Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: laudibus

Your search found 310 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 139-145:


139. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 819 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Pauli apostoli. Et hae ipsae actiones, perinde ac visa, modo quidem habent adiunctam expositionem, modo vero non habent. Quod vero hic diximus actionibus prophetarum plerunque vaticinium ac typum de Christo subesse: idem decet intelligamus de actionibus sanctorum heroum, quos Scriptura vehit laudibus. 15 Est usitatum Prophetis, vaticinia rerum futurarum explicare verbis praeteriti temporis, tanquam si narrarent res transactas. Subinde vero sic narrant, quasi de praesentibus sermo esset. Quod a Spiritu sancto introductum apparet, ad significandum maximam rerum expectandarum


140. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 888 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

caelos sunt, laudent nomen Domini, quoniam ipse dixit et facta sunt. Et aer inscriptus, caeli nomine ostenditur, ut est: Volucres caeli cum certum sit aves in aere volare. Caelum autem ostendimus factum. Quod vero praecesserint istas caeteras creaturas, in angelis Scriptura demonstrat, dum in laudibus et benedictionibus creaturis caeteris praeponuntur: et ratio, oportuit enim, ut terrenas caelestis creatura praecederet. De aquis vero ipsa Scriptura dicit, quod Spiritus Dei ferebatur super aquas. Ordo generationis hic est: In principio, die prima, lux facta est: secunda vero


141. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1044 | Paragraph | SubSect | Section]

Quae quoniam ab eo fusissime explanantur, ad illum Lectorem mittimus, etc. BREVITAS ET LACONISMUS SCRIPTURAE. Constat sacram Scripturam mire esse brevitatis studiosam. Quare de eius brevitate aliquid dicemus: primum quidem de laudibus ac commodis brevitatis: unde apparebunt etiam causae, cur ea Spiritus sanctus uti voluerit: deinde, in quo consistat brevitas: postremo, ubi ea Scriptura utatur. Primum brevitas solet suo modo esse tum perspicua, tum memoriae apta, iuxta illud Horatii:
Quicquid


142. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1090 | Paragraph | SubSect | Section]

illa severa iustitia, ob Christi meritum, iustificatis seu absolutis. In hac agit Deus benignissime, tanquam cum filiis, tenuia principia aut primitias mutilas obedientiae perinde in optimam partem interpretans, ac cum pater pusilli et imbecilli filioli minima officiola et benefacta amplissimis laudibus celebrat, extollit ac remunerat, perinde ac si valde perfecta et praeclarissime peracta catorthomata essent, nihilque eis prorsus deesset. In hac sane iustificatione aut Dei approbatione ita diligimur nos ac nostra opera in dilecto filio, ut etiam operum nostrorum crebro ratio


143. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1090 | Paragraph | SubSect | Section]

accipit, approbat, et in filium adoptat, donans ei insuper spiritum adoptionis, per quem renovatur. Haec vero posterior perinde est, ac cum benignissimus pater cum filiolis suis indulgentissime agit, eorum vel minima initia virtutum ac bonorum operum exosculans, ac praeclarissimis tum laudibus, tum et praemiis ornans. In hac approbatione novae obedientiae non requiritur perfecta legis impletio, sicut in altera: sed ac quiescit Deus in sedulo filiorum conatu. Nec semel tantum aut raro illa prior iustificatio aut approbatio peragitur, sed subinde ad eam lege ac severa


144. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1154 | Paragraph | SubSect | Section]

hac tristissima mercede pro talibus nostris factis et nefariis ausis longe dignissimos, esse qui ista plusquam divina bona, largissima caelestis patris manu in nos effusa, tam proterue impuro ore conspuamus, et adeo furenter pedibus conculcemus? Haec iam de huius sacrosanctae linguae laudibus ac utilitatibus (quas nunc elapsa hora repetere odiosum esset) coram studiosa ac sincerae pietatis cupida iuventute commemorare volui, ut eam excitarem ad hoc pientissimum, maximeque Ecclesiae necessarium studium originalium linguarum, praesertim Hebraeae, et saluberrimorum fontium Israel:


145. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1161 | Paragraph | SubSect | Section]

adhibuero, eosque ad hoc pientissimum exercitiorum genus oratione mea incitavero. In quam sententiam aut docendi morem praeclara est divi Pauli admonitio, qui Coloss. 3 inquit: Sermo Christi habitet in vobis opulenter cum omni sapientia. Docete et commonete vos invicem cantionibus et laudibus, et cantilenis spiritualibus, cum gratia canentes in corde vestro Domino. Non satis habet tantus Apostolus nos uno tantum quodam modo, ut vel solis concionibus, vel sola librorum inspectione, verbum Dei tractare ac discere: sed omnino vult id fieri opulenter in omni sapientia, etiam mutuis


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.