Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: suos

Your search found 1648 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 424-447:


424. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 428 | Paragraph | SubSect | Section]

est scriptum, quod Iesus de monte descendens cum apostolis ingressus est domum conuenitque illic tam frequens turba*, ut non esset refectioni locus. Et cum — inquit — audissent sui, exierunt tenere eum. Dicebant enim, quoniam in furorem uersus est. Suos appellat Euangelista, uel qui ex eadem tribu erant uel ex eadem familia, Iudeos. Hi igitur uincire** eum quasi furiosum parabant, ut sequentium eum animos auerterent. Tantum odii in illum propinqui quoque conceperant. Quos Ioannes Iudeorum more fratres eius nuncupat, cum ait:


425. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 429 | Paragraph | SubSect | Section]

notabant discipulos eius, quod seniorum traditiones non seruarent. Non lauant manus — inquit — quando panem manducant. Quasi quicquam uero iuuet manus mundare et animum uitiis gerere inquinatum. Recte itaque audiunt, quod ipsi potius parentes suos non honorando mandatum Dei transgrediantur, et id quidem multo maius crimen esse quam transgredi mandatum seniorum. Videbant igitur paleam in oculo alieno et in suo trabem non uidebant, collabant culicem et camellum glutiebant, manticam alienorum delictorum semper gerentes in


426. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 433 | Paragraph | SubSect | Section]

imitari uidentur ipsi, qui sacerdotium ineunt, non pietatis gratia, sed ut ecclesiastica sibi uendicent bona et ditentur? Nonne cum In pontificum uitia Iuda furantur, qui, quod sustentandę miserorum uitę distribuere deberent, in suos usus conuertunt? Canes uenaticos alunt, equos nobiles magno precio comparant, uestibus delicatis pompose utuntur, quotidianis conuiuiis intemperanter saginantur. Et cum se repleuerint, foedis etiam libidinibus indulgent. Non est illis curę, quis pauper fame contabescat, quis


427. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 455 | Paragraph | SubSect | Section]

se in manibus iniquorum, irrideri, conuitiis discindi, conspui, uerberari, configi, cędi, occidi uoluit, ut nos saluaret. Relicta — inquit — syndone nudus profugit ab eis. Conueniamus hoc loco illos, qui auertere conantur liberos suos ab ingressu collegii monachalis. Impii patres, ingratę matres! Filii uestri relicta terrenę uanitatis syndone ad Ecclesiam confugiunt; uos fugientes persequimini, uos eos, quantum in uobis est, illi seruire uetatis, qui Filio suo unigenito non pepercit, ut uobis parceret,


428. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 456 | Paragraph | SubSect | Section]

filio uitam inuidet, qui ad seruitium cęlestis regis proficiscenti uiolenter sese opponit et ab incoepto spiritalis ac salutiferę conuersationis retardat atque abducere conatur. Videant igitur parentes, quid hac in re facto opus sit, ne nimis inconsulte natos suos amando et semetipsos et quos genuerunt perditum eant. Hoc certe ideo admonendum duximus, quia multos in hanc erroris foueam pręcipites ire uidemus, ignaros quidem, quanto sese implicent cum in filios parricidio, tum in Deum sacrilegio. Cui soli seruire multo est


429. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 518 | Paragraph | SubSect | Section]

de lege Moysi intelligit, quę multo ante de Synai, non de Syon exierat, sed de lege Christi, quę per apostolos de Hierusalem exitura erat. Et subdit de ipso legislatore dicens: Iudicabit gentes, et arguet populos multos; et conflabunt — inquit — gladios suos in uomeres, et lanceas suas in falces. Non leuabit gens contra gentem gladium, non exercebuntur ultra ad pręlium. Bellandi enim studium uersum fuit in agri colendi curam. Quod autem ait: Vltra non exercebuntur ad pręlium, certum tempus significat.


430. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 521 | Paragraph | SubSect | Section]

contremiscit et, ut securius regnet, puerum, de quo talia prędicari sentit, perdere parat. Quod autem sequitur: Ibi dolores ut parientis, cum illo congruit Hieremię dicentis: Vox in excelso audita est lamentationis, luctus et fletus Rachel plorantis filios suos et nolentis consolari super eis, quia non sunt. Quod in Euangelio dicitur: Vox in Rama audita est, non est diuersum. Rama enim excelsum significat. Rachel autem mater fuit Beniamin. Bethlem Quęstio


431. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 529 | Paragraph | SubSect | Section]

potiti sunt: Samuel ieiunus placato Domino concidit Palestinos, Iosaphat, rex Iuda, Ammonitas et *corr. ex. hęc Idumeos. Iudas Machabeus parua manu magnos Antiochi exercitus fudit, per triduum ante ieiunans. Igitur, sicut isti suos hostes abstinentię armis muniti uicerant, ita eodem munimine Christus usus diabolum superauit, ut nos doceret, quomodo pugnare aduersus uoluptatum illecebras inimicique dolos debeamus, si uincere et cum ipso, qui uicit, uolumus regnare. Porro demon superatus (ut in


432. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 550 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc est Iudeis et gentibus; ab utrisque enim passi sunt persecutiones. Et quoniam eiuscemodi labores ęterna sequitur remuneratio, in alio psalmo dicitur: Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem uenient cum exultatione, portantes manipulos suos. Hoc idem in Euangelio prędixit discipulis Saluator noster: Mundus gaudebit — inquit — uos uero contristabimini, sed tristitia uestra conuertetur in gaudium. Hoc ipsum liber, qui Sapientię inscribitur, continet, ubi


433. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 558 | Paragraph | SubSect | Section]

terrę pręsides erant, Cęsares et reges credere coeperunt; et arbusta eius cedros Dei; cedri scientię altioris perfecti Ecclesię sunt, quorum interest docere populum et de talentis sibi creditis Domini reddere lucrum. Tunc ipsa, inquit, extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines suas. Et id quidem illius uirtute, qui in Euangelio ait: Ego sum uitis uera, et uos palmites. Nos ergo, uites uineę Domini ueręque uitis Christi fideles propagines extendimur usque ad mare, usque amaritudinem


434. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 568 | Paragraph | SubSect | Section]

non uident et audientes non audiunt neque intelligunt. Et adimpletur in eis prophetia Esaię dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis; uidentes uidebitis, (et non uidebitis).* Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus grauiter audierunt, et oculos suos clauserunt, nequando uideant oculis et auribus audiant et corde intelligent, et conuertantur, et sanem eos. Ante ergo propheta monstrauit, quid postea per se esset facturus. Quod autem in parabolis doctrinam suam eis insinuare debuerit, Euangelista ostendit dicens:


435. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 602 | Paragraph | SubSect | Section]

per prophetam dicentem: Diuiserunt sibi uestimenta mea, et super uestem meam miserunt sortem. Legimus hoc in psalmo vigesimoprimo. Et conuenit cum eo, quod Ioannes dixit, quod uestimentis in partes quatuor diuisis tunicam inconsutilem non diuiserunt, *corr. ex suos **add. sed ei, cui sorte obuenisset, cessere.* Vide, quam bene consonent, quam apte quadrent Euangelio Prophetę uerba, et nihil casu gestum puta, quicquid de Christo ante fuit prędictum. Iccirco autem plurima de illo prędicta


436. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 612 | Paragraph | SubSect | Section]

fece uacuum ac beatificatum uidere mererentur. Cum surgente igitur surrexerunt et cum ascendente in cęlum ascenderunt, ut utriusque miraculi testes essent et nos in spem resurgendi atque in cęlum ascendendi confirmarent. Hoc quoque, quod ad inferos descenderit sanctosque suos de tenebris transtulerit ad lucem, Veteris Instrumenti nobis persuadet autoritas et Iudeos arguit infidelitatis. Dei sapientiam, quę Christus est, in Ecclesiastico prędicentem audimus: Penetrabo inferiores partes terrę, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo


437. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 614 | Paragraph | SubSect | Section]

Expecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meę, in futurum, quia iudicium meum, ut congregem gentes; ut uidelicet Iudeis ob perfidiam reprobatis ex gentibus mihi congregem Ecclesiam. Post resurrectionem enim Dominus noster misit operarios suos in messem suam, et triticum quidem collegit in horrea, zizania autem in fasciculos colligata igni comburenda dimisit. Idem in psalmis ad Patrem loquens expectantium fidem manifestat, cum ait: Me expectant iusti, donec retribuas mihi, id est, donec claritati illi


438. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 615 | Paragraph | SubSect | Section]

in mari erant, saluarentur et in uentrem descendens cethi nihilque passus nocumenti. Saluator *corr. ex quidam igitur in baratrum Tartari delapsus ignis compescuit, leonum infernalium furorem frenauit, donec de tenebrosa abyssi aluo sanctos suos educeret ad lucem, reserans omnibus in se credentibus ianuam regni cęlestis, quam nemo alius claudere, nemo potuit aperire, pręter ipsum, cui data est omnis potestas in cęlo et in terra et in omnibus abyssis, qui uiuos simul iudicaturus est et mortuos atque (nullo)* de


439. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 623 | Paragraph | SubSect | Section]

gratia pulpita conscendunt, uerbum Dei populo prędicant, in altare sacrificia offerunt, ecclesiasticas appetunt dignitates, quibus adeptis, quorsum tendebant, eorum studia, facile apparet. Quandoque e tiam in dignitate positi sub sanctitatis habitus mores suos cęlant, donec ad eam dignitatem, quę summa in terris habetur, peruenerint. Ridiculam quidem sane huiusce negocii narrabo historiam, quam olim fama referente didici. Fuisse Romę cardinalem quendam aiunt, quo nemo melior, nemo sanctior diuulgabatur. Nulli enim magis curę


440. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 624 | Paragraph | SubSect | Section]

ut et tu, qui domi tibi seruientes habes, non ut mancipia contemnas, sed ut proximos diligas, et quanquam illi te dominum uocent, honestiore nomine quam seruili appelles. Non pro te magis quam pro illis crucifixus est Christus. Et, si ipse, qui omnium est dominus, discipulos suos fratrum loco dilexit, pudeat seruum se supra se tollere, ut, quos sicut seipsum diligere debet, despectos pedibus conculcet. Non te igitur inflet generis claritudo, non collata publice potestas. Generosissimus potentissimusque omnium est ille, qui piscatorum pedes lauit.


441. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 636 | Paragraph | SubSect | Section]

declarat subiungens: Nondum enim ascendi ad Patrem meum. Sed ex hoc nascitur quęstio, ut uideamus, si nunc a Magdalena tangi noluit, ob hoc quia nondum Quęstio ascenderat ad Patrem. Quare ante ascensionem pedes suos a mulieribus a sepulchro redeuntibus teneri — ut Mattheus refert — permisit seque deinde a discipulis palpari, ut Ioannes testatur? Pręterea, cum dicat: Nondum enim ascendi ad Patrem, polliceri uidetur tunc se tangi concessurum, cum ascenderit ad Patrem. Sed


442. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 648 | Paragraph | SubSect | Section]

apostolorum Domino, sed uentri suo seruiunt. Locum discipulorum Christi obtinent, qui non, quomodo sanctius, sed quomodo lautius luxuriosiusque uiuant, discunt. Manducauit autem Dominus post resurrectionem non necessitate, sed dispensatione, non ut se pasceret, sed ut suos in credendo magis firmos redderet. Neque enim cibo potuue opus erit post resurrectionem. Mortalia corpora his indigent, ne fame sitique concidant ac dissoluantur. Facta autem immortalia mortalis naturę alimenta non requirent neque ui ulla corrumpi poterunt. Sentient tamen et


443. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 651 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei, sed quoniam uos eo indignos facitis, ecce conuertimur ad gentes. *corr. ex disperabat Quare autem prius Iudeis fuit euangelizandum? Puto, ne Christus de Iudeis secundum carnem genitus minus suos quam alienos dilexisse uideretur aut in illos mortis suę uindictam appetisse, pro quibus orauerat in cruce. Pręterea iis primum ostendi debuit, qui de ipsius aduentu Scripturas habebant, ut* cognita diuinorum sententia eloquiorum facilius crederent, et ipsę gentes, cum


444. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 654 | Paragraph | SubSect | Section]

Dominus. Alioquin, qua ratione suam omnipotentiam nobis indicaret, nisi ea, quę natura non patitur, ipse operaretur? Venit ergo Iesus ianuis clausis, et stetit in medio, et dixit eis: Pax uobis! Semper est Iesus in medio seruorum suorum; nunquam deserit Saluator suos dilectores; etiam cum non uidetur, in medio est. Eisque pacem largitur, ut caro consentiat spiritui et spiritus obsequatur Deo imperataque eius faciat, dicente Propheta: Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Hanc habere nequeunt, qui


445. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 671 | Paragraph | SubSect | Section]

uidebatur docere omnes gentes et singulos quosque baptismatis aqua abluere, ipse, qui potest omnia, suum pollicetur auxilium: Et ego uobiscum sum — inquit — omnibus diebus, usque ad consummationem seculi. Non ad solos, qui tunc erant, discipulos suos hoc dicit — neque enim usque ad consummationem seculi in terra uicturi erant — sed etiam ad omnes, qui in illorum locum succedere debent. Ex quo datur intelligi nunquam defuturos, qui in Christum credent et secundum eius institutionem baptisma suscipient. Si enim eis, qui


446. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 679 | Paragraph | SubSect | Section]

Ascendet enim pandens iter ante eos; diuident et transibunt portam. Porta ista Christus est. Ego sum ostium — inquit — per me siquis introierit, ingredietur et egredietur, et pascua inueniet. Ascendit autem pandens iter ante electos suos, qui secuturi erant, ut, ubi ipse est, ibi sint et ministri eius. Hi nunc diuidunt gratiam credentibus, quam ipsi a Spiritu Sancto acceperunt, gratiam doctrinę, per quam saluentur. Laboris autem huius merces est, ut per portam transeant et Christum imitando in cęlum


447. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 688 | Paragraph | SubSect | Section]

gratiarum sunt, idem autem Spiritus. Hic tertia simplicis uniusque substantię persona est. Prima quippe Pater est, secunda Filius, tertia Spiritus Sanctus. Qui nec Pater est nec Filius, sed mutuus utriusque amor, ab utroque procedens et supra fideles suos donorum *corr. ex locutus **corr. ex Capadociam ***corr. ex Cyrenem dispensatione se diffundens, teste Apostolo, qui ait: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.