Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: referri

Your search found 247 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 56-82:


56. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 28 | Paragraph | SubSect | Section]

quod prius oblitus sum dicere, quod ipsemet Propheta testatur illud miraculum conceptionis et partus, futuris aliquando post longum intervallum temporib. a Deo dandum esse: quia praedicit praecessuram antea esse captivitatem Assyriacam et etiam Babylonicam, ut eam praedictionem ad tempora Meschiae referri sit necesse. ALPHA et ω, in Apocalyp. Christus dicitur, quia sit principium et finis omnium rerum, sicut α et ω literarum alphabeti: id est, verus Deus, autor omnium, a


57. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

Ut eruat animam ipsorum a morte, et vivificet eos in fame. Sic et 1. Reg. 1, fugere pro anima. 2. Reg. 7, circumdare aliquem pro anima: id est, quaerendo vitam eius. Sic et expectare animam alicuius, Psalm. 56. Accipere laqueum in animam, Proverb. 22. pro, sibimet exitium accersere. Huc referri possunt illae loquutiones, Amare et odisse animam suam: quae infra in Diligo, et in Regulis Universalibus exponentur. Sic et Invenire animam suo loco tractabitur. Quinto ponitur propotentiis animae, praesertim pro affectibus, appetitione, voluntate, ingenio, mente, aut animo. Exod. 23,


58. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

rapinae usurpare, eove pro libitu abuti. Sanguinem testamenti arbitrari prophanum, Hebr. 10. pro, prophanare sanguinem. 2. Petr. 3. Longanimitatem Domini arbitremini salutem: id est, utamini ea in vestram salutem, et non in exitium, ut impii, ad stabiliendum suum Epicureismum. Huc et recte referri posse videntur sequentia exempla, Arbitrari aliquem honore dignum: pro, honorare. 1. Tim. 6. et 1. Thess. 5. Arbitrari aliquem ut hostem: pro hostiliter cum eo agere. 2. Thess. 3. Arbitrari omne gaudium: Iac. 1. Fratres, omne gaudium existimate aut arbitremini, cum inciditis


59. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

5, Qui ascenditis super asinas candidas. Cibum ascendere facere, Levit. 11. pro ruminare. Ascendere facere, pro offerre, Levit. 14. Iugum super vaccam ascendere, Iudic. 19: pro, eam trahere iugum. Ascendere in librum. 2 Par. 20. Ascendere in numerum verborum. 1. Par. 26: pro, referri, conscribi in acta aut libros. Ascendere lucernas, Exod. 25. pro superiore loco collocari. Ascendere medicinam super aliquid: pro, sanare illud. 2. Par. 23. Sic Ierem. 33, Ascendere faciam ipsi Hierusalem medicinam. Ascendere novaeculam super alicuius caput, Iudic. 13. pro


60. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

beneprecari, posterius autem benefacere. Est vero observandum, quod sacerdotalis benedictio non tantum est simplex bona precatio, sed etiam veluti pignus ac testimonium favoris Dei, et omnino habet quandam vim ac efficaciam clavis solventis et absolventis. Ad hanc sacerdotalem benedictionem referri potest, quod Hebr. 7. dicitur: Citra controversiam minor a maiore benedicitur. Sic liberi a parentibus, non contra, benedicuntur. Sic Abrahamus pater Levitarum, a Melchisedecho, typo Christi, benedicitur: unde excellentia sacerdotii Christi supra Leviticum probatur. TERTIO, quia piorum


61. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

Latino verbo aut phrasi, In aliquo acquiescere, delectari eo, aut in aliquo totum esse, exprimitur. Posset autem dici Acquiescentia singularis voluptas, delectatio, oblectatio, delicium animi: sicut de T. Caesare est apud Suetonium, quod sit amor et deliciae generis humani vocatus. Huc referri possunt per se rectissima ac sanctissima, et quae quasi merendi quandam vim habent: ut est passio ac meritum Christi. Sic Deus in omnibus suis consiliis et actionibus, tanquam valde bonis, suum beneplacitum habet. Sic tota divinitas dicitur beneplacito consensisse, habitare in Christo,


62. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 72 | Paragraph | SubSect | Section]

te dextera iusti mei Esa. 45. Rorate caeli desuper, et nubes pluant iustum. Esa. 51, Prope est iustus meus. Es. 62. Videbunt gentes iustum tuum. Redemptor. Esaiae 41. Redemptor tuus sanctus Israel. Recitavimus autem plura testimonia supra de proprietatibus Dei, quae in specie huc etiam referri queunt. Evangelista Esaiae 41. Ecce adsum, et Hierusalem evengelistam dabo. Dominator in Israel. Micheae 5. Erit dominator ( מושל ) in Israel. Malach: 3. Veniet ad templum suum dominator. Sanctus sanctorum. Daniel. 9. Ungetur sanctus


63. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquid reale, et veluti coram existens tractare, expendere, aut computare, ut aliquid in rationes vel dati vel accepti, debiti aut crediti, tanquam rem alicuius momenti, et nequaquam negligendam, alicui nomini, aut quasi mercatori, seu mercenario, militi, aut alii cuipiam cum quo tibi res est, referri, ut cum patrifamilias aurum mercator adscribit: ita. n. dedit aut accepit. laboravit aut meruit. Num. 14: Annus pro die imputabitur. i. habebitur, adscribetur illis. Levit. 11 et 13. Inter immunda reputabitur. i. annumerabitur, adscribetur. Num. 18: Et oblatio illa vestra reputabitur


64. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 223 | Paragraph | SubSect | Section]

aut ratione translata, vel parte eius aliqua solum, ut sit tantum communicatio quaedam, aut participatio. Sic posteris maiorum suorum peccata aut benefacta in multas generationes imputatione quadam communicantur. Sic David Psal. 99 orat, alicui suae matris peccata imputati. Huc referri potest illud Pauli, Ne communices peccatis alienis. Sic olim apud Ethnicos alii pro aliis devovebantur, quasi culpam eorum in se recipientes. Sic Halberstadii etiamnum sacrifici virum, et Treveris fem inam deligunt in quadragesima, quem vocant veterem Adamum, eumque omnibus suis peccatis


65. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

quid sit alicui aliquid boni imputare, et porro alicui imputare iustitiam. Dixi supra, imputari alicui res bonas revera datas aut praestitas, ut merces, operas et officia: Imputari etiam praemia aut mercedem, quae ei pro talibus bonis rebus debeantur: id est, veluti adscribi, aut in rationes referri, primum quod hic tantum boni dederit: deinde, quod ei vicissim tantum boni aut praemii pro illo dato debeatur. Sic vicissim tantum etiam imputari potest, quod tantum boni aut mercium vel beneficiorum revera acceperit, tantumque pro illis acceptis bonis precii debeat. Dixi quoque contra,


66. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 228 | Paragraph | SubSect | Section]

ut firmans Cananaeos et alios gentiles suis nefandis sceleribus idololatriae, libidinum ac caedium, totam terram sanctam contaminasse. Idem etiam postea de Israelitarum ac Iudaeorum idololatriis ac sceleribus, non raro Prophetae et Sacrae historiae dicunt. ¶ Huc non pauca Sacrarum literarum dicta referri possent: ut Psal. 109. In memoriam revocetur iniquitas patrum eius apud Deum, et peccatum matris eius non deleatur, sint coram Domino semper. Sic Isa 43 dicit Deus, consolans Israelitas: Ego dedi propitiationem tuam Aegyptum, Aethiopiam et Seba pro te, eo quod fueris


67. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

96. Quoniam venit iudicare terram: iudicabit orbem in iustitia, et populum in veritate sua. In malam partem de executione, reos ac iniustos puniente, crebro accipitur, cum vel hominibus vel Deo tribuitur: Rom. 13. Qui magistratui resistit, iudicium sibi accipiet. i. punietur. Huc referri posset illud Actor. 13, Iudicatis vos indignos vita. i. declaratis, aut facto ipso pronunciatis, sicut iudex verbis declarat. Propinquum huic est, quod aliquando pro ulcisci ponitur. Gen. 15: Veruntamen gentem cui servient, ego iudicabo.i. ulciscar, puniam. 1 Sam. 3. Iudicabo ego


68. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 292 | Paragraph | SubSect | Section]

In hoc vero capite, dicit eos, quos accusat, condemnare omnes alios talia perpetrantes: quod est praecedentibus omnino contrarium. tales erant plane Iudaei. Quarto: Quia obiectionis occupatio, seu ratio, in hoc capite secundo posita, Non enim auditores, etc. non potest nisi ad Iudaeos referri. illi enim erant proprie auditores et factores legis. Sed haec occupatio, seu consultatio obiectionis, praecedentibus cohaeret. Igitur et praecedentia ad Iudaeos tantum referenda sunt. Quinto: In primo capite abunde accusavit et damnavit Gentiles, eosque de scientia iuris convicit, eorum


69. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 295 | Paragraph | SubSect | Section]

A quibus quidem mea sententia non ita multum discrepat. Respiciunt enim illi, ut opinor, ad illud quod Paulus affirmat, inter opera carnis esse idololatriam: quod etsi ad pravas ratiocinationes et prophanam audaciam, quidvis in religione temere fingentem, ut modo ab uno veroque Deo discedat, referri posset, (ad quem fontem et Paulus reducit idololatrias hominum, Romanorum primo:) tamen per me licet cuivis sentire, esse adhuc in homine quoddam perversum ac distortum lumen (ut supra in Libello de Originali peccato et libero arbitrio prolixius disseruimus) quod verum quidem Deum, eiusque


70. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 296 | Paragraph | SubSect | Section]

tantum eos delere de tali libro, qui sibi peccent. Ergo ille liber est non fatalis quaedam electio, in quen tantum aeterno quodam decreto quidam [?: ] homines delecti et inscripti sunt, quos impossibile est ullis peccatis inde expungi, aut contra alios ullas ob causas in eorum album referri. Hic enim clare audimus, ob peccata homines inde expungi, et proculdubio ob veram iustitiam, qualis Christi est, credentes eo referri et inscribi. Sic et locus Psalmi supra citatus docet, homines posse expungi et inscribi in eum librum. Quod vile est observatu, cum ne desperemus de


71. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 296 | Paragraph | SubSect | Section]

quidam [?: ] homines delecti et inscripti sunt, quos impossibile est ullis peccatis inde expungi, aut contra alios ullas ob causas in eorum album referri. Hic enim clare audimus, ob peccata homines inde expungi, et proculdubio ob veram iustitiam, qualis Christi est, credentes eo referri et inscribi. Sic et locus Psalmi supra citatus docet, homines posse expungi et inscribi in eum librum. Quod vile est observatu, cum ne desperemus de reconciliatione cum Deo: tum ne extra meritum Christi, ac fidem eum apprehendentem, salutem in aeterno quodam [?: ] to, electione,


72. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 329 | Paragraph | SubSect | Section]

non fuit in medio congregationis, quae congregata est contra Dominum: id est, non fuit particeps illius seditionis Chorae. Nomen tuum est in medio angeli, quem tecum mitto: Exodi 23. pro, legatus meus est, meam authoritatem refert: et quae aget, meo nomine aget ac dicet. Posset tamen forte referri id dictum ad filium (nam is, teste Paulo, eos duxit) et nomen idem esse quod character patris, ipsiusque substantialis imago. Medium nonnunquam ponitur pro corde, et cor vicissim pro medio: ut Hier. 31: Dabo legem meam in medio eorum, et cordi eorum inscribam eam. Contra saepe, in


73. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 474 | Paragraph | SubSect | Section]

autem, plenam perfectamque salvationem in perpetuam possessionem aut sponsam Christo, etc. Dictum est de duabus significationibus huius verbi: id est, de redemptione et acquisitione. Ad id vero quod supra dixi, significare etiam acquisitionem per generationem, videtur commode referri posse illud Proverb. 8: Dominus possedit me iñitio viarum suarum. Et illud Psal. 139. Tu possedisti renes meos, et operuisti me in utero matris meae: id est, tu formasti eos. nisi malis per Cognoscere exponere, ut moxibidem sequitur. Alioqui pro simplici acquisitione valde


74. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 474 | Paragraph | SubSect | Section]

id quod Deus praecipit, tamen nequeam. 1. Sam 26: Utique faciendo facies, et possendo poteris, praevalendo praevalebis, plane obtinebis victoriam ac regnum, [?: ] det tibi id quod cupis aut moliris. Esther 8, Quomodo potero et videbo? pro, quomodo potero vivere si videam? Potest referri hoc exemplum ad id quod [?: ] dixi, subintelligendum esse interdum infinitivum Voluntas aliquando hoc verbo Possum denotatur. Nam [?: ] legitur Matt. 26, Possum destruere templum hoc Dei, et de in triduo reaedificare illud: omnino ibi Possum pro


75. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 475 | Paragraph | SubSect | Section]

sancto. id est, ex animo aut toto pectore hoc nemo dixerit sine singulari motu ac impulsione Spiritus S. etiamsi lingua tales voces sonet. Porro de veritate dictionis exemplum est Proverb. 20: Quis potest dicere, [?: Mund--i ] cor meum. id est, quis hoc vere affirmare possit. Referri hoc queat ad posse iuris, quia quod vere affirmatur, iure affirmatur. Facere aliquid posse, aliquando idem est quod solere. Ioan. 5: Non potest filius facere a semetipso quicquam, nisi quod viderit patrem agentem. Quaecunque enim ille facit, haec et filius pariter facit. i. nihil


76. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 506 | Paragraph | SubSect | Section]

Atratum incedere, luctus aut moeroris indicium est. Psal. 38. Incuruatus et depressus sum vehementer, quotidie pullatus incessi: qui color et ad vestitum, et ad faciem ex dolore obscuram referri potest. Psal. 42 et 43, Ut quid pullatus incedo propter oppressionem inimici: id est, tristis et lugens? quare pateris me in perpetuo luctu versari? PULLUS, filius subiugalis aut asinae, Matthaei 21, Zachar. 9. id est, iuveni asello insidens venit Dominus


77. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 557 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic Paulus in tertium caelum raptus, et tot revelationibus sublimium mysteriorum instructus, dici potuit sapiens. at Apollos, magna dexteritate et efficacia eadem tum piis proponens, tum Iudaeos redarguens et confundens, potuit dici prudentia ac intelligentia praeditus. Ad hoc discrimen referri potest, quod Paulus dicit 1 Corinthiorum duodecimo: Per eundem spiritum alii datur sermo sapientiae, alii sermo cognitionis. quem locum ita quidam breviter exponit. Sapientiam quam Hebraei vocant חכמה Chachma, coniungo prophetiae: cuius munus est,


78. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 600 | Paragraph | SubSect | Section]

stylo scribere, ita ut ab omnibus intelligi queat. Trabere stylo lo: Iudic. 5, Et de Zabulon trahentes stylo scribae. id est, qui scribere solebant. quasi diceret: Etiam ipsi scribe, dediti alioqui ocio literario, arma sumpserunt. SUAVITAS, vox nota, ad gustum, odoratum et auditum referri solet. Cantic. 4, Cum fructibus suavitum. id est, suavissimis. Ezech. 20 cap. Et posuerunt [?: ] odorem suavitatum suarum. id est, suavissimum. Sic saepe legitur in descriptionibus sacrificiorum, in odorem suavitatis. SUB praepositio, interdum


79. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 617 | Paragraph | SubSect | Section]

non qualecunque testamentum, sed in Christum, seu in Christi benedictionem de aeterna haereditate factam: Legem vero, ac eius testamentum esse tantum propter transgressiones cohibendas, et revelandum peccatum datam, ut esset veluti paedagogus ad illud benedictum semen, seu Christum. ¶ Eôdem referri potest, quod Paulus dicit Rom. 9, Israelitarum esse adoptionem, gloriam, testamenta, et legem: indicando nimirum, duo esse vetera foedera aut testamenta, quorum utrumque cum Abrahami semine a Deo sancitum sit. ¶ Sicut vero 3 cap. contulit testamentum Abrahami seu


80. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 620 | Paragraph | SubSect | Section]

Cui accedit et ea causa quod omnis tum obligatio servandi huius contractus, tum et fructus inde proveniens, tantum in alteram partem, nempe in hominem derivari externa specie videtur: tametsi etiam Deus hic se revera vel maxime obliget, ac ad eum maxima gloria hinc proveniat. Huc illa quoque causa referri queat, quod cum filii et haeredes Dei, ac cohaeredes Christi fieri dicamur, et Deus noster pater caelestis nominetur: magis huic contractui nomen Testamenti quam Foederis congruere videatur. Vox nihilominus Testamenti magis Sacramento coenae, quam Baptismati congruere videtur: quia id


81. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 632 | Paragraph | SubSect | Section]

ac parere nolentium: ut Aristoteles Politic. 1. disserit. Quare merito, cum dicitur Nembrot fuisse robustus venator, de bellatore accipitur: quod etiam ex ipso textu apparet. dicitur enim ibi de primariis civitatibus ipsius regni: quod non ad venatorem, sed ad regem ac ducem exercitus recte referri queat, qui devictis gentib. validas civitates condiderit. Transfertur venationis metaphora etiam ad praedicationem doctrinae, et hominum conversionem. Ier. 16. Ecce ego mitto ad piscatores multos, et piscabuntur eos: et ad venatores multos, et venabuntur eos, de omni monte, de omni colle,


82. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 675 | Paragraph | Sub2Sect | Section]

confestim mundata est lepra eius. De Hierusalem, vel adversis eius. IX. Hierusalem, Ecclesia, vel anima. In Psal. Lauda Hierusalem. Et notandum, quod quaecunque in Ecclesia generaliter conveniunt, haec et ad animam referri possunt. Sion. idem quod supra, in Psal. Lauda Deum tuum Sion. Filii Sion, filii Ecclesiae. In Ps. Et filii Sion exultaverunt super regem suum. Filiae Hierusalem, idem quod supra. Tabernaculum, corpus Domini, vel Ecclesia. In Psal. In sole posuit tabernaculum suum.


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.