Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quodam

Your search found 613 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 384-459:


384. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 761 | Paragraph | Section]

adulterantes primam fidem. 3 Qui foedius a Satana deformati et excaecati sunt, quam prius, speciem pietatis habentes, sine omni vera eius vi, et denique sub praetextu castitatis omnia polluentes. Contraria forma priori est: ex Papa, tanquam Deo quodam, pendere: maximamque copiam variorum sacerdotum, templorum, sacrorum, et similium nugarum habere: in eisque omnem pietatem magna cum specie ponere: fide carere: Christum pro Iudice ac legislatore tenere, et innumeros alios Servatores resque


385. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 766 | Paragraph | SubSect | Section]

desunt, tum denique non suo loco collocantur. 29 Tota connexio sermonis Latinis auribus durior est. Neque enim ita in hoc vel verba vel sententiae inter se molliter concinneque connexae aut conferruminatae sunt, ut in multis aliis Scriptoribus: sed confragoso, fluctuoso et vorticoso quodam impetu interdum ruunt: qua in re Sacris literis nonnihil similes sunt Thucydides et Salustius. 30 Orationis constructio interdum non continuatur, sed in medio cursu mutatur, ut aliter exeat quam incoepit. Act. 7, Moyses iste qui nos eduxit ex Aegypto, nescimus quid acciderit


386. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 769 | Paragraph | SubSect | Section]

ex hac et illa, aliisque atque adeo omnibus eius circumstantiis liquido patet. Igitur IESUS est verus Meschias. 14 Multum prodest Lectori, eum statim initio lectionis alicuius scripti praemonitum esse de scopo et genere doctrinae aut materiae, quae in eo tractetur: ut sic veluti Theseo quodam filo instructus, tuto ac utiliter in id quasi labyrinthum ingredi, progredi et regredi possit. Omnia enim longiora scripta etiam de materiis notissimis optimoque ordine ac perspicuo sermone confecta, ob prolixitatem et multitudinem rerum ac sensuum perturbant ac confundunt simplicem rudemque


387. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 773 | Paragraph | SubSect | Section]

in hoc genere quotidie cernitur, etiam in magnis viris, qui prorsus immutantur. Etsi autem interdum adhuc tales homunciones dicere possunt, Domine Domine: tamen plerunque ore solum, ut psittaci, ea murmurant, planeque contra animi sui sententiam garriunt. 40 Duplex autem suo quodam modo scientia de iisdem rebus in Sacris literis continetur: quarum altera quidem veluti incipientium ac parvulorum est, et per metaphoram lac vocatur: altera vero est iam maturorum ac robustorum, quae est solidus cibus, 1 Cor. 3, et Heb. 6. Illa quidem prior doctrina est, Catechesis


388. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 774 | Paragraph | SubSect | Section]

concipiamuus, tum quoad singulas voces ac phrases, tum et quoad totum sermonem methodum ac materiam, omnibus modis fugiendo prodigiosas vocum vanitates ac novitates: sicut videmus non tantum Sophistas ac Sorbonistas suo monstroso rixandi potius quam dotendi genere fecisse, sed etiam patres suo quodam rhetoricandi studio multa valde improprie explicuisse: alia perperam exaggerasse, ut virginitatem: alia etiam elevasse, ut coniugium. De quo sano theologicandi genere disserit Paulus 2 Tim. 1, et Tit. 2. 1 Tim. 6. 49 Est in doctrina Christiana genus quoddam studendi ac


389. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 775 | Paragraph | SubSect | Section]

ac plane etiam necessaria est Dialectica ac Rhetorica, et reliquae Philosophiae cognitio. Nec valet obiectio, quod ista Apostoli non didicerint. acceperunt enim illi cognitionem linguarum, et aliarum utilium rerum, ex dono Spiritus sancti. Videmus etiam hodie multos alioqui rudes ita caelesti quodam intelligentiae lumine donatos illustratosque esse. ut vel obscurissimas controversias summa dexteritate diiudicare possint. Harum igitur externarum aut humanarum rerum scientiam etiam Apostolus in Christianis, praesertim doctoribus requirit, inquiens Tit. 3. Discant autem etiam nostri


390. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 783 | Paragraph | SubSect | Section]

agendi ac dicendi nimium fuisse vehementem, et hominibus ac negotiis parum convenientem contendant, dicantque res et causas actionesque per sese bonas male agendo corruptas et vitiatas esse. Sed Apostolus contra excusat suum modum dicendi ac agendi, et ait: se, sive modum excedat, id se divino quodam zelo facere: sive modum adhibeat, se studio accommodandi ad ipsos auditores facere. Mundus alium quendam modum agendi habet. 20 Quarto loco numeravimus inter circumstantias, Causam aut Consilium: ex quo magna ex parte pendet actio. Huc enim etiam affectus animi,


391. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 786 | Paragraph | SubSect | Section]

20. Parentes sunt odio habendi, Lucae 14. 4 Omnis porro conciliatio locorum in eo potissimum sita est, ut monstretur vel videri tantum, non autem revera esse contraria ea praedicata quae uni tribuantur: vel contraria praedicata diversa ratione eidem tribui: vel certe id fieri tantum quodam respectu. In praecedentibus exemplis, amor et odium parentum observatio et neglectio circumcisionis, sunt contraria: sed diversa ratione eidem tribuuntur, Observatio circumcisioni dum eius tempus fuit, neglectio postea: amor Parentibus simpliciter, odium peraccidens, si arceant liberos a


392. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 787 | Paragraph | SubSect | Section]

praecipitur, ut in libertate stet, nec semet ullo modo amplius sub iugum pristinae servitutis dedat. 11 Quinto videndum est, an utrunque dictum perinde loquatur simpliciter, generaliter, specialiter aut conditionaliter, parigradu, aut comparatione quadam et relatione, aut respectu quodam ad aliud: ut praecepta mandantia venerationem aut dilectionem parentum, et uxoris, liberorum ac proprii corporis, simpliciter ac in genere accipienda sunt, quibus aliquando exceptio adhiberi potest. At quae mandant odium eorum, conditionem habent adnexam, nempe si illi ita te impediant in


393. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 788 | Paragraph | SubSect | Section]

semem Abraae est benedictum: Nos sumus semen Abraae: igitur possumus ac debemus nostra diligentia et benefactis benedictionem, id est iustitiam ac vitam consequi. Respondet Paulus Gal. 3, semen benedictum in promissionibus Abraae non est collective accipiendum de tota posteritate, sed de unico quodam ex posteris Abraae, orbi terrarum benedictionem, iustitiam et vitam acquisituro. Ille vero est ipse Meschias, ut promissiones sese invicem declarant. Sic ambiguitas est, quod Deus dicitur futurus Deus Abraae, et eius seminis, eumque populum dilectorus, et beaturus perpetuo. Et


394. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 791 | Paragraph | SubSect | Section]

de Christo loquuntur. Ipse enim est finis legis, ac de quo omnes Prophetae testantur: ipse est primaria illa gemma, toti huic (ut ita dicam) annulo inclusa. 24 Caeterum alia loca aperte ac sine figura de eo loquuntur, quae tanto facilius observari et intelligi queunt: alia sub typo quodam, ut quae de agno Paschali dicuntur: item Melchisedech, sacrificatio Isaac, petra in deserto, eductio populi, manna, totum tabernaculum cum omnibus suis ceremoniis, serpens suspensus, Iehosua, David, Ionas, idea tabernaculi in mente ostensi, Samaritanus in Evangelio, et similia in numera:


395. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 793 | Paragraph | SubSect | Section]

ac magistratibus divino mandato obedientiam honoremve negare cogimur, quando quidem sua authoritate ad impietatem abutuntur, nostraque obedientia similiter abuti vellent. Posset quidem eludi haec Regula aut distinctio, quod et affirmativa requirant proprie cor, quod semper obedire debet, ac suo quodam modo potest, etiamsi actio non semper praestetur: et negativa habent suas exceptiones, ut cum occiditur reus, aut etiam odio habetur parens. Sed tamen praestet sane quem potest usum praedicta admonitio. 12 Evangelium est idem quod promissio vel exhibita, vel exhibenda de Christo,


396. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 794 | Paragraph | SubSect | Section]

meliorem expetierint, nempe caelestem patriam. 16 Utiliter hic illa admonitio ponetur, quod terrenae promissiones multo magis pertinuerunt ad veteris Testamenti populum, quam Novi: qui multo magis cruci subiectus est. Causae huius discriminis multae sunt, quod oportuit tunc certo quodam loco perdurare populum Dei, ibique etiam suum regimen ac arma quoque habere, ut constaret unde Meschias veniret, sive genealogiam, sive locum consideres. 17 Augustinus epistola 57 ad Dardanum dicit, quaedam dici iam impleta esse, quae tamen revera subindicentur aut promittantur


397. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 794 | Paragraph | SubSect | Section]

1 Nunc porro ad divisionem sacrarum literarum progrediemur: nam et hoc plurimum ad earum cognitionem faciet. Omne enim aut confusum, aut etiam arte normaque quadam complicatum aut connexum tum demum recte intelligitur, cum apta quadam ceu anatomia distinguitur, evoluitur, et ordine quodam simul distributis partibus quasi ante oculos mentis spectandum, considerandum et memoria complectendum proponitur. Vult enim omnino mens humana, perinde ut oculus, singula minutissimaque separatim expendere: ex illis recte distributis ac inter sese connexis unum quiddam integrum conficere,


398. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 798 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

iudicio in cogitando, dicendo ac scribendo afferat: quantoque sit plenior ac solidior cognitio, si quis totius artis idea bene animo comprehensam habeat, noverit ubi principium, medium, aut finis sit, et omnino singularum inter sese partium, ac cum toto harmoniam pernoscat. Verum de Methodis in quodam libello, tit. Paralipomena Dialecticae, diligentius disputatum est: quem, qui hanc materiam plenius cognoscere volent, legant. Quod si quae hic obscurius, brevius, aut etiam rudius dicta, propositave sunt, spes est exoriturum, qui ea meliori ordine ac perspicuitate exponat. Forte


399. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 799 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

igitur et Scriptura non est tradita in genere, sed magna ex parte agit de individuis? Quis etiam usus hinc ad homines pervenire potest? Non enim continuo aliis individuis conveniunt, quae de aliis iam olim sublatis abolitisque dicuntur. 17 Secunda: Cum omnes scientiae rectissime uno quodam corpore ac opere aut libro sibi undique constante, et certa quadam ratione conformato, idque plerunque ab uno Scriptore et uno stylo comprehenso tradantur: cur Sacrum volumen ex tam variis libellis, imo etiam diversissimis concionibus nihil ferme inter se cohaerentibus aut correspondentibus


400. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 799 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ad totum genus accommodantur. 21 Deinde, cum de singulis personis Scriptura agit, plerunque de eis ita agit, ut totum genus per eas intelligi velit: vel etiam omnes homines, in eis tanquam in fontibus quibusdam aut parentibus includit. Ut initio creationis necesse est Scripturam de uno quodam loqui, quia tantum unus fuit: sed in eo uno vult indicare, totum genus humanum sic ad imaginem Dei conditum esse, sic mundi dominio donatum, sic mandatum obedientiae proposita vita ac morte accepisse. Vult quoque intelligi in eo totum genus humanum lapsum esse, ac datam ipsi promissionem


401. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 803 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

initio tota narratio percurrenda est: et quaerendae circumstantiae, quis loquatur, de qua persona loquatur. Hic reperimus, pleraque membra nihil pertinere ad Davidem: sed ad quendam perpetuum regem, qui novo quodam sacerdotio fungetur, antiquato Levitico. Constituendum est igitur, quod hic Psalmus de uno ac solo Christo loquatur: et literalis sensus seu historicus in hoc versu erit de Christi sacerdotio. Nunc qui volet explicare, non accersat allegorias: sed hanc causam seu literalem sensum de


402. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 814 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

praesertim veteres, dissensio, cum Hebraeorum quidam paulo aliter numerent ac Latini vel Graeci (quinetiam ne inter hos quidem satis convenit: diverso enim modo Graecus Eusebius, diverso noster Augustinus, diverso Beda, diverso astronomi, caeterique) visum est brevem quandam supputationem ex alio quodam scriptore hic adiicere, eamque ut perspicuam, et nihil prorsus habentem controversum vel litigiosum, ita ab omnibus Theologiae candidatis tuto sequendam. Congesta namque est ex ipsis sacris Bibliis: quocirca et loci sive capita librorum asscripta sunt, quo, qui voluerit, conferre eam


403. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 821 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Scriptoribus, quanto magis tota haec doctrina tum in praxi consistit, tum propter nos, non propter illos veteres conscripta, memoriaequae prodita est. DE LIBRIS SENTENTIARUM. Eos Sacrarum literarum libros, qui varias sententias continent, in uno quodam genere separatos ab aliis ponunt: ut sunt Proverbia, Ecclesiastes, Iob et Cantica. De illis igitur quoque pauca monebimus. Iob tamen ab aliis sententiarum scriptis separari posset, quia habet perpetuam cohaerentiam disputationum. Proverbia continent ferme mixtim varias sententias, partim


404. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 831 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

doctores se subinde accommodentauditorum ingeniis: et cum admittamus omnis generis homines, inque iis etiam rudes quosdam, et liberalium artium palaestris inassuetos: est sane in istorum gratiam etiam ruditer et quasi paedagogorum more lo quendum. Unde factum quoque est, quod sacri libri medio quodam dicendi genere, quandoquidem omnibus debent esse expositi, sunt contexti. Sed et ipsi Prophetae atque Apostoli crebro locos quosdam tractant, plane ea quam commemoravimus ratione. Digerunt enim probationes in faciles et apertos syllogismos, utuntur enthymematibus, inductionibusque. Christus


405. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 833 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

thesauro verbi Dei quaerere debemus. Longum sane esset hic tum varios morbos ac difficultates hominis recensere, tum etiam remedia eorum conquirere, quae alii prolixius ac ex professo tractarunt, unde utrumque istorum cognosci potest. Porro quia supra dixi. Sacras literas suo quodam ordine scriptas esse, et non exactissime omnes eiusdem materiae sententias uno in loco collectas conclusasve habere: sed saepe eadem aut similia in diversis locis repeti, et alibi aliam partem sententiarum eiusdem materiae plenius aut clarius expositam esse. Quare utilem operam navarit, si


406. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 845 | Paragraph | SubSect | Section]

vocabulis et umbraculis opaca intelligenda proficientibus restant. tantaque non solum in verbis, quibus ista dicta sunt, verum etiam in rebus quae intelligendae sunt, latet altitudo sapientiae, ut annosissimis, acutissimis, flagrantissimis cupiditate discendi hoc contingat, quod eadem scriptura quodam loco habet: Cum consummaverit homo, tunc incipit. Lib. 3. de doctrina Christiana, cap. 28. Per Scripturas enim divinas multo tutius ambulatur, quas verbis translatis occupatas cum scrutari volumus, ut aut hoc inde exeat, quod non habeat controversiam: aut si habet,


407. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 859 | Paragraph | SubSect | Section]

homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis pervenire. Scelerate ergo faciunt, qui nunc vociferantur, Scripturam ita obscuram esse, ut veritatis cognitio ac controversiarum diiudicatio inde haberi nequeat. Scriptura divina ex visibilibus et invisibilibus constat, veluti ex corpore quodam: litera scilicet, quae videtur: et anima sensu, qui intra ipsam deprehenditur: et spiritu, secundum id, quod etiam quaedam in se caelestia teneat. Per literam corporalia significant divinae Literae: per spiritum intellectualia, quae spiritualia dicimus. Origenes Periarchon, lib. 4.


408. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 864 | Paragraph | SubSect | Section]

consecuti estis propter illorum incredulitates: ita et isti non crediderunt investra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur. Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. Cum ergo haec divinorum operum mysteria supra mensuras humanae intelligentiae excellentia quodam mentis suae profudisset excessu, totam expositionis rationem transtulit ad stuporem, et admirator eorum, quae protulerat, exclamavit, et dixit, O altitudo divitiarum sapientiae et icientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius. St quis


409. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 872 | Paragraph | SubSect | Section]

Quid ita? Quod illi quidem praesentibus scribebant, atque supervacanea illis erat praesentiae suae declaratio. Paulus autem e longinquo literas mittebat, et sub epistolari figura: iccirco necessaria erat nominis additio. Quod si in ea quam ad Hebraeos scripsit epistola, secus fecit, id suo quodam proprio consilio facit. Nam quod inimico essent Hebraei erga illum animo, ut ne e prooemiis audito eius nomine sermoni aditum occluderent, illorum audientiam occultanda nominis sui declaratione artificiose captaret. Quod si prophetae nomina sua apposuere, et Salomon, id vobis investigandum


410. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 877 | Paragraph | SubSect | Section]

demonstrabantur in spiritu, nisi accessisset mentis officium, ut etiam intelligerentur, nondum erat propheta: magisque propheta erat, qui interpreta batur, quod alius vidisset, quam ipse, qui vidisset. Unde apparet, magis ad mentem pertinere prophetam, quam ad istum spiritum, qui modo quodam proprio vocatur spiritus, vis animae quaedam, mente inferior, ubi corporalium rerum similitudines exprimuntur. Itaque magis Ioseph propheta, qui intellexit quid significarent septem spicae, et septem boves, quam Pharao, qui eas vidit in somnis. Illius enim spiritu informatus est, ut videret:


411. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 897 | Paragraph | Section]

depenant: ideo etiam notae quaedam repertae sunt, quae easdem illas sententias copulent, earumque multiplicem connexionem auditori commonstrent: ut commodius etiam sensus ex una in aliam transeat. Quae ideo coniunctiones vocantur. Res quoque quadam aut separatione, aut connexione, aut quodam respectu et collatione indigent. Inde sunt praepositiones, quae indicant aliud esse vel sine vel cum alio, vel ante vel post, vel supra vel infra illud, vel accedere, vel seiungi ab alio. Deinde sunt etiam quidam quasi motus animi, qui non satis articulate exprimuntur: qui


412. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 901 | Paragraph | SubSect | Section]

et unum pluraliter, et plura singulariter appellare. 49 Nec solum ponuntur pro singulari numero, sed etiam pro uno aliquo certo incerte indicato: ut Matth. 12, In illo tempore profectus est IESUS per segetes sabbatis, discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas, id est quodam sabbato. Psal. 1. Erit sicut arbor plantata ad rivos aquarum, id est iuxta aliquem rivum. Iud. 12, Sepultus est in urbibus Giled, id est in una quadam ex illis. Zachar. 9, Sedens super asinum et pullum filium asinarum, id est unius alicuius asinae. Gen. 37, Et iugulavit


413. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 902 | Paragraph | SubSect | Section]

resolvendum, aut in sua conditione relinquendum: ut est illud celebre, Abominationis desolationis, Matth. 24. Luc. 21. et Dan. 9. Quod alii exponunt Abominandam desolationem: alii. Abominationem omnia desolantem, aut vastantem. Mihi sane posterior expositio magis probatur. Nam omnino agitur de quodam idolo, aut idololatria, quam per abominationem notari necesse est. solent enim Hebraei idola et idololatrias vocare Abominationes. Istam vero idololatriam dicit non vulgarem quandam fore, sed quae plurimum damni det, totamque religionem devastet. Multa enim fuerunt foeda idola, sed non


414. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 906 | Paragraph | SubSect | Section]

redemptio: id est, vivificat, illuminat, iustificat, sanctificat, redimit. Sensus carnis est mors, sensus spiritus est vita: id est, vivificat, interficit. Iudaeorum casus sunt divitiae gentilium: id est, horum abiectio est reconciliatio Ethnicorum, id est, ditat ac reconciliat eos suo quodam modo, quin eis veluti locum in tabernaculo Domini cedit, ut in locum ipsorum succedere, et populus Dei fieri queant. Sic Dialectici resolvunt orationes aut verba Aristotelis, scribit, per, est scribens. In Metonymia dixi de hac phrasi, poni effectum pro causa: ut, Haec est gratia, id est,


415. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 920 | Paragraph | SubSect | Section]

pro indefinito cuiusdam. 1 Sam 17, David autem erat filius Ephratitae Hazeh, cuiusdam de Bethlehem. Eodem, paulo post: Et abstulit hic, id est aliquid. 31 Depronomine demonstrativo, quod interdum idem valeat in sacris Literis quod adverbium demonstrantis, Ecce, disserui nuper in quodam libello, titulo Triginta demonstrationes. Nunc igitur hic suo loco pauca de hac vi pronominis adiiciam. Hebr. 9 capite manifestum est huius Hebraismi exemplum, ubi Apostolus recitat verba Mosis Exod. 24. proferentis sanguinem victimarium ac foederalem, quo aspergendo populum tum ille


416. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 944 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic Matth. 22, quater paululum variatis verbis eadem sententia repetitur: Praeceptor scimus te veracem esse, et viam Dei in veritate docere, nec quenquam curare: non enim respicis in faciem hominum. Vide infra in lapsu styli. APODIOXIS, reiectio aut detestatio est, cum aliquid cum quodam stomacho repellimus et abigimus a nobis, tanquam extreme absurdum, et nequaquam ferendum aut admittendum. Sic Petrus Mago offerenti pecuniam pro Spiritu sancto, cum stomacho inquit, Sit tibi pecunia tua in perniciem, Act. 8 Et Christus Petro suadenti ne subeat passionem crucis, inquit: Abi


417. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 950 | Paragraph | SubSect | Section]

alacritas et assiduitas in peccando, aut etiam quaedam quasi naturalis inclinatio ac luxus male agendi indicatur. Sic et in adiuncto dicto, Qui iustitiam facit, id est, qui sponte et libenter, ac serio conatur facere. Sic qui ex Deo est, verbum Dei audit, sponte, libenter, cupide, et quasi quodam naturali instinctu: sicut ipse Ioannes dicit. Semem Dei manet in eo. Tale quid est, quod alibi monuimus, verbis Hebraeis nonnunquam addenda aut subintelligenda esse adverbia intendendi, aut similia. Hisce exemplis conveniret et illa Regula, quod verba Hebraeis saepe magis habitum


418. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 998 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Iacobi dictum: Ex operibus iustificari hominem: id est, agnosci iustum esse, non autem revera fieri. Habet eandem regulam etiam M. Sententiar. lib. 3. dist. 18. Unde apparet vetustiorem esse: Posset huius generis latior quaedam regula in hunc modum fieri. Utuntur Hebraei crebro tali quodam tropo, ut (sicut Linacer in fine secundi loquitur) factum pro dicto ponant, seu vocibus realibus pro verbalibus abutantur. Nam verba quae alias esse aut fieri quippiam significant, saepe non essentiam aut actum, sed illius essentiae actusve alias indicationem, vel (ut sic dicam)


419. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 999 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

cogitationis Iudaeorum et communis sententiae. Sic dicit Christus. Et me nostis, et unde sim nostis: cum contrarium mox affirmet. Sed loquitur de noticia communi, crassa et externa, et secundum ipsorum opinionem: quasi dicat, Vos quidem putatis, quod me optime noveritis, et nostis sane suo quodam modo. Sic forte et illud accipi exponique posset, cum Christus fatetur, se venisse mittere ignem et gladium in terram, venisse disiungere filium a patre, et filiam a matre sua: cum tale dissidium occasione Evangelii satan, non Christus excitet, qui vult nos pacem habere cum


420. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1003 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ac obruitur eis, ut non recte percipere ac cognoscere omnia possit, pluraque ei quasi praeterfluant, quam influant, iuxta illud: Pectoraque nostra duas non recipientia curas. Non solum vero vult tum oculus tum mens diversas res separatim sibi proponi: sed etiam cupit sibi eas mediocri quodam spacio ac distantia a se invicem disponi, ut et singula separatim considerate et quasi interposita quadam mora ab alio ad aliud contemplandum progredi possit, quod magis praestant alii scriptores, laxiore sermone loquentes. Sicut enim, si merces quaepiam etiam bono aptoque ordine sint in


421. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1017 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sane, quod supra monui, aliquos pro eodem habere Anacoluthon et Anantapodoton, ut utrunque sit, cum vel desunt ea, quae aut praecedere aut sequi deberent, vel verba vel sententiae, aut etiam non concinne sibi invicem, ut Grammaticae regulae postulant, correspondent. Aliquando studio quodam rhythmico non vere correspondentia membra adduntur. Quaeruntur enim saepe quaedam, quae diversis respondeant, magis linguae consuetudine quam rei exprimendae necessitate. Eaedem enim res vel admodum coniunctae repetuntur. Rom. 10, Corde creditur ad iustitiam, ore fit confessio ad salutem.


422. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1025 | Paragraph | SubSect | Section]

historicis, constat meris concionibus. nam prophetarum libri tantum conciones sunt. Sicut et Evangelistae, atque adeo etiam Mosis libri iisdem sunt referti. Tum porro epistolae Apostolicae itidem concionum naturam magna ex parte sequuntur. Nec Psalmi, licet poemata sint, adeo multum alieni sunt a quodam concionum genere. Est vero inter conciones sacras ac profanas ingens discrimen. nam hae plerunque unicam tantum aliquam propositionem aut sententiam sibi desumunt tractandam, ad eamque vulgus vi sermonis permovere ac pertrahere conantur: at sacrae conciones non ita solum in


423. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1028 | Paragraph | SubSect | Section]

percontatione subiungit: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Postremo totus iste quasi anhelans locus, bimembri circuitu terminatur: Si gloriari oportet in iis, quae infirmitatis meae sunt, gloriabor. Quod vero post hunc impetum interposita narratiuncula quodam modo requiescit, et requiescere facit auditorem, quid decoris, quid delectationis habeat, satis dici non potest. Sequitur enim dicens: Deus et pater Domini nostri Iesu Christi scit, qui est benedictus in secula, quod non mentior. Ac deinde quomodo periclitatus fuerit, et quomodo


424. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1054 | Paragraph | SubSect | Section]

deserto Moyse ac omni fiducia operum ad Christum confugerant. Addit autem mira brevitate illustrem amplificationem a genere: Nos, inquit, sumus Iudaei. Igitur merito nostrum Moysen exosculari, et non deserere debuissemus, si fuisset in eo spes vitae. Certe non debemus esse suspecti, quod innato quodam Moysis odio ad Christum solum nos contulerimus. quis enim non suorum maiorum gloriae gentisque suae institutis favet? Tum porro sumus vita non turpes aut profani, ut illi qui ex gentilismi impurissima sententia ad Christianismum veniebant: sed homines iusti, ut meritô prae aliis de iustitia


425. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1054 | Paragraph | SubSect | Section]

ab ultimis extremisque effectibus ad primarios fontes regreditur, a crassissimis et foedissimis peccatis externae idololatriae et turpitudinum ratiocinando retrograditur ad internam hypocrisin: ab ea denique ad ipsum primarium fontem mali, nempe originalem corruptionem. Ubi tamen veluti epilogo quodam, prolatisque Scripturae testimoniis omnes simul homines, omniaque eorum flagitia simul complectitur, omnesque condemnat, et omnem iustitiam operum ac legis penitus tollit. Possis etiam dicere hanc partem esse veluti quandam confutationem iustitiariorum. Qua finita, repetit


426. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1055 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc tempore plurimi sunt, qui nihil non eruditionis in quacunque materia ostentant, omniaque scire videri volunt: nec admittunt esse eruditum scriptum, quod non habet multa Graeca, multa poetarum dicta, multasque ac raras historias insertas. Tales ostentatores eruditionis, et superfluo quodam sermonis ornatu sese pavonum, aut potius meretricum instar iactantes et ostentantes, tunc mirabantur et magni faciebant Graeculi, ac praesertim Corinthii. eoque simplex, sincerum ac sanum, omnique ostentatione carens dicendi genus D. Pauli, ut rude ac indoctum contemnebant: quod sane facile


427. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1057 | Paragraph | SubSect | Section]

secundum humanitatem autem filius David: finalem, quod vocet Apost. et Ecclesiam, ut eos per fidem servet. Haec est mirabilis quaedam plenitudo expositionis rei, quae vere exprimit illud Arist. praeceptum, quod rem scire, est causas eius omnes pernovisse. Paulus ideo putatur esse usus quodam floridiore et splendidiore sermone in Epistolis ad Corinthios quam in aliis: quia illi ei ruditatem sermonis obiiciebant, et elegantiae sermonis studiosi videri volebant. Disputant aliqui, Epistolam ad Hebraeos non esse Pauli: quia cap. 2 autor ita de se loquatur,


428. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1057 | Paragraph | SubSect | Section]

in Ecclesia ac in sacris Literis, talis figura sermonis, quae forte Communicatio dici potest: ut is qui loquitur, monet, accusat et obiurgat, sese quoque veluti adsocietac admisceat auditoribus, et illis veluti reis ac castigatis, quo tanto patientius sermo eius audiatur: ut qui non odio quodam ac superbia illos obiurgare, sed etiam semet accusare videatur. Quin et in communi sermone, cum praeceptor discipulos, aut dominus familiam accusat, idem schema perusitatum est. Exemplum sumatur ex isto ipso loco: Quis dubitat istum doctorem nequaquam fuisse unum ex illis, qui Evangelii


429. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1059 | Paragraph | SubSect | Section]

2 Cor. 4, In quibus Deus seculi huius excaecavit corda incredulorum, separare per Hyperbaton Deum a Seculi huius: quasi ibi vox Deus non diabolum, sed verum Deum significet. Quod et Hilarius postea conatus est, ne scilicet Manichaei inde duos Deos probare possent, non cernens dici de metaphorico quodam Deo, sicut ab eodem etiam venter dicitur esse impiorum Deus. Mirandum igitur ac deplorandum est, tantos patres tam infeliciter versatos esse in expositione sacri textus. Sic Erasmus sequutus praeceptorem suum Origenem', dicit Paulum balbutivisse: Rom. 1, Reperio igitur eam


430. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1061 | Paragraph | SubSect | Section]

alibi: Ubi electionis vas, tuba Evangelii, rugitus leonis nostri, tonitruus gentium, flumen eloquentiae Christianae: Qui mysterium retro generationibus ignoratum, et profundum divitiarum, sapientiae et scientiae Dei, magis miratur quam loquitur? D. Epiphanius quoque utiliter quodam loco de sermone Paulino monet, sic scribens: Quemadmodum potens ille iaculator Apostolus, distortis verbis in medium coniectis, obscuram quidem et occultatam facit lectionum altitudinis elaborationem: verissimam autem et rectae opinionis, et quae nihil habet neglectum, aut aegre adeo


431. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1070 | Paragraph | SubSect | Section]

quod exemplis declararem, nisi et notum esset, et ego in praesentiarum brevitati studerem. Est igitur ieiunium in sacris Literis quaedam corporis afflictio, ac signum quoddam externum, et effectus animi intus moerentis, seu luctus quidam externus, qui sponte quidem, sed tamen naturali quodam motu, moerente corde suscipitur. Neque multum interest, vel ad efficientem proximam, vel formalem causam ieiunii, unde ille moeror veniat. Iacob enim Gen. 37, hoc modo se affligit propter amissum filium. Iabesithae quoque 1. Sam. ultimo, et David 2. Sam. 1, Ionathae et totius exercitus


432. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1072 | Paragraph | SubSect | Section]

dictum est, exhibet. Haec sunt argumenta satis, ut opinor, valida, quibus ego prohibeor, quo minus in eam sententiam, quam paulo ante citavi, plane pedibus concedere queam, sed potius credam, ieiunium esse lugubres quasdam corporis cruciationes, sponte quidem, sed tamen naturali quodam animi moerore impellente, susceptas. Quid igitur (dicet aliquis) sunt ne ieiunia plane inutilia? Quare ea tam saepe cum precibus coniunguntur in sacris Literis, si non sunt exercitia praeparantia ad orationem? Item, quare tam saepe pii homines in veteri et novo Testamento


433. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1087 | Paragraph | SubSect | Section]

et accusando, quod iam non praestent) per illud quotidianum, Remitte remitte, ad thronum gratiae confugerimus, certo simus ab accusatione ac damnatione legis liberandi. In applicatione ergo et actu subinde iteratae imputationis alienae persolutionis sumus liberi a legis exactione, non in perpetuo quodam habitu velut qualitate. Qui vero talia Scripturae et Theologorum dicta intelligunt tum de perpetua quadam et habituali liberatione ab accusatione ac damnatione legis, tum etiam porro de cassato abolitoque omni dominio, iure institutioneque legis super novum hominem aut renatum:


434. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1087 | Paragraph | SubSect | Section]

tempus duratura, tanquam si ita sit quasi quaedam prava qualitas abstersa a peccato, aut mala natura piorum, ut Deus ei plane non irascatur, nec lex eius illam accuset ultra. Qui etiam cum Psal. et Paulus dicit, iustitiam nostram esse peccatorum contectionem: non est intelligendum de quodam tegmine ita semel imposito, ut porro plane cerni nequeant, quae vel actualia subinde committimus, vel etiam originali quod nobiscum circumferimus: sed de quotidiana condonatione, quoties per Christum ad


435. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1095 | Paragraph | SubSect | Section]

Siloam leniter fluentes, nempe regnum et regimen, aulamque sui proprii regis, aut posterorum Davidis, revera autem Meschiae, qui est verus Siloam, aut mittendus: et contra magnifacere regem Syriae et Israel: ideo se velle eis Assyriacum regem immittere, qui instar ingentis fluminis veluti diluvio quodam sit eos obruturus. Deserta in illis regionibus maxima ex parte fuerunt inculta, ob inopiam aquarum, et simul arenositatem: ideoque nihil ibi crevit vel herbarum vel arborum. sicut contra in septentrionalibus locis, ut Polonia, Lituania, Livonia et Moscovia, ob nimias paludes et


436. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1106 | Paragraph | SubSect | Section]

Quin potius ille in easdem prorsus alienas cogitationes nos trahere videtur, in quas nos etiam res materiasve ipsas legis inducere modo diximus. Quod quale sit, mox propositis omnibus in specie clarius apparebit. Primum enim, tota lex simul Iudicialis, Ceremonialis et Moralis, crasso quodam putamine obducta, valde celare videtur suum primarium usum, aut genuinum fructum ac finem: et interim quiddam aliud magis obvium, ac huic corruptae naturae plausibilius et dulcius externa specie ostentare et venditare. Secundo ita loquitur, ita se fert ac gerit, tanquam ipsa sit


437. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1118 | Paragraph | SubSect | Section]

attentionemque excitandi. Tertio observandum est, quod cum Moses multa Dei nomina nosset, quae iam olim etiam apud Israelitas usitata fuerant: nihilominus quaerit de nomine Dei. Unde apparet, eum non de solo sono aut qualicunque nomine, quod Israelitis indicaret, laborasse: sed de tali quodam nomine, quo ipsi et toti populo quasi fundamentum aut scopus totius illius novi et praegrandis conatus aperiretur ac indicaretur. Nam alioqui quam facile erat dicere: Deus creator caeli et terrae, qui et maiorum vestrorum, praesertim patriarcharum, Abrahami, Isaaci et Iacobi, Deus fuit,


438. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1120 | Paragraph | SubSect | Section]

ac resurrectio eius in typo Isaaci: erat indicatus et modus apprehendendae eius benedictionis, nempe per fidem. Nunc ergo vice versa indicatur etiam divinitas eiusdem, quae proprie hoc sacrosancto nomine Iehova denotatur. Quasi dixisset Deus: Mi Moses, tu et popule Israelitice, multa audistis de quodam benedicto semine ex hominibus venturo, et idem cupide expectastis. Nunc igitur scito, eum non tantum hominem mortalem futurum, sed et Deum immortalem. Et quia tu nunc cupis scire quis ego sim, et quod sit meum verum nomen: scito, et ex hoc meo novo nomine certo cognoscito, tu et totus


439. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1121 | Paragraph | SubSect | Section]

et mysterii explicationem confirmat. Nem ibi Christus offensus Iudaeorum idololatria, videtur velle retractare hanc promissionem Ero, Ero et Erit, quod velit esse eorum liberator temporarius et aeternus, corporalis et spiritualis: seque prorsus ab illo populo separare conatur, substituto alio quodam ductore angelo. Quod Moses et totus populus summo cum dolore accipiunt. Quare pergit orare Moses Christum, ut condonet illud peccatum, maneat apud eos, pergat esse eorum Ero et Erit, et sit eorum ductorac liberator, non tantûm tunc ex illis carnalibus difficultatibus, sed et


440. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1132 | Paragraph | SubSect | Section]

in summis nobilissimisque hominis partibus, idque in summo eius officio, nempe quatenus Deo adiunctus, ac in creatorem suum essentialiter directus fuit. Dicit enim ipsummet hominem esse formatum et fabrefactum ad, aut secundum imaginem Dei, non tantum ea vestitum aut ornatum, veluti accidentario quodam ornatu, acre ab hominis substantia separabili: ut Manichaei olim senserunt, et nunc Sophistae. Quare ideo etiam Heva ipsa iam experientia in se ac liberis edocta, hominem vocat Abelum: id est, vanitatem. Vanitas autem in Scriptura non rem solum nullius precii significat, sed


441. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1135 | Paragraph | SubSect | Section]

incredulitatem seu cognatam pravitatem, qua ex veteri Adamo impellimur et rapimur ad peccandum: nempe cor ipsum pravum, et totam rationem cum omnibus etiam optimis et summis viribus suis, quibus nihil aliud possumus quam peccare: sic ut tunc facere peccatum dicamur, quando hac energia, ceu impetu quodam, toti ferimur et impellimur ad malum: neque ullum peccatum externum fit, nisi primum hac nativa vi totus homo totoque affectu ceu rotetur et transuersus auferatur ad peccandum. Hanc pravitatem cordis et propensionem nativam, hoc vitium, et hanc incredulitatem ceufontem et caput omnium


442. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1139 | Paragraph | SubSect | Section]

ita debilitatur, ut id efficere amplius non possit: sed si hircino sanguine illa infectio eluatur, denuo suam nativam vim exercet. Sic igitur secundum istos, homo in primo lapsu non est mortuus, multo minus substantialiter transformatus ex imagine Dei in imaginem satanae: sed tantûm malo quodam accidente conspurcatus. Si igitur illud accidens extergatur, homo illas primas vires exercebit perfecte, sicut initio Adamus. Non ergo indigebit resuscitatione ex mortuis, regeneratione, creatione novi cordis, et ut in novam creaturam condatur: sed illa prima suas nativas vires exeret, et


443. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1142 | Paragraph | SubSect | Section]

in eo abluere dignetur. Quaero iam, an id acetum aut vappa sit ab illo agricola, aut non? Est sane ab eo, quia ipse primum eum liquorem attulit: sed illius horrendae transformationis ipse causa non est, verum is qui illud optimum vinum in tam corruptum ac foetidum vas infudit, et ita quasi veneno quodam penitus infecit, invertit et perfermentavit. Ita eadem res potest habere duos authores ac causas, alium ratione primae creationis, et alium ratione secundariae metamorphoseos. Sic multa aliter sunt a natura ratione primae originis, aliter ab arte ratione secundae


444. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1142 | Paragraph | SubSect | Section]

qui nos, vigore efficacis sententiae ac poenae irati Dei, Morte morieris, non solum sibi in vilissima mancipia rapuit: sed etiam ita refudit, recoxit et commutavit, aut (ut ita dicam) metamorphizavit in virum alium (ut Scriptura loquitur) sicut ipsemet inversus est. Non recte ergo in quodam scripto dicitur, oportere omnino separari substantiam hominis, in quantum illa a Deo etiam in hac corrupta natura formetur ac sustentetur, qualis ea quidem nunc est, a corruptione et depravatione, quae in substantia illa haeret: quia naturae seu substantiae autor sit Deus, peccati vero et


445. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1145 | Paragraph | SubSect | Section]

et miles contra Deum et omnem pietatem ac rectitudinem. Hic igitur ipse novus satanae homo et filius diaboli, nempe eius distortum cor, et mala mens, pessimusque animus aut imago satanae, est illud originale malum aut peccatum, de quo omnia actualia peccata prodire, veluti ex pessimo quodam thesauro, aut etiam lerna malorum, Scriptura testatur (ut superius saepius diximus,) et non quoddam accidens in hoc homine. At hîc aliqui suis Dialecticis ratiunculis et regulis occupati et intricati, nobis obiiciunt, haec videri Manichaeorum deliria: quia et ipsi dixerint,


446. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

et omnem plane humanam rationem ac sapientiam ex Theologiae foro, ac rerum divinarum iudicio, contra quosdam cauponatores et adulteratores caelestis veritatis submovere: multi suspicari videntur, nos vel malevolentia, vel studio crescendi alios' ve deprimendi, vel denique etiam fanatico quodam spiritu aut motu percitos omnes bonas literas, Philosophiamque odisse ac proculcare, et de manibus studiosae iuventutis excutere conari. Quas aliquorum (ne quid initio, ubi εὐφημεῖν δεῖ, gravius dicam) suspiciones et antea edito


447. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1157 | Paragraph | SubSect | Section]

Plurimos denique caecus quidam amor rapit, ut aliquem suum praeceptorem, eiusque scripta admirentur. Qui si interrogentur, cur eum scriptorem tam magnifaciant, ac perpetuo lectitent? perinde id nequeant dicere, ac Martialis, qui in quodam Epigrammate fatetur, se et odisse quendam extreme, et tamen odii sui rationem causamve reddere minime posse. Ex hoc vero perverso diversorum praeceptorum et ipsorum scriptorum amore, caeca prosopolepsia aut etiam prosopomania, non tantum neglectio sacrarum Literarum, sed et


448. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1159 | Paragraph | SubSect | Section]

et (ut solet dici) cum iudicio legere cogimur, aut certe hac tantum ratione legere deberemus. Semper enim profecto ibi metuendum est, ne alicubi, ubi minime putabamus, error aliquis veluti anguis in herba latitet, qui nos securos, et nil tale timentes, subito invadat, et veluti venenato quodam morsu lethaliter sauciet inficiatque. At sacras Literas ubique tuto ac sine omni metu aut trepidatione (modo in timore ac invocatione Dei) legere possumus, scientes nullos esse ibi serpentes aut lupos, nulla aconita aut venena latêre, quae nos saucient, aut quoquo modo laedant. Haec animi


449. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1159 | Paragraph | SubSect | Section]

velit respicere, eique suum spiritum largiri, qui ad sermones eius contremiscit. Solus ille vult in sua domo audiri, solus ille vult esse verus pater, praeceptor ac magister. Quare cum contra neglecto verbo Dei, hominum scripta lectitamus, magis Prosopolepsia, et humano, aut etiam interdum maligno quodam spiritu replemur, quam vero viventis Dei. Quod clare in multis ipsa experientia hodierna die cernitur, quibus frustra contrarium verbum Dei contra hominum placita proponis. Quid quantumque maximorum malorum talis doctrina ac hominum admiratio tempore Corinthiorum pepererit, abunde ex priori


450. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1161 | Paragraph | SubSect | Section]

praeclara est divi Pauli admonitio, qui Coloss. 3 inquit: Sermo Christi habitet in vobis opulenter cum omni sapientia. Docete et commonete vos invicem cantionibus et laudibus, et cantilenis spiritualibus, cum gratia canentes in corde vestro Domino. Non satis habet tantus Apostolus nos uno tantum quodam modo, ut vel solis concionibus, vel sola librorum inspectione, verbum Dei tractare ac discere: sed omnino vult id fieri opulenter in omni sapientia, etiam mutuis admonitionibus, seu institutione canendo et psallendo Domino ex animo. Eadem de causa etiam idem tam varia doctorum


451. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1163 | Paragraph | SubSect | Section]

proprio et perspicuo sermone in id solum incumbit intentaque est, ut res ipsas recte solideque tractet, eoque etiam multo plura breviori tempore et sermone complecti ac exponere potest et solet. Secundo, conciones non subtilissime et exactissime de rebus disserunt, sed tantum crassiori quodam filo et pinguiori, quod aiunt, Minerua, quatenus res tam difficiles et obscuras crassa auditorum ingenia percipere possunt: at scholasticae disputationes, apud disciplinarum capacia, excultaque ingenia agentes, summa diligentia rei veritatem inquirunt, et tum ab omni falsitate, tum et ab


452. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1168 | Paragraph | Section]

Ingentem plane dissonantiam sensuum et interpretationum Scripturae reperias, non tantum in diversis partibus, sed etiam in uno eodemque. Nunc enim hoc, nunc alio modo ac sensu eadem dicta explicant. Et prout sese illis materiae ac controversiae vel confirmandae vel refutandae offerunt, illique suo quodam zelo incalescunt: ita omnia eo rapiunt, prorsus non aliter quam in subitis seditionibus, autaliquando etiam in vinosis rixosisque conviviis usuvenit, ubi omnia instrumenta, patinae, quadrae, canthari, panis etiam ipse et cyathi vicem teli praestare coguntur, quantumvis sint ad eum usum


453. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1170 | Paragraph | Section]

humano generi traditos, et unicam verae pietatis normam propositos ac impositos omnibus, posset aliquis suspicari, esse conscriptos ab aliquo impostore, aut alioqui incertae fidei homine. In hoc porro genere non tantum Ecclesiae credimus, sed et Iudaeis, saltem de veteri Testamento: quin etiam suo quodam modo et Mahometo ac Turcis ac Iudaeis de novo Testamento. Testantur enim et ipsi de Christo, quod certo fuerit talis aliquis magnus propheta, qui talia quaedam docuerit et fecerit, etc. Quorum testimonium, qualecunque est, vel ob hoc multum valet, quod in hanc partem non possunt


454. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1171 | Paragraph | SubSect | Section]

sane tempore, si unquam aliâs, duo summa eaque contraria mala, nempe tyrannicus fastus quorundam doctorum ac potentum, et servilis prosopolepsia aliorum mira concordia in Ecclesia, praesertim in Papatu grassantur, ac ingens damnum veritati ac Religioni dant. Alii enim Doctores adeo quodam regio spiritu tument, ut quidlibet pro arbitrio agere, dicere ac docere ausint: alii contra tam servili prosopolepsia fascinati iacent, ut nihil non ab illis eximiis dictum vel sine omni diiudicatione, vel etiam contra conscientiam comprobent. Quae duo ingentia mala si non caveantur,


455. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1187 | Paragraph | SubSect | Section]

philosophiam, committendo illam passim immaturis adolescentulis, levibus mulierculis, crassis senibus, stultis vetulis, Epicureique sensus hominibus, quae vix fidei rudimenta tenent. An putant (obsecro) isti, Prophetarum oracula faciliora, aut indigniora esse, quam Sibyllinarum folia? aut casu quodam Prophetas tot involucris suas sententias obvoluisse? Non certe: sed divina hac procurante dispositione, ut nisi spiritualis homo et exercitatus, ad earum intelligentiam possit pervenire: et ne sacra et divina doctrina ab indignis et carnalibus hominibus profanaretur aut conculcaretur.


456. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1199 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Missam refutare, omnesque eius impietates, quae innumerae plane sunt, recensere ac redarguere. Hoc enim tum a nobis, tum et aliis doctoribus saepius prolixissime factum est. Illud tantum iam observetur quod Canon, in quo caput Papisticae missae est, longe post Apostolos, annis amplius 500, a quodam ignobili scholastico (teste D. Gregorio Papa) compositus est. Tanta etiam varietas Missarum subinde in authenticis libris reperitur, ac ab ipsismet Pontificiis non ita dudum Coloniae, Antuerpiae, Parisiis ac Venetiis editur ac edita est, ut vel ex hoc solo liquidssime appareat,


457. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1202 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et imputativa iustitia) explicare, ut nostri scriptores faciunt: si quidem voluisset in praesentibus controversiis non suam sententiam in Paulum invehere, sed Pauli, aut potius Spiritus sancti doctrinam illustratam toti Ecclesiae, ut luceat coram hominibus, fideliter depromere, ac veluti in aureo quodam candelabro proponere. Verum ille nihil tale facit, sed tantum Sophistarum glossis Paulum obscurat. Non ergo ille Pauli mentem detectis vocum involucris illustrat, sed potius nube erroris suarum violentarum glossarum faciem eius contegit, et veluti inducta ei quadam larua, longe


458. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1205 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

etiam casibus ac cladibus affligatur, obruatur ac pereat, multoque sit miserior, ut et Homer. pronunciat, quam ulla bruta. Quem fontem simul ac rationem malorum Philosophia plane ignorat, sed fingit naturam hominis esse sanam, et mala aut esse naturalia, aut fortuita, aut etiam ex more tantum quodam et quotidiano usu profecta. 9 Moses indicat causam efficientem et finalem rerum omnium: quam Philosophia nesciens dubitat an rerum natura principium aut finem habeat, unde (ut ita dicam) veniat et quo vadat, in densissimis tenebris errat, ac varia temere et stulte divinat.


459. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1232 | Paragraph | Section]

vide Eloquia S. Scriptura. S. diligentia summa scrutandae 384. in genere quae humanum genus doceant 123. in timore Dei legendae 5. 6. mirabili artificio conscriptae 16. quare methodice tradantur 34. quomodo legendae, praecepta 12. 13. 14. 15. inde. quomodo scriptae 49. suo quodam ordine scriptae 70. tum vetustissimae, tum certissimae 442 literarum Graecarum et Hebraicarum cognatio 361. etc. maior quam punctorum ratio habenda. ibid. divinarum authoritate traditum, sine ulla cunctatione asserendum 105. demonstrationes


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.