Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: futurum

Your search found 538 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 130-176:


130. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 437 | Paragraph | SubSect | Section]

extorres incertis sedibus per orbem uagari dispersos. Nunquam antea ne propter idolatriam quidem longiorem seruitutem experti sunt. Nec tamen errorem suum deponere cogi ullis aduersitatibus queunt, ut Christum confiteantur. Fleuit ergo misericors Dominus non futurum urbis excidium, sed animarum, quas saluare uenerat, si in ipsum credere uoluissent, interitum. Quare autem etiam ista, quę nunc uidemus, patiantur, declarat dicens, eo quod non cognouerit tempus uisitationis suę. Quia uidelicet ipsum, qui tot ante seculis eis promissus


131. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 448 | Paragraph | SubSect | Section]

ego uolo — inquit — sed sicut tu. Si enim liberari ab aduersis, quę patimur, poscimus, utrum nobis, si liberemur, profuturum sit, ignoramus; et bonum aliquod temporale petendo, utrum expediat ad animę salutem, nescimus. Talia ergo, si nobis conducibile futurum sit, uoluntati eius, qui solus nouit omnia, committamus. Transire quippe a se calicem passionis petiit Iesus, quia pati ut homo exhorrebat, ut Saluator uolebat, ut Deus disponebat. Et quoniam recedens a discipulis pręmiserat ***corr. ex


132. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 489 | Paragraph | SubSect | Section]

ego unigenitum, ego totum meum non lugebo ab impiis iniquissime damnatum, sęuissime excruciatum et iam in morte anhellantem? Ego te, nate, non de homine, sed Spiritu Sancto concepi, sine doloribus peperi teque inuiolata uirginitate in lucem ęditum meis huberibus alui. Hoc mihi futurum angelus de cęlo missus nunciarat, plenam gratia dixerat et Elizabeth, cognata mea, cum prophetaret, benedictam inter mulieribus cecinerat. At nunc plena sum moerore, plena angustiis. Versa est in contrarium benedictio et gratia mutata est in tribulationem. Ego te genitum


133. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 521 | Paragraph | SubSect | Section]

propheta et prędixit hanc in Christum puerum futuram Herodis persecutionem, ut agnoscamus eum, in quem Herodes tanto exarsit furore, uerum esse Messiam, uerum Christum, et Iudeos quidem intantum errare, ut nec suis prophetis satis credant. Quoniam uero tam immane facinus futurum cognouit Hieremias, ideo puto eum Rachelem, quę iam sepulta fuerat, nominasse, ut ostenderet non solum uiuis, sed etiam mortuis miserabile fore spectaculum illud puerorum inter prophanas siccariorum manus flentium, dum necarentur, et ipsarum matrum circa illos


134. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 522 | Paragraph | SubSect | Section]

erant. Frustra autem Herodes sęuitiam suam in pueros exercuit. Non poterat interfici Dominus, nisi quando pro omnibus semet interficiendum offerret. Herodis igitur manibus elapsus fugit in Aegyptum, ut diximus. Deinde illo uita defuncto reuersus est. Hoc quoque futurum prospexerunt sancti prophetę. Esaias: Ecce Dominus — inquit — ascendet super nubem leuem, et ingredietur Aegyptum. Et mouebuntur simulachra Aegypti a facie eius. Tunc enim illum in ulnis suis gestauit mater. Quę ideo nubes leuis dicitur,


135. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 523 | Paragraph | SubSect | Section]

ut cuncta, quę futura erant, pręuiderent uel pręnunciarent, cum satis esset maximam eorum partem prędixisse, cui reliqua, quę prętermittebantur, minime repugnare uiderentur. Possumus tamen et huiusce negocii figuras quasdam de Veteri Instrumento in medium adducere, quę id futurum indicasse non incongrue existimari poterunt. De quatuor pueris Israhel in Babylone captiuis diuina narrat historia, quod dederit eis Deus scientiam et disciplinam in omni libro et sapientia, Danieli autem, qui primus ex illis erat, intelligentiam uisionum et somniorum. De


136. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 524 | Paragraph | SubSect | Section]

ut illa horum typum atque figuram fuisse agnoscas et Legem — ut Apostolus inquit — pędagogum fuisse ad Christum umbramque cessare oportere, postquam illuxit ueritas. Dicamus igitur, quę olim pręcesserunt baptisma istud, quo nunc credentes sanctificantur, ut futurum significarent, deinde reliqua, quę proposuimus, tractaturi. *corr. ex qui Huius sacramenti figura fuit arca Noe in aquis seruata, ex qua nouum hominum genus prodiit, ueteri per diluuium deleto; Mare rubrum aduersarias


137. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 526 | Paragraph | SubSect | Section]

spe futuri boni. Quod frustra quidem ab illis speratur, qui extra Ecclesiam sunt. Porro sacramentum hoc per illud quoque significari certum est, quod in alio psalmo dicitur: Super montes stabunt aquę. Non dicit stant, sed stabunt. Futurum enim erat, ut omnem seculi altitudinem baptismi superaret altitudo, per quem fideles animę de terra ad cęleste regnum transferuntur. De quibus dicere possis: Aquę, quę super cęlos sunt, laudent Dominum. Talia lauacri salutaris pręmia fore


138. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 529 | Paragraph | SubSect | Section]

ita eodem munimine Christus usus diabolum superauit, ut nos doceret, quomodo pugnare aduersus uoluptatum illecebras inimicique dolos debeamus, si uincere et cum ipso, qui uicit, uolumus regnare. Porro demon superatus (ut in Euangelio est scriptum) recessit ab eo. Quod futurum Abacuch propheta uidit, qui ait: Ante faciem eius ibit mors, et egredietur diabolus ante pedes eius. Recte ac uere mors dicitur is, cuius inuidia mors in orbem terrarum introiuit. Sed mortem istam Christi crucifixi mors expulit et eiusdem resurrectio nobis


139. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 531 | Paragraph | SubSect | Section]

eius, et uocabitur nomen eius Admirabilis Consiliarius, Deus Fortis, Pater futuri seculi, Princeps pacis. Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis. Idem alibi: Vę, qui dicit patri: Quid generas? Et mulieri: Quid parturis? Illis utique uę istud futurum denunciatur, qui Christum denegant uel de Patre genitum ante omnia tempora uel de matre in tempore. Iterum alibi: Propter Syon — inquit — non tacebo, et propter Hierusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor uirtus eius, et saluator eius ut


140. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 551 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsorum tanquam aquam in circuitu Hierusalem, id est in Ecclesia Christi. Nihil est enim crudelitatis, nihil sęuitudinis, quod pręterierint impii exerceri in martyres Christi. Decretum certumque erat illis obsistere totis uiribus, ne Christus pro Deo coleretur. Hoc futurum** iam in psalmis prędictum fuerat *corr. ex. morticinia ** corr. ex. fnturum d icente ad Deum Propheta: Qui oderunt te, extulerunt caput. Super populum tuum malignauerunt


141. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 554 | Paragraph | SubSect | Section]

terra patitur, sed uincit potentissimo Domino adiuuante, et in cęlo pace fruitur atque cum angelis in Domino gloriatur.Porro, ut paulo plenius de illa loquar, Ecclesia Christi congregata est ex iis, qui Saluatoris aduentum uel futurum fideliter expectarunt uel pręsentem prompte pleneque susceperunt. Congregata est igitur ex patriarchis, ex patribus, ex prophetis, ex apostolis, ex doctoribus, ex martyribus, ex uirginibus, ex uiduis, ex coniugatis in diesque augetur ex omnibus in Christo credentibus et


142. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 555 | Paragraph | SubSect | Section]

quia iter ad beatitudinem ignorabat, uidua erat, quia non habebat uirum, cui iuncta filios Abrahę generaret ideoque sterilis appellabatur. Postea talibus impedimentis libera gaudere coepit per apostolos instructa, per Spiritum Sanctum illuminata in agnitionem ueritatis. Quod futurum uidens Esaias propheta: Lętabitur — inquit — deserta et inuia, et exultabit solitudo, et florebit quasi lilium. Germinans germinabit, et exultabit lętabunda et laudans. Rursum alibi ait: Non uocaberis ultra derelicta, et terra tua non


143. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 556 | Paragraph | SubSect | Section]

Ad quam Esaias ait: Lauda sterilis, quę non paris; decanta laudem, et hinni, quę non pariebas, quoniam plures filii desertę, magis quam eius, quę habet uirum. Siquidem in Iudeis coepta est Christi Ecclesia, sed in gentibus multiplicata et dilatata. Futurum hoc Spiritus Sanctus reuelauerat per prophetas. Hieremias: In tempore illo — inquit — uocabunt Hierusalem solium Domini; et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Hierusalem. Et ipsamet in psalmis se dilatatam gloriatur ad


144. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 566 | Paragraph | SubSect | Section]

gladio salutiferę separationis, ut, qui credere uellent, ab incredulis dissiderent et saluarentur. Ideo ait: Veni separare hominem aduersus patrem suum, et filiam aduersus matrem suam, et nurum aduersus socrum suam; et inimici hominis, domestici eius. Hoc ita futurum prędixerat Micheas propheta. *corr. ex querere Vbi uero ad prędicandum se uenisse dicit, nonne omnis Euangelii prędicatio in eo spectat, ut consulatur hominum saluti? Pręterea non uenit, ut faciat uoluntatem suam,


145. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 569 | Paragraph | SubSect | Section]

conuertantur* et sanentur**. Quomodo ergo illis incredulitatis crimen Quęstio ascribetur, si Deus pręcipit, ne intelligant, si propheta orat, ut cęci fiant? Si tamen quicquid dicitur non iussum sed, quod futurum erat, prędictum intelligatur, facile noscitur peccatis pręcedentibus non meruisse eos, ut illuminentur ad intelligentiam spiritalem et ad Messiam, qui iam uenerat, agnoscendum, ut ex hac eorum cęcitate et Christus pro salute hominum crucifigeretur — si enim, ut


146. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 571 | Paragraph | SubSect | Section]

est — inquit — Domus mea domus orationis uocabitur, uos autem fecistis illam speluncam latronum. Hoc a Domino bis factum sentit Augustinus, et primam quidem eiectionem de templo a Ioanne descriptam, hanc uero secundam a cęteris tribus memoratam. Hoc futurum prospexit Zacharias dicens: Non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo. Hoc in psalmis prędictum fuerat dicente ad Patrem Filio: Tabescere me fecit zelus domus tuę. Zelo igitur loci sacri compunctus Dominus aduersus prophanos


147. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 580 | Paragraph | SubSect | Section]

fuit pręuisum. Quod autem necesse est, ut fiat, facienti imputari non debet, sed cogenti. Cui respondebimus Dei pręscientiam non esse hominibus peccandi causam, sed homines, qui semper ex arbitrii libertate peccant, causam esse pręscientię atque ideo fuisse prędictum, quia futurum erat, non autem ideo factum, quia prędictum erat. Alioquin etiam pręsentia, quę esse nouimus, a nostra notione, ut essent, compelli dicerentur, quod nemo quidem, quam dictu quoque absurdum sit, ignorat. Videamus igitur liberum et non necessarium Iudeorum


148. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 582 | Paragraph | SubSect | Section]

increpationes meas neglexistis. Ego quoque in interitu uestro ridebo et subsannabo. Frequenter prophetę pręteriti temporis uerbo utuntur, cum futura nunciant, ut tam certo euentura credantur, quam certa sint ea, quę iam euenerunt. Quod ergo his narratur in preterito, **futurum erat in Euangelio. Vocauit enim eos dicens: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos. Extendit manus, quando curauit ęgrotos, quando suscitauit mortuos, quando clauis confixas monstrauit in cruce. Illi autem tunc despexerunt


149. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 583 | Paragraph | SubSect | Section]

abiecit u endentes de templo cum flagello expellere, a quibus crucem se passurum sciebat. Postremo tunc de interitu eorum risit, cum (sicut ipse prędixerat) a Romanis passi sunt urbis excidium regnique amissionem. Quod ipsum ante per prophetas futurum notificarat. Sed hoc monstrandum alio loco differimus, ne modum partis huius, quam nunc tractamus, excedat oratio. Libet tamen parumper alloqui eos, qui offenderunt in lapidem electum, angularem, probatum, ut esset illis lapis offensionis et petra scandali, ne


150. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 584 | Paragraph | SubSect | Section]

cum Scripturę, cui se credere aiunt, autoritate senserint se superati. Coepit — inquit — Iesus contristari et moestus esse. Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem. Hoc ante in psalmis dixerat pronosticans in futurum: Tribulationes cordis mei multiplicatę sunt. Et in alio psalmo: Quasi lugens et contristatus sic humiliabar. Et quoniam non de sua passione mox futura contristatus est — ad hoc enim uenerat, ut pateretur — sed de Iudę proditione*


151. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 586 | Paragraph | SubSect | Section]

parentum peccatum in horto perpetratum, in horto a Iudeis *corr. ex depręcationis **corr. ex depręcatus ***corr. ex compelebatur c omprehensus* diluere inciperet. Quod quidem futurum Salomon in Canticis testatus est, ubi sponsam Ecclesiam Christo sponso inducit ita loquentem: Veniat dilectus meus in hortum, ut comedat fructum pomorum suorum. Neque enim sponsa ista sponso suo copulari poterat, nisi ille in hortum ueniens impiorum se


152. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 587 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei *corr. ex compręhensus **corr. ex paschatur ***corr. ex retrocędentes u erbi* uirtutem et milites isti sentientes consistere nequiuerunt humique collapsi sunt, prędicente hoc futurum Esaia propheta, qui ait: Vt uadant et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur**, et capiantur. Hoc et in psalmis legimus: Auertantur retrorsum et reuereantur, qui uolunt mihi mala. Vidit talia Iudas ipse, sed ne uiso quidem miraculo


153. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 589 | Paragraph | SubSect | Section]

seditionem fugeret, maledictis probrisque incessuit et lapidibus insecutus est. Abisai autem uindicare uolentem rex inhibuit. Ita et Christus Petro, ut gladium reconderet, quem eduxerat, iussit et ultra sęuire non permisit. Cęteri discipuli metu perculsi diffugerunt. Quod futurum prędixerat eis dicens: Omnes uos scandalum patiemini in me, in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oues gregis. Hoc Zacharię est, sed illic mutatur loquentis persona. Ait enim: Percute pastorem, et


154. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 592 | Paragraph | SubSect | Section]

dolosa — inquit — in corde et corde locuti sunt. Accusabant enim eum de his, quorum exortem esse sciebant, aliud habentes in corde, aliud in ore, innocentem reum esse mortis dicendo. Deinde ueluti iam damnatum contumeliis, quibus poterant, afficiebant. Hoc futurum significare uolens Esaias ait: Super quem dilatastis os, et eiecistis linguam? Nunquid non uos filii scelesti, semen mendax? Ipsius etiam Domini in psalmis lamenta audimus: Confusio — inquit — faciei meę cooperuit me, a uoce


155. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 594 | Paragraph | SubSect | Section]

Qui quęrebant — inquit — mala mihi, locuti sunt uanitates, et dolos tota die meditabantur. Ego autem tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum. Factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones. Id futurum Esaias quoque testatus est dicens: Sicut ouis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. Compertum habuit Pilatus hunc, qui a principibus accusabatur, esse innocentem proponebatque animo dimittere


156. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 595 | Paragraph | SubSect | Section]

et infidelitatis reliquię permanserunt in obstinatis. Deinde, si dimittis hunc — inquiunt — non es amicus Cęsaris. Pilatus igitur, ne apud Cęsarem populi aduersus se delatio aliqua fieret, Iesum flagellis cędi iubet ostenditque flagellatum. Id futurum indicabat Dauid in persona Christi dicens: Ego autem in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. Alibi immanitatem flagellantium exprimit et irridentium procacitatem dicens: Dum confringuntur ossa mea, exprobrauerunt


157. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 596 | Paragraph | SubSect | Section]

purpura induunt, et spinis coronant, et genu flexo — ut Mattheus ait — ante eum illudunt ei dicentes: Aue, rex Iudeorum: expuentesque in eum acceperunt arundinem et percutiebant caput eius. Innocens ergo Dominus peruerso damnatur iudicio, quod futurum uidens Esaias propheta ait: Iustus perit, et non est, qui cogitet in corde suo. Idem futura quasi pręsentia cernens interrogat: Quare rubrum est indumentum tuum, *corr. ex fuit **add.


158. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 597 | Paragraph | SubSect | Section]

maxillam iudicis Israhel. Postquam ludibriis contumeliisque omnia sustinentem affecissent, educunt foras et — ut Ioannes testatur — exiuit Iesus baiulans sibi crucem. Sic Isaac quoque immolari iussus portauit holocausti ligna. Hoc autem futurum innuebat Esaias dicens: Filius datus est nobis, cuius principatus factus est super humerum eius. Crux itaque, per quam glorificatus est, principatus eius fuit, iuxta illud Apostoli: Christus factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.


159. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 600 | Paragraph | SubSect | Section]

satisfaciebat, subiungit: Quę non rapui, tunc exoluebam. Alibi in rabiem furentium inuectus ait: Circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos, dinumerauerunt omnia ossa mea. Hoc futurum et Zacharias uidens ait: Dicetur ei: Quid sunt plagę istę* in medio manuum tuarum? Et dicet: His plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me. Promissum enim dilexerunt, sed exibitum detestati sunt. Eadem ista succincto complexus est sermone Esaias dicens:


160. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 603 | Paragraph | SubSect | Section]

dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Patiebatur itaque offensas ut homo, latroni uero paradisum aperiebat ut Deus. Ipso**** in cruce pendente ab hora sexta usque ad nonam tenebrę factę sunt in omnem terram Iudeę, sicut Euangelistę tradunt. Prędixit autem futurum Amos propheta dicens: Et erit in die illa, dicit Dominus, occidet sol in***** meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis. Hora nona — inquiunt Euangelistę — Iesus clamauit: Hely, Hely, lamazabathani, ut se illum


161. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 606 | Paragraph | SubSect | Section]

dicit: Videbunt, in quem transfixerunt. Primum Scripturę dictum in Exodo habetur, ubi de agno in Paschate immolando lex est, alterum in Zacharia legitur, dicente Domino: Aspicient in me, quem confixerunt. Ipsum autem lateris uulnus in Christi corpore futurum figurę Veteris Legis indicabant. Adam dormiente de costa lateris eius formatur mulier, ut sit uxor eius. De costa lateris Christi uulnerati exiuit Ecclesia, sponsa eius et omnium in Christo credentium mater. Noe aperuit fenestram arcę; emissus inde coruus non est


162. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 607 | Paragraph | SubSect | Section]

capitis exhulceratus sanieque perfusus. Prophetauit Esaias dicens: Et nos reputauimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum. Et alibi idem: A planta pedis — inquit — usque ad uerticem non est in eo sanitas. Eius futurum dolorem expressisse mihi uidetur Hieremias, cum inter lamenta Hierusalem in persona Christi diceret: O uos omnes, qui transitis per uiam, attendite et uidete, si est dolor sicut dolor meus. Qui enim omnium portabat iniquitatem, omnium etiam dolores ipse suo


163. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 612 | Paragraph | SubSect | Section]

manu ipsis imperantium. Imperabant gentibus demones, uana superstitione delusis. Quin etiam fidelibus Iudeis imperabant protoplastorum culpa in inferno receptis. Sed gentili populo in Sophonia loquens: Expecta me — inquit — in die resurrectionis meę in futurum, quia iudicium meum, ut congregem gentes. Post resurrectionem enim Domini apostolis euangelizantibus congregatę sunt gentes in una Christi Ecclesia, quę prius dispersę erant in multiplicem idolorum culturam et inanium ritum deorum. Porro utrosque, hoc est


164. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 613 | Paragraph | SubSect | Section]

et de obsessis recedunt corporibus. Denique sanctissimum Iesu nomen demonibus horror est, nobis refugium, demonibus lassitudo et tristitia, nobis robur et consolatio, nobis scutum nulli aduersariorum telo penetrabile, nulli persecutorum obnoxium iniurię. Quod quidem futurum uidens rursum in alio psalmo eum sanctus Propheta inuocat et ait: Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuę. Arca autem sanctificationis eius homo est, quem pro nobis assumpsit. *corr. ex ipsum


165. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 614 | Paragraph | SubSect | Section]

per Spiritum eis promissum et sancti omnes, qui in te credunt, lętitia repleantur. Ob hoc sane et Abacuch propheta in spiritu cernens mysterium istud orauit dicens: Domine, opus tuum, in medio annorum uiuifica illud. Rem accelerari postulat, et quod in ultimo seculo futurum erat, ut in medio annorum perficiatur, optat. Cui Dominus illud respondere uidetur — sicut paulo ante diximus — in Sophonia scriptum: Expecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meę, in futurum, quia iudicium meum, ut congregem gentes; ut uidelicet


166. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 614 | Paragraph | SubSect | Section]

illud. Rem accelerari postulat, et quod in ultimo seculo futurum erat, ut in medio annorum perficiatur, optat. Cui Dominus illud respondere uidetur — sicut paulo ante diximus — in Sophonia scriptum: Expecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meę, in futurum, quia iudicium meum, ut congregem gentes; ut uidelicet Iudeis ob perfidiam reprobatis ex gentibus mihi congregem Ecclesiam. Post resurrectionem enim Dominus noster misit operarios suos in messem suam, et triticum quidem collegit in horrea, zizania autem


167. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 636 | Paragraph | SubSect | Section]

ne se primam etiam tetigisse iactaret. Quod autem infertur: Nondum enim ascendi ad Patrem meum, spiritaliter intelligi uoluit, ut se cum Patre unum significaret et tunc demum beata uisione a sanctis tangendum, cum uidebitur in Filio Pater et in Patre Filius. Futurum certe istud fides credit, licet ratio intellectus nostri, qualiter hoc futurum sit, non comprehendat.** Maria itaque corpus hominis tangere expetiit, ille magis expetenda proposuit, ut in homine Christo Deum uidere et, quomodo in cęlesti regno sanctis datur, ita tangere


168. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 636 | Paragraph | SubSect | Section]

enim ascendi ad Patrem meum, spiritaliter intelligi uoluit, ut se cum Patre unum significaret et tunc demum beata uisione a sanctis tangendum, cum uidebitur in Filio Pater et in Patre Filius. Futurum certe istud fides credit, licet ratio intellectus nostri, qualiter hoc futurum sit, non comprehendat.** Maria itaque corpus hominis tangere expetiit, ille magis expetenda proposuit, ut in homine Christo Deum uidere et, quomodo in cęlesti regno sanctis datur, ita tangere concupiscamus. Interim autem hic in terra et teneri et palpari uoluit, ut se


169. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 640 | Paragraph | SubSect | Section]

populo, opera commendans Deo, sermonem populo. Et quoniam Dominus non solum, quid inter se loquerentur, quęsierat, sed etiam quare essent tristes, damnatum eum respondent a principibus in mortem et crucifixum. Ex eo se etiam magis dolere indicant, quod, cum maius quoddam de illo futurum sperarent, se ea spe destitutos uideant. Nos — inquiunt — sperabamus, quia ipse esset redempturus Israhel. Terrena adhuc eos tenebat cogitatio, quod scilicet redempturus esset Israhel de seruitute alienorum, sicut fecisse recordabantur


170. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 649 | Paragraph | SubSect | Section]

absentem malunt quam pręsentem* recipere siue, ut apertius dicam, dum eligunt perire potius quam saluari. Et cum manducasset — inquit — coram eis, sumens reliquias dedit eis. Et hoc sane innuebat aliquid in illis, qui credituri erant, futurum. Dominus enim alitur salute fidelium. Multa pręcipit facienda, multa ipse facit, et uerbis docens et exemplo. Hoc fuit coram discipulis manducare. Restabat plurimus Iudeorum gentiliumque populus, ipsis postea Christum euangelizantibus conuertendus, et hoc est sumere


171. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 658 | Paragraph | SubSect | Section]

Ioannes, prior Ioannes peruenit, sed Petrus prior intrauit. Ita et nunc contigit: primus Ionnes agnouit Iesum, sed primus Petrus ad eum uenit. Significare mihi uidentur — ut ante diximus — duos populos, prępucii uidelicet et circumcisionis. Lex enim et prophetę monstrabant futurum Christi aduentum; nos ab illis suscepimus monstratum. Iuxta tropologiam autem in Ioanne figuratur fides, in Petro charitas. Credendo enim cognoscimus Dominum, cognitum amando quęrimus. Pręcedit ergo fides cognitione, charitas operatione. Fidei indicio charitas,


172. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 671 | Paragraph | SubSect | Section]

baptizant, semper se affuturum dicit, profecto non alius erit baptizandorum finis quam qui seculi. Quęret autem aliquis et dicet: Si discipulis cernentibus Quęstio in cęlum ascendit Dominus, quomodo se usque in finem cum illis futurum promittit? Respondebit huic propheta: Cęlum et terram ego impleo, dicit Dominus. Christus igitur, tametsi in propria specie, quam assumpsit, in cęlo sit, se tamen in terra nobis communicat in specie aliena, quam in altari offerre solet sacerdos


173. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 675 | Paragraph | SubSect | Section]

mortuorum. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes uiuificabuntur. Ad hęc futuram mortuorum resurrectionem seminum astruit exemplo. Quod seminas — inquit — non uiuificatur, nisi prius moriatur. Et quid seminas? Non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici aut alicuius cęterorum. Deus autem dat illi corpus, sicut uult, et unicuique seminum proprium corpus. Postremo de corporibus humanis loquens: Seminatur — inquit — in corruptione, surget in


174. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 679 | Paragraph | SubSect | Section]

eius. Quia egressus a Patre uenit in mundum, ut mundus saluetur per eum. Igitur spoliato inferno et uasis diabolo erreptis, quę** fuimus nos, triumphans rediit ad Patrem cum homine assumpto, ut, cum quo uicit, cum ipso et regnet in gloria Dei Patris in ęternum. Hoc futurum uidit Micheas propheta, qui, cum de populo per Christum saluando loqueretur, ait: Ascendet enim pandens iter ante eos; diuident et transibunt portam. Porta ista Christus est. Ego sum ostium — inquit — per me siquis introierit,


175. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 684 | Paragraph | SubSect | Section]

dedit caput super omnem Ecclesiam, quę est corpus ipsius, et plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur. Hoc quidem, ut sedeat ad dexteram Patris, tunc factum fuisse credimus, cum in cęlum ascendit. Quod autem omnia ei subiecta sint, hoc in fine seculi futurum est, iuxta illud: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Apostolus autem pręteriti temporis uerbo usus est secundum prędestinationem, non secundum prędestinationis adimpletionem.


176. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 696 | Paragraph | SubSect | Section]

potentissimi quondam reges ante tribunal Iudicis nudi atque trementes stabunt, quando tollentur iusti in cęlum, ut beati ęuo fruantur sempiterno, impii uero et increduli detrudentur ad inferos, ut, qui nunquam a scelere animum retrahere uoluerunt, nunquam careant supplicio. Hoc futurum utriusque Scripturę autoritas testatur, omnes prophetę, omnes apostoli, omnes diuinarum scriptores litterarum hoc idem astruunt et affirmant. Tunc demum manifesto apparebit, quale imperium, quanta maiestas, quam grandis gloria eius sit, qui pro nobis pependit in ligno et


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.