Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quodam

Your search found 613 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 217-251:


217. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

tota comitia subito peruasit Alberthum peruicacis ingenii ac ualde suis contumeliosum esse. Qui quidem rumor, ut sunt mortales ad credendum deteriora faciles, omnium fere principum animos ab Albertho extemplo auertit atque Vuladislauo conciliauit. Et re uera aliquando Alberthus in quodam concilio, cui pater eius interfuerat, cuidam ex Polonis principibus ob liberiorem uocem in regem emissam ira concitus intenderat manus osque uerberauerat. Quare falso quidam opinati sunt regnum Albertho ablatum tum inconstantia Stephani Botheris, Transistranae Hungariae


218. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

Qua quidem fabula eruditi uiri ostendere uoluerunt nihil amicitiae esse inuium, quippe que libertatem ipsam, quam generosus quisque uitae quoque anteferre solet, facile expugnat, ac officiis et beneficentia ueluti ariete quodam prosternit. Cur igitur, rex Alberthe, maximis periculis ad ea pergis, quae si tibi Hungari, ut forsan pro certo habes, dediti sunt, ultro tibi cessura sunt? Quum praesertim possessio, in quam beneuolentia inducimur, diuturnior sit ea, quam ui et armis occupamus.


219. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 48 | Paragraph | Section]

redituros, atque perinde ac legitimum principem suscepturos. Facile enim, tametsi fide uiolata, qua regi Matthiae armis eius coacti obstricti erant, ad hoc impelli potuerunt, experti grauem Hungarorum dominationem. Sane arbitrabantur mutato principe, et eo alienigena, sese intolerabili quodam iugo exoneratum iri. Natura enim comparatum est, ut quaeque gens, modo absit emulatio, malit suae linguae principi quam externo parere. Maximilianus, Austrianorum erga se animo ac uoluntate comperta, nihil cunctandum ratus, ne, prius quam ipse


220. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

predicaret. Quo facto regi quoque Matthiae Coruino aliquantulum notae inustum est, forte detecta eius iam fato functi seu fraude, seu suspicione fraudis. Nempe sicut ingentem gloriam saepius fortunae quam uirtutis beneficio assequimur, ita interdum nullo nostro merito, sed insperato quodam euentu incidimus in infamiam. Ioannes Dalmata, sculptor illustris, regia munificentia eluditur. Erat in Hungaria, quo tempore haec gerebantur, Ioannes Dalmata, illustris sua aetate scalptor.


221. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

Erat in Hungaria, quo tempore haec gerebantur, Ioannes Dalmata, illustris sua aetate scalptor. Hunc rex Matthias Coruinus, quum ei, ex quibusdam eximiis operibus iussu ipsius factis, multum auri deberet, castello quodam ad Sauum amnem posito, una cum agro satis lato, ac frequentia colonorum instructo, ne pecuniam, cuius semper fere ob ingentes sumptus erat indigus numeraret, donauerat, siue cupiens hominem ex opifice in equestrem dignitatem prouehere ― magno enim studio ille rex ferebatur obscura


222. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 61 | Paragraph | Section]

exercitu Budam redit, et contra fratrem in aciem procedit. Wladislauus tandem sex millibus Boëmorum uix coactis Posonio, quo profectum supra docuimus, Budam reuertitur, ubi rem suam, multo iam auctiorem atque meliorem quam reliquerat, offendit. Nempe animi Hungarorum ex nimio quodam pauore ac consternatione sese colligere incoeperant, tamque profani principes, quos seculares uocant, quam sacerdotes, praeter eos, qui tunc apud hosteis erant, iam animos erexerant, impigreque auxilia ad defensionem regni mittebant. Quis enim animo defficeret, rege contra spem omnium


223. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 61 | Paragraph | Section]

erant, iam animos erexerant, impigreque auxilia ad defensionem regni mittebant. Quis enim animo defficeret, rege contra spem omnium securo, nec aduersis cedente? Itaque rex aduocato amicorum consilio de se bene meritos collaudat, atque his ob fidem amplissimis uerbis gratias agit, admonitus a quodam amicorum, Hungarici moris perito, Hungaros, ac si ullam gentem, facunda capi allocutione. His peractis deliberat cum amicis, utrum Albam Regiam obsessum iret, an prius ad opprimendum Alberthum copias educeret. Omnibus optimum uisum praeuerti ad Polonos e finibus


224. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

minime ausus expectare, ueluti profligatus subsidio in turpi fuga posito aufugerit, conspectum etiam Boemorum, nedum congressum perhorrescens? Verum enim uero, uiri Hungari, eminens regum fortuna est, atque in excelso sita, omniaque illorum facta illustria sunt, quae scilicet ueluti in aedito quodam posita scopulo nequeunt occultari. Vnde non modo nihil a regibus proficisci debet, quod nomini eorum ullam notam sit iniecturum, sed quod ne suspitionem quidem criminis sit daturum, propterea quod siue hominum malignitate, siue naturae uitio id eueniat,


225. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

Nec iniuria! Quis enim patri familiae totius domus turpitudinem merito non obiciat? Fateor, uiri Hungari, ut supra dixi, animum regis, multo etiam forsan uehementius quam omnium uestrum, commodis regni Hungarici commoueri, atque quodam modo ab honesto rapi. Sed iustitia ad sese illum reuocat, nec turpitudinem admittere sinit, immo cogit neglecto omni emolumento, quod proprium regis est, fidem seruare, que quidem promissis non stando prorsus uiolatur. Sed forsan deforme quibusdam uidetur nimisque


226. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

uictores, deceret, sed quę magis fidei regis, temere obstrictae, eiusque quieti, cui usque ad reprehensionem deditus erat, consulere uideretur. Nam fugatis Polonis atque Alba Regia recoepta, nescio quam honeste, tuto certe poterant Hungari, quae non tam neccessitate coacti quam stomacho quodam promiserant, Alemanis non praestare, utpote qui semper precariam pacem ab Hungaris obtinuere, nunquam ausi, ne lacessiti quidem, cum his, ab intestina modo peste securis, bellum gerere: ut scilicet tota Austria Hungari cederent; exules, qui Maximiliani partes secuti essent in patriam


227. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 82 | Paragraph | Section]

quintus Hungari contra milites Bohemos insurgunt, eos dissipant, et regno eiiciunt. Caeterum perturbatio una cum hostibus regno haud quaquam excessit, nec externa pax ciuilem omnino sedauit discordiam, ac ueluti magno quodam incendio recens extincto, etsi flamma e loco, ubi ignis accensus fuerat, nulla tollatur, fumus tamen supprimi una cum flamma nequit. Nam Vuladislauus, quod uidebatur nulli negocio intentus, ex quo gloriam sibi ac regno compararet, simul quia militaribus uiris nihil agendo nullo


228. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 83 | Paragraph | Section]

appetente (sub uesperum enim pugna coepta erat), demptis galeis incompositique, ac solutis ordinibus, utpote hostem profligatum spernentes, castra repetebant. Quod ubi Paulus Cinisius, dux bellicae artis peritus, e quodam tumulo conspexit, suorum fugam, non admodum effusam, locorum notitia facile sistit. Nam sicut ipse ratus nomen et auctoritatem suam ad profligandos hosteis satis fore, suis in proelium prodeuntibus intra munitiones cum presidio delectorum militum sese continuerat, assedensque in praetorio


229. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 90 | Paragraph | SubSect | Section]

attributa templi cura quibusdam clientibus suis e familia a cruce denominata, quae iam maiorum ignauia pene extincta est. Nomen urbis quidam a Rhacusa, Siciliae oppido, eius insulae putantes coloniam deducunt, nonnulli a quodam Rhadacaso, Slouinorum seu Gothorum rege, a quo Polimirus ipse uetustam ducebat originem. Alii, ut paulo ante dictum est, ab Epidauriis inditum arbitrantur, qui quidem eam a rupibus, in quibus oppidum constructum est,


230. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

cum Polono, tantummodo tyrone milite laborisque intolerantissimo, Turcas, gentem in armis duram, crebrisque expeditionibus exercitatam, bello lacessere, non deductis prius in societatem Hungaris, qui quidem soli fere hac tempestate cum Turcis pugnare nouerunt, eo quod insito quodam odio quotidianis prope praeliis cum his contendunt, maximoque ob id ipsum illis terrori sunt. Quod profecto si Alberthus fecisset, haud ullam suspitionem eius in Moldouiam accessus Hungaris loci opportunitatem timentibus prorsus


231. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

haud enim Rhodiis e re sua fore uidebatur prodito Gemio tantum Bazethi demere metum ― oblatam accepit conditionem. At Rhodii simul Turcarum propinquitatem animumque inimicum, simul ualidas uires formidantes, Gemium naui onerariae impositum in Galliam auexerunt, ibique in quodam castello suae ditionis in libera custodia teneri iusserunt. Veneno tandem, post varia fortunae ludibria, sublatus est. Ea tempestate Matthias Chugniades Coruinus, quocum Turcae, utpote finitimi, bellum continenter


232. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 117 | Paragraph | SubSect | Section]

absque ullo maleficio emensus, ne per tumultum praeda e manibus prius elaberetur quam regio, quae euastanda erat, hostilem sentiret incursionem. Atque ita in Rhoxanorum agro uicis admodum frequenti, non procul a radicibus montium, qui Polonos a Rhoxanis seiungunt, consedit, castris in quodam tumulo paulo aeditiore communitis, exploratisque omnibus circa locis, ne quae forte essent insidiae, nec non praesidiis dispositis, qua uenturum hostem suspicio erat (allaturum enim opem suis Alberthum omnes credebant), copias praedatum emisit.


233. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Istrum reduxisset, eo regius quaestor, qui mancipia recenseret, regique quintum quodque mancipiorum caput de more acciperet, a Constantinopoli accessit. Is dum inter recensendum quemque praestantiorem forma captiuum, regi eum attributurus, seligit, pene a quodam Marconii milite interfectus est. Nam caeteris tenui tantum murmure indignationem prae se ferentibus, eo quod regis desidia aequale prope emolumentum cum his acciperet, qui acerbissimos labores ac erumnas in expeditione passi fuissent, ille collectam iram haudquaquam uerbis


234. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 122 | Paragraph | SubSect | Section]

qui iam Strymonem quoque traiecerat, occurunt, atque non procul ab hoste castra ponunt. Caeterum quum postero die pugna esset ineunda, Lazarus, Dardanorum rex, duces suos ad cęnam uocat, obiecturus inter coenandum Miloni, ex purpuratis uni, proditionem, cuius a quodam aemulo per inuidiam apud se erat criminatus, eo consilio, uti aut in conuinctum sceleris animaduerteret ― solent enim Illyrici atque Macedones uino aeque ac tormentis arcana elicere - aut eo innoxio comperto


235. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

et Graecie montana incolit, lingua neque Greca neque Illyrica utitur, quamuis ex utroque sermone quaedam accepta, additis etiam plaerisque Italicis uocibus, inter loquendum immisceat. Vnde, quum satis constet Macedonas patrio quodam, seorsum a Graeco et Illyrico sermone usos, teste Alexandro Magno apud Curtium, suspicor ipsos Albanesios antiquos esse Macedonas, a Bulgaris, Sarmatiae Asiaticae gente, e mediterraneis regionibus in maritimam Macedoniae


236. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

quidam existimant, caeteros Christianos eo terrore segniores in repugnando redderet. Tametsi sunt, qui credant Turcas id manibus ciuium in praelio caesorum tribuere solere, atque eo ritu uita functis parentare. Caeterum siue ad terrorem hostibus incutiendum, siue perinde ac sacro quodam, quod quidem uerius sacrilegium appellandum est, illa immanitate Turcae utantur, procul tamen a uiris fortibus, ubi praelio defuncti sunt, huiusmodi crudelitas abesse debet. Nam quemadmodum armatum hostem in praelio occidere decorum est, ita uictos excarnificari feritatis omnem


237. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

hostibus non esset contemnendus. Nemo igitur ad hoc aptior uisus quam is, qui ex eius gentis regulo esset progenitus. Itaque Veneti adolescentem quendam Alexandrum nomine ad se e regno Neapolitano, ubi id temporis cum patre in quodam Calabriae oppidulo eorum uictui a rege Ferdinando attributo degebat, accersunt, mox cum duabus triremibus Lyssum deuehunt, quem quidem populares magna exceptum laetitia sibi ducem constituunt. Hic est eius Alexandri ex


238. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

regis arbitratu luerent. Non ita multo post Caesar, audiens in ea Hispaniae regione, quam nostra aetas Nauarriam nuncupat (inter Vascones et Cantabros sita est) bellum exortum esse, et inde illi uxor erat titulusque dignitatis, ocii impatiens eo confestim contendit, ibique a quodam Cantabro hoste dimicans interfectus est. Iulius Secundus, Romanus pontifex, aegre ferens Venetos eo audaciae progressos, ut ne a rebus ad Romanum quidem pontificem spectantibus rapaces


239. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 200 | Paragraph | SubSect | Section]

seu Venetorum consilio ― neque enim id pro comperto habeo ― Phariae insulae, quam et Lesinam uocant, nobilitas pene deleta est, ea partim interfecta, partim domo sedibusque patriis extorri. Illius enim insulae plebs, auctore quodam eiusdem corporis sacerdote, adiunctis sibi agricultoribus, prima omnium Dalmatarum arma in optimates sumpsit. Hoc morbo in reliquos Venetae ditionis Dalmatas quasi contagione quadam uulgato multi Antiuarensium principes a plebe sua interfecti sunt. Cathareni, multitudine


240. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 200 | Paragraph | SubSect | Section]

continendos eo terrore satis profectum arbitrati. Maximilianus ubi accepit res Venetorum uno praelio aduerso uehementer accisas esse, ratus occasionem sibi quoque oblatam adiungendi imperio suo quicquid urbium in Circumpadana Italia a Gallo rege relictum erat, misso Veronam quodam Alemano episcopo urbem ciuium uoluntate in suam ditionem redegit. Veronae defectione Patauini quoque Alemanicum praesidium intra urbem accępere, praetore Veneto sine iniuria emisso. Caeterum dum et Maximilianus contrahendo exercitu in Germania moratur,


241. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

copias suas a Gallis reuocat; hinc Galli ex Italia migrare coguntur; Hispanorum praesidia eis ubique succedunt; Helueti, auxiliares Venetorum, tumultuantur et gressum referunt. Inde castris motis urbes Flaminiae nomine concilii Gallici occuparunt duce quodam Sanctoseuerinate, ciue Mediolanense, Romanae Ecclesiae cardinale sacerdote, qui cum Bernardino cardinale, de quo supra minimus, aduersus Iulium pontificem nequicquam coniurarat, regibus Christianis, ut dictum est, in diuersa studia diductis. Rex Hispanus audita suorum aduersa


242. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 209 | Paragraph | SubSect | Section]

ita enim inter ipsos conuenerat ― occursurus. Nec inepte Achimathis amici hanc simularunt expeditionem, propterea quod quosdam Asiaticos Turcas, Sophias dictos, per id tempus tumultuari sermonibus ferebatur. Sophiae autem apud Machomethanos a quodam Helisophia, Machomethis genero, denominati sunt, qui quidem inter caeteros Machomethanarum legum scriptores praestare dicuntur. Multi autem Machometanas leges uani, assimilatione sanctissimorum uirorum, qui Christi euangelium conscripsere, literis mandarunt, quas sane


243. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 211 | Paragraph | SubSect | Section]

Europaeos Turcas sibi conciliaret: nam his in societatem deductis paternum Achimathi studium non admodum profuturum. Et ne Halys, dux regii exercitus, cum Achimate, quem diximus regem esse designatum, coniungi posset, uiresque in unum conferre, clam iniit societatem cum quodam latrone, eius sectae, quam diximus apud Turcas Sophiacam appellari, eique persuadet aduersus Halydem, paternum ducem, bellum suscipere. Hic autem latro aliquot ante mensibus adscita haud contemnenda sui similium manu, cum ipso Corguthe


244. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

dispar, satis proderet trepidatione conscientiam indicante. Et quum neque minis, neque tormentorum aspectu ad sceleris confessionem cogi posset, indicis admonitu puer tonsor accitur, interrogatur unde ad Macedonem peruenisset. Ille nulla pauoris signa prae se ferens fatetur se a quodam priuato quidem homine ad Mustapham Macedonem missum, sed nullius maleficii mandatum a quoquam accepisse, nec se conscium ullius noxae in regem esse. Et re uera pilam illam tonsoriam, de qua paulo ante retuli, ueneno imbutam fuisse puerum omnino latebat. Tutius enim parricidae


245. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 228 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed quum Selynis milites in uicum, in quo Corghuthes diuersabatur, a colono perducti illum non inuenissent (nam regulus conspectis procul equitibus, ratus se proditum esse, montem uico proximum petierat, seque in quodam specu abdiderat, ore ipsius specus uepribus obstructo) omnia circa scrutati loca forte animaduertunt ad os specus, in quo Corguthes latebat, congestas uepres recens succisas. Suspicati, id quod erat, ibi quippiam nuper a uicanis abditum esse, quod a conspectu suo dedita opera


246. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

aliena terra, ac sese legitimo domini sui imperio, a quo Othomanus aeque ac fugitiuus seruus nefarie defecit, subiceret. Hec ubi dixit nuntiumque ad Turcam remisit, retulit ad amicos, an tempus pugnae iam committendae his uideretur. Omnes censuere extemplo pugnandum esse, impetu quodam magis quam consilio: nam exploratum habebant Turcas inopiam rerum necessariarum uix tolerare, multosque hostium una cum iumentis fame enectos esse, et ob id Turcam in hostili terra plures dies haudquaquam mansurum. Ismahel prouocatus suos


247. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

cum Machomethano foedere iungi, neque rursus uirium suarum conscii bellum cum eo gerere audebant, rege praesertim suo admodum puero, nec ullam fere inter suos auctoritatem obtinente ― Turca ira inflamatus atque insolentiae Hungarorum infensus arma Asiae destinata in eos conuertere subito quodam impetu raptus statuit, ratus, ut euenit, se omnia apud Hungaros imparata, armisque suis, si accelerasset iter, peruia atque exposita inuenturum. Nam ab excessu regis Matthiae Chugniadis Coruini ad illam diem, qua Salomon fines Pannoniae inuasit, per triginta fere annos res


248. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc satis compertum habebat principes regni inter se dissidere, nec regi, praeter quam quod summa aerarii inopia laboraret, ob aetatem quicquam auctoritatis inter suos esse. Et auxerat regis contemptum casus et caedes duorum Hungariae nobilium uirorum indigne a quodam Boëmo in rixa subito exorta interemptorum. Quorum caedem, quum rex ulcisci deberet, ne Boëmos gentem bellica uirtute illustrem sibique deditissimam ab se alienaret, inultam esse magna Hungarorum consternatione passus est, tametsi humanissima et tempori conuenienti


249. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

quos quidem nominatim tradere, familiae dignitas, in qua nati sunt, prohibet. Tulit enim ea domus uiros plures singulari facundia praeditos, patriae studiosos, multisque muneribus ciuilibus claros. Hi igitur iuuenes, a quodam regulo Bossinate, urbi Rhacusae uicino, pecunia corrupti ac promissis ingentibus inducti, adscitis sibi quibusdam etiam e plebe hominibus, constituerant clam nocte in urbem Bossinatem armatum accipere. Bossinas, cui ad


250. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

possessoribus ereptum, adeo consternati sunt, ut, ni saniori auxilio uis prohibita esset, praetores urbium uiolati fuissent. Itaque confestim consilium ceperunt, sese in regiam potestatem restituendi, adiutore in primis Iaxia quodam, ex Naresiis principibus. Erat Iaxias et per se Rhacusinis infensus, ut est inter plerosque uicinos ex aemulatione odium. Itaque profectus in Hungariam adit Barbaram, Sigismundi uxorem, cui se cordi esse haud quaquam


251. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

altera parte Stephanus destitit externis auxiliis Rhacusanos oppugnare: pactus est enim cum Venetis, ut expugnata Venetorum ope urbe Rhacusa, praeda rerum omnium Stephano, urbs uero Venetis cederet. Quod ubi sensere Rhacusani, misso Romam quodam monacho Basilio, qui postea, ob hanc operam strenue nauatam, Tribuliensium praesul creatus est, deferunt ad Nicolaum V. Romanum Pontificem querelam: Venetos impietatis in Christianum nomen accusant, rogantque Pontificem, ut ipsos


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.