictus corrumpis. Vnde non immerito te omnes sacerdotem magis quam exercitus imperatorem existimant, qui sane conspectum


1030. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

magna ex parte constent, quae sane gentes fortitudinis laudem semper fere tulerunt. Sed nolite famae credere! Solet illa multo maiora uero praedicare et ob id nunquam ad liquidum quaerentes perducit: rebus ipsis credite. Satis enim constat Asiam his gentibus Europaeis, quas modo commemorauimus, bello superatis ad Hungaros usque imperium protulisse, et iccirco credibile non esse Europam uictam Asia uictrice bello potiorem. Itaque ne uobis uanitas mentientium improuisa sit, quae comperta habemus, uos ignorare non sinam.


1031. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section]

fabricare, atque eadem arte alios instituere. Inde in Gallograeciam, Amysum, hybernatum concessit. Iisdem in regionibus exercitum quoque hyemandi causa collocat, uere ineunte ad Euphratem cum copiis suis reuersurus, propterea quod die noctuque animum fatigabat cogitando, quonam modo aut Ismahelem, hostem sibi acerrimum, bello superaret, aut pace cum ipso facta Achimathis fratris filium per pacis conditiones in suam redigeret potestatem, ne esset in familia Othomana, quem praetoriani, ut est uulgus mobili ingenio et


1032. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 249 | Paragraph | SubSect | Section]

claementiamque potius uictoris quam uim experiatur. At ubi uident regulum deditionem auersari, ac malle mortem oppetere quam manibus hostium se ultro offerre, rati tolerabilius seruitium deditis fore quam ui subactis, paciscuntur cum Selyne, ut quos agros tenuissent, eodem modo in posterum quoque tenerent; hominem circumsistunt atque uinciunt, uiuumque ad hostem adducunt. Quem Selynes, ut erat amicis, nedum hostibus implacabilis, extemplo iugulari iussit, regionique cui ille praefuerat, praesidium imponit. Mox aestate iam exacta Constantinopolim


1033. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 250 | Paragraph | SubSect | Section]

finibus se tenuit, sed Selynes quoque, superbissimus Turcarum rex, legatos gratulatum pacemque petitum ad Sigismundum misit. Quandoquidem Polonorum amicitiam non minus sibi quam Hungarorum necessariam censeret, propterea quod regem Hungarum, utpote ex fratre Sigismundi natum, non modo cum Polono foedere, sed etiam sanguine iunctum haud ignorabat, cum quo sane pacem habere, ut supra demonstratum est, magnopere cupiebat, quoad cum Ismahele Sopheno debellatum foret. Atque eo magis Selynes cum Polono amicitiam facere optabat, quia compertum habebat


1034. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

Qua obtenta coadunatas uires suas contra Syriae ac Aegypti reges in campum educit; seruorum imperii ortus apud Aegyptios: quamdiu durauerit et quomodo euersum fuerit. Itaque Selynes pace cum finitimis Christianis composita totas uires suas ad orientem conuertit, non modo Ismaheli, sed etiam Cansauo Cauirio, Syriae ac Aegypti regi, infensus, eo quod ei per legatos denuntiarat, ut quia filius Alaudolae in Aegyptum ad se confugisset aeque ac ad summum Machomethanae religionis pontificem, ad cuius officium de controuersiis Machomethanorum


1035. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

armis subegisse quam sublato seruili dominatu in libertatem uindicasse. Mos erat apud Aegyptios, ex quo illa gens in Machomethanam sectam concessit, e cohorte eorum, qui literis eruditi et imprimis legum consulti essent, caliphem (ita summum antistitem appellant) constituere. Hic non modo sacra et quae ad religionem pertinent curabat, sed etiam de publicis ac priuatis controuersiis cognoscebat, maiestateque, imperio, ac potentia secundus a rege habebatur. Reges igitur Aegypti, quos Machomethani solidanos uocant, pulsis e Syria Christianis, quibuscum ad annum


1036. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

ignauiam regum in consilio habens, totas imperii uires paulatim ad se trahendo, eo magnitudinis deuenit, ut regia auctoritas in dies despectior breui fere extingueretur. Adempta regibus ui imperii, equites quoque, quorum opera res Aegyptia stabat, modo in commeatus mittendo atque in uarios militares usus ablegando, modo tamquam emeritos in agros deducendo, prope exauctorauit, nullo eorum uacationis et ocii dulcedine astum caliphis sentiente. Caeterum quum circumspectus homo crederet nullum imperium sine militari manu posse


1037. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

totas imperii uires paulatim ad se trahendo, eo magnitudinis deuenit, ut regia auctoritas in dies despectior breui fere extingueretur. Adempta regibus ui imperii, equites quoque, quorum opera res Aegyptia stabat, modo in commeatus mittendo atque in uarios militares usus ablegando, modo tamquam emeritos in agros deducendo, prope exauctorauit, nullo eorum uacationis et ocii dulcedine astum caliphis sentiente. Caeterum quum circumspectus homo crederet nullum imperium sine militari manu posse consistere, adiecit animum ad milites ex seruis instituendos,


1038. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section]

ea propria sit regum, et utilitas uictoriae inter nos futura est communis. Caeterum si unquam ulli homines egregiis facinoribus perpetuam famam merito consequuti sunt, ego una uobiscum (quippe sine uestra uirtute nihil praeclari geri potest) eo decore dignus ab omnibus existimabor, modo in praelio, quod instat, forti ac parato animo pugnaueritis, propterea quod liberatores nos Machomethani nominis omnia secula laudibus ferent, si grauissimum Cercassorum iugum Aegipto et Syriae dempserimus. Nulla enim unquam gens saeuius, uiolentius, intemperantius, magisque


1039. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 255 | Paragraph | SubSect | Section]

erat, concitatis equis Cercassos dissipatos insequuntur, caedunt, capiunt, spoliant, equos hostiles abripiunt, plures tamen hostium interimunt quam capiunt, propterea quod Cercassi non ita omnes perculsi erant, quin quidam eorum interdum continerent se ab effusa fuga atque in hostem uersi non modo repugnarent inconsultius inuectis, sed etiam pauci pluribus resisterent. Qui ubi eo fuga acti sunt, quo tormentorum tela adigi non poterant, haud contemnendo agmine collectis a pauore animis constiterunt, quasi in pugnam reddituri. Sed quia Consauus in fuga mortem oppetierat, uoluntariam


1040. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 255 | Paragraph | SubSect | Section]

siue sibi ipsi mortem consciuerit, siue dolore nimio, et erat exactae iam aetatis, subito exanimatus sit, infracto animo rerum mutationem et saeuientem nequiuisse pati fortunam. Selynes satis gnarus fuga hostium non modo Syriam sibi esse concessam, sed etiam Aegyptum apertam, eo magis, quia Cahirius, Heliopolitanae regionis praefectus, transfugio suo magnam Cercassorum partem ad Turcaicum imperium inclinaturus uidebatur ― quippe is statim post hoc praelium se urbemque Heliopolim in ditionem Turcaicam


1041. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 258 | Paragraph | SubSect | Section]

circumducti a transfuga ad aliam portam, qua nullae insidiae structae erant, moenia aggrediuntur. Quos ut successisse muris Cercassi uiderunt, instructa intra portam acie cum magno tumultu erumpunt, tantamque stragem hostium faciunt, ultima desperatione animos irritante, ut non modo Turcas submouerint a moenibus, sed etiam in castra trepidos redegerint. Selynes conuocatis ducibus suis acerba eos increpuit oratione. Qui terror , inquit, hic inconsultus est, hostem toties uictum atque intra moenia urbis compulsum formidatis, quae sola totius regni


1042. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 258 | Paragraph | SubSect | Section]

sustinuerunt, nunc fractos, ac pene deletos fugitis, uultus errumpentium aspicere non audentes. Quare nemo uestrum speret se unquam Europam uisurum, aut in patriam reuersurum, nisi hostium sede expugnata. Itaque crastina die, quum praelium inibitis, memineritis non modo ferociam hostium contundere, sed etiam urbe capta finem belli ac laboris imponere. His dictis ad corpora curanda duces dimittit, de exitu rerum ualde anxius. Videbat enim copias suas, etsi uictrices, tamen multis praeliis


1043. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

domini conqueri ― qua apud iudicem probata, cogitur dominus seruum uendere et praecio accepto eum emptori in seruitutem tradere. Sinon igitur a Bazethe benigne exceptus, artibusque studiorum liberalium excultus, breui ad praefecturam prouinciae prouectus est. Mortuo Bazethe non modo ei eadem dignatio retenta, sed etiam aucta. Postridie eius diei, quo Sinon ceciderat, Selynes ratus hesternum praelium magis Sinonis morte quam uirtute hostium ad spem non respondisse, repetit oppugnationem,


1044. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 260 | Paragraph | SubSect | Section]

et quia urbem non captam, sed liberatam Selynes uideri uolebat, et quia, ut fortis est armatum hostem persequi, ita magnanimi inermibus parcere. Velim Christiani hanc Machomethani hominis mansuetudinem in expugnandis urbibus imitarentur, quorum plaerique, quum urbes ui capiunt, non modo caedibus ac direptionibus non temperant, sed etiam ubi egesserint omnes deuictorum fortunas, in pudicitiam foeminarum, ne religione quidem sacris parcentes, impii homines impetum faciunt, putantes tum maxime se uictoria


1045. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 260 | Paragraph | SubSect | Section]

habet, exseuiret, et uis Turcaica aliqua ex parte senesceret. Putabat enim, ut sunt plaerique homines suae spei nimium indulgentes, Turcas haud diutius imperium Aegypti retenturos, quippe quae longo terrarum spatio, non modo ab Europa atque Asia, sed etiam ab ipsa Syria esset dirempta. Selynes interfectis aut fugatis Cercassis, qui Caërium tam pertinaciter armis tutati fuerant, castra extra urbem communiuit, deinde Ionam Dalmatam iussit pecuniam regiam conquirere, quae quidem multo maior spe et fama inuenta est,


1046. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

coeli salubritate, tum inde egredi ualetudine prohibitus. Nam dum iter per Syriam facit, in grauissimam inciderat febrim, quam ubi haud parum remissiorem sensit, morbumque posse iam se sustinere, commissa Iamberdino Damasci et totius fere Syriae tutela modicis itineribus, modo rheda, modo lectica, interdum equo uectus Cilitiam petit, multisque diebus in Asia consumptis tandem Constantinopolim corpore ualde affecto, utpote itinere et longa ualetudine conflictato, peruenit. Inde Hadrianopolim concessit, ratus Hadrianopolitanum coelum


1047. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

tum inde egredi ualetudine prohibitus. Nam dum iter per Syriam facit, in grauissimam inciderat febrim, quam ubi haud parum remissiorem sensit, morbumque posse iam se sustinere, commissa Iamberdino Damasci et totius fere Syriae tutela modicis itineribus, modo rheda, modo lectica, interdum equo uectus Cilitiam petit, multisque diebus in Asia consumptis tandem Constantinopolim corpore ualde affecto, utpote itinere et longa ualetudine conflictato, peruenit. Inde Hadrianopolim concessit, ratus Hadrianopolitanum coelum corpori suo ad


1048. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

prolapsa exanimarint aedificia. Et quia diutius terra mouerat, magno incolarum metu ac solicitudine, plaerisque arbitrantibus terrae motum semper fere aliquem futurum praenuntiare euentum, auertendae coelestis irę causa non modo crebrae per faerias supplicationes habitae sunt, sed etiam templum Christo ad patrem abeunti a senatu Ragusano uotum, eo quod eo ipso die, quo Christus quondam nube circumfusus in coelum sublatus est, tremor ille terrae


1049. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

creatis negocium demandatum, Danieli Rhestio, Demiano Minutio, Petro Seorgio, qui quidem e sua, simul et ciuitatis dignitate absoluendum curarunt. Interim dum templum erigitur, terra moueri desiit, Selynisque mors, qui non modo Rhacusanam ciuitatem, sed etiam caeteros Christianos pariterque Machomethanos maxime conterruerat, opportune nunciata est, credidereque Rhacusani, ut sunt plaerique mortalium ad spem suam ampliandam prompti, illum terrae


1050. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 266 | Paragraph | Section]

domum, in qua esculenta rogatoribus peregreque aduenientibus perpetuo ministrantur. Loco autem bonam Aegyptiorum uectigalium partem attribuit, unde tam templi sacerdotes quam hi, in quos benignitas conferenda esset, necessaria capere possent. Porro apud Machomethanos non modo reges, sed etiam omnes magnae fortunae uiri templa hospitalibus aedibus adiunctis aedificant, easque domunculis exornant et commodis pro facultatibus instruunt. Auctor templi sepulchrum sibi in eodem templo constituit ac fato functus eo infertur, in aedibus uero templo


1051. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

decertandum esset, armisque gloria quaerenda, satis honestam causam belli aduersus Hungaros ineundi mihi esse existimarem. Quippe semper magnorum uirorum in numero habiti sunt, qui augendo armis imperio gloriam suam excoluerunt. Nunc uero, quum sim insigni iniuria lacessitus, non modo iustam belli causam, sed etiam neccessariam mihi obuenisse arbitror. Nam quum legatio iure gentium ubique sancta sit, eam Hungari temeritate ac superbia, spreto Othomanorum fastigio, dupliciter uiolarunt, et quod legationi nostrae noluerint respondere, et quod legatum ipsum in


1052. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

ab iuuenta finitimis circa omnium accolarum bellis, naturae concessit, Hungari otio tantum et luxui indulsere, omnique fere cura militiae administrationisque regni abiecta. Quo fit, ut ne iustus quidem exercitus noster, sed manus praedatoria fines Hungarici regni nostro imperio adiunctos non modo impune continenter incurset, sed etiam ita iam deuastarit, ut pene cultoribus desertos reddiderit. Magna pars nobilitatis Inferioris Dalmatiae, quam Choruatiam appellant, fessa populationibus aedes suas et castella colonis abactis uacua reliquit, permisitque imperium nostrum


1053. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

possidemus: si Hungari quoque certamen tentauerint, eandem sibi, quam coeterae gentes, quae cum Turcis pugnare ausae sunt, polliceantur fortunam. Sed nec magnifaciendos censeo regis Hungari cognatos et affines principes. Nunquam hi ulla fideli societate atque amicitia coire poterunt: modo eos ambitio, modo inuidia, modo odium disiungit. Ad haec nemo in alterius gratiam pecuniam suam, sine qua nullam expeditionem persequi possumus, absumere et militiae labores subire facile in animum inducit. Nam quae homines chara habent, his, ut ita dixerim, incumbunt, et in


1054. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungari quoque certamen tentauerint, eandem sibi, quam coeterae gentes, quae cum Turcis pugnare ausae sunt, polliceantur fortunam. Sed nec magnifaciendos censeo regis Hungari cognatos et affines principes. Nunquam hi ulla fideli societate atque amicitia coire poterunt: modo eos ambitio, modo inuidia, modo odium disiungit. Ad haec nemo in alterius gratiam pecuniam suam, sine qua nullam expeditionem persequi possumus, absumere et militiae labores subire facile in animum inducit. Nam quae homines chara habent, his, ut ita dixerim, incumbunt, et in eroganda pecunia


1055. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

eandem sibi, quam coeterae gentes, quae cum Turcis pugnare ausae sunt, polliceantur fortunam. Sed nec magnifaciendos censeo regis Hungari cognatos et affines principes. Nunquam hi ulla fideli societate atque amicitia coire poterunt: modo eos ambitio, modo inuidia, modo odium disiungit. Ad haec nemo in alterius gratiam pecuniam suam, sine qua nullam expeditionem persequi possumus, absumere et militiae labores subire facile in animum inducit. Nam quae homines chara habent, his, ut ita dixerim, incumbunt, et in eroganda pecunia suae quisque rei potius quam


1056. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

quisque rei potius quam amici rationem ducit. Quum igitur neque Hungarorum uires incoeptis nostris moram inicere possint, neque illis auxilii externi spes ulla sit, nullo repugnante uictoriam, quam nemo Othomanorum regum ad hanc diem consecutus est, domum de Hungaris reportaturi sumus, modo cunctatio nostra eorum socordiam ac negligentiam non stimulauerit, torporemque, quo iam trigesimum annum marcescunt, excusserit. Hungarorum in regem suum improbitas; Tartari a Turcis in Polonos immissi magnam suorum cladem patiuntur;


1057. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

studio achangias uocant, ultra Danubium miserunt, qui fines ibi Hungaricos populando non sinerent Transistranos Pannoniis adiungi, nec ullam his opem inde afferri. Qui tandem traiecto Danubio, non ausus Transistranam ingredi Hungariam ― saepius enim ibi profligatus fuerat ― non modo nulla re memorabili gesta, sed ne uiso quidem hoste in Moesiam, unde uenerat, regressus est. Caeterum Turca, ne ea parte, qua Sauus Danubium illabens Tauruni muros praeterfluit, nauibus quicquam ab Hungaris in urbem importari possit, aliquot dyerotas e Ponto per Istrum aduerso flumine,


1058. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section]

simulationem ad scelera ipsorum excusanda haud omnino infacundi ― nulli Christianorum, quos in potestate posthac, uel fide interposita, habuit, pepercit. At Hungari ubi accepere Turcarum regem cum ingenti exercitu fines Pannoniae inuasisse atque ad Taurunum castra posuisse, quia pacis modo incuriose id temporis agebant, trepidare coeperunt, pauoreque ac consternatione impediti, nihil, quod salubre esset, expediebant. Tandem terror instans coegit eos ad consultandum, quonam modo obuiam praesentibus periculis iretur. Itaque peractis Christiano ritu diuinis rebus regem


1059. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section]

cum ingenti exercitu fines Pannoniae inuasisse atque ad Taurunum castra posuisse, quia pacis modo incuriose id temporis agebant, trepidare coeperunt, pauoreque ac consternatione impediti, nihil, quod salubre esset, expediebant. Tandem terror instans coegit eos ad consultandum, quonam modo obuiam praesentibus periculis iretur. Itaque peractis Christiano ritu diuinis rebus regem armatum de more Hungarico equum ascendere, delectumque militum habere decernunt, misso prius Romam ad pontificem Leonem Decimum oratore, qui et periculum regni Hungarici indicaret, et pecuniam


1060. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

hunc modum apud pontificem fecisse: Omnibus qui Christiano nomine censentur, Pater Beatissime, opem tuam implorantibus, te adesse et auxilium conferre decet. Tu enim omnes Christianos aeque ac parens liberos fouere, hisque consulere debes, nec modo externa et fortunae bona pro his erogare, sed etiam, ut Christus ait, uitae proprie, si res poposcisset, non parcere. Quandoquidem princeps es Christianae reipublicae et pastor ouium, pro quibus ipse Christus cruci affixus sanguinem suum fudit, tuaeque Ecclesiae res decoquit, quam immanis


1061. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

aeque censent Hungari, uti se pecunia, qua exercitum hosti obiciendum parent, iuues, ne quid interim, dum consilia eorum re subita torpent, regnum Christianae reipublicae deditissimum, ualdeque ad contundendam hostium ferociam ob propinquitatem opportunum, detrimenti capiat. Quo facto non modo Hungaros ad sese tutandum excitabis, sed etiam hosti ingentem inicies metum, cogesque illum non de Christianis oppugnandis, sed de se ipso defendendo cogitare. Nempe ubi ille intellexerit rem Hungaricam tibi curae esse, statim animo concidet. Non enim illum fugit pontificem Romanum


1062. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

et atroci negocio coactis, neccessario e duobus alterutrum subeundum erit: aut enim aliquid de finibus suis hosti obuiam non eundo deperdent, aut foedus conditionibus ab hoste latis inibunt. Quod si ― quam pestem Christus auertat ― usu uenerit, non modo ad Hungariam subigendam hostibus prope diem aditus patebit, sed etiam ad Italiam imperio Turcaico adiungendam gradus factus erit. Nam Turcae ita instituti sunt, Pater Beatissime, ut qui illis osculum obtulerit, eius nasum dentibus impetant. Nunc etiam Turca,


1063. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

perorauit, pontifex paucis ita respondit: Auxilio uos, Hungari, dignos censemus, sed quia nulla in aerario pecunia est, qua uobis hoc tempore opitulari possumus ― nam et nos exercitum alere cogimur, in cuius stipendium non modo uim magnam ecclesiasticae pecuniae, sed etiam mutuo accaeptae exhausimus ― uosmet ipsi uobis nunc consulite. Quum autem status Italiae tranquilior fuerit, Hispanique ac Galli, quod propediem futurum est, inter se foedus inierint, curae nobis res Hungarica erit.


1064. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 277 | Paragraph | SubSect | Section]

quam his subesse, qui pontifici Romano aeque ac principi Christianae Ecclesiae parent. Nempe alteri alteros siue mentis insania, siue nescio qua Dei in Christianum nomen ira numero impiorum ac sceleratorum habent, scismaticosque et sacris arcendos putant, quamquam utraque Ecclesia, modo absit uerborum pernitiosa contentio, idem de Deo sentiat, ceremoniis tantum, non autem religione, altera ab altera differens. Quis enim neget Graecam Ecclesiam, aeque ac Romanam, uiros Deo accaeptissimos et inter diuos a sanctis patribus relatos tulisse, quorum quidem natales dies


1065. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 279 | Paragraph | SubSect | Section]

in nauim traiectis eas clauis ferreis pollicis crassitudine confixas reuinxit. Atque ubi aduersus uim fluminis satis firmauit, asseribus ualidis roboreis iniectis superinstrauit, quorum capitibus utraque ex parte aliis trabibus compressis ea firmitudine opus effecit, ut non modo equites commeantes, sed et currus tormentis aeneis onustos pons sustineret. Quem praeterea firmis catenis ad utramque fluminis ripam ita fabre alligauit, ut si forte amnis himbribus intumescens ripas excessisset, pontem nequaquam rescinderet, sed una cum subiectis nauibus


1066. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 280 | Paragraph | SubSect | Section]

omnes, qui Sumonii obsessi fuerant, uigor animi destituerat, quin ex his quidam uirum sese dignum Hungarico nomine ostenderet, cuius quidem non indignum uidetur et locus admonet memorabile facinus attingere. Hic quum uidisset ingenteis hostium copias oppido circumfusas, nec ullo modo his resisti posse, atque iam metu omnibus consternatis de deditione urbis cum Turca agi nihilque reliqui circumsesso a tanta hostium multitudine praeter honestam mortem esse, auersatus eam deditionem, quam sane aut mors carnificis arbitrio subeunda, aut ipsa morte


1067. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 280 | Paragraph | SubSect | Section]

ne in cuiusquam Machomethani potestatem uiuus ueniret. Itaque sumptis armis equoque conscenso porta erupit, atque in confertos hosteis praesenti animo se immisit, caesisque quibusdam hostium, qui sese ei obtulerant, pugnans magna omnium admiratione cecidit. Cuius animi altitudinem, modo Christianum hominem deceat malle ad mortem et certam perniciem ruere quam in seruitutem incidere, si caeteri Hungari imitari in animum induxissent, Sauum amnem Turcae haudquaquam traiecturi fuissent. Coeterum, quoniam Taurunum ab omnibus


1068. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 281 | Paragraph | SubSect | Section]

tormenta ad Chaualam oppugnandam, ut supra demonstratum est, Tauruno exportarat, atque a Turcis inde repulsus, dum inconsulte fugit, hostibus reliquerat, nec loco amissorum alia Hungarorum principum negligentia restituta erant. At oppidani, qui omnes fere Moesi erant, non modo pro nudata moenibus patria corpora sua non opponere, sed ne ligneas quidem munitiones, incertum perfidia, an metu et consternatione animorum stupentes, comminisci. Itaque priusquam Turcae admouerent


1069. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 283 | Paragraph | SubSect | Section]

assueti, non autem ullis iustę militiae artibus eruditi, ob idque obsidionis impatientes, ratique insuper metu interprete sese una cum liberis ac coniugibus in hostium potestate mox futuros, omniaque indigna ac acerba passuros, de deditione etiam cum Blactio et Iano agere coeperunt, modo praecibus, modo minis homines fatigando suadendoque, ut quia et omnium rerum inopia iam urgeret, et de regia ope spes incisa esset, mallent uictoris gratiam arcem tradendo inire quam ab hoste una cum omnibus foede trucidari. Tandem quia Hungari etiam


1070. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 283 | Paragraph | SubSect | Section]

ullis iustę militiae artibus eruditi, ob idque obsidionis impatientes, ratique insuper metu interprete sese una cum liberis ac coniugibus in hostium potestate mox futuros, omniaque indigna ac acerba passuros, de deditione etiam cum Blactio et Iano agere coeperunt, modo praecibus, modo minis homines fatigando suadendoque, ut quia et omnium rerum inopia iam urgeret, et de regia ope spes incisa esset, mallent uictoris gratiam arcem tradendo inire quam ab hoste una cum omnibus foede trucidari. Tandem quia Hungari etiam inuiti ad arcem


1071. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 285 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcarum uirtute sermo esset ortus, Turcaeque ex composito sermonem ad contemptum Hungarorum traherent, Blactius fortunae, in qua erat, parum memor arcanaque ac tacenda per uinum male dissimulans, ausus est dicere, si sibi uiginti millia Hungarorum data fuissent, non modo se Turcarum exercitum in fugam coniecturum fuisse, sed etiam ipsum Salomonem uiuum capturum. Nihil enim roboris in exercitu Turcaico fuisse affirmauit, sed tantum eum tentoriorum ac camelorum, et hominum incondita multitudine conspicuum extitisse. Quae uerba ubi ab


1072. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

filii, simul reprehensionis impatientia prope amens, dum socrum ab se amouere nititur, pugione haud sane letali uulnere percussit. Est autem mos apud Turcas tam uxoribus quam filiabus regum pugionem zonae alligatum quasi quaedam dignitatis insignia gestare. Mors reguli non modo Salomoni, quum et per se orbitas patrio animo grauis sit, sed etiam toti regiae omnibusque Turcarum principibus maximo luctui ac dolori fuit. Nam et regis orbitatem miserabantur, utpote quem omnes ob singularem humanitatem uero prosequebantur amore, et cura publicae


1073. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section]

cultum magnopere respiceret. Quamquam ferunt illum Florentino astu alieni abstinentiam in paruis praestruxisse, nec tenui mercede ab honesto recessisse, ut et cupiditati suae non sine operę precio satisfaceret, et iuditia de se hominum haud negligere interdum uideretur. Quo circa non modo ipse, sed etiam pontifex quasi a Iuliano deprauatus male audiebat. Est enim auaritia, praesertim in sacerdote, ualde detestanda, atque ad omnium obloquia exposita. Vnde quum pontifex inuidiam euitare cupiens accitum ad se Iulianum


1074. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

21 * causam (post praesulatus) suppl. g: causam (post solum modo) suppl. KZ 22 * regiones KZ: regionis M


1075. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

* post Alberthus exp. ubi perspexit Casouiam praesidio satis firmo, murisque, ac fossis munitam, haud quidam posse expugnari, oppidanorum praesertim animis, non modo a timore iam receptis, sed etiam leuis armaturae praesidio ad repugnandum paratis M: deest in AKg: habent Zr


1076. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

fortitudinem MA 93 * post foret exp. quippe ocium sicut in priuato, modo sit honestum, haud uituperandum, ita in principe ignauiae proximum, belloque assuetis ualde ingratum; ad haec quod delinquentium peccata eius socordia impunita essent, maximamque ob id infamiam subibat, tum quod ultimam fere pecuniae


1077. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

dum parum caute ab agresti consciis redduntur, interceptae, proditionem manifestam fecerunt. Itaque coniurati deprehensi, quaestione habita conuicti, meritas patriae poenas dedere; omnibus, qui sanguine eos contingebant, non modo huiusce poena laetis, sed etiam supplicii paene exactoribus. Ferunt enim quendam, cuius fratris filius coniurationis damnatus erat, purpurea ueste indutum in foro inambulasse, dum de coniuratis poena caperetur.


1078. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

metumque, qui non uanus esse uidebatur, in suam defensionem contulissent. Itaque, licet Rhacusanorum studium et fides erga regem omnibus satis nota essent; cupiditas tamen alieni agri causam eorum euertit. Nempe Rhacusani non modo imperium insularum quaerebant, sed etiam priuatas possessiones, prauo consilio inito, sibi uendicare conabantur, mercaturae consuetudine, proprium magis, quam publicum emolumentum sequentes.


1079. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

inimico animo regiones ad patris imperium spectantes, Turcica manu sibi adiuncta, deuastando peruagatus est, ut hoc in primis certamen, Turcis aditum in Dalmatiam aperuerit, et Cosaciam familiam extinxerit, Rhacusanamque ciuitatem, non modo tributariam fecerit, sed etiam in Turcicam seruitutem paene redegerit. Nimirum, ita plerumque usu uenire solet, ut, qui hostem alienis armis uincere nititur, iisdem se ipse superetur; nec multo leuius uictori, quam uicto accidat. Quod


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.