Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: animos Your search found 615 occurrences
1 2 3 4 5 6 7 Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 195-198:195. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section] parandae, et ad posteritatem transmittendae studio vincimus. Neque satis militi nostro est, ut cum hoste strenue armis depugnet; verum etiam, ut comilitones suos gloria, et virtute vincat; utque duplici victoria glorietur, ac maiore honore caeteris se digniorem esse probet: qui ardor, cum animos militum occupaverit, nihil humile, nil abiectum, nihil ignave eos et cogitare et facere patitur: ut ardua petant, urget: non mercedulam victores flagitent; sed honoribus et gloriae se decorari cupiant, persuadet. His artibus prosapia tua amplissima, Comes Illustrissime tantum splendorem, qui
196. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 28 | Paragraph | Section] praesentem statum vestrae Reipublicae cognoscere; et quibus artibus Regnum illud adversus omnem vim externam, fortunaeque minas et impetus, per multas aetates firmum inconcussumque steterit et per quas deinde contaminationes brevi corruerit. Nihil tam erudire dicitur etiam viles et rudes animos ad vitandos errorum lapsus: nihil iis, qui rebus publicis praesident, ad retinenda pacis otia tam esse conducibile: nihil quemcunque civium ordinem ad vitam recte sapienterque delegendam aeque instruere; atque alienorum peccatorum cognitio, si propius, et non quasi per transennam
197. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 39 | Paragraph | Section] memoriam sui nominis non dicam ab oblivione vindicarent, sed propagatam egregiis factis in posteros commendarent aeternitati: admonerem charitatis patriae, quae vincit omnes alias charitates, nec debet apud gratos ea quicquam esse antiquius: cohortarer ad eius propugnationem: incitarem eorum animos, ut concurrerent alacres ad flammam communis incendii restinguendam: rogarem, ut in perpetuum dignitati consulerent, libertatemque tuerentur; qua amissa, omnes reliquae iucunditates intereunt: contenderem denique precibus, ut liberos ab aerumnis et servitute, pudicitiam uxorum a turpitudine,
198. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 49 | Paragraph | Section] otium disturbatur: easque recensere omnes operosum est, nec ad instituti nostri rationem pertinere iudico: nolo etiam videri me fuisse nimis curiosum in perscrutandis aliorum archanis. Unam tantum proponemus originem sine dubio et pestem malorum privatorum et publicorum, quae vel in sapientum animos incurrit. Ut Phtysis (quemadmodum periti medicinae tradunt) ipsis initiis sanari potest, sic immedicabilis est, quum invaserit in partes corporis intimas: tamdiu medullas et viscera populatur, donec totum corpus conficiat. Itidem morbus iste civilis, de quo sermonem instituimus, postquam
Bibliographia locorum inventorumAndreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].
1 2 3 4 5 6 7 Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.