Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: suos

Your search found 1648 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 625-630:


625. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

fas est, nec ulla apud illos uberior aut frequentior mercatura. ut et olim apud Romanos fuit, qui merces nullo uitio emptas, et in quibus euictio timeri non debuit, res mancipi appellabant. QVIBVS REBVS TVRCArum Imperator suos captiuos destinet. SEnes, et utriusque sexus iuuentutem, quae illi decimarum nomine obtigit, ita discernit, ut grandiorem aetatem ad agriculturam uendat, qui tamen rarissime capiuntur: raro enim eis parcunt, quos aetas multorum annorum parum uendibiles fecit. Puellas uero et iuuenes


626. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

et peritia, grauior ac grauior, donec bello sit idoneus. Adest magister seuerissimus exactor quotidiani exercitij, quotiescunque a scopis errant, toties flagris caeduntur, atque isti asscribuntur ordini Solaclar, id est, sagittariorum. Alij in hoc erudiuntur, ut Ienizaris cooptentur: isti quoque suos praeceptores habent, qui illos ad quotidianam batuationem cogunt, bini inter se baculis decertant. Reliqui proh nefas, in quibus maior gratia formae, ita abscinduntur ut nihil uirile in toto corpore appareat, grauissimo cum discrimine uitae: quod si euadant, non in aliud sunt


627. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

sed etiam mechanici de suo quaestu quartas dependunt. Deinde est et aliud onus capitationis, qua singuli quotquot sunt in una familia, singulos ducatos soluunt. Si parentes soluere nequeunt, ad liberos suos in seruitutem uendendos compelluntur. Alij in catenis uincti, ostiatim obambulant ad stipem emendicandum, quod si ne ita quidem soluendo fiunt, perpetuis carceribus mancipantur. Iam cum omnia officia praestiterint, adhuc semper ius est Turcae optimum quenque ex liberis deligere, quem


628. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ab ipsis nati NEFCS OGLV, id est, Animae, uel Spiritus sancti filij appellantur. Ita mihi narratum est a pedissequis carum, nam nec ipse uidi, nec aliquis uirorum huic spectaculo interesse potest. Virorum autem orationibus (cum hero meo) saepe interfui, quibus mos hic est. Inter orandum pileos suos (qui TSALMA illorum lingua uocantur) non deponunt, sed summis digitis attingunt, quasi eleuaturi, genibus incumbunt, et terram saepe deosculantur. Christianum eorum sacris interesse nepharium putant, credunt enim ab hominibus (ut ipsi aiunt) illotis, sua templa contaminari, quippe Christiani


629. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sane nullos uidi typographos, sed chartam optime parant. Alij alium quaestum faciunt, ut sartoris, sutoris, et similia. DE SCHOLIS ipsorum. HAbent quoque loca ad instituendum OCHVMACHGIRLERI eorum lingua appellata, et suos Doctores quos HOGSIALAR uocant, tam masculos, quam foeminas, separatim tamen instituunt: masculi masculos, et foeminae foeminas, Astronomiam, Philosophiam, Artem poeticam. Inter discendum clara uoce clamantes ad latus corpora mouent. Musicam non norunt artificialem, sed fingunt carmina ad


630. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Cap. II. HAbent omnes unum Regem qui illorum uocabulo HVNCHER OTHMANLARDAN SAHI TSVLTAN TSVLEIMAN, modernus ita appellatur ab eis, id est, Imperator ex Othmannis Sahi Princeps Solomon, qui nunc habet filium primogenitum, uiginti (uel circiter) trium annorum MVTSTAFA uocatum, excellentem suos antecessores tyrannide, atque crudelitate, saepe insidiantem patri, ut si quomodo posset illum occidere, ob libidinem dominij. Habet Rex sub se duos duces siue Satrapas TSAMGIACH BEGLER uocatos, Europeum et Asiaticum, quibus subsunt praesides minores TIMARGILAR dicti,


Bibliographia locorum inventorum

Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clarè exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbafflictio].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.